Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

t DE CAV. CORRUP. ARTIUM

Excellere enim quisque cupit, & honore aSci: quare, ut id .

consequatur,ei se tradit studio, quod in pretio este videt. Ita sit, quam recte, non disputo mec solum in magnis ciuitatibus ac populis, sed in quocunque c tu, in quacunque consuetudine&familiaritate hominum, virorum, foeminarum, senum, iuuenum. Sic eloquentia maxime in liberis ciuitatibus floruit,velut Athenis & Romae, quod is certissimus esset radus ad maximos honores,ac potetiam. In Academiis pulicis plerique alliciuntur illis honorum nominibus,tum iis quae magno aestimatur. Vnde Lutetiae tanta Theologorum copia, Aureliae iurisconsultorum: apud Nitiobrige quem nunc montem Pessulanum vocant, medicorum. Et sub principibus ut quis ', est arte aliqua delectatus, ita ea in eius regno tractata est, & exculta: Sub Alexandro militabat plurimi: Sub Augusto nemo non cudebat carmen: Neronis tempore multi per urbem cantores, histriones, phonasci, multi magi. Adrianus omnes faciebat obseruatores veterum scriptorum. Romae Leone Pontifice omnia perstrepebant cantibus, Iulio armis. Phoenices nauticas artes multii exercuerunt ad suum quaestum:& hoc magis hisce inflammabantur rebus ad cognoscendi cupiditate, quo spes ostenderetur amplior perueniendi quo intendissent: ut Chaldaei & Aegyptii,

qui propter locorum opportunitates, quod planicies in illis locis essent, & caelum serenum, cognitione se astroru dediderunt. Ex iis ergo initiis ortae lunt artes, his fulcimentis sustentatae, his alimentis auctae ac confirmatae. Non quod ars ulla vel ad absolutionem aliquam sit perducta, vel ita extersa ac expolita,ut nihil haberet admistii inutile ac reiiciendum. Non eae sunt humani ingenii vires , clausi mole hac corporis & tenebris,ut aliquid excudat persectum atque absolutum,cui no desint plurima ad cumulum persectionis,&quasi ad fastigium illud naturae cuiusque rei. Nec potest quicquam a multis contrectari, cui non aliquid adhaereat vitii, tanquam ex cotagio. Nunquam ergo vel persectae fuerunt a tes vel purae, ne in sua quidem origine:ea est superbissimi animi caecitas atque imbecillitas. Sed certe beneficio magnorum ingeniorum usu ac studio adiutorum erectae sunt, atque ex paruis admodum initiis ad magnitudinem. quandam perductae: ut non fuit perinde difficile augere inuenta, atque.Omnino inuenire: tum correcta multa q uae pa- rum

52쪽

LIBER PRIMV s. s

vum recte suerant in originibus obseruata,& exornata quae ruditer, & illustrata quae obscure. Haec omnia quasi braclitor una vi aliquo usque progressa tanquam aduerso flumine,ubi primum coeperunt brachia remitti, relapsa sunt, alia sensim, alia magno impetu ceu moles per praeceps praeruptum.Non abs re Virgilius exclamat: Sic omnia fatis in peius ruere , & retro sublapsa referri. Nec mihi solum quomodo ceciderint, ac corruptae sint video dicendum , sed etiam quomodo in ipsis originibus , dc quasi inter ipsas sormantium manus detortae sint, ac depra-

iratae. Sic enim apertius corruptelae omnes patefient,no tantum recentiorum homi nu, sed veterum quoque, quibus tamen artiuexordia debemus non quod author sim cuiquam, ut ingratus sit illis, quibus acceptum ferimus ingeniora cultum , & humanitatem omnem : verum agendi gratias alius erit locus: nec pro beneficio non habebimus gratias, ct quidem semper, etiam clim illorum indicabimus peccata : nam quod falli, quod lapii sunt , ignoscemus communi sorti, ac Naturae. Lapsus tamen ad nostram cautionem detegemus: quantum quidem fuerit virium nostrarum. Q an toti, qui

sunt in artibus versati, & ingenio, ac dexteritate plus value- runt, & studio ac diligentia in eam rem contenderunt, tanto artes ex eorum manibus & ad ultiores exierunt, & tertiores. Sic contra acies illamentis retusa, tanquam bux quaedam osse scata, tum dexteritas impedita, postremis socordia ac desidia artes afflixerunt omnes, ut vel magnitudini detraherent , vel corrumperent puritatem : & quum haec in pri- mainuentione contigerunt, limo & coeno sontem infice. rent , ut nunquam puri ac liquidi riui defluxerint. Ingenio tenebrae offunduntur, primum naturali quadam hebetudine,atque obscuritate,vel in uniuersum ad omnia, vel ad eam ipsam rem atque artem ad quam se applicat. Nemo expen-: Tenebraedit vires ingenii sui, quid possit serre, quid recuset: unus- ingenio quisque satis libi fidit mec est ullus tam infelicis ingenii, qui xum quῆ fere desperet se quiduis posse assequi, quod acumine deficia-tur, sed quid voluntate, ita ad ea se adiungit ac tradit, quibus

tam est aptus, quam vulpes aratro.Nec mirii est amorem sui in unoquoq; este caecum, vulgus patrum non acutius cernit

in vitiis, in indole filiorum nihil sibi no spondent de sua sobole, si non iudicio, certe desiderio ac volo : ut proximus est

53쪽

spei amor,ita ad artes eos deducunt ab ingeniis illo ruatienissimas. Magistri restant: hos oportebat esse oculatos in

Alabade- admittendis discipulis, qualem fuisse Alabadensem illum sis Apol- Apollonium dicendi magistrum,de quo Cicero in libris detonius. Oratore scribit, quod cum mercede doceret, non tamen patiebatur eos q uos iudicabat no posse Oratores euadere, operam apud se perdere:dimittebatque,& ad quam quenque artem putabat esse idoneum, ad eam impellere atque hortari solebat. Verum ille unus ex omni memoria. Caeteros qui quidem mercede docent, pretii cupiditas exoculat, sine delectu ullo recipiunt ad se discipulos,& quo frequentius habuerint auditorium, hoc se rati maiora facturos operaepretia : non solum oblatos avide amplectuntur, sed quaerunt, ambiunt, pelliciunt trahunt ad se quoscunque possunt quacunque ratione, ac via: satis esse existimantes ii sint homines, modo habeant quod numerent. Et ubi inualuit ambitio, si contemnitur pretium,certe numerus quaeritur ob vanam nominis opinionem, quod celebre habeat auditorium.

Inctentu Eruditio,& artes 'uκ compressae& velut coactae talibus fuesseellae rint ingeniis, neceile est eadem facie & natura prodeant, qua iuditiois . lautis ingenia, scilicet praua,detorta, vitiola. Neq; enim aliter eruditio ab ingenio unde manat vel formam accipit, Affectu, . quam caseus a fiscella: vel naturam resipit ac vinum e dolio, vel vire: quare necesse est ut male tradant,quae male acceperunt. Iam affectus omnes animi si non retundunt mentis

Superbia aciem,certe impediunt,ac retardant, & quasi rubigine obdu cunt: quocunq; illi inuaserunt,lucem offuscant animi,&dispicientiam veri perturbant, non secus ac densae nebulae ante oculos offusae. Supremam & celsissima illam mentis lucem, superbia perstringit, & a recto itinere abducit transuersam: haec est eminendi atque excellendi cupiditas,ut videatur habere quae nullus alius, aut quae pauci, nempe altissima ac

praestantissima, rara . noua, plurima,aut omnia. Ergo ingenia quae apte ac feliciter essent in mediocribus rebus vel ex natura sua, vel ex institutione versata, supra vires se

erexerunt, ut ea crederentur scire ac tenere, quae omnes iudicarent esse celsissima. Vt natus ad Grammaticen , ad enarrandos Poetas atque historicos, aut qui hisce tantum in

rebus esset exercitus, voluit pro Philosopho, pro Theologo haberi, quum eas artes ne de nomine quidem nosset.

54쪽

Alii quod paucissimorum esset, aut nullius potius sutura

praedicere, abdita & recondita detegere,maximas opes tem

Poris momento inuenire, Astrologiam , Physiognomiam, chalciniam,magiam & caeteras diuinandi ac maleficii arte sunt professi, nec solum inter gentiles, in qua bus latissime patebat regnum Sathanar, sed etia inter Christianos, a quibus sortior Satia an a Christus, iugum tyrannidis illius excussit,& armatum illum exarmauit: scilicet quod non minus Scsuperbia atq; ambitio,& pecuniae ac voluptatum cupiditas

in nos dominantur, quam in Gentiles: atque utinam non magis. Harum artium studium vitiauit tanquam afflatu quodavicinas quasdam artes,& illas, quarum ope utendum esset in illis maleficiis: nempe diuinatrix astrologia certiorem illam de castam astronomiam: Physiognomia de venturis, de opibus, de liberis,de felicitate,illam, quae est simplicior ac verior de signis constitutionis corporis,& animi: Magica

daemonum veneno quodam insecat scientiam naturae re-

rum. Iam quod in disciplinis omnibus atque artibus pri ci- he, pua est penes inuentores gloria, multi quoque noui placiti

voluerunt esse authores,miserrimum ducentes alienis dei nuvestigiis insistere. In literas inuenta sua miserunt, ut ubique legerentur, ut ducerentur nouum aliquid super caeteros attulisse qui morbus mirifice Graecorum ingenia vexavit. Vnde in historia tot mendacia, quum arbitrarentur occupata esse a prioribus vera,& sibi scribendi materiam praereptam, seque nullo in pretio futuros,si eadem recenserent cognita iam,& prouulgata. Ita quo magis legerentur, &placerent,& admirabiliores forent in vulgus , fortiter sunt de Aegyptiis , de Assyriis , de Periis , de Graecis , de omnibus nationibu , mentiti. Tum Philosophi cupidine proserendi nominis, nihil veriti sunt absona commentari,& a receptis opinionibus longissime recedere. Sodalem habui Lutetiae, qui se citius quam ut nihil adduceret noui dogmatis, affirmaturum aiebat, quae pro comperto haberet esse falsissima.Fuerunt qui vellent videri nihil omnino ignorare, ut illi in Grit cla Gorgias,&Protagoras,Hippias, Prodichus, Eutydemus, Dionysodorus,& alii, qui in coetu ac frequentia hominum, quaestionem quacunque de re poscebant, paratos se ad omnia ex tempore respondere,ia qua non modo sciret omnia, sed ad manum dc in numerato habent. At illos tanti

insti

55쪽

11 DE CAV. COR RVP. ARTIUM

instituti promissores magistros optime tum loquendi, tum etiam lentiendi, Socrates, qui nihil sciret, in leuiis imis taprrebus paucit simis&lacissimis quaestionibus irretitos, deradendos suo ipsorum auditorio relinq uebat. Vtinam intra fines vitium hoc constitisset,& non alias quoque anualislet nationes, ut grande existimetur dedecus cuncta Caeca est ri tempus poscere Caeca est arrogantia , & quocunque arrogan- intendit per confidentiam , atque impudentilin temeretia. gras latur: ergo nihil dubitat quiduis subito intrepide a -

1euerare , etiam de arcanis rebus, & maxime reconditis.

In superbia hac alii magna illa & admirabilia tenere ipsi sibi persuadent, vel prauae naturae vitio , vel quod quum id videnteste spectatoribus persuasum, ipsi iudicio illorum

de se acquiescunt. Alia non tam scire se arbitrantur neque enim se non norunt quam id aliis creditum esse, ac certum cupiunt: Priores incredibili se progressu in disciplinis fraudant, quum contendere supersedent, quo se iam peruenisse, arbitrantur. de quibus grauissime Seneca, puto. inquit. Multos ad sapientiam potuisse peruenire, nisi se iam crederent peruenisse .l'osteriores quacunque via & ratione queunt ostentare opes suas,augere in maius ac melius, fucum deniq; oculis Intuentium facere laborant, nihil tacito conscientiae testimonio tribuere. inrael pli sciunt, omnium prima εἰ potus ima volunt credi Quae alii infima abiecta, s pe etia euitata,atque auertandam ullus est cuiusquam artis adeo mediocris aut humilis quoq; ac vilis professor, qui si sit superbus, non Illam aut praecipuam omnium censeat,aut non certu existimarinuat, ac contendatrilludq. adeo moribus est receptum, ut emerre quenq; artem sua,& laudibus caelo aequa re,etiam alias omnibus anteponere licere, ac pium esse arbitrenturiGrammaticus se unu putat sapere,deli pere reliquos: I'hilosophus rela uos mi seratur ut pecudes: luriscontuitu alios omnes deridet: Theologus despicit: non quod se caeteras artes ignorare dicant,aut prς se ierat imo nihil cuncta tur confirmare sua illa una disciplina reliquas uniuersas prestant iis claudi ac contineri, quina an libris eorum qui de illis nominatim tradiderunt. 1. Crassus apud Ciceronem omne disciplinaria atque artium genus , cognitione iuris coni, i, ' ἐμ . placet, libello XII. tabu larum .Hoc Idem nostro urisconsulti habent persuasissim v. Gram

56쪽

Grammaticus totam philosophiam, quam lare se diffundit. historicorum S poetarum libris contineri autumat, quos quum habeat in manibus, nihil sit quod Aristotele aut i 'latone indigeat: videlicet hoc est superbiae ingenium, quantum

valeat sibi arrogare,atque ad eum se modum componere, ut nulla videatur re carere,quae quidem pulchra esse ac magni- facienda videatur. Q uam artem rite percipient ac tradent,

qui eam alienissimis in locis habitare censent,& illhinc esse petendam,ubi vix illius sit uestigium ullum inuenire Idcirco videas falsissima atque absurdissima in omnibus artibus asseuerari ab iis, qui illas violentei exprimul ab authoribu S, qui aliquid earum obiter & quasi aliud agentes attigerunt, non ad exactam illam censuram, sed ad eam, ad quam opus suum aptabant. Novi qui etiam scriptis libris affirmaret terram esse maiorem sole,& in nocte umbra terrae totum caeluobscurari, quod Virgilius dixerit.

Inuoluens umfra magna terramque polumque.

Quot absurda iniphilosophia dogmata ab Homero traxerunt originem,quum multi veterum non illum ut ingeniosum Poetam legerent, sed ut philosophum doctissimum ac grauissimum. iurisconsulti,si quid sit a suis proditum in historia, certius putant quam si a Tito Liuio:vi de XII.tabulis quod eburneae fuerint, quia id Pomponius dixerit,ide in

quacunque alia disciplina. Iam quae non poterant ullo modo ostentare ea tenuisse se aliquando aiunt, sed vel oblitos tanquam puerilia,& se indigna:vel abiecisse tanquam periculosa & noxia,& e numero artium ex pellenda,etiam si sint ex iis artibus, quas illi amplissimae suae prosessionis titulo co- prchendunt. Rogatur Philosophus,aut Theologus, aut M dicus aut Iurisconsultus de singulis, sciat ne grammaticam, poeticam , rhetoricam: exhibilat eum, qui id quaerat magno vultus fastidio, saepe etiam cachino,& ad pueros remittit. Teneat linguas Latinam & Graecam, seminarium vocat haere- sum tenuisse in tenera aetate, sed esse dedita opera oblitum. uid Rhetoricam ξ ridet moto capite de geometria, ita plane de punctis & lineis ridicula quaedam De Arithmetica, io catur, bene numeraturum se, adsit modo pecunia. Caetcrii mde proportionibus vidisse quaedam perrunctorie in commentariis ad tertium Physicorum Aristotelis. In Astronomia partem sphaerae Ioannis a sacro bulco aliquando audi-

57쪽

uit adolescens in schola. Musicam cantores scire in templis. Cedo it uid de perspectiva.& Cosmographia 3 nec nomina audiuit unquam, curiosa, inquit, lunt haec,& periculi plena, nefas est attingere: At morale philosophia certe scies aliquot dicta ex Ethicis Aristotelis: ad oeconomica respondet seno alere familiam ad politicam, nec regere ciuitatem. inridergo

nosti vir maxime,& de eruditione admirander omnia, sed norum nihil. Et haec pronuntiarunt homines maxima: authoritatis. qui essent morum,& totius eruditionis censura , ac velut norma quaedam. Tantum authoritatis pondus in teneras artes cadens mirandum non est: si eas confregit. Delicati sunt flosculi, leni ac dulci fauoris aura proferunt se ac vigent: insectatione ac vituperatione illico tanquam fascino aliquo contrahuntur, ac marcescunt. Detestabilis superbiae

rabies: non solum ipti fraudarunt se utilitate doctrinae, sed aliis quoque fide authoritatis suae praecluserunt viam ad bonam mentem, parati tam multa bona ingenia perdere, ne pilum de praecepta existimatione amitterent Pronuntiar ut temere de singulis non animaduertis,& saepe omnino incognitis: damnarunt alia maxime proba ada,commendarunt alia

noxia.& ingeniis ac vitae obfutura. Et censuissent ipsi hoc idem haud dubie multo rectius,si animo potuissent moderari,& non maximum essent dedecus interpretati, vel cunctantius res tantas expendere,vel videri pulchrum aliquid ignorare.Nam de illorum numero, qui eas disciplinas , quas sodales damnarent, vel leuissime degustasset, is non accedebat aliorum sententiae.Saepe qui quae nescirent, danarant,ingressi primos illarum artium aditus,mutata subito opinione, acisententia damnata approbauerunt. Quo apparet non de suis artibus sententiam illos dicere, sed de existimatione sui Et quemadmodum circulatores nodos quosdam faciles alii 'r tamen &Inuoluunt,&euoluunt, quam in communi usa

Facilia ac consuevimus, q uo res videatur difficilior, ac proinde admiradilucida bilior ita quidam quae facilia, quae prompta, aperta, diluci- inuoluui. da sunt in disciplinis, quas norunt,inuoluunt, & intricant, ne res scilicet vel vilescat facilitate,vel etia fiat vulgaris, multis spe successus ad eam capessendam inuitatis. Sic Iurisperati artem suam, quae & natura facilis est,& quam esse facilem

c re est oeneris humani, quibuscunque rebus potuerunt, intricarunt,&exalperarunt,ut ardua videretur esse ac lamosa,

58쪽

ci ali

nec cuilibet penetrabilis: Philosophi quidam metaphoris &

ambagibus obscurarunt, quae dilucide potuissent dicere: alii scrupulos,ubi nulli sunt, quaerunt, & nodum, quod aiunt, in scirpo, quo videantur altius rimari,& subtilius omnia examinare. Nec solum ignaris inuiderunt suam peritiam, sed eiusdem artis studiolis ac peritis. Ideo ne ea crederentur illi scire quae plane sciebant, ipsi quaestiunculas excitarunt, ut est id facile etiam in rebus liquidissimis,ut si scientiae opinionem aliis detraxissent,id totu insederiuaretur, quod aliis decederet. Verum non mouere quaestionem, sed bene profligare,hoc demum acuti est hominis & docti. Fuere qui quo magis premant alios,& pondus eleuent,eorum quae dicuntur rationem in omnibus euidentem postulant, contemnentes si non adaeratur,quod impii in rebus pietatis faciunt. inii si vero id ubique praestari possit,aut ulla sit res, quae co-trouersa non queat reddi nimium inquirendo, non veritatis vitio, sed nostrorum ingeniorum, sicut lux alia videbitur quam sit,si nimiu oculorum aciem in eam intenderis, non lucis culpa, sed oculorum, qui tam leui de causa hallucinentur. Illud per ridiculu, quod quida falsas suas opiniones nulla ratione munitas ac fultas, satis se costabilisse retur si verisimiles in cotrariu rationes utcunoe, dissoluerint,no animaduertentes haud quaquam idem esse inimici dourum destrue . re,& co struere tuam. Sed illud mirandu maxime,fuisse praeceptores, qui discipulis eruditionem inuiderint, ne illi gloriam suam aequarent. Vide quibusdam Gretciae sophistis traditur, propter quos Socrates pollicebatur comunicatura se . .

sua candide,& sine inuidia. Alexander dei villanus in praefa-'' tione operis sui significat fuiste Maximianu quendam, cuia m*g'ν Qius nugas veteres iociis nolebant pandere charis : sic enim R 'scribit. Memoria patrum & nostra plurimos nouimus, qui bonam institutionem adolescentibus suis inuidissent. Maximos prosectus haec superbia impedivit, tum alii ab aliis nolunt discere, vel quia se docere potius credunt posse, quam debere discere: vel quia dedignantur, aut pudet, ne se inferiores fateantur , aut alii credant. Quibus de causis & rationibus sapientissimus Bion philosophus superbiam dicebat Pudor diesse impedimetum profectus. Puduit a Luperioribus doceri, scendi qui nullos volebant fateri superiores se, qui postulabant credi absoluti in omni sapientiae genere. Puduit a paribus, mul

59쪽

multo magis ab inferioribus, & vulgo hominum, a quo tamen quae ad opificia&encyclopediam pertinent fuerant roganda. Iam Plinius ea de causa conqueritur, quae essent νήs Irit υκ Leetrait Ar ignota aut incerta esse ingeniis facta. tanto nunc magis ipse idem Plinius, Varro, Columella. Vitruvius,& alii ignorantur, quod turpe atq ue erubescenduducimus ab agricola,vel fabro aliquid percontari. Quod si quem id no pudeat,& omnia sciendi studio posthabeat,eum profecto alii subsannabunt,& ex plodent. Quocirca iam pridem nihil a doctis hominibus scribitur de iis, quae quotidie

noua inuenit vita ac melius tenemus usum illorum temporum abhinc annos plus mille, quum veteres illi scriberent, quorum diligentia nihil non annotatum praeteribat, quam usum memoriae avorum aut patrum. Si ea superbus erubescit doceri quς erant vel a doctis,uel a plebe audienda, qualia oportet exire, quae is de rebus huiusmodi pariat, qua praua, manca, cofusa, perturbata, quam monstrosis,ut magis legentium mentes perturbent ac confundant, quam instituant& illustrent. At saltem bona spes est,dicet aliquis, mutatum eum se nrentiam,& depraehenio errore, rediturum in viam, admissurum meliora,& traditurum. Admonitioni cuicun-- que ferocem se superbus praebet,& contra bene monentem

consurgit,ut rabiosus canis: vel quia inferri libi aliunde lucem posse non putat,vel quia si illata credatur , ignominia este censet:contradici sibi, iniuriae loco deputat. inuem e go errorem ipse utcunque mutaret abs sede praehensum,si a lius indicet magis infigitur & pertinatius: quicquid semel animo collibitum est, defendit, ne discedere a lentetia existimetur. Quod si ipse erro rem suum quandoque de praehendit, ita corrigit, ut maiorem habeat rationem existimationis suae, quam veritatis: non omnino se prius falsum , nec prorsium esse in alia opinione: bene se antea sensisse, nunc melius, &tersus .Praetexit aetatem suam, aut occupationes, aut tempus, ne culpa videatur suisse in ingenio, cuius uniust A vetusti- laudem ambit, sed in oportunitate ad bene statuendu . Vnus ni Retra- Aurelius Augustinus, vir tantus retractationum libros rectatio- liquit, simpliciter ac bona fide, quem nullus est ad hoc tem nes . pus imitatus: videlicet mansueto vir ingenio ,& modice, de se ipse sentiens. isti nostri fastu ,& lii perbia turgidi, in- uerti ac corrumpi malunt , quod non ignorant verum esse. quam

60쪽

hi BER PRIMVs. II. quam videri errasse, aut fuisse a quo monstrari illis aliquid

potuerit:& tanto admonitionem terunt acerbius, si quae dixerint, literis contignata evulgarint. In quo maximam artes plagam accipiunt, nam non latis est pertinacem , & obstinata superbiam esse, est etiam praeceps, ut quicquid in mentem veniat, fortissime asseveret. Fortas sis minus esset iacturae, si ea pertinaciter tuerentur, qυae prius multum, diu perpensa atq; examinata adferrent: nihil tale, imo quando solus honor spectatur tanquam scopus,quem se adepturos scribendo arbitrantur, statim ad scribendum se accingunt adolescentes rudes, atque inexpertes eorum quae tractant, ut non immerito haec tanta prurigo, satyricis sit salibus defricata: Scribimus indocti, doctiq; poemata passim,inquit ille.

Et alius: Tenet insanabile multos scribendi cacoethes. Praetereo quae ex hac pertinacia & studio non cedendi, nascantur venena Christianae charitatis. rixae, contentiones:& quemadmodum a Paulo Apostolo scribitur, inuidiae conuitia, suspiciones sinistrae. confictationes hominum mente corruptorum , interdum quoque pugnae ,& caedes: odia inter haec creantur, quae nunquam deponiatur, nisi cum anima : ut citius reges in gratiam post mutuas ingentesclades

redeant, quam ipti moderati philosophi post simultates de . . literis susceptas. Quid aliud testificatur haec nisi nos in phi simulta losophia animos gerere gladiatorios, superbiae instinctu les inter

studere,no amore bonitatis,aut veri cognoscendi. inter tam literato- offensos atque iritatos animos, Quomodo expurgari potest xς verum,ut liquidum existat, quod a sola mentiu nostrarum luce perpurgatur,quae lux maximis est perturbationu nebu- .lis oppressa,atque offuscata. Minor fortasse est in quibus da, Auaritia. sed tame mentium nebula, pecuniae, opum, dignitatis, voluptatum cupido, in nonnullis pectoribus maior, quae etiam pestis disciplinas inuasit. Na ut multi humanitatis artes sunt tanquam honorum instrumentum secuti, ita no pauci illas propter ea,quae modo recensui, expetierunt. Vulgo in eam Ambitio. opinione est iam ventum, ut eruditio velut diurna quaedam . sit opera, cui ad vesperam honor aut utilitas veluti laboris merces necessario sint parata. Sic persuasa est stulta multi- .

tudo non alium stuctum quaeri literas, non in alium quae-

SEARCH

MENU NAVIGATION