장음표시 사용
41쪽
potestatem Christus Petro dedit, cum eum principium fecit noui & caelestis populi: de quo dicit Propheta in persona Dei, de Christi: Formabo mihi populum, qui
laudem meam annuntiet. Principium uero tum secit
noui populi, & quasi patrem creauit, cum ei dirit: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. dixit enim Christus Simoni Barionae: Tu es Petrus. atque hic statim fictus est Petrus, & prima petra in fundamento Ecclesiae posita, super quam Ecclesia aedificaretur. aedificatio autem Ecclesiae nihil aliud est, quam multitudo filiorum Ecclesiae, eiusdem fidei consensu congregata, non confusa, sed ordinata, tanquaciuitas quaedam sub unius principatus serma. in aedificatione enim sorma significatur . petrae uero nomen materiam significat, non quamuis, sed solidam,& duraturam, super quam quidquid aedificatum sit, etiam contra vim, atque impetum fluminum, & uentorum perdurare possit. quo nomine significatur, duraturi populi eum futurum patrem: id quod satis declarat uembum promissionis, quod subiungit Christus, Ecclesiae superaedificatae stabilitatem ostendens, Et portae Inferi non praeualebunt aduersus eam ; quemadmodum quidem praeualuerunt contra eum , qui principium, &pater terrenae generationis fuit: qui cum non ex petra, 1ed e luto tactus esset, ne primum quidem impetu uentorum per Inferorum portas irruentium sustinere potuit e uerum statim cum uniuersa sua prole, & gener tione cecidit. At non talis Petrus, qui ex petra excisus fuit, non ex luto factus: & ideo in petra ipse manens,& in petra primum fundatus, populi in omne tempus
duraturi principium est sectus. Qua in re quo pacto
42쪽
DE CONCILIO. I Christi personam reserat, etsi fatis quidem per se pat
re potest: clariora tamen erunt omnia, si ut Petrum uidemus nomen petrae in fundamento positae commune cum Christo habere, eiusq; personam referre, ceu patrem suturi sarculi, sic in modo etiam generandi filios L futuri saeculi eundem cum Christo eiusdem uirtutis participem uideamus.
QV o M o D O dicis fimctum esse Petrum uicariis Christi partibus in generatione noui populi ξ
E O quidem modo, quem Christus ipse ostendit iis uer bis, quae ei dixit, cum illum primam petram faceret, super quam Ecclesia aedificaretur, tanquam multitudinem filiorum ostendens, quorum ipse pater futurus esset, in uirtute non sua, sed primae petrae, quae excisa Dan. est de monte sine manibus, & patris futuri saeculi. haec uero sunt Christi uerba ad illum: Et tibi dabo claues Μ-xin δε- regni caelorum: &, quidquid solueris super terram, erit solutum & in caelis: &, quidquid ligaueris super terra, erit ligatum & in caelis. .ae omnia pertinent ad facultatem , & modum generandi nouos filios, qui regni caelorum ciues, & heredes essent futuri. per potestatem enim seluendi, & ligandi hoc fit. qua nimirum potesta ote fretus Paulus Apostoliis, ad Corinthios scribit: EO '
si multos paedagogos habetis, tamen n5 multoS patres. ego enim uos per Euangelium genui. Verum ante eum Petrus & genitus ipse est, & alios genuit, tanquam prima petra factus,&pater uniuersi generis hominum, qui in noua generatione numeratur. licet enim Paulus GaI.,
43쪽
R E G. POLI scribat, sibi creditum fuisse Euangelium praeputii, Q
cut Petro circumcisionis : Qui enim, inquit, operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, Operatus est mihi inter gentes: tamen non Paulus primus genuit gentes in uerbo, sed ante cum Petrus, ut uerba ipsius Petri testantur in Actis, cu ait: Viri fratres, scitis,quia elegit Deus a temporibus antiquis per os meum audire gentes uestu Dei. Primas ergo partes suas Petro Christum dedisse, ut esset loco primae petrae in ipso Christo positae, qui emblida petra,& fundamentum cet testis aedificii, eidemq; uirtutem otia dedisse, ut pater esset futurae coclestis sobolis, ex his satis constare potest.
AENAM sunt secundae partes patris, & pastoris
RESPONSIO.VT filios, & gregem conseruet, eosq; a malo tueatur: quas partes in oratione sua ad patrem Christus osten-Ioan.i . dii se implesse, cum ait: Ego seruaui eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, ego custodiui; & nemo ex illis periit,nis filius perditionis . Hanc uero potestatem P tro, tanquam suo Vicario, se dedisse, significauit tunc,
LRς- - cum,pn entibus etiam ceteris Apostolis,de eo loques, quod omnibus usu uenturum esset, ut a Satana tanquatriticum cribrarentur, unum tamen Petrum appellans dixit: Simon, ecce Satan expetiuit, ut uos cribraret, tanquam triticum. ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. tu uero couersus, aliquando confimma fiatres tuos. Quibus uerbis aperte Christus osten- dit, ut superioribus uerbis patrem eum secerat, ita nuccundem
44쪽
eundem a se tutorem, & defensorem factum esse . . . t
QV AENAM sunt tertiae partes patris, &pastoris
VT ih lucem iam editos, & a malo defenses, bono etiaaugeat, salutari i; cibo pascat. has item partes Christum Petro dedisse, uel maxime excieo liquet, quod Christus paulo ante suum ad citium ascensum dixit, cum iam corporis sui praesentiam gregi suo subim2urus esset, atque oportunissimum uideretur de persena Vicarii sententiam suam apertis uerbis declarare . nam tum quidem, ut apud Ioannem est scriptum, cum si mul adessent ceteri Apostoli, & discipuli, quasi Petrue medio illorum seuocans, accepta ab eo consessone amoris, sic ipsum est allocutus: Si me amas plus his, Ioan.is. pasce agnos meos. nec uero semel hoc dixit, sed ter, eadem consessione reddita, per hunc amore, tanquam si testamento heredem sui pastorsis officii relinqueret, obtestatus est,& dixit: Si me amas,pasce agnos meos:&, quasi non satis apertis uerbis uniuersum gregem ipsi Petro commendasset, quod ei tantum agnos commendasset, qui iuniores essent, adiungit, Pasce oves meas. Licet autem haec, quae Petro dicuntur, ad ceteros etiam pastores omnes pertineant, tamen ulliuisse , e id Christum haec omnia in eo uno, tanquam in Vicario .capite, conspicua esse, ut per eum in reliquos derivarentur, primum quidem ostendit adoptio nominis, qua primo loco utuntur, qui heredes, & successores eligunt. Christus enim Cephae nome, quod interpretatuest
45쪽
est Petrus, simoni prius uocato imposuit. petrae autenomen ipsi Christo in diuinis litteris tribui constat:deinde, ouae huic nomini auctoritas est coluncta, ea utendi facultatem illi dedit, cu fiatres eius fidei eonfirmandos commendauit, ut eos ab insidiis Satanae tutaretur : cum oues praeterea, & nos uesuersum suum gregem eiusdem fidei ,&amori tradidit, ut liberatum ab insidiis inimici bono & salutari cibo pasceret. Haec u ro apud eos, qui nimium contentiosi non sint, satis es.se possint, quae uicarias Christi partes in terris Petroe in uniuersum gregem ab ipso Christo datas declarant ;praesertim cum etiam rerum experientia post Christi ad caelum ascensum ostenderit, hanc Petrum uicariam illius potestatem cum in Conciliis, tum in uniuersum ipsum gregem exercuisse.
AN ullum generale Concilium, Petro adhuc uiuo ,est. celebratum Θ
RESPONSIO.E T maximum quidem , in quo has tres simul, patris, tutoris, &pastoris, partes Petrum, Christi personam gerentem, exercuisse constat. QI AESTIO XXX.
A Ninon temporibus Constantini primum coepta esse Concilia generalia, historiae omnes prodiderunt, quorum primum tradunt fuisse Nicenum ξ IResponsio.
46쪽
TRADUNT quidem Nicenum fuisse omnium primum , quia Reges, & populi, de quibus Propheta tam
acerbe conqueritur, inare fremuerun Uentes, & populi meditati sunt inania Θ astiterunt ges terrae, &Principes conuenerunt in unum aduersus Dominum,&aduersus Christum eius: tum primum , relicto hoc consilio, quod erat consilium malignantium , libenter . se audire ostenderunt Prophetae uerba, quibus eos eodem loco sic admonet: Et nunc Reges intelligite: erudimini,qui iudicatis to iam : seruite Domino in timore , & exultate ei cum tremore: osculamini filium, ne quando irascatur dominus, & pereatis de uia iusta. ita ergo Constantinus primus non solum hanc disciplinam apprehendit, ut oscularetur filium , & seruiret Deo in timore, & ex ulnatione; sed in oculis omnium gentium Concilium coegit pro gloria filii contra eos, qui conspirauerant aduersus Dominum, & aduersus Christum eius: secum i; populos, & nationes, quae laudem Domino annuntiarent, primus adduxit: ideo hoc Concilium, cui interfuit ipse Imperator, primum in oculis omnium gentium, & maxime generale uisum est. sed non a Constantini temporibus Concilia generalia coepta sunt, uerum iam inde ab eo tempore,
quo, ut supra diximus, Spiritus Dei non super unam gentem, sed super omnem carne se effudit, statim post effusionem sanguinis Christi, qui non pro unius populi, aut nationis, sed pro totius mundi peccatis est mortuus. Quare, simul atque haec coniunctio facta est in una fide gentium , & Iudaeorum, qui tanquam duo populi uniuersum mundum complectebantur; illud Concilium,
47쪽
R E G. POLI Concilium, in quo primum de utrorunque salute actum fuit, coacia in unum locum eorum pastoribus, s Concilium primum generale fuisse,merito dicimus. in . . L et te autem fuit Concilium Hiero lymitanum, in quo. Petrus Vicarias Christi pastoris partes, quas supra co- memorauimus, omnes se peregisse,& uerbis, & f M ostendit.
DIXIM V S, tres praecipuas Dei pastoris partes Christum erga suos , dum in terris uersaretur, egisse; primas , ut eos quasi pater procrearet ; secundas, ut in lucem editos a malo tueretur, atque seruaret; tertias , ut bono ,& salutari cibo aleret. Has item omnes par
tes a Petro, Christi Vicario, impletas fuisse, ex iis, quae ipse in hoc Concilio dixit, facile colligimus: cuius haeciunt uerba in Actis Apostolorum: Viri statres, uos scitis, quia ab antiquis diebus Deus in uobis elegit, peros meum audire gentes uerbum Euangelii, & credere. Hinc apparet, quo modo primas partes, ac primum illud munus patris, pastoris impleuerit, quod ante ei promiserat Christus, cum diceret: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . per os enim citis elegit Deus gentes audire uerbum fidei, per quod in Christo regenerarentur. id quod magis etiam explica , cum adiungit: Et, qui nouit corda, Deus te monium perhibdit , dans illis Spiritum sanctum, Q cut & nobis: & nihil discrevit inter nos, & illos, fidei i purificans
48쪽
purificans corda eorum . qua de re ait Iacobus Apostolus: Voluntarie enim nos genuit uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Et Paulus sacramentum illud, per quod in Christo renascimur, uocat lauacrum regenerationis, ubi inquit: Cum autem benignitas , & humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos secit per lauacrum regenerationis, ac renouationis Spiritus san dii, quem effudit in nos abunde per Iessem Christum , saluatorem nostrum, ut, iustificati gratia, ipsius her des simus secundum spem uitae aeternae. Hic uero totus plicatur regenerationis modus, quem Petrus in suo uerbi ministerio primus expressit. Secundae erant pa teS , ut confirmaret, ac tueretur fratres, & filios,quos Satanas expetiuerat cribrare, & iam inceperat; non quidem cribrare, ut purgaret; hoc enim fecit Petrus sed ut triticum, cum palea admixtum, cribrando, acuentilando perderet. legem enim cum uerbo Euan gelii admiscuit , tanquam paleas cum tritico et quae quasi in cribro simul posita separat , ac purgat Pe trus, cum est: Nunc autem, quid tentatis Deum imponere iugum super ceruices discipulorum, quod ne que nos, neque patres nostri portare potuimus & se oves defendit a noxio Satanae pabulo.Tertias uero partes explet, silutare illis proponens pabulum,& in optima eas pascua deducens, cum, reiectis caeremoniis,
quae legis palea erat, ait: Per gratiam Domini nostri , Iesu Christi, credimus fatuari, quemadmodum & illi. In hac igitur fidei, per quam saluamur , explicatio in ne agnos simul, qui ex gentibus erant, & oues Israel G coniunxit,
49쪽
coniunxit, & salutati cibo utrosque pavit: quae dum saceret, patris si naul, & pastoris partes egit: quae sunt uicariae partes, quas a Christo accepcrat. QVAESTIO XXXII.
A N hoc Concilium generale dici potest, in quo una tantum Iudaeorum natio interfuit, nulli autem ex gentibus λ nec enim legimus , huic Concilio interfuisse quenquam alium , praeter Apostolos, & seniores, qui erant Hiero lymis: qui omnes ex Iudaeorum natio
AT uero, cum Legatos Ecclesiarum gentium intersuis. se costet tales enim filerunt Paulus, & Barnabas, qui ab Ecclesiis gentium ad Apostolos, & seniores Hierosolymam missi erant cum etiam ipsi Apostoli interessent, quos Christus Principes pastores in omnes terras constituerat, sic eos dimiticias, Ite,& praedicate Euangelium omni creaturae: cum ad coponendas controuersias illas, quae de fide & lege exortae fuerat , Concilium illud coactum esset; eaque in eo tractarentur, quae ad uniuersae Ecclesiae pacem pertinerent: cum d nique munus decidendi omnes controuersias ille obtineret , cui uicarias suas partes in uniuersum gregem Christus dederat: merito quidem generale hoc Concilium dici potest, & primum : quia in hoc primu consultandi causa de iis, quae ad uniuersum corpus Ecclesiae pertinerent, Principes Ecclesiae pastores conue
50쪽
AN hoc Concilium, ut tempore , sic etiam auctoritate primum fuit, & dignitate P
FVIT sene, idque duplici de causa, primum quide pro pter dignitatem eorum, qui interfuerunt, qui ii de suere, quorum beati oculi uiderunt, & aures audierunt, quae multi Reges, & Prophetae, cu id maxime desidera'
rent, non uiderant, nec audierant. audierunt uero,
uiderunt in uerbis, & in persectissimo exemplo unici illius pastoris, ad salutem omnium gentium promissi, omnia, quae ad regendum grege Dei pertinebant ; a quo& mandatum, ut eius exemplum in pascendo sequerentur, & uirtutem ex alto, ut sequi possent, acceperant. Auctyritate ergo praestitit omnibus hoc Conciliu propter dignitatem persisnarum,quae illi hanc dignitatem 'attulerunt, ut esset quasi ri pus,& forma omnium Con ciliorum; quo scilicet respicientes qui dein m s Contalcilia celebraturi essent, omnia, quae uel ad cos aliquo 'modo pertinerent, qui in Conciliis praeesse, & in te 'csse debent , uel etiam admodum decidendi ornnes controuersias, quae materiam Conciliis celebrandis dare solent, tanquam in archetypo, ut rite & ordine celebrari possent, perspicerent.
QVO pacto, tanquam in archetypo, in hoc Concilio Hierosolymitano cernuntur ea, quae ad persenas rem tment coriim, qui in ceteris Conciliis interesse solent Θ