De concilio liber Reginaldi Poli cardinalis

발행: 1562년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Ξgesippus lib.

R E G. P O L Ivolun tate; sed illam a Christo in Petii persena sibi pri

mum promissam , deinde uero se in plenam eius possessionem uenisse tum, cum Petrus, postquam Romae aliquot eam annos exercuisset, tandem fugam ex Vrbe parans, ut dictum est, quasi cathedram alio translaturus, ne id faceret, a Christo est prohibitus: qui fugam eius reprimens , eidue in Urbe moriendum fore significans, cathedrae simul sedem firmam eodem in loco futura d clarauit: quam maxime confirmauit Pauli primum pra dicatio in Urbe, deinde martyrium eodem in loco die, quo Petrus est mortuus. illum autem cum diuina prouidentia non minore cum miraculo Hierosolymis ex insidiis Iudaeorum, & morte liberarit, quam Pctrum e manu Herodis in eadem Vrbe; nec uero passa sit, ut

aut ibi. aut in Asia, ubi quotidie se mori scripsit, uita

finiret, sed e tot periculis, atque adeo praesenti morte cum toties liberarit, & eo reseruarit, ut Romae tandem Martyrii coronam acciperet: in hoc quidem satis uid tur significasse, in horum duoru coniuncta morte,qu rum alter gentium Apostolus, alter praeputii dicebatur, eandem utriusque populi,atque ita uniuersi populi Dei fiituram magistram Ecclesiam , ad quam omnes, tan- quam ad unam Sedem Apostolicam, conuenirent: Ο-mnes autem Ecclesias per orbem dispersas tanquam in unam coaluisse, quarum caput esset illa, quam capita Apostolorum sua & doctrina, & morte fundarunt. Hanc uero Dei uoluntatem, & consilium fuisse, ut haeci una caput esset, euentus postea rerum tot Regum,populorum , & Conciliorum generalium sequentibus sar- culis consensus certissimum testimonium omnibus no. contentiosis dare potest. Atque haec quidem hactenus, quae

102쪽

DE CONCILIO. qq

quae sine uerborum contentione auctoritatem Roma nae Ecclesiae cum in uniuersa Ecclesia , tum in Conciliis generalibus ostendant. Qui autem modus fuerit huius praerogatiuae potestatis exercendae, in Gem

plo Petri, qui clancilio Hierosolymitano interfuit, &praefuit, ut potuimus, iam ostendimus. hoc uero it Iud Concilium sitisse intelligimus, ex quo cetera Ο mnia exemplum , & sormam capiant, ad quam omnia sua decreta dirigant. nec enim in summa aliud conatinent posteriora Concilia , quam uel explicationes immutabilis illius fidei regulae , quam primum illud Hiero lymitanum Conciliu praescripsit, uel decreta caritatis, quae nulla certa regula contineri potest, ut quae omnia omnibus se facit. in ceteris aute Conciliis,quod ad per nas attinet, quae iudicandi partes habent; idessene genus personarum interesse solet, quod in primo iudicasse,& decidisse omnes controuersias legimus; ita ut interpretationes, &simulacra quaedam illius unius omnia posteriora Concilia recte dici posse uideantur.

ch AESTIO. LXXII.

A N Nicenum Concilium sormam illam Hiero lymitant Concilii seruauit, & quod ad materiam attinet, &

quod ad per nas λ

EANDEM prorsus. quod enim praecipue t flatu fuit in Niceno Concilio, ad explicationem illius fidei pertinebat , quam Petrus in primo illo Hierosolymitano est prosessus . nec uero aliam materiam consultandi habuerunt tria illa posteriora Concilia, quae una cum Nuceno a sancto illo uiro Gregorio, Petri successore, non minori

103쪽

minori in ueneratione habebantur, quam ipsa quattuor Euangelia, ut quae ipsam Euangelii summam explic rent , & summam fidei Petri, expositae in Hierosolymitano Concilio . nec enim uel Nicenum, uel tria subsequentia Concilia cum diuinitatem filii,& Spiritus,& utranque naturam perfecta in filio explicarent, aliud explicabant,quam Petri fidem, in primo illo Concilio expositam. omnes autem de fide quaestiones, quae consueto more Ecclesiae primum locum in materia Conciliorum obtinen huc semper spectant. cetera uero,quae uel in Niceno Concilio uel in aliis sunt tractata, omnia pertinent ad disciplina in Ecclesia constituendam: quae hunc finem habet, ut omnis confusio, quae dissensionis est parens, uitetur, & ordo caritatis seruetur; quod alterum est ex illis duobus, quibus diximus omne ossicium pastoris contineri; ut scilicet gregem accubare faciat. hoc uero pertinet ad uerbum caritatis, quod in se

omne genus canonum continet. nec enim aliud sunt

canones , quam regulae quaedam, disciplinam morum,& ordinis in Ecclesia complectentes. quae omnia a Spiritu dilectionis ad ostensionem fidei proficiscuntur . . Priores uero partes pastoris sunt eae, quae ad uerbum fi- dei proprie pertinent, per quod grex in pascua introducitur. his porro duobus omnium Conciliorum materiam contineri, eorum acta, & decreta perspicue decla'tant: quae omnia exemplum, & formam haDent a pri-

mo illo Concilio Hiero lymitano . quod si in persenis, quae in illo interfuerunt, & in Niceno, atque in po

sterioribus siqua uarietas uideatur: tamen non tanta est, ut propterea negemus, primu illud tanquam exemriar posteriorum Conciliorum nobis a Spiritu saneto

fuisse

104쪽

DE CONCILIO. s

suisse propositum , quo, tanquam ad archetypum r

sbitrere reliqua omnia deberent. VAESTIO LXXIII.

QV O D N A M genus hominum es , quod in posterioribus Conciliis interfuit, cuius in primo nulla habetur mentio RESPONSIO.EST quidem illud genus hominum, quibus supra diximus dissicillimum sitisse in regnum Dei ingrcssum: idq;

ex testimonio Christi confirmauimus, cum ait, Facilius esse camelum introire per foramen acus , quam diuitem in regnum caelorum . nam si diuites priuati de his enim tantum loquebatur tum Christus tantam dissicultatem ingrediendi inueniebant; quanto maio- . rem hi diui inuenturi erant, qui supremos magistratus gererent, circumfluentes non solum diuitiis, sed honoribus, & uoluptatibu*,omnibus denique rebus,quae hominem tumidum reddunt ,&inflatum, ne per angustam fidei portam intrare possit Θ quales sunt Reges, tinperatores, ac Principes huius mundi; qui aliquot Δ- eulis post Concilium Hierosolymitanum, uix ostium fidei apertum inuenerunt; & ideo de illis in primo illo

Concilio nulla mentio est facta. hoc uero magnum diuinae potentiae .in Christi nomine miraculum Petri succestoribus, ut supra diximus, reseruabatur, quod per manus Siluestri in Costantini conuersione est ostensum . nec enim minus miraculum hoc filii, quam si leones , & ursos, aut tisrides habitare simul cum agnis uideremus. id quod filium Esaias praedixi de conuersione Principum huius mundi vaticinatus ; quos, suo O loquendi

105쪽

DE CONCILIO.

QV o modo Caeseles in Conciliis generalibus Christi

uicarias partes agere, idque Deo ipso iubente, dicis, si, easdem proprias Romani Pontificis esse, omnia, ouae hactenus de eius auetoritate in Ecclesia dixisti, c5- firmant, consentientibus cum Scripturis, tum miraculis,quibus suam Deus hac in re uoluntatem declaravictRESPONSIO.

NON quidem sic proprium dicimus Romani Pontificis, uicarias Christi partes in Conciliis agere, ut omnes ipse Christi partes in Ecclesia occupet , nullaS aliis relinquat. immo, cum nullus sit in Ecclesia, qui noaliquod sibi munus a Deo asi natu habeat; nec enim mebra otiosa in ea Deus constituit quatenus quisque in suo munere quidquid ficit, ad honorem Dei refert; nemo autem in suo quidquam,sed omnes in nomine Domini omnia agunt: hoc enim Christiana regula docet eatenus Christi Domini uicarias partes, cuius

uirtute omnia, quaecunque Deo patri sunt grata, peraguntur , eum gerere recte dicemus . Ita Pontifex quidem Romanus, ut caput sacerdotale, uicarias Christi, ueri capitis, partes gerit: reliqui uero, ut reliqua membi a. at Caesaium , ut caput regale, Christi etianx uicarias partes agere, recte dicere possumus . nec enim simi plex potestas Christo fuit data: sed, ut Sacerdos, sic. ctiam Rex & dicebatur, & erat. Rex quidem ab initio fuit , .ut Dei filius. ut hominem autem se uirgnque potestatem accepisse post uictoriam de morte, ipsemet testatur statim post resurrectionem, cum de se dicit: Omnis mihi potestas tradita est in caelo, & in terra. ino ii utraque

106쪽

Luc. 11 Iuc. II.

utraque ergo potestate a in suos Christus Vicarios habeat , dubitare non possumus: uicarias autem Christi Regis partes in Conciliis generalibus ad Caesarem pertinere dicimuS. Qv ΑΕsTIO LXXVI.

QS A S N A M intelligis esse huiusmodi partes ξ

EAS quidem, quas Christus ipse, dum in terris uersaretur,fatis significauit, cum discipulos suos, quos Principes super omnem terram ipse Rex regum, & Dominus dominantium constituerat, sine sacculo, & pera, ac sine ullo humano praesidio mittens, sola auctoritate regia persecit, ne quid illis, quod ad uitam sustinendam pertinebat, deestet; sicut corum ad ipsum responsio declarat; cum ab illis quaereret, Quando misi uos sine sacculo, & pera, nunquid aliquid uobis defuit responderunt enim, Nihil. Hic crgo Christus satis se Regem

etiam terrae ostendit, magis uero, cum populum, se insolitudine seqtientem, & inopia cibi laborautem, non passus est domum inanem redire, sed faturum dimisit rium uero maxime, cum suos discipulos,calumniis aliorum, &iniuriis, atque uiolentiae obn ios, tanquam pusillum gregem, ut ipse eos appellat, ab omnibus his, quam diu cum illis ut Dominus & Rex eorum uerser tur, semper defendit. in extremo autem uita adiu,cum ad peragendas Sacerdotis partes ipse se , ut agnus, ad aram duci pateretur; tamen no sic oblitus est regiae suae potestatis, ut non saluti suorum prospiceret. hanc enim potestatem tum ostendit, cum iis, qui ad se comprehendendum

107쪽

DE CONCILIO. γ

hindendum uenerant, dixit : Sinite hos abire: sicque , ut incolumes dimitterentur, effecit. Quod ergo Christus humanis suorum necessitatibus, quod existimati ni , quod saluti prospexit, qui omnes erant sacerdotes Domini,in eo sane ipse regiam suam potestatem deci rans exemplum omnibus Regibus dedit, quo pacto emga sacerdotes Domini cu in Conciliis generalibus,tum extra Concilia se gerere debeant. has uero partes Constantinus Magnus maxime expressit: qui tales Christi sacerdotes inuenit, quales, Christo in terris uersante , fuerunt, tanquam oves inter lupos. inter medios enim hostes, ab omni humana ope, & praesidio nudos, indi . gentia oppressos, & omnium calumniis, atque iniuriis obnoxios inuenit, quos ipse, pro Imperatoria potestate, uicarias unici Imperatoris partes gerens, his omniubus malis non solum liberauit, sed dignum sacerdotiabus Dei locum,& auctoritate eis dedit. Idemque,qu nam essent partes Imperatoris , uices Christi gerentis , in Conciliis generalibus, maxime in Concilio Niceno declarauit: non tam quidem, cum necessitatibus Sacerdoturn abunde stibueniret ,& saluti eorum,atque incolumitati prospiceret; quae sane magna erant pietatis eius, & potentiae in terris testimonia,& fructus: quam,

cum mutuas eoru accusationes quotidie fere audiens,

quae ad priuatas eorum de priuatis iniuriis querelas pertinebant, quae facile indicabant, nec satis illos in fide

confirmatos, & caritate uacuos, non propterea passus .st se aut e fidei fundamento deturbari, aut caritate spoliari,ut uel ipsos sacerdotes contemneret, uel eorum doctrinam nihili,faceret: sed in hoc potentia suam, a Deo

sibi per Christum,& propter Christi gloriam datam, sic

108쪽

sc exercuit, ut, cum eos in fide debiles inueniret, a quibus ipse confirmari debuisset, caritate illos uincens, in fide confirmarit, ac pacem eam mundo dederit, quae Christi, Domini sui, gloriam, cuius uices regiaS ger bat , maxime illustrarit. atque hic quidem in hoc uno Constantini facto uis omnis regii muneris, Imperatoribus a Deo dati, in Conciliis generalibus est expressa: cuius summa haec est, ut pacem procurent uerbo Dei. ob hanc enim causam oramus pro salute omnium , qui in sublimitate constituti sunt, ut tranquillam, & quieta uitam agamus in omni pietate, ut inquit Apostolus, id est ut tranquillum cursum uerbum Dei habeat. de eorum enim tranquillitate, & quiete eo in loco loquitur

Apostolus, qui uerbi uel ministri sunt, uel discipuli.

Quia uero haec tranquillitas parari non potest, nila cognitis prius, deinde examinatis difficultatibus de ue bo fidei, amotis omnibus contentionibus, idque c5muni Ecclesiae consensu t ideo hic primum necessitas Concilii generalis existit .et, quia nec in unum locu c si Principes pastores Ecclesiae iacile possunt, nisi con-1entientibus & Caesaribus, & Principibus,in quorum regnis per diuersas prouincias, suas Ecclesias, tanquam tot greges, dispersas habent; nec uero coacti diutius se tueri in conuentu possimi, quin plurimis in rebus Principum ope, & auxilio indigeant: ideo hic primum consensus Caesarum in celebrandis Conciliis rogari coeptus est ,& eorum auxilium, ut rite, & ordine, ac sine periculo ,&cum omni securitate omnia fiant, implorari. hanc ob causam Siluestri, Pontificis Romani.& Vicarii Christi, hortatu Constantinus Magnus dicitur Episcopos in Concilium Nicete indictum per edictum suum

109쪽

DE CONCILIO. 6

suum uocasse : quibus congregatis, sic ipse Imperator Dei partes erga illos gessit, ut curarit, ne quid illis d esset eorum, quae ad tuendam uitam necessaria essent; omniaque eorum securitat contraria depulerit, de eos dem plane tutos atque securos reddiderit.

. QVAESΤIO LXXVII.

CHRIsTI ne Regis dumtaxat partes Cesares in Conciliis agunt, an uero etiam Christi pastoris ξ

PRAECIPVE quidem Regis partes agunt: si uero dicere uolumus, Christi etiam pastoris partes eos agere, idem prorsus dicemus . tales enim sunt Reges, quibus Christus suas partes commendat, ut sint iidem pastores: pascunt autem homines iis rebus, quas Christus eorum dispensationi permisit, id est iis, quae pertinent ad corpus: quae externa bona uocantur: quibus sustentatur uita corporis: ut sacerdos, qui idem est pastor,tis, quae pertinent ad uita' spiritus, suum gregem pascit. Huiusmodi igitur pastoris personam gerens, simul cum sacerdote summo, & pastore in Conciliis, Principes, ct sacerdotes, tanquam in caulas capita gregis, congregat Imperator. sic enim secit Constantinus simul cum Siluestro in Nicena synodo . si uero eiusdem exemplo illam potentiam in Conciliis generalibus adhibeant, per quam aemulationes, & contentiones sacerdotum, quae saepe in ejusmodi conuentibus publicis grauius Gnimpere solent, tangere, & mollire possint, ut non modo ipsorum fides, & caritas non laedantur, sed ad cet rorum animos iisdem cofirmandos ualeant: hic etiam

Christi

110쪽

Christi sacerdotis partes eos aliquo modo agere, uere dicere possumus. QVAESTI O et XVIII.

AN, si sacerdotum, & Regum munera Christi instituto sunt diuisa, nos recte sacerdotis partes Regibus in Conciliis tribuere possimus ξ

. . RESPONSIO.

ALIQUAS possumus,&sane debemus: ciuia sine his

illi ne regium quidem munus rite obire possunt. nec uero de regio solum munere hoc dicimus, recte illud aliquas sibi partes sacerdotales adiungere: sed de omni ministerio hominis Christiani plane affirmamus, ut rite fiat, necessarium esse aliquas sacerdoteses partes adhi- bere, sine quibus nemo sane suum munus rite obire potest: quia nemo, nisi his duabus partibus coniunctis, uocationi illi, quae communis est omnium Christianorum, pie inseruire potest . communis enim uocatio in omnibus,&singulis regiam cum sacerdotali potest tem conitingit, ut ostendunt illa uerba primi Vicarii,sacerdotis Christi, cum omnibus simul fidelibus dicit: Vos autem genus electum, regale acerdotium &c. A sacerdotis uero partibus omnes actionii nostram initium capimus. et hic quidem primus est actus uitae Christiani hominis, quae orditur a sacrificio, & oblatione sui ipsius. ex hac uero oblatione statim nascitur regia,in cuiusque animo se sponte offerentis,occulta potestas: quae tum demum exit in lucem, cum ad interius donum, &ad interiorem uocationem accedit externum Dei uoluntatis signum, ex hominu consensu datum . quibus

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION