Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rs 6 Fars II. Diserti x. f. III. Pergitur ad causas timoris.

IN digerendis iis, quae metum incutere possunt, principaliter caua est

malum futurum , ubi statim monendum, ne falsia mali sipecie delusi, affectum timoris usurpemus improvide , & sicut pueri larvas extimescamus , ac interea manuS ad flammam intrepide admoveamus. Ex eo autem, quod malum sit causia timoris inserre videtur Seneca epist. 7s. Deum non esse timendum, Cum malus non siit. At cum nihil magis i geminetur in scriptura, quam Deum esse timendum, ideo statuendum,

est primo Deum esse objectum ut quo timoris, id est principium, a quo

mala magna nociVa timere debemus , si ipsi pervicaciter restiterimus. Est item Deus objectum ut quod timoris, non quidem siccundum se prω-cish inspectus , quia in se noxius non est; sed ut a nobis amittendus, quoniam eadem bonitaS , quae possessa exhilarat animum , amissa torquet ni talis bonitas. Sicut enim dolor est immediate non de amissione u cunque , sed de amissione determinata talis boni: ita licit Deus secundum se praecise spectatus non sit bonum, aut malum nostrum, attamen ut possessus per beatitudinem est bonum nostrum, & ut amisius est sim-mum nostrum malum. Non est igitur audienduS Seneca, quando lib. a. de ira. c. 27. diserte haec tradit: tauaedam seunt, qua nocere nonposeunt,

ns Emque vim, nisi beneficam, , Ialutarem habent, ut Di immortales , gui nec volunt obesse, nec lo sunt. Natura enim istis mitis, seplacida est, tam longe remota ab aliena injuria , quam is siua.

Malum culpae posse esse causam timoris negat absolute Aristoteles a. Rhet. Cap. inqUien S. Non enim cuncta timemus mala, ut si erit injussin, tardus,c. placet magis aliorum disicretio, qui tenent, quod Iicet malum culpae non sit causa timoris secundum nudam rationem utilitatis, voluptatis, aut voluntarietatiS; neque etiam secundum praecisum rationem malitiae: Verum absolute Ioquendo, omnibusque pensatis malum. culpae formaliter tale potest esse objectum timoris. Ratio primε est, quia culpa secundiam rationem utilitatiS, voluptatis, aut voluntarietatis non proponitur ut positive mala , & hae proprietates reperiri postunt in re undequaque bona, cum tamen obiectum timoris debeat esse magnum malum futurum , diffiIulter evitabile. Ob hoc ipsium etiam culpa secundum nudam rationem malitiae, transgressionisque legis , tametsi concipiatur ut ingens malum, si tamen praelaindat ab a duitate

292쪽

De timore.

duitate cavendi, non replebit animam timore. eum ratio nuda maliti

reperiri possit etiam in re, quae facile potest eludi, ut primi parentes fa cili potuissent manum temperare a fructu prohibito. Restat tamen si timus titulus, ut cum Auguitino lib. de Doch. Christiana. c. a. dicere pos sim : Isiud potius time, quod Ine rasibis non erit, quid 'seccare s peccare

time. Ideo enim malum culpae non posset instu Cere timorem, quia non est malum terribile, & hoc ideo, quia non proVenit ab extrinseco', sed ab intrinseco , cum ex propria natura sit Voluntarium cujus character est esse a principio intrinseco; hoc tamen absolute non evincit, malum culpae non posse timorem procreare. Namque edic, Cur res voluntaria potest contingere sufficientem arduitatem ad animandam spem iuxta phrasim Apostoli ad Rom. 1 s. dicentis, cum in m aniam proficisci

capero ,sero, quoa prateriens vid am vos , quod utique erat liberum Apostolo ; & cur ipsium voluntarium non etiam possit sufficientem comta plecti terribilitatem ad suscitandum timorem quemadmodum igitur ut aliquid dicatur vere calidum, sufficit, quod vero afficiatur calore , sive ille oriatur ex natura ignis, sive Contra suam naturam, Ut aqua: ita ut aliquid sit capax accelerandi metum , plus non requiritur, qUam ut in-Volvat magnum nocumentum, imminens, & superatu dissicile, sive illud oriatur per se ab intrinseco , sive ab extrinseco. Atqui malum culpae saepe includit gravem malitiam, futuritionem, & arduitatem, Ut patet ex omnibus illis criminibus , quae aegre admodum, &non nisi curru, speciali auxilio Dei debellari possunt ratione fragilitatis, in Veteratae consuetudinis, vehementis tentationis, & aliarum circumstantiarum passim volitantium t ergo malum culpae potest instigare ad timorem, lichi sit

Timentur etiam , qui possunt, & volunt nobis male facere, cujusmodi sint potentes irati , & inimici; jam enim in periculo versamur. Magis tamen timentur , qui sunt astuti , & tardi ad iram, quam quisiunt irae praecipitis ; nam iracundi produnt vultu , aliisque manifestis indiciis malum , cui, & quando imminet, adeoque praevideri facit E po terit, & sic opportunis remediis vel imminui, vel repelli. At astuti,& lentioris irae non significant, cui . & quando calamitatem sint allaturi , utpote natura sua occulti; hinc malum ab ipsis imminens accommodis pries diis nec imminui, nec vinci potest. Solent etiam lenti, ae

astuti diutius reisnere iram utpote indolis magis terreae: praecipiti vero tra feroces magis ignea constant natura, adeoque ira magis mobms citius CVanescet. Nec ira tantum potentum, sed etiam ipse metus ipsi,-

293쪽

e6ntinget, ut, quod potest, velit , & alterum malefactis praeveniat.

Sollicitantur quoque timore, qui iniuriam a nobis acceperunt, aut accepisse sibi videntur: item adversum nos injuriosi , cum perieulum ingruat , ne par pari reseratur. Incidit Vero quaestio , utrum fugiendi magis sint, qui nos laeserunt, aut 'vos laesimus Z sensus communis hominum videtur judicare, passum injuriam este magis formidandum juxta illud: Pulvere, qui Ddit, sicribit: sed marmore, iasius.

sed Tacitus , & Aristoteles timendum magis facit laedentem. Videtur controversia componi posse distinctione propensionis rationalis ab irrationali : prima , quae ratiocinio dc ingenio abutitur Videtur laedentes potissimum stimulare, ut amplius affigant ad sui securitatem, quos si mel laesierunt. At irrationalis altera proclivitas , quae siensivum apprehensione nititur, & homini cum brutis communis est, laesios Vehementius exagitat, quia ille habet objectum sensibile, quo irritatur ad vindictam , quo alter caret. Praeter causias hactenus allatas suppetit denuque amor; prius enim natura, quam actum mali eliciamus, necesse est generari actum boni prosecutivum, qui sit ratio aversiandi malum. Nam

Res es selliciti plena timoris amor.

3. IV. siuinam magis timori obnoxij p

MEticulosi magis esse solent inprimis, qui omnia mala magna arbitrantur sive ob modicam experientiam, sive ob judicii imbecillitatem , cujusmodi praesertim sunt pueri, & mulieres ob aetatis, &siexus infirmitatem. Item , qui parum habent calidi sanguinis , & ob atrae hilis ubertatem enerves , omnique vigore extincto torpent. Ita suo calcul5 Aristoteles r. de pari. c. 4. Timidiora sunt animaoa, quibus fanguis dilutus nimium est, metus enim refrigerat. Atque ea, quib-0mmodi temperamentum in corde habetur, metuendi affectioni sunt sportuniora e aqua cnim frigore congelascit. Praeterea meti culosi Knt , qui oppressi iacent malorum exspectatione , quae omnia CXistimatit gravia, & intoleranda ob corruptum judicium. Quin etiam prudente, quia iustis momentis pericula testimant, &prosipiciunt , qUO res deVenirdpossit, ac plerumque reformidant , in quibus alii minUS Oculati minor m trepidandi occasionem deprehendunt. Hinc accidit, ut

294쪽

De timore.

noctambulis periculosa sit solutio somni , quod per Bmnum non aestimantes discrimina, liherrimi, & intrepidi incedant; somno autem soluto, agnoscuntur praecipitia: Unde metus, ac plerumque casus, aut exitium. Improbi quoque male sibi semper conscii, & ab irato numine ni hil sperantes opis, ac subsidii, facile timore corripiuntur, praesertim noctu in tenebris, si soli sint, & nigrore permoti, daemonum sibi species objiciant. Annotavit hoc etiam TulliuS, magna, inquiens, vis est conscientiae, ut neque timeant, qui nihil eommiserunt; opanam semper ante oculos versari putent, qui peccaverunt. In senibus pleraeque ex

praedictis causis adunantur, ut adeo mirum non sit eos timore, & omnibus formidinis adiunctis, suspicione scilicet, dissidentia, pusillanimitate, di querimoniis abundare.

S. V. quos meritus invehat timor'

Cymptot ta eorum, qui timore Corripiuntur , singularem promeren- I tur considerationem. Et prim6 quidem , sicut sipes dicitur laetitia laetitiae praenuncia: ita timor, qui spei ε diametro opponitur, est tristitia tristitiae praevia, hoc est, praegustatio molestiarum, ac taedii, quae malorum praesentia expromet. Unde illud D. Hieronymi in Malcho. O

multo gravior exspectata, quam illata mors. Confirmant hoc majus to mentum ex timore, quum ex perpessone, qui Opus praeoccupaverunt :hi scilicet in navibus tempestate pressi, non ex fipectaverunt navis sib- mersionem. Sed semet prius intersecerunt: alii ab hostibus comprohensi, licet manifesthscfrent, se nihil graviuS passuros , animam in auras effuderunt. ob hanc ipsiam etiam rationem sentit Philosophus sedi. s. probI. quaest. et s. cur longior esie Via videatur, majtisque pariat f stidium , cum quanta sit ignoramus. Timemus enim, ne maior fortist quam sit re Vera, quae causa est, cur maiori supplicio afficiantur homines timendo, quam angantur patiendo. Degenerat timor etiam facit. in odium, & in desiperationem. Non amamus multum, quod timemus ; liber amor est, coactionem non patitur; nobilis est, violentiam non sustinet; quidquid amorem exterret, irritat, & omnem illius suavitatem in amaram iram, & aversionem convertet. Hinc oritur, nullum tyrannum posse veris gaudere amicis; cum enim cogatur subdiatos pavidos reddere , nunquam sibi conciliabie amorem. Videns au- a tem

295쪽

a so Pars IL Dissert. X.

tem talis infelicem statiis sui conditionem, successivh contemnet amorem subditorum , nec multum curabit odium illorum, modo terribilis evadat, & sic crudelitatem induet. Sunt nihilominus quaedam personae, quas Vereri tenemur, neC tamen possumus odio prosequi sublimitas illarum incitat ad reverentiam , &aequitas prohibet aversionem majestas, quae ipsas circumdat, advocat timorem , & tutela , qua nobis impendunt, obligat ad dilectionem. Et haec duo praecipue unit supremum numen , qui & consternationem incutere potest iis , a quibus amatur, & amorem proVocare ab iis, 1 quibus timetur. Conver- titur etiam facile in desperationem, cum pericula adeo atrocia depingat, ut sipes generosia amplius Vigorem retinere non valeat. Sed ex omnibus timoris emectibus magis periculosius est torpor , qui ex eo procedit. Quamvis enim non polleat tanta activitate, ut alia vitia, & ex natura sua langueat ad seditionem contra Virtutem : nihilominus reus agitur omnium calamitatum, quas ipsa patitur, & Videtur omnibus intervenire conssiliis, quae in illius damnum consipirant. Quia torpor abhorreth laboribus, ideo innocentiam non patitur, quae sine sudore non conservatur. Ille nutrit impudicitiam, & amor Viribus destitueretur, nisi ab infami hac quiete vires acciperet: ille cohibet Voluntatem, ne gloriosia moliatur facta, quibus homines illustres redduntur; ille corrumpit mores, producitque omnia Vitia , quae Umbris Occultantur, ad hoc autem vitium naturaliter inclinat timor attestante Scriptura Prov. I 8. pigrum deusit timor. Excusiat se formidolosius siua debilitate: credit omne exercitium vires illius superare: dissicultates somniat ad eximendum se ab omni laudabili occupatione, dicitquepiger , Do est invia is leaena in itineribus e sicut sium vertitur in cardine sevo, ita piger

in lectulo . Ut iterum facer codex accurate advertit Pro V. a6. subinde tantopere crescit mali timor, ut in insaniam Vertatur. Quis enim Artemonem istultorum syllabo eximat, Cum legerit, Cum prae metu . etiam cum domi contineretur, clypeum aeneum a duobus servis capiti superimpossitum ut haberet, semper curasse, ne quo sorth decidente gravi mala assiceretur Z imo etiam minor animi consternatio, quamvis animum minUS percellat, attamen, proportione servata, nocet etiam ipse

sapientiae juxta illud Ennij:

Pavor sapientiam omnem mihi ex animo expectorat. Ex ea vero sapientiae dissipatione frequentissiπὰ accidit, ut malum, quod exhorremus, & secluso timore potuisset declinari, revera eveniat juxta

illa Martialis:

296쪽

De timore.

naugere dum metuis . fravis chrystalgina, peceant

Securae nimium, sescitae' manin. Intendit quidem natura, ut haec passio serviret prudentiae, quae sapienter prospiceret malis Venturis: nihilominus ob perversum abusium , quae deberet nos periculis liberare, magis saepe nos ijsdem implicati deberet quidem timor nos inducere, ut mature deliberaremus de modo, &mediis ad nos defendendos ab inimicis nostris: & tamen ille animam nostram tanta subinde replet confusione, ut incapaces ad consultationes reddamur , & pericula adeo formidolose apprehendamus , ut deserta prudentia desiperationi nos committamUS. Porro motus , quoS corpori hic affectus imprimit, dicit talem v sorum contractionem , nerVorum deliquium , Vis erum, & omnium. fere membrorum desectionem , qualem victus irato, & implacabili hosti succumbens praeferre solet. Et omnium primo quidem oritur sipirituum, & sanguinis recursis ad partes interiores ; nam passio proveniens ex apprehensione terribiliS imminentis ea ratione commovet corpus , qua turbaret malum ipsum , si physich illud aflaceret: atqui malum. eorruptivum vitae ad cujus mali similitudinem apprehendit sensius omne aliud malum animalis sentientis cum adest, revocat sianguinem, & sipiritus ab exterioribus ad interiora , ut constat ex moribundis, quibus frigent omneS CXterioriS Corporis partes: ergo etiam assectus consequens

ad imaginationem mali imminentis retrahet Languinem & spiritus ab exterioribus ad interiora. Unde sequitur tristis, & omnino pallida facies, ita tamen , ut hic pallor pro diversiitate temperamenti in diversis diversus sese offerat. In biliosis ad flavum, & viridem quemdam colorem accedet: in melancholicis plumbeus ad lividum declinabit: in aliis erit coloris in albidum lutei. Oculi turbantur ex defectu caloris, & humoris ; cum enim minus tendantur tunicae, quid mirum, si ad lucem reflectendam oculi minus sint idonei, & minus siplendeant i imo res distincte non vident, cum species laboranti retinae dissicilius imprimatur, &per corrugatas tunicas, ac minus tersias radii lucis modificati minus ordinate in ultimam bassim proljciantur. Ex caloris abscessu sequitur frigus , trem 6rqtae in reliquo corpore, praesertim in manibus, genibus, voce, & labio inferiore. Sudor frigidus , quem magnuS timor interdum eXprimit, ex eadem fibrarum comprestione ortum ducit, qua fit, ut per capillares arterias humor subtilior in carnes , &ex carnibus per poros foras erumpat. In summo timore, cum inciditur Vena , Languis non emuit ob contractionem meatuum: emittitur autem Languis post insolitum terrorem, ut, quod propter caloris desectum eXtra Vasia com-

297쪽

putruit, vel in Vasis abiit in grumos, educatur. Pulsus timentis est pa Vus; cum enim contrahantur arteriae, sanguinis motus impeditur, &minus emittitur; hinc minor pulsius , qui tamen est Dequens, ut Vel ipsa Dequentia compenset parVietatem; nempe illa sanguinis portio, quae

in ventriculis cordis remanet, quamque major systoles motus extruderet, ad frequentem motum cor sollicitat. Vox raucesicit, quia trahaea nimium corrugatur, imo quandoqUe Vox omnis intercluditur; quia la-

ryngis musiculi spirituum praesidio destituuntur, Vel immodica vicinarum partium compressione impediuntur. Observatum tamen fuit ad initium hujus passionis magnum edi clamorem, effectum scilicet audaciae, &extremum conatum , quo se animal malo opponit. Arriguntur etiam capilli, quia cutis ex absentia sipirituum , aut sanguinis riget, pori clauduntur , & radices pilorum compresia non amplius iacens. Uterque hic postremus assectus exprimitur a Virgil. hoc versiaro upui ,seteruntque coma, se vox faucibin hae t.

aliquos prae timore obiisse, historiarum monumentis proditum est, valida nimirum contractione cor ipsum praefocantc : item aliquos incanuiisse. Sic Laurentius Sannulus Patritius Venetus eum classe a Gallis captus , involutuSque Velis, ut mergeretur, dum inga mortis exsipectatione cruciatur per horaS quatuor, plane canus eVasiit; indeque solutus p riculo , per resiquam Vitam ita permansit.

DISSERTATIO XI.

s. LInvestigatur natura ira , e usque disserentia ab alijs passionibus.

HUius passionis naturam aIiter exponunt physicae amatores, aIiter Dialectici, ut habemus ex philosopho ; de anima t. I physici definiunt iram, fervorem sanguinis circa cor, qui potius est effectus irae ; non enim ebullitio sanguinis est caula irae, sed potius ira est causa effervescentiae fianguinis circa cor. Altera Dialectica, in qua potius sistendum , ita ad mentem Mistotelis exprimi potest. Agitatio exf dolo-

300쪽

De ira. 263

dolore, & audacia coalescens, determinata ab actione aliena, nobis,

aut nostris incommoda, & cum nostri contemptu conjuncta , incitans ad vindictam sumendam. Contra datam hanc definitionem urget non leviter quod irascamur Cepissim E adversus inanimata, quae certe neque nos contemnunt, neque injuria afficiunt. Ita irae motus irrepit contra calamum, cum aut grossitudo illius, aut exilitas disiplicet; tontra lcalpellum , cum incidenda hebeti acie segniter exseeat; contra silicem , si fortε nobis festinantibus, tardius scintilla emicuerit. . Patet hoc maximi in cane, ex affectu irae mordente lapidem adversus ipsium projectum. Nec valet universialiter dicere cum Seneca, quod nos offendant, qui talia fecerunt ; nam plerumque nos ipsi sumus , a quibus res iram concitantes sint prosectae r nemo autem se ipsium despicere Voluisse putatur. Quare melius asseritur, veram ulciscendi appetitionem, & quali um-hram retributionis intervenire, & quod homo eodem modo se gerar. ac si retribuisset personae senssis , & rationis Capaci, a qua se laetum existimat, vel a qua censet incommodum, Vel actionis impedimentum em nasse. Fatendum tamen, cum ineptissimus, & valde ridiculus sit hujusmodi affectus, ac talis, de quo merito erubescere debeat, qui ita oper tur, nec quidquam respondere possit, interroganti, quid mali fecit cum hoc ita se haboat, fatendum , inquam, est, cognitionem dire tivam talis indignationis esse valde distortam, atque omnino dissonantem

naturae rei, Circa quam Versatur. Apprehendit nimirum rem inanimatam ad modum animatae,& sentientis, atque illudentis domino suo cum Contemptu, nee aliter, quim pueri, qui si ceciderunt, terram verberari volunt tanquam laesionis ream. Ex ineptitudine autem talis cognitionis praeViae, mirum non est, si oriatur adeo inepta passio. Ex quibus colligitur, iram quodam odo participem esse reliquarum, serε omnium passionum tanquam effectum ex earum connuXu redum dantem , ea fere ratione, qua amor est principium, & radix omnium reliquorum pathematum. Namque necessarius est in primis ad iram innu-XUS amoris , quatenus ira dicitur appetitus quidam specialis. Requiritur item affectus desiiderii, quatenus ira anhelat satisfactionem tanquam lenimentum, qu6dque est bonum nondum habitum. Quia Vero compensiatio desideratur ab ira cum dolore ; hinc opportet etiam aliqua

intervenire tristitiam de malo praesenti, cujus deletio per Vindictam inquiritur. Cum autem nemo per affectum aliquem stimuletur ad aggi e-dianda impossibilia, debebit irae etiam praelucere sipes aliqua ultionis,quoa Optime insedit animo philosophi lib. a. Rhet. cap. a. unde si is , qui injUriam intulit Valde excellat patientem, non orietur ira in ipso laeso, ted lo-

SEARCH

MENU NAVIGATION