De concilio liber Reginaldi Poli cardinalis

발행: 1562년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

fiaga retractos, recepit. cum uero fructum huius posses sionis Christus ipse, ut rerum experientia docet, Romanis Pontificibus, Petri succestaribus, dederit, per quorum ministerium hanc hereditatem est adeptus: cum omnia, quae apud Prophetas, de gentium obedietia erga Christum, & Ecclesiam uaticinantes, sunt scripta de carum muneribus, & donariis, quae ad hanc ipsam obedientiam, &struitutem declarandam oblaturae essent, in Romana Ecclesia persecta esse uideamus, ad cuius Pontifices, tanquam ad Christi Vicarios, tot culorum serie gentes undique conssuere solitae sint,

siue quid cum Deo agendum sit, siue cum proximo: in his, quae ad pietatem pertinent, illorum tribunal tanquam supremum in terris tribunal ,& Christi ipsus tribunal agnoscentes: quid hic aliter dicere poΩsumus, quam, quod res ipsa loquitur, in Sede Roma na primum conspectam esse Christi gloriam apud gentes Θ in ea completum esse , quod Esaias, praerogatiuam huius Ecclesiae explicans,mturum praedixit his uerbis: Super te autem orietur Dominus; & gloria eius in te uidebitur, dc ambulabunt gentes in lumine tuo,&Reges in splendore ortus tui. Haec enim magnifica promissa, quae in aliis Ecclesiis persoluta non videmus, Ecclesiae autem Romanae clarissime,&abunde praestita sunt, quid aliud ostendunt, quam hanc Sedem uoluntate Dei esse constitutam, in qua quidquid honoris gentes, & omne genus hominum, quidquid obedientiae filio suo praestaturae essent, in oculis omnium conspiceretur, ac plane intelligeretur, omnem pol statem cum in Caelo, tum in terra Christo fuisse datam propter obedientiam mortis ab eo in cruce exhibita λ

92쪽

DE CONCILIO. 39

quod enim Romanae Sedis Episcopis tributum flait, noillis quidem , sed Petro tributum fuit . nec uero Petro hoc tributum fuit, nisi quatenus Vicarium Christi locum Petrum tenere nouerant. quod autem Vicario honoris tribuitur, non illi, sed ei, cuius personam gerit, tribui satis constat: ut hoc etiam constat, cum, domuni absentis uoluntate, honores domini seruo tribuuntur, in hoc quidem ab ipso domino seruum illum uicarium suum esse constitutum.Domini uero uoluntatem filisse, ut Petri successoribus ii honores externi tribuerentur , qui sibi in terris debebantur, magis declarabiamus , postquam aliqua Prophetarum oracula recensu rimus, quae de fistura Christi, & Ecclesiae gloria inter gentes, multis ante saeculis scripta sunt, quam Roma

iugum Christi suscepisset; & , eadem quo paesto in ipsa Romana Ecclesia, & in eius Episcopis tandem perseeta

fuerint, ostenderimus. QVAESTIO LXVII.

QV AE NAM sunt haec Prophetarum oracula ΘRESPONSIO.

P L V R A quidem passim in Prophetarum scriptis inusniuntur, quae gloriam Christi, & Ecclesiae inter gentes

futuram praedicant. nos uero ea tantum,quae apud Prophetam Esaiam leguntur, proferemus, qui clarius ceteris, &distinctius, non solum quae ad gloriam Christi in terris pertinent, describit, sed etiam, quae ad aDflictiones, quas semper praeponit, & quae se mutuo semper consequuntur,inuicem coniungit.Haec autem qu uis ad Christum ipsum, unicum caput, & ad uniuer -

93쪽

sam Ecclesiam,quae est corpus eius, pertineant: tamen. si illustrius ,& eminentius in Romana Ecclcsia, quam in aliis, cum ea, quae ad afflictiones, tum uero quae ad gloriam pertinent, impleta esse constet; eadem prosecto illam in uniuersa Ecclesia capitis Vicarii rationem, S auctoritatem obtinere perspicue declarant. huius uero generis scint, quae de gentium primum, & Regii conuersione, & obedientia futura,ex eodem Propheta paulo ante recitauimus, cum dicit, Ecce tenebrae operient gentes, & caligo populos : super te autem orietur Dominus, & gloria cius in te uidebitur,& ambulabunt gentes in lumine tuo , & Reges in splendore ortus tui. Haec autem quis legens, si oculos simul, et aures ad ea conuertat, quae uel in Romana Ecclesia uiderit, uel de illius Actis scripta legerit, aut acceperit, non statim agnoscat in illa perfecta esse ad uerbu omnia,quae hic msaias tot ante Oculis futura praedixit ξ quae in nulla alia

Ecclesia conspici possunt, ne in ipsa quidem Hierosolymitana, de qua nominatim loqui Propheta uidetur. nec ueronon uera sunt omnia, si ad Hierosolymitanam Ecclesiam reserantur, uerum non ad illam , cuius lapides , & structuras Christus uidens flevit, cum diceret; Veniet tempus, cum no relinquent in te lapidem super lapidem &c. nec uero etiam ad illam, quam Moyses cathedram postea Hierosolymis positam gubernabat; sed

ad eam, quae uiuis ex lapidibus structa creuit in temptu Domini, quae a Spiritu sancto est gubernata. nam quae Hierosolymis aedificata fuit Christi Spiritu Ecclesia, haec Romam per Petrum & Paulum Apostolos est translata. hi enim Principes Hierosolymitanae Ecclesiae Romam cathedram suain transferentes, eo simul omnem. gloriam

94쪽

gloriam, Hierosolymitanae Ecclesiae promissam, trandi tulerunt. quibus recte illud Prophetae accommodari potest: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eos Principes super omnem terram . Filii enim Hierosolymitanae Ecclesiae Principes super omnem terram constituti sunt, cum , relicta paterna urbe, & paternis traditionibus, ac ritibus, quae in Christo finir habuerunt, per Christi uirtutem Romanos ipsos, rerum dominOS, iugo fidei ad Christi gloriam subieceriint . Hanc uero illi gloriosam uictoriam non statim sunt consecuti ; sed multa ante passi, & per aliquot secula omni genere cala1nitatum, & contumeliarum ab ipsis Principibus affecti . sic enim ad hanc gloriam inter gentes perlienit Romana Ecclesia, ut Christus ad suam; qui, multa primum passus , ascendit in gloriam patris. ita Ecclesiae Roma

nae rectores cum plus malorum habuissent ceteris omnibus Ecclesiarum rectoribus,quo propius aberant ab ipsis afflictionum fontibus, Romanis scilicet Imperatoribus , quorum edictis omni genere calamitatum Ecclesiae premebantur; tandem ad Christi gloriam in terris peruenerunt; ut in omnibus Deus ostenderet eos fuis-1e ueros filii sui Vicarios. sic enim per trecentos fere annos continuos a Petri morte usque ad Constantinuui Imperatorem ab ipsis Imperatoribus sunt ueXati, ut tot annorum spatio, cum nunquam deessent, qui Petri cathedram perpetua serie silccedentes regerent, uix tres numerari possint, qui sua morte interierint, sed 'omnes ab Imperatoribus sint interfecti . nec tamen interim sine uictoria fuerunt: uerum in mediis amictionibus multos populos, in hisq; multos Romanos uicerunt; sicut in ipsa urbe Roma cathedram etiam suam ponerent.

95쪽

R E G. POLI

sed obscura adhuc gentibus uictoriae gloria,& apud maiorem ciuium partem ignobilis, & contempta haec ca- . thedra suit: qua Deus tandem ad honorem filii sui priamum in uictoria Siluestri de Constantino, deinde posterioribus saeculis sic ornauit, atque illustrauit, ut,quae uetus Hierusalem de iis, quae ad gloriam , & diuitias mundi pertinerent, a Prophetis promissa expectabat, & consecutura quidem erat, si in obedientia, & fide via. εο permansisset: ad hanc enim resert Esaias omnia sua usticinia, quae magnifica illa promissa continebant haec omnia ad Romanam Ecclesiam, eius filiam, in fide

fundatam, matre propter infidelitatem exhereditata, aperte constet esse translata, eidemque donata. Haec uero nunc ipsa Esaiae uerba, quae recitabimus, magis CX-plicabunt , & confirmabunt, si res uerbis comparcntur,& ad rerum normam, quas omnes gentes in Romana Ecclesia multis iaculis uiderunt,ipsa uerba eXaminctur. QVAESTIO LXVIII.

QUAENAM sunt illa, quaeuctus HierosolymaeXp ctabat per Prophetam Esaiam Ecclesiae sub nomine Hierusalem praedicata, & promissa, in quibus,Romana Ecclesia, priuata omni hereditario iure Hierosolymitana, heres permansit ξ

P L V R A quidem sunt, ut supra diximus: nos uero ea scin pauca contrahere possumus, si benedictiones interiores, &spirituales ut more Ecclesiae loquamur simul cum externis, & carnalibus benedictionibus coniungamus . utraque enim Hierosolymitanae Ecclesiae sunt

promissa

96쪽

DE CONCILIO. Ipromissa ; quae quia, spretis spiritualibus benedictioni-

Dus, corporales solas mente, & uoluntate sequebatur, utrisque simul priuata fuit. Romana uero quia spiritu les sibi latum proponebat,utrisque abundauit. sed ii cordine quodam, & eodem, quem seruat Propheta, examinantes persequamur: ut uideamus, quo pacto, quae Ecclesiae, & populo Israel sub nomine Hierusalem promissa olim fuerunt, in Ecclesia Romana tandem gentibus sint persoluta.

QS ID N A M primum locum in illis promissis obtinet

RESPONSIO.HOC sane, quod nomine foederis appellatur apud Prophetam , cum dicit in persona Dei: Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus, spiritus meus, qui est in te,& uerba mea, quae posui in ore tuo. hic enim spiritus est sundamentum omnium promittarum. est uero spiri tus fidei, quem dicit Apostolus communem sibi fuis. se cum antiquis patribus, cum ait: Habentes aute eundem spiritum fidei, credimus: propter quod & loquimur. loquitur autem uerbum, quod posuit Deus in ore eius: quod non est uerbum litterae, quale suit ueteris Hierusalem,sed uerbii spiritus: quod, inquit idem Propheta, non recedet de ore tuo, & de ore seminis tui, a modo usque in sempiternum . Est uero idem uerbum, pro quo Christus, Ecclesiae suae Vicarium pasto rem alloquens, dicit se orasse, ne deficeret. Hoc ergo

Primum est in promissis, quod praecipue persolutu esse in Romana Ecclesia , lumen, quod per ipsam ceterae , N Ecclesiae

97쪽

Ecclesia' conlectitae sunt, atque illius perseueratio in fide satis declarat . sequuntur enim statim in Propheta post hoc promissum uerba Dei ad Hierusalem: Surge, illuminare; quia uenit lumen tuum, & gloria Domini super te orta est: quia ecce tenebrie operient terram, &caligo populos. super te autem orietur Dominus , &gloria eius in te uidebitur. Deinde quia cum hoc spiritu fidei est coniunctus spiritus dilectionis, qui est maxime proli ficus, statim adiungitur in promitiis: Leva in circuitu oculos tuos, & vide: omnes isti congregati sunt: uenerunt tibi: filii tui de longe uenient, & fi liae tuae de latere surgent. tunc uidebis,& afflues : & mirabitur, & dilatabitur cor tuum, quando conuersa ad te fuerit multitudo maris, fortitudo gentium uenerit tibi &c. Hoc ergo promissum numeros, prolis coniunctum est cum priori: post quod quasi ultimo loco sequitur, Adducam filios tuos de longe, argentum eorum,& aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui, &sancto Israel quia glorificauit te.Hic uero si quaeramus, quem Propheta alloquatur, quam Ecclesiam appellet, cum dicit, Leua in circuitu oculos tuos, & vide: omnes isti congregati sunt : uenerunt tibi &c. Hic res ipsa, euentus rerum sic pro Romana Ecclesia respondebit, ut non alia interpretatione opus sit. Omnes enim, qui uel ad successum rerum in Romana Ecclesia respicere uelint, statim haec omnia ei cumulate praestita uid bunt, ac persollita. nec enim ulla maiorem spiritum fidei habuit, nec firmius in fide praestitit: nulla plures fi lios per uerbum genuit, aluit, confirmauit: nulla rumsus maiores opes, maiores honores adepta est. nec enim ulla unquam Ecclesia ad hunc honoris gradumiscendit

98쪽

DE CONCILIO

qa ascen sit, ut de ea dici posset quod sequitur in promis sis apud prophetam: Gens, se regnum, quae non set uterit tibi, peribit. Quam Gre autem hoc dicatur de Ecclesia Romana, consensus regnorum ,&gentium, ad eius obedientiam salutis suae causa certatim oli in ascedentium , satis ostendit. Quod uero eodem loco Uditur, Et uenient ad te curui filii eorum, qui te humiliauerunt,&adorabunt uestigia pedum tuorum: quam multis ante saeculis in Ecclena hoc uidimus, quod etianunc videmus, nempe filios Regum, & Imperatorum,

quorum maiores olim omnibus modis eam uercarim

curuos, & uenerabundos ad osculum pedum Romanorum Pontificum, Petri succes rum, accedere ' Quo pacto autem haec eadem Ecclesia de mamillis Regum sit lactata, & lacte gentium nutrita, quae sequuntur in uerbis Prophetae,Diuitiae, & opes in ipsam uoluntaria oblatione Principum, & populorum congestae, satis declarant . Haec uero nunc satis sint dicta, ut cu oraculis Prophetarum, tum uero testimonio citentus rerum concludamus, Ecclesiam Romana uoluntate Dei Principem,& matrem Ecclesiam esse constitutam, In qua in conspectu omnium gentium gloria silii eius in terris conspiceretur, & quae eundem locum in nouo populo, ex omni genere hominum congregato, teneret, quem l nuit Hierosolyma in ueteri, qui ex una tantum natiO- ne constabat: id est, ut caput omnium aliarum Ecclesiarum existeret , ipsique Hierosolymitanae ciuitati in hei editate promissorum succederet, atque eandem appellatione haberet, quam olim ea sibi soli uindicauit rquam significat Esaias, cum dicit, Et vocabit te ciuit tem Domini Sion sanies Israel.

N i i Quaestio

99쪽

QUAESTIO L XX. lAN, s eundem apud nouum populum Iocum Romana Ecclesia obtinet , quem apud ueterem Hierosolyma obtinuit, etiam ne illam unicum locum, quo populus conueniret ad adorandum, a Deo eleesim dicemus talcm enim a Iudaeis, & uetere populo Hieroselim tanam ciuitatem habitam fuisse constat.

RESPONSIO.

MINIME id quidem . uenit enim hora, inquit ipse

Christus, a quo & uerum adorandi modum, & uirtutem accepimus : quando non in monte hoc, Samariae scilicet, ex opinione Samaritanorum loquens . neque Hierosolymis, ut putabant Iudaei, pater adorabitur, sed in spiritu, & in ueritate: quod tantundem est dicere, remotis umbris, in ueritatis luce, nullo certo praescripto loco. adoratio enim, quae certum sibi locum praescribit, adoratio est umbratilis, non uera, nec spiritualis . nec enim spiritus, qui nihil spectat in adorando praeter eum, qui est ubique, & omnia implet, ullo certo loco includi potest . atque ideo hoc tempus u rae, & spiritualis adorationis praeuidens spiritu Propheta Malachias dicit in persona Dei, In omni loco offertur nomini meo oblatio munda &c. Quare in hoc similem Romanam Ecclesiam, quae in luce, & super montem estposita, Hierosolymitanae, quae in umbra suit fundata, dicere non possumus, uerum in eo simillima, quod, ut ab ipsa Hierosolymitana doctrina dc modus umbratilis illius adorationis petebatur, quae se tanqua- magistram uniuerso illi popuIo Dei praebebat, cum in cultu Dei docendo, qui illi tempori conueniebat, tum

100쪽

DE CONCILIO. 3

In corrigendis, atque castigandis iis, qui ab ea serina, quae in Moysis cathedra docebatur, discedebant: p rem , atque adeo maiorem auctoritatem, quai to scilicet maiori in re uersatur quae omnem rationem uerar, e 'i &spiritualis adorationis complectitur Ecclesia Romana tenet: quam quidem auctoritatem tot iam tacula in nouo populo,per uniuersum orbem disper ,exercuit, ut rerum euentus iam inde ab eo tempore, quo Petri . . cathedra illic est posta, singulis laculis declarauit, quibus tot haereses, tot schismatia, tot abusuS in ritibus , & moribus Ecclesiae, eiusdem unius auctoritate sublata sunt, & uera doctrina una cum optima morum disciplina in Ecclesia constituta : eamq; ut magistram in omnibus, quae ad religionem, & pietatem pertinent, omnia generalia Concilia semper agnouerunt. QVAESTIO Lx XI. AN Conciliamia generalia hanc praerogatiuam Romanae Ecclesiae semper agnouerunt

ILLA quidem Concilia, quorum acta rata, & probata .

. in Ecclesia catholica fuerunt, ex quibus aliqua express setiam uerbis hoc declararunt. nulla autem sua acta rata unquam re iudicarunt, nisi eadem auctoritate Romanae Sedis essent confirmata. quo nullum maius argumentum esse potest, omnia Concilia tanquam principem Sedem, & magistram, ac caput Ecclesiam Romanam Ecclesiam semper agnouisse. quanquam noilla quidem a Conciliis auctoritatem suam se habere agnoscit,nec uero ab ullo populi consensit,aut principis uoluntate;

SEARCH

MENU NAVIGATION