Ioannis Ludouici Viuis Valentini, De disciplinis libri 20. in tres tomos distincti, quorum ordinem versa pagella iudicabit. Cum indice copiosissimo

발행: 1551년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

is DE CAV. CORRUP. ARTIUM

rendas esse, quam ob diuitias atq; opes, aut popularc quant i dam de lapientiae nomine venerationem. Hic per manus cr-ror traditur. Patres filiorum teneros animos eo imbuunt,

propinqui, necessarii, nutrices, nutficii, paedagogi infigunt, ut quum in eam aetate ventum est, in qua rerum accessit intelligentia, & iudicium, reuelli nullo penitus modo quear: hac mente ad scholas a patre puer deducitur , hac ip e pueς ingreditur, quae pariter cum aetate adolescit. Ergo ea lota discit, quae ad finem hunc perducant, saepe noxia,& legibus vetita, qualis est mazia & incantatio legibus XII. tabularum probioita. Quod si nomines tenues, ac famelici ex iis arta buvalimenta instituerint sumere,quibus non satis valent,farneScogit eos pertinaciter tueri quicquid semel sulceperint, ne indoctiores habeatur si melius dicenti cesserint animo praeserti in stimulante male de imperitia sibi conscio. Tum simulant aliora contemptu,& eos mordent, ac perstringunt acriter, quos suo quaestui officere sui picantur: compellunt artes seruire,& ad voluntate eorum torquent, qui dare possunt. videas quosdam qui opulenti prius liberi ac modestierant in sentiendo,ac iudicado, postea in Uestatem delapsi,& assentatores sunt tacti duutu.&immodesti, alperi, rabioli in eos omnes, a quibus noceri aliqua libi suspicentur. Duces Multum etiam extrinsecus est illatum tenebrarii in ani- scientia- mos ab ip is authoribus, quibus in hac via , & inquisitionerum . tanquam ducibus villumus: siue quod eos non intelleximus bene admonetes, siue quod inuiderunt nobis ductum suum, siue quid api falli nos etiam . qui nos illis credebamus, sesellerunt. Principio, queadmodum est in lacris historiis proditum, in permistione illa& confulione linguarum, qua iacta est in Asyy ria rege Nembroto, imperia nec dari potuerunt, nec accipi, quum mutuo no intelligerent ita ignoratis magnorum scriptorii linguis,quid nobis praeciperent, quacundum,& quo tuaderent,no intelleximus:veterum authorum cognitionem, qui Graeca aut Latina lingua mommenta ingeniorum suorum conlignas lent, ac posteris tradidi Lingua- sciat ademit prorium nobis ignoratio harum linguaria, quaeru ignλ- tanta belloru continuatione prope exoleverunt, quum gen- ratio. tes illae quae Septentrionem incolunt, in italiam sele& to tum occidentem effuderunt Gotthi, Alani, Vandali, Sueui,

62쪽

te, Agarent. Nam cum bellum literas simul cum bonis anibus, ac pietate opprimit, quod inter bellicos furores non est

virtuti nec honos ullus , nec locus. Pellitur e medio saprentia: vi geritur res, inquit Ennius. Tum gentes illae natura te xae,&ab omni penitus ingenii cultu alienae, primum ingentem bibliothecis cladem attulerunt cofagrarunt illis incendiis urbes,& regna & scelerato illo atq; impio igne magnorum quoque ingeniorum opera exusta sunt, quibus autho- res male praelagi, vitam atque immortalitat in luc rant polliciti. Victores enim, ut de gallo est in fabuli, , margaritum quod non intelligebant,contemplerunt. Simul ire ae tune ab eis linguae, ac studia omnia, nec solum eis detractum est pretium, sed columelia addita, seu quod nollent quenque invictis plus sapere qui invictorem: N ut quisque ellet doctis

simus, ita cralsis illis hominibus imprimis erat sui pectus tanquam vacter,& ad fraudes ac dolos maxime appolitus: seu quod emolliri per haec virum virtutem opinarentur, ac minus bello idoneos reddi, cui omnia illi tum tribuebant laudem gloria, decus:ex bello uno verum,ffcrmanumque etiam sempiternum oriri rati. Graeca lingua diu ulla ab Occidente, Graecia imperio S. commercio e .cessit Italia, Gallia, Hispa- Cia, Gernuma. Hostes vero imperii Romani nec linguam quoque Romanam notuerunt lar re, quam & ipsi tum ignorarem, tum etia odissent. Cogitasse serunt regem quendam Gotthorum ut Romam dirutam instauraret,& nominaret

Gotthica. Qui seruiebat, & quidem dominis superbissimis,

ac crudelissimis,eum sermone admiserunt, inque eo se ex-τrcuerunt, quo uti apud dominos possent. Ita sermoni vero Latino ac pure, succei sit mistus quidam ex Latino & pere-g in o. His languis Latina&Graeca vel amissis , vel magna cc parte tenebris obrutis , necesse suit , ut eadem quoque

nox artes illas ct disciplinas opprimeret, quae inent lin- ruis illis traditae: occultatae si truncationes singulorum ver-b rum, incognitae loquendi formulae: & tamen qui haec ne- fiebant. volebant videri eos scriptores,& quidem luculi intelligere, qui Latini sermonis suerunt obseruantissimi. tali vero aliud sint libri quam voces,ta loquendi rationes ac formulae, quae qui intelligit, is demum asse- qui zur icriptoris sententiam , non alius. An librum de

philosophia Hilpane scri tum probe intelliget Italus sese

63쪽

io DE CAV. CORRUP. ARTIUM

monis nostri ignarus, Quamlibet vicinae sint hae duae linguae 3 Leges duodecim tabularum probe capiebat populus ille, qui tum veniebat,quum ferrentur: Cicero negat se totas intelligere. inliditat non hic doctior, quam vulgus illud rude 3 multo. Sed voces quaedam ita ex usu abierant,ut significatus intercidissent. Nicolaus Leonicenus, Thomas Lanacer, & alii queruntur ignoratione Graecitatis multa esse 1 Plinio perperam a Graecis ad nos traducta. Idem Diuus Hieronymus de septuaginta interpretibus ex Hebraeo in Graecum. Qu.id opus eri exemplis veterum Isti ipsi qui negant se de verbis esse solicitos, quot locis hallucinantur ignoratione verborum Z quoties est eis horiolandum, quam multum se torquent. Quam plausibiliter dixit Bartholus, de verbibus non curat i uri scon sultus 3 De quibus ergo rebus mouent tam multas quaestiones, nisi de verbis legis Z quae si Utellexissent, non ita passim deprauassent leges stultissimis sensiculis. Dicat exempli gratia Iurisconsultus centesimis calendis dars utiliter stipulamur, non. intelligas tu quid sitvsura centesima ego intelligam, an non melius sensum ego I uri scon sulti tenebo, quam tu. Si res in colloquium inferrentur,saterer eum, qui res cognosceret melius intellecturum quibus de rebus ageretur: Sed quum verba sola usurpentur, necesse est verborum signiscarus, ac sensus optime teneat, qui exacte dicit intelligere se, de quo disseratur. Fortassis non tam id esset necessarium in Geometria,Arith imetica, Musica, Pictura, quia lineolis & notis quibuidam tuntur oculos in rem praesentem ducunt: in altis fieri nequit, quo minus verba intelligi sit necesse. Q uocirca quum verba magnorum scriptorum non intelligerentur, nec percipi sensa potuerunt. Vnde omnia apud eos inuersa, & illa eorum dictis sensa attributa, non quae quisque ex verbis colligeret. led quae pro li bito cominisceretur. Reuertuntur tam longo postliminio Graeca& Latina lingua, seu renascuntur verius. Et tanto ex bono non exiguum coepit malum artibus nasci, unde tota erat salus speranda. Quod homine utriusque linguae peritia & cognitione instructi, quum ad

legendos artium ac rerum scriptores accedunt, Platonem puta, aut Aristotelem, aut Plinium, aut Hippocratem, aut Galenum, aut Pandectas iuris, aut nouum. aut vetus instrumetum pietatis, & ex linguae imperitia lapsos nonnunquam

64쪽

LIBER PRIMUS. ar

quam vident interpretes, qui multum in illis artibus operaeposuerunt, quoniam ipsi peccatum de praebendunt linguam ope,ac benencio,illico se peritiores esse in illis artibus opinantur,quam illi ipsi fuerint post tantam & tam diuturnam exercitationem: ergo illos contemnunt prae se,& vix primis gusta is rudimentis ad scribendum de illis artibus prouolant, rem se iacturos rati utiliorem, quam illi veteres artis professores secerint, si aliquot locis hallucinatos interpretes indicarint. Aditus quidem sunt linguae ad artes omnes, quoniam illis sunt traditae. Sed aditus tantum,non item artes: hostia, non aedes.

Inuiderunt nobis veteres beneficium suae institutionis, Obscuridum ea quae inuenissent no aperte ac simpliciter nobis com tas veterum uincarunt: sed tot inuolucris contecta,ut facilius e siet illa ipsa ex natura rerum eruere, quam ex eorum libras.Scite Socrates Heracliti Ephesii librum Delio urinatore dixit indigere. Sunt in quibus facile des obscuritati veniam, quod ea . non ex scriptore nascatur. sed ex rebus:vt in Pythagoricis &Platonicis numeris,quibus costare illis placet hominis ani- mana. Alii arcere voluerunt profanum vulgus a cognitio-

ne rerum, quas traderent, contaminaturum non intellecturum .Fuerit sane causa aliqua in rebus sacris, quam pretiex re videtur Plato in Epistola quadam ad Dionysium : at in profanis quid causae possunt dicere: ut quum Heraclitus di- sputat de rerum natura, Pythagoras de numeris, Aristoteles de causis,& hisce rebus quae inter nos versantur, denique de' his,quas nos scire, nec ullum erat Periculum, & vehementer hominum generi coducebat. Sed de aliis minus fortasse fuerit quam de Aristotele quaerendit. Reliquora enim,ut quae scripserunt parum sunt appolite dicta addiscendum,ac per- cipiendum aetas paulatim deleuit scripta, vix ut vel ipsa no- mi na existant authorum. Ruditer enim, impolite,&cosus c, sua congesserant, artis penitus expertes. Aristoteles vero quaecunq; suscepit tractanda, siue demo Aristot ribus,sive de natura, siue de sermone ac disseredo in artis sor tu obscumam ac faciem redegit,ut nec poeticam quidem omiserit, ritas.& alia minoris notae,quae ad nos non peruenerunt: quo nomine haud facile quis dixerit, quantum ei studia & disciplinae omnes, quantum studiosi ipsi dcbeant. Sparsa enim collegit,congelia digessit,confusa distinxit,oblcuris attulit lu-

65쪽

, DE CAV. CORRUP. ARTIUM

men omnia ita reddidit concinna&apta,ut percipi facile aeteneri queant ma gno cum fructu eorum, qui artium seu-ctum aliquem sequuntur. Fuit vir ille, mea quidem sententia ingenii acumine, iudicio dexteritate prudentia,diligentia, atque studio omnium cuiuscunque aetatis scriptorum

ficile praeliantissimus, edoctus diutissime a magistro non dicendi modo, sed etiam sapiendi Graeciae totius principe. Quantam hic potuisset adferre utilitatem omnibus disciplimis 3 quantam lucem Z si quae vel ab aliis accepisset, vel in

uenasset ipse, aut reconcilina Ti. aperte ac dilucide volui set prodere. Sed tumi ple obscurauit consulto sua,tum sor- tuitae aliae ob lcuritates accesserunt, quae aquam sontis huius . . in fistulas perturbatam mitterent. Primum, ut scriptores omnes qui ante ipsum sui sient, carpserat callido,& vaseo vicingenio, talionem veritus, sentet iis est usus ambiguis, & in

Am 'g' Vtrunia, latus flexibilibu . ne quis etiam cxisteret qui ipsius 3 iς0 ς0 lacerareti ita cauit sibi semper via. qua elabi depr*'xu qμφ hensus ne teneretur, ut quicquid dixisse videretur,m μ' integrum esset ei qui ullum tuenda suscepisset, negare ea n xyntoxς ςΤ mentem Vt etiam in reddendis causis naturae,Vbi

paulo erat apertius loquendum, operis titulo ademerit reprehensionis ansain, inscripto opere problemata , ut iudi cium videretur relinquere icctori liberum, admonitum modo ab scriptore. Themistius quodam loco furori simile esse dicit, si quis speret se ex Aristotelis scriptis sententiam eius

penitus assecuturum. Idem ipse Aristoteles ad Alexandrum.1 cripsti neminem commentarios illos, quos rex doleret irivulilum missos. intellecturum, nisi qui ab se dii ni audiuisset Nec solum ob curitas fuit in rcbus sensorum, sed etiam. in verbis: affectauit enim quoddam dicendi genus pretia Di ς V sum.& astrictum. Attico etiam breuius & contractius, ut

interdum non ram eloqui videatur, quam res indicare : tum

quod id visum est aptissimum ad occultadas sententias animi tum quod in tradendis artibus non existimauit imultis verbis onera dum esse discipulum . ita ut plerunque non tam fiat eius verba intelligenda, quam nutus interpretandi. Et luctam in sua illa naturali lingua obscurus,&reconditus,

in alienas linguas est ad philosophiae atque artium omnium cognitionem transfusus, in Latinam, Arabicam Chaldgam, non ab aliquo & linguae ex qua verteret, dc in quam vertenus Aristotclis.

66쪽

LIBER PRIMUS.

ret peritissimo, qui sententias commode annumeraret non verba, sed vel a pueris, vel a superstitiosis, vel ab imperitis, qui verbum verbo reddiderunt: tum pli rases, de schemata, α figuras omnes quae erant in Graeco sermone eleganti

simae atque aptissimae ad Latinum, aut Arabicum anuitas ac repugnantes pertraxerunt, Vt nemo esset qui linguam suam patriam sic inuolutam ac peruersam agnosceret aut intelligeret, tum multa non assecuti pro captu suo transtulere, ut non iam cognoscendam haberent Aristotelis mentem, sed interpretis & clamores, tumultus, tragoediae, quae

de intelligentia dicti cuiuiquam Aristotelis excitarentur, non de illius essent sed interpretis sensu. Neque vero ab illis ineptissimis ad transferendum verius , sed ab eruditis etiam: qualis olim fuit Boethus priore seculo. & patru memoria Hermolaus Barbarus, Argyro pylus, Trapezuntius,& paulo antea Leonardus. Taceo de Gaza propter libros animalium, qui sunt explicatiores. Sed in his libris, in quibus de artibus praecipit, non potuit vires illas sitae linguae con ieruare, ut plerunque non quiverat ad nos pertrahi ver-bulum aliquod aut dicendi ratio & phrasis, in qua situm

esset uniueritim robur sententiae. Q uo fit ut melius vel a

mediocriter Graece docto in lingua illa sua intelligatur, quam a Latinissimo in Latina. Ad consultam illam obscuritatem accessit alia tortuita, quod Aristotelis libri cum tota Theophrasti bibliotheca, sicut Strabo. Plutarchus, de Diogenes perhibent, ad Nelium quendam scepsium haereditate peruenit, hominem literarum penitus ignarum: hinc ad Appelliconem Teium deuoluta, exesis codicibus locis aliquot,& conlatis: de Appellicone . dictator syllaemit,& Tyrannionem adhibuit Grammaticum, qui volumina in ordinem redigeret: hic, ut par est, in multis secutus est iudicium suum, interdum non assecutus.. Andronicus Rhodius euulgauit libros. De multis eorum librorum, venit in controuersiam , essent ne Aristotclis , ut

de praedicamentis, de quibus Boethus disputat. De Ana- liticis quadraginta volumina scribit Ioannes Philoponus reperta esse in vetustis bibliothecis : ec stilo & diuerendi acumine haec quatuor Aristoteli esse adiudicata, quae nunc iunt in manibus . iniis possct bene sequi ducem tam obscure admonentem

67쪽

Alii alio- Nec solum inuiderunt nobis lucem suam, sed etiam alierum in- nam,vel non admonendo ubi possent iuuare, & quali perseuenta ob. rendo ad nos voces, quas priores duces ardiderant: led quaesturarat. quum ad nos peruenissent, nimis iam essem tenues atque exiles,vel obruendo, umbris atq; obscuritate dissimularunt inulta aliorum inuenta. ut sua in illo res locum reponerent:

quum potuissent, si quid habebant difficultatis , faciliora ad

posteros, atq; explicatiora tradere. Nam no aliter quam qui voces e proximo audiunt, promptuis eas intelligunt, quam qui procul ita proximi inventoribus, aut alioqui lcmptoribus quibuscunq; melius capiunt,quae dicunt: siue quod res illa aetate sunt cognitar,& verba & loquendi tota ratio, figurae, llusiones, prouerbia, sentetiolae: liue quod cocipiendi Mexplicandi ratio fere sua est cui q. aetati,& iis omnibus qui in ea vivunt,c5munis: quotus quisque,vide aliis taceam, intelligit orationes & epistolas Ciceronis, praesertim ad Atticu equide haud scio an omnino ullus, quas omnes belle intelligeremus , si eas Alconius aliquis esset interpretatus , aut

quispiam aeui illius somo eruditus. Sic philolophorum doctrinas, Sc placita discipuli, aut certe illorum aetatibus vicini dilucida ad nos transmisissent sit voluissent, sed multo aliter animii induxerunt mam fuere qui illentio praeterirent, quod utique visum est modestissimum prae eo, quod alii fecerunt, ut perstrinxerunt,carplerunt, in uerterunt prorsus. Stoici eripatetica, Peripatetici Platonica & Pythagorica, Epicurei Stoica. Ita lectae inuicem momorderat, ac dilacerarunt, inter quas contentiones& pugnas de gloriola, periit lectori fructus magno ruinuentorum, quae potuissent cum utilitate posterorum relinquere, si non malui Tent ea frangere quam inflectere: nam fortassis leniter detorquendo ad veritate deduxissent. Sed illorum monimenta tempus consumptit edax rerum. Aristoteles noster utinam in gloria expetenda Milet Paulo moderatior, quae illi haud dubie contigisset amplissima qui inuentorum diligentia , M acumine priores omnes longe antecedebat, potuisset nobis relinquere multa a priscis sapietiae studiosis acute ac prudenter excogitata Sed ille ut indefesso illo suo studio omnes quotquot ante se aliquid

scripserant,euoluerat, leger l, excusserat: ita neminem prae- . teri uit, quem non carperet, ratus tantum in se derivaturum, floriad quantum aliis omnibus ademisset, tan quam sublimior

68쪽

L1BER PRIMUS. ets

mior esset caeteris, acutiusq; ac longi sis prospiceret. Carpit Aristote- quidem plerunq; merito,in quo ingentem meretur laudem, les omnes quod fallas aliorum opinationes tanquam periculosa loca carpsit. indicarit. Sed nonnunquam assectate, interdum no citra calumniam, in quo eum multi incesserunt. Nam veteres cum viderent rerum vocabula, quae in promiscuo ellent usu, parum congruere ad ea quae ipsi accuratiore naturae inquisitione eruissent. vel ipsi sua libi finxerunt verba, vel in communibus usi sunt longissimis ac reconditissimis alluitonibus ac metaphoris: nonnunquam id coiulto facicbat quemadmodum dixi, ut cognitione rerum maximarum indignos prohiberent: Aristoteles ad eorum sententiam in alienissimam opinionem detorquendam vulgari est abusus significatione, ut eos consensu populi premeret, & quasi publico

praeiudicio condemnaret: ut de Ideis ,& motu animae contra Platonem, de unitate entium contra Parmenidem. Fares non solum veras antiquorum sententias nobis ademit,

quae fortassis iactura fumet tolerabilis , verum quod est Erauius , Aristotelem nobis timidiorem escit ad eloquendum quae sentiret, reputantem scilicet quod est in mimo: Ab alio expectes, alteri quod seceris iid quod priores, Duces d quibus nos ducendos penitus commisimus, ipsi sunt saepe- certa. numero falsi, ut falli nos quoque, qui sequeremur, fuerit

necesse. Pramum non pauci eorum fuerunt ingenio haud satis acuto ad inspiciendas res tot inuolucris contectas: alii res nouas, & quali tum primum nascentes contemplari po- . tuerunt magis quam censere: ita ut in plerisque iudicandi ficultatem longa admiratio consumpserit, sicut in spectaculo magno, raro, admirabati, usu venit, ut antea subducatur, quam spectatores potuerim afliqui, & statuere quid rei fuerit, aut cuiusmodi. Adde quod rationes quaedam,& R tiona argumenta, quae sequebantur aliis mediocria,&utcunque , dc probabilia ad persuasionem rerum maximarum atque abstrusarum suscerunt aliis indigna sunt visa, a quius mouerentur, ut alii plus valuerint ingenio, & instructiores fuerunt a dialectica vel naturae vel artis, atque studii beneficio accepta , yeque enim dici potest, quos errores in se admiserint veteres philosophi ductueuit simis argumentis, quod rationem atque artem colligendi ignorarent. Cuiusmodi sunt ea, propter quae Epicurus asseruit voluptate esse sum-

69쪽

Dexteri

tas.

mum bonum. Anaxagoras omnia esse in omnibus, & alia . quae passim sunt obuia iis, qui antiquorum legunt placita.. Acutum ingenium nili dexteritate quadam ruatur, Macrimonia iudicii in colligendo, non aliud est quam sagax quidam canis, sed venationi parum assuetus, qui hac & illhac temere ingreditur .& ieram qua minime oportet, persequitur. Damnem ego illos quod aliquoties lapsi fuerint 3 Equidem non magis. quam si quis maximo labore vel sentes inuenerit vulgo necessarios, vel metalla multae ruerit, non tamen repurgarit. Non possunt multa simul proferri & expoliri : non potest unum aliquod diu quaesitum ab eodem inueniri, & excoli: non susEcit tot rebus vita: non humani inetenti vis breuis & infirma. Beatus ille, inquit l/lato,cui vel in senectute datum est,ut veras de rebus habeat opiniones. Quod si tam sera anas ad aliquid cst rectius sapiendum ex pectanda, foetus hi senibus iam nascuntur patribus, ut educare eos atque instituere non queant. Ego quum Aristotelem tam multa in lucem protulisse video, nonnulla vero parum exculta atque expurgata, non aliter cum admiror quam diligentem aliquem auri atque argenti e starem, qui maius ingentes magna vibrachiorum eruerit e venis terrae. Ignosco autem quedhomo unus non omnia tam multa nam varia, tam dist cilia, quae eruerat, coxerit ac repurgarit: non potest obire unus , quae vix centum praestiterint. Multo mimis miror Aristotelem contraria interdum sentire : ut de videndi ratione, qui in libris de anima intro nos dicat admittere, in problematis foras mittere. De commistione praedicamentorum mista esse in categoriis fitetur, in Topicis negat. Dialecticam alibi ait materiam habere propriam, alibi nullam. Mireris tu in tanta varietate rerum aliquid esse visum uno tempore, quod no alio Quis est cui non id quotidie continsat in plurimis Z Vlysscs apud Homerum mutari ait hominum animos quotidie cum sole. Cicero se in diem ait vivere,&quicquid aliquo tempore animum probabilitate percusserit, id affirmare. Itaque negat secum oportere agi tabulis obsignatis. Dominus noster author nostrorum animorum non solam in dies mutari nos dicit, sed etia in horas: nonne, inquit,duodecim horae sunt in dier

inata sunt a me dicta,ne quis putet rei me male de Aristotelis

70쪽

II, Ingenio & doctrina sentire propter lapsus aliquot: quum

labi sit sere proprium mortalitatis nostrae,vel authorem ense cuiqua vi tantae magnitudini inuentorum, tantae utilitatiae beneficio artium, ac disciplinarum omnium sit ingratus, propter aliqua mimis accurate ab illo,ut puto,expensa. aut sortasse a nobis psis :quod idem velim existimari esse a medicium de quocunq; magnae notae scriptore. lam multos,

qui acie ingeniorum satis erant instructi, piguit in fulgore veritatis intente aspicere,eos qui dicebantur aspexisse sunt Alii alitu

secuti. Inde errores priorum traditi ad posteros & consim credunt mali, dum tantis de rebus malunt aliis posteriores credere , , quam ipsi iudicare. Q uod vitium no sokum est in nuperrimis sed in antiquis etiam, Plinio,Cicerone, Aristotele ipso,

haec enim est non exigua causa, cur interdum acutissimus scriptor affirmat pugnantia, secutus videlicet variorum opiniones mam quae usu Iemel sunt recepta & confirmata, ita

fiunt sancta& rixa vi nefas existimetur ab eis discedere:auctoritatem illis pcne inuiolabilem consuetudo tr: buit: ut multi in praeceptis artium perhibendis, non in ipsam veritatis faciem direxerint obtutum, sed usui se tanquam optimo duci & peritissimo magistro commiserint: etiam in iis, quorum ustas non in dominus:eum si explicuissent,& in canone; redegissent, bellissime se perfunctos opinabantur praecipiendi munere: quod Aristoteli in arte Rhetorica contigit, & poetica. Quas artes non videtur mihi tantus artifex aci examen illud iuuicii & rationis exempli relictis acccommodasse, ad quod alia erat solitus: sed usu, & recepta consuetudine adductum illam exposuisse pro formulis artis. In eodem poeticae argumento Horatius , quae recepta essent, praesera Dit. Hieronymus Vidas nostrae aetatis scripsit carmen excultum sane,& mire Virgilianum de poetica,in quo satis habuit Homeri ac Virgilii virtutes percensuisse, ac declara iste, easque pro absolutis artis praeceptionibus tradidisse.Cicero leges se rempublicam instituens, ciuitatem Romanam pro exemplari proposuit,ad quod se populi omneqfingerent ac formarent. Nec salte in re tanta& tam pret clare cogitare voluit, quod ipse idem se in perquirenda optimaeae praestantissimae eloquentiae ratione secisse testatur: ut non

eam qualis aliquado in eloquentissimo suisset homine quaereret, sed qualem esse oporteret, quae fortassis in nullo

Vnquam

SEARCH

MENU NAVIGATION