De natura et incremento nili libri duo : in quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur

발행: 1617년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Io Liber primm

Petrarcha in fine Itinerarii Syriaci. Et quidem de Alexandro, Sesostre,& Cambyse testatur Lucanus,cum lib. D. .belli Pharsalici canit: SummmiAlexander Regum quom e Memphis adorat, Invidit TU O,missiq; eper vltima terrae Ethropum lectos, idos rubicunda perusti Zona poli tenuit ; Nili m υidere carentem. Venis ad occasum,munus rite extrema Seso, is, Ei Phariis curam Regum ceruicibin eg/t. Ante taxne vestros amnes,Rhodanisu ', 'Padumq ,

suam Nilum de fonte bibot.Vesanus in ortus Cambyses longi populos peruenit ad aeui, Defet si epulis, pastus c. de suorum 4noto te dile reuit. Nec aliud percunctatus est idem Alexander, cum in AEgyptum ad Ammonis veni flet oraculum , quam quo loco fluendi Nilus exordium cape ret,ut litteris mandauit Maximus Tyrius oratione as. Ptolemaei quoque Reges AEgypt pnesertim vero Philadelphus , ut scribit Strabo lib. i 7. qui rerum cognoscendarum studio sillimi fuerunt,plures miserunt set sit fruitia) qui fluminis originem indagatent. os imitatus est Nero Caesar, qui ad eandem perquirendam duos mi sit Centuriones,quos se alloquutum scribit Sen.

Prima igitur sententia es: Herodoti lib. r.& . Solini c. 3 . aliorum, qui haud sciri posse putauerunt. Vnde Ammianus Marcellinus lib. 1 r. Origines sinquit fontium Nili, sicut adhuc fictum est ponte e quoque ignorabunt aetates. Pariterque

Clau

32쪽

De natura es incremento Nise. II Claudianus Epigram. de Nilo:

Secreto de sente cadens,qui se=nper inanil rendus ratione latet,nec contigit vili Hoc vidisse caput . fertur sine teste creatus. Eadem de causa dixit Tibullus lib. i. Nile patecquanampossum te dicere causa, Aut quibus in tems occuluisse caput 'Et Lucanus lib. lo. Nustaque non aetas voluit conferre futuris Notitiam,sed vincit adhuc natura latendi. Ad hoc idem allusit Ausbia. Epigr. 1 o. cum alti, Inveniet fontes hic quoque xle tuos. Omitto Horatium lib. . Carm. Ode i . Ouid. lib. 2. Metamorph. Procopium Caesariensem lib.

ι .de reb. Gothorum,& alios, quibus condonan dus error,qubd ante patrum nostrorum memoriam ob arenarum deserta, immanitalom ferarum, Solis ardores, mercimoniorum carentiam,

fluminisque longitudinem interiores, & vltimi Africae tractus minus noti essent. Sed iam Lusitani nauigandi petitia tota Afri.a circumvecti, extremaque ora occupata,sibi aditum ad Abysesin os,aliosque populos in Africae meditullio aperuerunt, Nilique fontes lustrarunt. Sed unde-

Est igitur altera sententia , oriri ex Paradiso terrestri ,ex quo etiam oriantur Tygris, Euphrates Ganges , quamuis deinde huius sententi aeauthores no omnes eodem modo explicen imam

Philo lib. de opificio sex dierum,& lib. i. Alleg. leg. Origenes in Genes. Methodius in dial .cui nomen Asia hon apud Epiphanium in Ancora -

33쪽

I 2 Liber primus

to, D. Ambrosius lib. de Paradiso. c. s.volunt id esse intelligendum allego i icc. eos tamen pluri bus confutat Anastasius Syna ita q. 14. in Scripturana, Chrysostomus in Genesim, Hieronymus in cap. Io. Danielis, Theodoretus ibidem, Epiphanius in Ancorato, Augustinus lib. V. de Citi. cap. 2I. Isidorus lib. i .Etymolog. Iosephus lib. i. de Antiquit .c. 1. Beda in Epist. a. ad Corinth. cap.

2. Gen. a qu aest. II. ad 1 o. intelligunt secundum litteram,& veram historiam. Verum horum aliqui fontem,ex quo haec quatuor flumina nascuntur, autumant cum Platone in Phaedone, esse

Tartarum,Voraginem nenrpe circa medium terrae ingenti spatio porreel am,abundantem ab initio mundi dulcibus aqtus, quasi alterum Oceanum, imb eo latiorem, quo plus terra in altum, seu profundum patet,qua Oceanus, qui vix alicubi duorum milliaritim excedit altitudinem,

ex Scaligero & nautis,qui in medio Oceano bolide fundum ciprehendunt; & ratione ipsa: mare enim occupat eum locum , quem debuisset Occupare terrain montes exaggerata, si1 terra nisisset perfecte rotunda,ut recte explicat Damascenus lib. a. de fid. c. 9. dc io. de Philoponus lib. a. de gen .lex. 37. At vix ullus mons reperitur, qui duorum milliarium altitudinem ad pei pendiculum atting t,cum ipse Pelion Graeciae mons, omnium fere altissimus, non excedat, Plinio teste

lib. 2. c. 61. mille ducentos quinquaginta passus ad perpendiculum ; profunditas vero terrae situsque ad centrum , complectaturque millia-

34쪽

. De natura se incremento Nili. . IIDa 3 s s. ex sententia Ptolemaei,vel ex opinione Alphragani 3r s. cum tamen superficies utriusque elementi pene sint pares. Ita Rupertus Abbas lib. 2. Com .in Gen. cap. 29 ubi etiam nomine Paradisi uniuersam terram intelligit, quod etiam scripserat cap. m. quod etiam putat probabile Hugo de S. Victore in Annot .in Gen. Improbat tamen huiusmodi commentum de Tartaro ex quo flumina scaturiant Aristoteles lib. i.&2. Meteor. ex eo praecipue, quod si aquae, quae perenniter toto uno anno noduin seculis omnibus,ut ponderat Gregorius Nyctenus fluit, ra-eto ante oculos receptaculo in quo, recipiatur, copiam consideres futurum sit, ut te IIae magni'tudinem sua mole silperet. Addit Nyssenus in Hexam. contra eandem subterranei lacus fictionem tunc nullam assignari posse causam, qua sursum ad orificium,de fontis scaturiginem aqua possit ascendere, cum sua natura sit grauis,& de sit a quo eleuetur in altum. mobrem sinquit

matur,magis consentaneum est eam in Q sei fontes ferre,quam sub tenra lacus con Nere. Uuorum ratioj atim commentiria ab aqua natura deorsum tende te Iab asileturior conuellatur. Quomodo enim sur Isset, iam ideo sim ut fluat naturam hesbei' dcc. Vt etiam

improbari debet in eo , quod sentit Paraduum

totam terram esse,neque enim Deus,cum Auam

de Paradiso eiecit de uniuersa terra eiecit,liud depeculiari quodam deliciarum loco : nec flumus, qui egrediebatur de loco voluptatis ad irrigan-

duna Paradisum,quique in quatuor

35쪽

r 4 Liber primus .elitur, alio fluebat quam super terram. Ioannes Novio magus in librum Bedae de natura rerum, futis nomine mare ipsum esse credidit , male tamen, ut in serius euidenter ostendemus de Nili incremento disputantes , eo quod mare sit depressius origine fluminum , quippe quae in mare prolabatur, eademque futura iit prima origo omnium fluminum,& non solitin illorum quatuor, quorum meminit Moyses Gen .c. 2. si maressit fluviorum initium. D. Augustinus lib. 8. de Gen.ad litteram c. . Theodoretus in Gen. q. r& Abulensis in c. r. n. a quaest. is ad aO. & in C. 26. q. a. scribunt, Nilum etiam cum aliis tribus ex uno Paradisi fonte oriri, sed terra absorptum post longa etiam maris spatia rursus cmergere in

Africa. sane sententia superioribus est pro babilior,cum idem accidat Alphaeo, qui in Peloponneso mersus sub mari longii limo tractu fluit,& in agro Syractis aeno in fontem Arethusam de sinit,ubi redduntur, quae in Alphaeum iaciuntur. Sicut etiam quae Athenis in AEsculapij fonte

merguntur, in Phalerico rursus emergunt. qua de re Solinus c. 9. Stobaeus ser. , a.Vibius Sequester, Plinius lib. 2. c. io 3. lib. si .c. s. Seneca lib. nai.qq. c. t 6. Virgilius lib. 3. AEneid. Ouid. lib. s.

Metamorph.& Albiae fluuius in Carniola terra absorptus erumpit tandem in fontibus Timavi, ex molph. Lazio, Abrahamo Ortelio,& aliis: &Tygris eripitur ex oculis,ut ait Seneca epist. Io .& acto per occulta cursu integrae magnitudina iterum redditur. Quin & Pausanaas lib. 1.asserit,a multis constanti i a Nilum Euphratem credi,

36쪽

De natura se incremento Nili. I

qtii terra abso Titas tande scaturiat in AEthiopia . Sunt tamen contra hanc sententiam non leues

difficultates, ob quas plures viri graues & eruditi negarunt Filium esse fluuium illum, quem

IIoyses Gen. a. Geonem vocat ortum ex Paradiso, ut Augustinus Etlgubinus,Hieronymus Olca-ster, Benedictus Pererius noster in c. 2.Gen.Co- mei tabularius Armeniae in litteris ad Regem Cypri rempore Innocentij IV .apud Vincentium

Bello acensem lib. i.c. 92.ubi scribit,se cum exercitu indiam versus iter agenti m tran1iisle Geonem, qui ex Paradiso oritur. addique polliunt ex Philosopliis Avicenna I. Can .sen. . d. a. cap. 6.&Auclior libri de causis & propr. elem. infin. qu Geonem in Asia ponunt, & in Oceanum Muri dionalem influere scribunt, contra quam accidat Nilo qui in Africa fluit, & Septentrion Cin Versus. Et primo sane sacrae litterae Nilum appellare solent flumen AEgypti,ut Deu t. s i. & alibi, no flumen AEthiopiae , esique magis confirmcitur quia si Gen. c. . Moyses de lignare vellet Nilum, dixisset potius ASgyptum alluere , quam . Ethica piam,cum velit per terras Iudaeis notistimas Paradisi flumina describere ; itulaeis autem multo notior erat AEgyptus , quippe qui tunc ex ea egrederenturi quam 2Ethiopia. Secund5,Nilus proprio nomino in actis litteris,ut i satis. c. 1 di alibi Sichor vocari solet , Et non Gihon. Qiisdsi dicas 'eremiae, cap. .pro eo, quo datos irgim AS; Quid tibi υis r bibaου aquam limbidam': Septuagitara

vertisse ; Θιid bibas aquama iam ' cura sermo sit de Nils, quit bidus fluit, ideo Geo

si nem,

37쪽

16 Liber primm

nem , & Nilum eundem esse . quod sane argu- mentum firnausimum esse putat Epiphanius in epiliola ad Ioamaena ierosolymitanum. Respondendum erit, in textu Hebraeo & Chaldaeo eo loco non esse Vihon d Sisis,quae vox nigrum S turbidum sigii dicat. ; es que Nili epithetum obturbidam,quam vehit aquam , ut ibidem aduertit D. Hieronymus. unde coniectura est in translatione Lxx. illo loco Ierem ae moridos elegi Gihon,pro S chor. Tercio, Cus regio, quam praeter

fluit Geon, quamque . Ethiopsam transtulimus, lest regio Arabiae: nam Madianirae & Culaei sit nitidem,tum quia uxor Moysis de Madian, Hebraice dicitur Eusith, etsi interpres i Eth opissam Verterit; tum quia apud Abacuch tentoria Madia- naea Sc Culaea unam eandemque gentem lignificant. At Madi Vatiae ac lsraclitae sunt Arabes Sehenitae, qui sub tentoriis habitant , ut paulopbs dicetur. Ru bd si dicos,ex Gen. cap. a. Geon alluit AEthiopiam ; cum igitu id solus Nil tiseraestet, Geon. 5 Nilus idem fluuius erunt. Respondeo ex Strabone lib. I. Plin.lib. s.Seneca in Hercule furente, scena I. Isidqro lib. a .Etym. cap. s.& aliis, tuas esse AEthiopias , alteram Meridicinalem vergςntem ad occasurn , quam Nilus pCragrat; alteram Oaientalem,quae Arabiam, de Vlesopotamiam attingit;& ex Solino g. a 6. dc Abulen si in c. 1.epistolae D. Hieronymi ad Paulin. est Aleridiana pars Asiae , quae versus Occiden tem coniungitur Africae , & excurrit secundum

lonsitudinem Asiae ad Orientem, in eaque nigrescit homnum color ob Tropici caueri vicis

nitatem,

38쪽

De Ofura Acremento Nili. I nitatem,ve AEthiopum Asticae, deque hac tantum loquitur Moyses,&consequeliter Geon est prope Mesopotamiam. Et quidem constat ex diuina Scriptura aliquam AEthiopiam este Syriae& Palestinae vicinam : tum qilia,ut dictum est,

Moy lis uxor fuit Madianitis, Exod .c. a. &tamen Num. i E. appellarur asithiopissa; necesse igitur est, ut regio Madianitica in Scriptura veniat nomine di thiopia, ut argumentatur S Augustinus q. 2 o. super Num Lyranus,& Valabius in cap. ra. Num . tum quia in Cantico Abacti ch AEthiopes S bladianitae pro eadem gente ponuntur,Vt sentit etiam Rabbi David, cum in Cornucopiae docet, Madianitas, SI Ismaelitas eandem gentem esie,ebsque esse AEthiopes ex Arabia, & Sab hos: tum quia lib. 2.Paral. cap. 2L dc Psalm. 7 ι .& 86. AEthiopes, Arabes,Sabaei,& Palestini tanquam finitimi recensenturnum denique quia lib. 2. Paralip .cap. I a.dc I .habemus, AEthiopes fecisse imprestionem in ludaeam, cum tamen id haud possit intelligi de i Meridionalibus, inter quos est maxima distin tia. Non videtur igitur Gihon, de quo loquitur Moyses c. r. Gen. esse Nilus , sed alius quispiam fluuius circa Mesopotamiam.

Quanqua id nobis in hac disputatione haud iure negotium facere possit, quippe qui earn Nili

indagemus originem,quae est in Africa veteribus occulta,ut supra docuimus, non quae in Asia , si ulla sit. cum Nili incrementum nobis praecipuὸ

in hoc libro propositum,non possit ex Asia, sed

solum ex Africa prouenire ; alias eodem simul tempore,ac modo etiam alia flumina Asia,ma

39쪽

13 Liber primus

xime vero Euphrates,4 ygiis i Phison,quae cum

Geone in Oligine communicant Gen. C. 2.incre-

mentum paterentur quod falsum est ; quod di -

xerim contra opinionem Abulensis in Gen. cap. 126. q. r. .existimantas Nili incrementum de decre- lmentum fieri ob virtutem aliquam naturalem, iquam conse illatur in exitu Paradisi de quo pro-suat. Sed inde ortus est error, quod existimet in partibus Meridional1bus Atticae nullas fieri plu-iaias,nubcs nullas ob summos, quos fingit calores: unde eam Zonam putat inhabitabilem quod ta veritate alienum elle,ut deinde etiam dicemus, lexpetactia comprobauit & Abulensis videtur si- tbi ipsi contrarius; nain Gen. cap. a. q. I 8.ita scri- ip terat. Notandum tamen quoὰ licet Nilus in aestate πιι- gemitr i non tamen in omni terra , sed in C πιο Ρ-lum,2 in Liba ; non autem in O inital bus partibus deciosius siti in iasia,ut Pastius Orsius innuit l bro pria lmo de Ormesta mundi. quae sane non cohaerenz icum cap. 26. q. 2 nobis tamen plurimum fauent. i

amnetiam Pluson,qtai terra Euilath circuire di- lcit tir, uire Videri potest non esse Ganges, tum quia inter Gangem , Euphratem dc Tygrim im- 'mensi est diitantia, cum hi,teste urtio lib. s.

Strabone,& Plinio,in Armeni ae montibus oriantur, ille autem in India ex Imao seu Caucaso, cum tamen Philon reliquis vicinus elle debeat,

ut qui ex eo fonte,& flumine sueret, quod Paradisum irrigabat, tum quia Euilath quam Phi- sola alluit,non es regio in ultima india, ubi est Ganges, sed cist vicina Palestinae dc Syriae, cubalaba .Reg.c. II. habeamus, Saulem persequutum

40쪽

De natura se incremento mi. I9

este Amalechitas ab Euilath usque ad Stu : constat autem Amalechitas Palestinis fuisse vicinos; dc Gen.c. as. legamus,Ismaelem habitasse ab Euilath usque ad Sur,quae respicit AEgyptum introeuntibus Assyrios. At Ismaelitas Palestinis fuisse , . propinquos constat ex pluribus Acrae Scripturae vers a 8. locis. idem colligimus ex eo quod Chauila,quae ' corrupte dicitur Euilath , a Cauila qui eambitauit, dicta est. At Gen .cap. io .Cauila&Ophir υ G 3. fratres dicuntur habitasse a Mcssa usque ad Se- per montem Orientis. Messa autem regio est in Arabia deserta; unde Ptole imaeus Messanaeos, &Esitas , qui & Huistae, cuias fuit Iob,vt dicitur initio illius libri: Vir erat in terra Hus nomine Ab ponit in Arabia deserta Idem colligitur ex Lxx. in cap .vli.Iob. Eusebio lib. i. de praep. cap. q. Pli 'nio lib. S. cap. I 3. Olympiodoro initio Catena

in iob, Abulensi in cap. 2o. Num. Sepher autem mons est Babyloniae , quare necesse est Ut terra

Caulla,seu Euilath, a Caulla fratre Ophir dicta, sit regio,quae ab occasii habeat Messam, ubi attingit Euphratem, & ab ortu montem Sepher. Consentit etiam Strabo, qui Caulataeos,qui sunt Cauilacaei, Nabathaeos , & Agraeos inter gentes Arabes recenset. Non igitur Cauila, seu Euilath est India, aut Ihison Ganges. Quare cum Euilath in Asia sit, non in Africa . ut ex dictis constat,manifeste falluntur Rabbi Salomon,& alij qui apud R. Moysen Maimonem,& R. Abene Z-ra Phisonem Nilum esse putauerunt.Sicut etiam ut hoc quoque per transennam attinsam minus recte existimauit vir alioquin de Cosmographia C a optimc

SEARCH

MENU NAVIGATION