장음표시 사용
51쪽
HAEC plane intelligemus, si diligentius aduerterimus, quaenam personae illae fuerunt, quas in hoc Concilio interfuisse, & sententias dixisse, memoriae proditum est. sunt autem in quadruplici, ut uidetur, genere: quae tamen omnes unum genus ericiunt dispensatorum mysteriorum Dei. primum enim genus constituit petibna Petri, alterum Pauli, & Barnabae, tertium Iacobi: quartum uero genus intelligo eos iacere, qui
generatim nominantur seniores. QVAESTIO XXXV.
A N sic omnes personae comprehensae sunt saltem in ge nere, quae huic Concilio interfuerunt
MINIME quidem omnes. nec enim Principem persenam nominauimus,quae eadem est, quae uirtutem, &robur ceteris omnibus dat . illi enim sunt tantum ministri , quos modo diximus: qui uero omnibus praeest, is Principem personam, non ministri, agit. essporro idem, cuius nomine Concilium uocatur, & cuius nominis auctoritate addita, decreta Conciliorum rata habentur. hic sane est Spiritus sanctus, qui idem est Spiritus Christi, & Spiritus Dei patris; cuius organa sunt reliqui omnes, qui praesunt in Conciliis, cum rite fiunt. I AESTIO XXXVI. V o modo inter se distinguuntur ceterae personae,
quas in quadruplici genere posuisti, in quibus prima
52쪽
numerasti personam Petri quid uero tandem in pessona Petri videmus, quod in reliquis non uideamus
RESPONSIO.HOC sane primum, quod proprium est eius, qui primas
partes in Conciliis tenet; ut finem imponat controuem sis, easq; dirimat; ut concludat , & auctoritate sua dimittat Concilium . quae omnia ex uerbis Scripturae videmus in illo Concilio Petrum fecisse. sic enim est scriptum: Cum autem magna conquisitio fieret . quae uerba significant, magnam primum altercationem de iis, quae decidenda essent, in Concilio extitisse: quam Petrus sic repressit, ut uerba, quae sequuntur, ostendunt: Surgens aute Petrus dixit ad eos: Viri fratres dociquae cum dicit, sententiam Concilii, & sententiam Spiritus Christi primus pronuntiat, atque concludit. hoc autem videmus in persena Petri,quod in ceteris nouidemus.Secundo loco videmus in eodem uicariam potestatem, & curam quandam praecipuam utriusque populi . nam cum ii, qui ex circumcinone erant, iis, qui ex gentibus credidissent, ut eadem fides communis si cum erat, sic quoque idem legis onus commune esse
uellent; ille, tanquam iudex, & pastor utriusque popupuli,qui iam unus esset factus, iugu legis sic ab utrisque
detraxit, ut eius sententiae in hoc resistentes magna uerborum auctoritate deterruerit, cum eos grauiter increpans sic ait: Quid tentatis imponere iugum &c. quibus uerbis seuere Christi uicarium ostendit: qui uenit ut caeremonias, graue legis iugum, a suis tolleret, ac pro eo suum leue,& suaue eisdem imponeret. Auctoritatem
uero, quam ei Spiritus Christi dederat, ualuisse in hae
53쪽
causa, illud maxime indicat, quod nemo ausus sitit in Concilio se ei opponere, sed, ut est in Actis, Petri sententia pronuntiata, tacuit omnis multitudo: cum tan e constet, in illa multitudine fuisse Pharisaeos aliquot, qui extra Concilium pertinacissime contrariam semper sententiam defendissent, & hanc oppugnassent: ueruilli tum, auctoritate Petri commoti, tacuerunt: qui uero postea uerba secerunt, omnes eius sententiam approbarunt . cum autem haec in Petri persona videmus, omnium eorum, qui in Petri cathedra successeriint, partes in Conciliis videmus: quae maxime in hoc extare debent, ut controuersias dirimant; ut grauitatem
oneris a populi Dei ceruicibus detrahant; & ut Concilium dimittant; omniaq; anctoritate petrae fidei, in fundamento Ecclesiae positae, faciant. Sed hoc ad modum decidendi cotrouersias pertinet; de quo post dicemus. Nunc uero non tam de modo, quam de personis loquimur, quae interesse solent in Conciliis; quas omnes iis personis , quae in Hierosolymitano Concilio intersu runt , significatas esse diximus, ct tanquam in archetypo Concilio designatas, atque expiestaS.
QV ID in Pauli, & Barnabae personis animaduertimus, qui secundo loco uerba secerunt in illo Concilio ξ
INi his quidem eorum personam agnoscimus, quorum in rescire ad Concilium de iis, quae pacem Ecclesi rμm turbent: quemadmodum illi retulerunt de controuersis, quae fuerant in Ecclesiis gentium excitatae pen
54쪽
eos, qui erant ex circumcisione, ad quas decidendas Concilium est congregatum . horum autem oratione uidemus sietnificatum esse ossicium eoru omniuna, qui pro pace Ecclesiarum ad Concilium mittuntur: quo rum partes sunt, ut tam opus Satanae, quod totum in fidei puritate tollenda uerlatur, quam opus Dei ad eandem confirmandam exponant, demonstrentque, quantum fieri possit, ea, quae ipsi re ipsa de gratia Dei ad confirmandum robur fidei sunt experti in illis Ecclesiis, a quibus sunt missi: quemadmodum Paulus, &Barnabas miraculis per ipsos editis fidem, & sententia Petri confirmarunt. huc enim pertinet omnis eorum oratio, ut signis, miraculis, atque operibus confirmet, cam esse Dei uoluntatem,& tieritatem inflexibilem, quam Petri fides proposuit. Horum autem uerbis, per opera confirmantibus doctrinam fidei a Petro expositatam, succedit oratio Iacobi, qui eandem confirmat ps Scripturas. in Iacobi uero persena significari intelligimus persenam singulorum Episcoporum, quibus cetatae Ecclesiae sunt commendatae; quorum ossicium in Cociliis per ipsam Iacobi oratione satis etiam significatur . QVAESTIO XXXVII LQVID tandem extat in Iacobi persona, quod ad Episcoporum, qui singulis praesunt Ecclesiis, personam,& ossicium in Conciliis declarandum pertineat ξ
HOC primum, ut Petri doctrinam de fide confirment, quemadmodum Iacobus fecit: hoc enim commune Ο-mnium, di singulorum Episcoporu esse debet: deinde,
55쪽
s priuatae eorum Ecclesiae aliquid uel consuetudine, ii et lege receperint , quod non aduersetur sinceritati doctrinae fidei, uerum eiusmodi esse uideatur, ut, eo sublato, periculum sit, ne caritatis uinculum rumpatur . hoc quidem ut quisque in sua Ecclesia experitur , sic proponere poterit, quemadmodum Iacobus fecit: qui cum Hierosolymorum esset Episcopus, quae ciuitas ex gente circumcisionis tota constabat; licet,
quod ad ipsam ueritatem pertinebat, abunde, idq; per Scripturas, declarasset, per fidem Christi legis iugum ab iis, qui Christi fidem acceperant, excussum fuisse;& in hoc Petri sententiam confirmasset; tamen, quia uidebat, si gentes hac libertate in omnibus uterentur, ut nulla ab eis ratio ueteris Iudaeorum consuetudinis haberetur, quibus cum fide iam coniuncti erant, carutatem inter eos firmam manere non posse, sed suas p0tius oves per contemptionem moris sui scandalu passuras, hoc ad Concilium retulit, ut, quae ex antiquis eorum moribus, salua fidei doctrina, ad retinendam pacem , donec magis adolesceret fides, obseruari possent,ca ab utroque populo obseruarentur. qua in re nec ab ipso Petro, nec a reliquo Concilio repulsam tulit: ueruin hanc sententia decretum, ipso Spiritu santo dictate, suffragiis omnium est factu, ut nihil ultra oneris gentubus imponeretur, nisi ut abstinerent ab iis, quae immolarentur idolis a suffocato,& sanguine, itemq; a semicatione. hoc uero onus erat caritatis,no fidei onus: quod
quale sit, & quo pacto haec distinguantur, postea, ut
spero, explicabimus. Nunc in eo uersamur, ut ex personarum diuersitate, quae ius dicendi sententias, decernendi, ac iudicandi in Concilio Hierosolymitano
56쪽
DE CONCILIO. 2Ihabuerunt, quod archetypum , exemplumq; reliquo rum omnium Conciliorum fuisse intelligimus, scrut mur, ad quos maxime pertineat in ceteris Concilii, eodem iure uti. Huc autem quaerendo peruenimuS, ut intelligamus corpus ipsum Concilii ex illis constare, qui curam fregis habent: ut in exemplo Petri, Apostolorum, ac senior una videmus, qui in hoc Hierosolymi inno Concilio interfuerunt. Licet autem, quod ad munus praedicandi uerbi attinet, par auctoritas, dc eadem mandata omnibus Apostolis a Christo data esse uideantur, cum illis dixit; Ite in mundum uniuersum ; praedicate Euangelium omni creaturae'. tamen in hoc Con cilio, in quo Petrus ipsius Christi uices gessit, ceteri Apostoli eorum potius personam referunt, qui in Pa tem solicitudinis sunt uocati, quam eoru , quibus ima cum Petro per orbem praedicandi Euangelii cura est co mendata. tales aute posterioribus saeculis agnoscimus fuisse, & nunc esse, primates Archiepiscopos, Episcopos, Abbates. Quas uero Petri videmus primas partes fuisse, ut doctrina fides ante omnia explicaret, quae explicatio tanquam fundamentum esset ad dis luendas omnes controuersias, has dicimus esse pnecipuas partes Romanorum Pontificum, qui in Petri locu su cessere, in omnibus Conciliis, ut ante omnia, & contra omnes procellas controuersiarum , fidei Petri explicationem proponant, atque opponant; ceterorum uero omnium , qui in Conciliis intersunt, ut hanc fidem non solum probent, sed omnibus argumentis confimment. Hoc autem fundamento consensus in una fide iacto, tum quidem, si quae sint in singularum Eccle sarum moribus , uel antiqua consuetudine, uel lege
57쪽
introducta, quae etsi non usouequaque nudam illam fidei sinceritate reserant, modo tame ei non repugnent , tum nec se dissicilem praebere debet is, qui Petri locum tenet, in assentiendo infirmitati gregis, donec fides magis adolescat: nec tacere debent, qui in singulis Ecclesiis praesunt, infirmitates gregis sui, sed in Concilio proponere. cuius rei exemplum in Petri, & Iacobi personis, ac sententiis, atque in ipse Concilii decreto habemus. Sed haec magis pertinent ad modum componendi controuersias: de quo nunc, quoniam de petibnis satis dictum uidetur , quaerendo inuestigare conabimur . O
QVA ratione, &uia usi sunt, qui in Concilio Hierosolymitano praefuerunt, ad componendas controuersias ex illius enim Cocilii exemplo dixisti modum elici posse omnium dissensionem, quae ad religionum perti
nent,sedandarum. RESPONSIO.HOC quidem facilius intelligemus, si,quo auctore controuersiae in Ecclesiam irrepserint antea, ac perpetuo irrepant, dixerimus. hunc autem Christus ostendit, cum praeuidens, ac praedicens Zigania, quae inimicus homo superseminaturus esset in agro Ecclesiae suae, triatico prius ab optimo agricola sato,eum ipsum, cui cura Ecclesiae relicturus erat, sic alloquitur: Simon, ecce Satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Satana ergo impulsere intelligimus omnes in Ecclesiam introduci controuersias: quas quidem tollendi modum unui futurum
58쪽
DE CONCILIO. 22 futurum Christus ipse significauit, illum sciIicet, cum
statina subiicit, Ego autem rogaui pro te, Petrum appellans ut non desciat fides tua: & tu aliquando conuersus confirma fiatres tuos. Vnum hunc modum ostendit Christus dis luend i omnes controuersias, nempe una illam Petri fidem, oratione sua ad patrem nixam, ac roboratam. et sane hoc ipse modo videmus Concilium
hoc Hierosolymitanum usum in maxima omnium controuersia tollenda. QvAEsTIO XLI.
O pacto per hanc Petri fidem in illo Concilio sedatae
sunt controuersiae, ut ex codem, quid in ceteris Conciliis fieri debeat, in quibus de componendis controuersiis agitur, exemplum capi possit ξ
ut prorsus intelligamus, quemadmodum iam ex Christi uerbis auctorem omnis discordia', & controuersae cognouimus, ita, quidnam sit, quod controuem sis causas ficiat inter homines, ex communi hominum sensu in uestigandum esse. hoc uero costatinrer omneS, qui contendunt: quicunque auctor fuerit contentionis, eum semper hanc colendendi causam praeseserre, quod sibi ab eo, quocum contendit, aliquid sit detractum, quod uel ad honorem, uel ad commodum ipsius pertineat , uel denique quod ei aliquo modo carum sit, aut iucundum; ob idq; contendere, ut sibi satisfiat in eo, quod ita est detractum . hinc omnium controuersiarum cum in religione, tum in rebus ciuilibus causas, ori ginemq; duci , communis uita satis docet. nam qui
59쪽
religionis causa contendit, is semper aliquid de honoro Dci, & pietate detractum ab eo, quocum contendit, arguit: qui rerum ciuilium causa, ob honorem , uel commodum sibi detractum, litem se intendere praesescrt, uel ob utrimque, aut denique ob id, quod quoquo modo
carum, gratum ue habeat : finem uero contentionis apud homines non malignos cum malignis enim frustra quaeritur pax tum Qre, cum ea, quae ablata iudi cantur, integra restitutintur. Hoc omnium controuersiarum fundamento patefacto, ad illam controuersiam considerandam reuertamur, quae coimposita est in Concilio Hierosolymitano; ex cuius compositione exem plum reliquas omnes componendi, quae in Ecclesia nascuntur, capi posse diximus. Videamus autem primum cius originem: quam facile intelligemus, si prius personas eorum cognouerimus, qui eius excitandae auctores fuere. simul enim intelligemus, quaenam Crat controuersia. de iis autem, a quibus illa excitata est , ita scriptum est in Actis: Surrexerunt aute quidam de ri res Pharisaeoru , qui crediderunt, dicentes,Quia oportet circumcidi cos, populum gentilem intelligentes qui fidem receperant ; praecipere quoque eis,seruare le em Moysi. Sales porro fiterint Pharisaei, diuus Pauis in sua ipsus persena satis explicat, cum, ad Regem Agrippam uerba faciens, uitae suae praeteritae rationem reddit in hunc modum : Et quidem uitam meam a
iuuentute nouerunt omnes . quoniam secundum eX
ctissimam sectam nostrae religionis uiri Phariseus. Curi ero exquisitissimam sectam omnium appellet, in epi stola ad Galatas,de se ipso etiam loquens, sic declarat: Audistis enim conuersationem meam aliquando in
60쪽
Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei,& expugnabam illam,& proficiebam in Iudailino supra multos aequales in genere meo abund tius aemulator existens paternarum mearum traditio num . Tales ergo erant apud Iudaeos Pharis ei, qui seuerius obseruarent paternas traditiones: ex quibus qui conuersi fuerant ad fidem, ii, pristinae adhuc sectae ii stigiis insistentόs, cum uiderent gentes, quae fidem receperant, legis obseruatione solutas in populo Dei nu- merari, hic quidem conqueri, & contentiones mouere coeperunt: ob id uero conquerebantur, quod detr hi in hoc & honori Dei, qui legem dederat, & sibi i sis putabat, qui se per legem, quod eam exactius alus seruarent, cum ceteris gentibus, tum etiam genti suae praestare existimabant. Haec fuit illorum querela: quae quo modo perConciliu sublata fuerit, nunc quaeramus. v AESTIO XLI.
QV O modo per Concilium Hierosolymitanum de fide,& legis obseruatione quaestiones sublatae fitere ξ
V T in summa dicam, per uerbum fidei, & caritatis. eodemq; modo apud omnes non malignos omnes Ο -mnium temporum controuersiae sedari possunt. quod sic erit apertum, si naturam uerbi fidei in Iesum Christum, filium Dei uiui, primum aliqua ex parte declar uerimus, deinde caritatis.