R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

Lib. II. p. III. Erest. IV. 273

rium, immo argumentum a maiori satis eiu cax ex humana generatione desumitur ; probans de eis,

quia si animal perfectissimum, quale est homo, habens perfectiorem longe animam,& iuxta persectionem eius generativam potentiam valde persectiorem , non potcst sine concursu caelesti hominem sibi similem generare, longe minus poterunt imperfecta animalia generare sibi similia , in propria

specie: eo igitur cellante , cessabutar omnes generationes viventium , eorum praesertim , quae non habent causam particularem , aqua disponatur materia , & organi Zetur corpus pro introductione animae , qualia sunt, quae ex putri materia generamur, ad quarum generationem nec elle est , cadestia corpora concurrere, materiam dispoiundo loco particularis causet atque etiam Angelos applicando acti. ua passivis. An vero introductionem animae, & unionem eius cum corpore, ac proinde generationem substantialem attingant caelestia corporalin serius definietur. De pluribus etiam aliis generabonibus non vIUentium eadem ratione conuincitur, caeso non influente non polic natui aliter permanere, ut degene. rationibus metallorum, in viticeribus terrae, quae cum

non habeant aliam causam parricularem per se, vel certe non lassicientem, per lucem, & calorem Soli si aliasque caelestes influentias producuntur per se. Quare necesse est, his influenti: s penitus costantibus,

cessare.

Addendum tamen est , cessante motu caeli, Omni. que calorum influxu , paulatim , ac post brcue tem Pu S. cessarem quaecumquc actiones, generationes, &motus inferiorum corporum, quia omnia corpora mixta corrumperemur, & cise dc sinerent, maxim

302쪽

que ex sarte in elementa abirent: nam si sol , dommouetur, tam intensium producit calorem in mundo inferiori; quanto magis intensum produceret, in eadem dispositione perseverans, cessante motui quare temperamen um mixtorqm destrueret,ipsaque dissiparet, & maxima ex parte in ignem conuerteret: ex opposito vero , partes inserioris mundi, quas sine molosson posset attingere, conuenienti calore destituerentur, & prae nimio frigore, & humore deficerent a proprio , ac naturali temperamento, & ita destrueremur,& in aquam,vel terram abirent, propter haec merito vocatur m0tus cocli quasi horum inferiorum vitλ & conseruario , quia ad temperandos

caelestes influxus,dispertiendosque, pro cuiusque corporis inferioris natura,atque indigentia, ut ita possint singula, atque etiam collectio omnium, ex quibus integratur suo modo uniuersum, con si stere, & in sea naturali dispositione conseruati,necessariqs est, ut in principio huius controuersiae, ex communi omnium Philosophorum consensu statuimus.

Ad testimonia Aristotelis, adducta pro priori sententia, respondemus, motum caeli esse primum omnium,illud vero,quod dicitur primum in unoquoque genere esse caeterorum causam, verum est , si sit primum in aliquo genere causalitatis,tunc enim necesse est, caeteroru omnium illius generis esse causam;quod

si solum sit persectione primum, non est causa caete torum, sed mensura, ita ut quod magis alia illius generis ad ipsum accedut,maioris sint persectionis. Motus autem caesi non est primus in aliquo genere causalitatis,immo nec alterius motus causa est, neque eLficiens , neque finalis, nec exemplaris, sed solum est persectione primus sicut homo in genere animalis: quare non sequitur esse aliorum moruum causam, si-

303쪽

eut nisque hominem aliorum animalinm, & propterea non sequitur, quod eo cessante, cessarent necessa

rio caeteri motus.

Ad primam rationem , concessa maiori, neganda est minor abiblute , quod inseriorarcorporastbordinentur m cestario caelestibus : quadam tamen ratione, , modo limitato , & a nobis exposito , ad certas quasdam generationes, & motus, ac vicissitudinem earum subordinantur naturaliter caelo , & ideo hac sola ratione, & modo ab eo dependent , & ex consequenti, motu eius cessante i cessa bunt , naturaliter, non simpliciter , & absolute lo. quendo. Testimonium vero Aristotelis in eodem argumento oppositum solum intelligitur de causis essentialiter subordinaris , quales sunt omnes secundae respectu primae, cuius concursu cessante, cessabant necessario motus omnes , & actiones

earum. '

Quod vero additur de motu cordis non est omnino simile ; nec enim tam stricta est dependentia operationum aliquorum inferiorum a motu caeli, ac motuum aliorum membrorum a motu cordis,licet quoad aliquas,& omnium vicissitudinem,par est ratio,vi explicatum est in assertionibus , Ad secundum argumentum Iavelli, concesso toto primo enthymemate,negada est minor, quod non sit alia causa ingenerabilis, ad quam reduci debeant actiones generationum , praeter corpus caeleste : est enim prima,nempe Deus, & cum addit,primam causam no agere per se immediate cum primis proximis particulatibus,& mediatis, sed medio corpore caelesti, negandum est, sed ab ea, & particularibus sufficienter producitur effectus, absque ulla necessitate caelestis influxus, si proximae causae sint sufficientes:

304쪽

α 6 De Casi, se Mundo.

quod si aliquid eis deficiat in tuo ordinς, indigent plane caelesti concursu id supplente,ex quo nulla sub- ordinatio essentialis colligitur, sed solum , quod per

modum partialis causae proximae in his casibus concurrant,cum particularibus, & proximis, ut satis explicatum iam est a nobis. Ad tertium distinguendum est antecedens, quod mouere in motum sit proprium primi agentis : nam mouere in motum actu , & potentia, hoc est , ita ut nec ab alio moueatur, nec moueri possit, soli primo agenti conuenit, caeteris vero solum potest conuenire, quod moveat non mota actu, eodem genere motus , quo pacto conuenit intelligentiae mouenti caelum,& caeso alteranti per influentias inferiora eorpo .ra,& multis luminosis illuminare alia; quare non sequitur ex illo principio,quod nullum corpus inferioris mundi moueri,uel mouere possit nisi motum , --lo,& ex consequenti, neque talem motum activum, neque passivum, cessare necessario, caelo quiescente.

Quod vero additur de dispositione inserioris mundi, post diem iudicii nihil probat , quia licet vicissitudo

generationu cellatura sit, & caetera, de quibus a motu caeli;ac naturaliter pendere admisimus:multa vero alia, quae ab eo dependere negauimus, cessabunt quidem, non propter cessationem caelestis motus sed per suspensionem diuini concursus. .

ne essemias caesis in xus. V4rij sunt effectus, quos caelestes influentias in

inferiori mundo experimur edere:eos vero b euitatis studio ad quatuor genera reserre placet, M de singqlis propriam cpn rouersiam proponerς, qtqu discu

305쪽

discutere. Primum effectum ab imperfectioribus

rem inchoando in constituunt corpora vitae expertia, ut metalla, & pleraque alia, & ex euidentibus calor, cum caeteris primis qualitatibus, & ex secundis non nullae;secundum, uiuentia corpora infimae sortis, utpotet, quae non ex semine, sed ex putri materia generantur,Vt mures:tertium , perfectiora viventia ex semine producta,qualia sunt, perfectio organorum apparatu distincta , ut equus, vel leo : quartum,ea,quae nullam habentes particularem causam per se casu proinduci censentur,& ad haec quatuor genera aliquo modo caelestia corpora concurrere dicuntur. Praeter haec superest quintum , atque postremum , idque caeteris excellentius,quem liberum vocamus,quia a solo libero arbitrio, seu libera voluntate tanquam a propria, proximaque causa elicitur, de quo duo a nobis sunt maxima breuitare disputanda , videlicet, an illud sua causalitate, attingant corpora caelestia I praeterea, an ex syderum obseruatione possit certo ab his,qui astrorum scientia pollent,praenunciari futurum. His igitur sex controuersis eodem ordine discutiendis perficietur tractatus praesens.

caelesta corpora suo influxu producans

metalla, ct caetera corpora visa expeditis,qua non habent aliam causam

particularem, ac suf

frientem. INxer eos, qui de metallorum generatione disserunt, praecipui sunt Plat. in Timaeo, Aristotcl. 3.

306쪽

lib. Metheororum,c. vlt. Plin libri 33.5 34. naturalis historiae.Georgius Aricola in libro de ortu, & causa subterraneorum. Albertus Magnus in suo opere de

Et de locis quidem, in quibus generantur, subscribunt omnes Aristoteli ibidem docenti, in sina terrae produci, quod tanquam in loco praecipuo debet intelligi. Nam in aquis, arque etiam in aere aliquando produci constat, non solum caetera mixtλ vitae exper

Ex qua vero materia proxima examinandum i est, Agricola putat ex aqua terrae. admixta tanquam ex proxima materia generati, rum quia duo lixo in me tallorum matricibus apparent, , sum etiam , quia. metalli pondus indicat plane n xuram terream, li-iquatio vero, ac fluxus naturam aqueam. Aristotelea vero eodem capite citatu putat, metallorum mate-ἔiam proximam esse vaporem humidum intra torae

viscera lapidibus potissimum inclusum, de ob terrae, lapidumque siccitatem, ac frigus coagulatum: ita ut scin ros . & pruinaeex vaporibus eleuatis a terra, Maeris circunstantis frigiditate condensatis fiunt:modo simili metalla ex vapore nondum a terra eleuato, sed adhuc in sinu eius degente, & frigiditate, idem docet Albertus supta. Quod in primis rationi consentanea

est, ut eadem sit materia eorum , quae per eleuationem a terra fiunt, & quae intra ipsam adhuc retenta Senerantur. Deinde,quia experientia constar,eXVapo ribus,atque exhalationibus,a terra ascendentibus,serrum,dc aes aliquando generari:quod in Perside contigisse reserunt viri grauissimi, & in Valentia Hispaniarum Regno decidi ste aliquando e nubibus mas. sim lapideam metallicis venis insectam. Hos igitur vapores metallorum materiam fore existimandum est,

307쪽

Lib. II. Cap. III. Auaest. L 279

est, sicut aliorum mi litorum imperfectorum in aere

productorum.Si igitur vapor,& exhalatio sic pol sunt in aer ς addensari,ut in metallum traseat,facilius mulso id poterit in sinu terrae fieri mam in aere solas mo-pus, per quem ieruntur, sufficit qa dissipare , essicereque, ut nec adde sentur,nec solident v, quod apprime necessarium foret,ut in metallum vertere'itur.Albe tus probat, quia dum liquefiunt metalla, in similem vaporςm re sol u untur. Haec autem sentςntia ita ttemperanda est . . t. non intelligatur Aristoteles constituere, vaporem solum materiam metalIorum, sed quasi sumum aliqRem,' vel halitum ex vapore , de exhalatione constaruemain quo prae dominetur huin iditas vaporis , 'ideoque eodem illo capite metheororum citato asserit,m talia partim ella aquam,& partim non aquau i aqoam quidem pro vh co ςscuut ex vapore , qui eii aquearnaturaei non aquam vero, prout ex hu Mone icr aiiccae naturae constat. Huius autem permixtionM Vaporis , & exhalationis ad proximam metallorum ma teriam constitueda , posteriori probatur, ex eo quod metalla igniuntur,& liquescunt: igni tur enim propter sicca exhalationem. liquescunt vero propter vaporem humidum, qui cum aqueus sit, sicut exhalatio

terrea,participant metalla naturam utriusque elementi aquae,& terrae,ex quo accipiunt graui ratem, & non ex eo,quod ex utroque elemento, tanquam ex proxi' a materia generentur,quamuis aqua, & terra in venis metallicis reperiantur,a quibus vapor, & exhalatio procedunt, quae proxima materia eorum intelliguntur, remota vero elementa ipsa, & in hoc sensu Vera est sententia Agricolae in alio vero salsa. Circa causam vero efficientem metallorum, sunt

qui negent, metalla de nquo fieri, putantes nullam

308쪽

dari sussicietem causam eorum in tota natura rerum, nec esse necessariam , quia non fiunt de nouo, sed a Deo fuerunt condita in prima creatione mund3:quod videtur ratione consonum . quia sicut terram Deus

condidit,in qua verisimile est, condidiste lapides,pati ratione metalla,quae velut lapides quidam sunt interra reperti , di id quidem ad maximam perfectionem terrae,& inferioris mundi pertinebat,quod eum quasi

praediuitem, & opulentum conderet,metallorum Ο natum egregium in sua conditione ei tribuen , sicut tribuisse constat terrae, ac tot mundo herbarum , a borumque pulchritudinem,& aquae piscium varieta-vem : veritas nihilominus huius rei utrumque profitetur,videlicet,magnam metallorum copiam in terrae

sinu conditam esse a Deo , & progressis temporis augeri accessione aliorinti,quae de nouo gignuntur.Cuius hale est satis pulchra ratio,quia sicur Deus primas arborum, animaliumque species, a principio codidit, tribuens eis virtutem alias sibi similes producenditit, it conueniens, ut a principio conderet ipse metalla, non tamen omnia,sed naturalibus causis vim conferret gignendi alia eisdem similia qua virtute nobilitarentur, & quasi illustriores fierent. Quod experientia convinci potest, quia constat metalla in principio condita tempore procedenti augeri in mineralibus; immo in nubibus, &aere de nouo fieri, ut supelius ostendimus. Constat etiam, margaritas, & preri ossis alios lapides in mari,ac terrae gremio paulatim effor mari,& in dies usque ad statum pei sectum concrescere : causam igitur e flecti icem metallorum de nouo productorum quaerere oportet. Qua no esse corpora cςlestia. his argumentis ostendo: primo, quia causa spr sertim principalisὶalicuius effcctus debet eum continere formaliter si univom

309쪽

Lib. II. Cap. III. Ru f. I. as v

sito vel eminentet si sit aequivoca sed corpora caelestia

neque uno. quc alio modo continent mctalla , vehalia mixta eiusdem conditionis, ergo non possunt ea producere. Euidens est minor de continentia formali, quia corpora caelestia alterius sunt conditionis , &speciei a metallis,causa vero uni voca eiusdem speciei esse debet tu effectu;sed probatur,quod nec emine ter Ca contineant,na quod eminenter continet aliud, deber nabere gadum estendi superioris ordinis, ut anima rationalis non contineret sensitiva, & vegetatiuam misi haberet esse alterius ordinis , nempe spirituale independens a materia, sed caelestia corpora ha bent eundem gradum, ac modum essendi cum metallis,& aliis mixtis corporibus, cum sint materialia,&quorum sormae eductae fuerunt de potentia materiar, a qua dependent in esse,in fieri,& in conseruari; non

secus ac formae metallorum,ut in nostris commentariis phylicis ostendimus : ergo nequeunt Ca continere eminenter,nec producere Ianquam causa aequi

Sccundo, quia metalla,ut plurimum gignuntur in terrae sinu,quo non potest influxus caelestis pertinge-- re ; Ergo nec potest ea generare. Antecedens plobo, quia vel caelum attingit subterraneum locum per se. vel per propriam virtutem, siue quod aiunt P immediario ne virtutis,vel suppositi;non modo priori, cum constet per proprium luppositum illuc non peruenire, nec naturaliter posse; sed nec per virtutem propriam, quia caelum praecipue agit per lucem, quam constat non posse tam magnam molem terrae, ScCorpuS adeo opacum permeare , ut illuc possit pertingere, quod si lux non potest, multo minus poterit quaecunque aua virtus, leu influentia astrorum , cum

310쪽

Ira lint omnes, non est minus impossibile,caeteras penetrare Iotam terrae molem quam lucem. Quod hoc modo urgeri potest ἔ,non potest naturale agens circa extremum corpus , se remotum agere, nisi agendo in

medium vi χ, lib. physicorum ostendunus) sed nulla.

virtus caelestis potest agere in xotam molem terret in-rermediam: ergo nec in partes subterraneas,ac centro vicinas,circa quas gignun ur metalla. Probo iterum m ' em, quia uso it Otum medium ageret, aliquem, effectum produceret,quod pater esse impossibile,cum constet non producere eundem enecim', quia non gignuntur metalla in toto medio Imae , nec est excogitabilis effectus alter . quem per totum me

diam imprjinat,ergo sine sundamento adscriberetur caelo es tu usi metallorum in sutri erraneis locis pro

His tamen non obstantibus, xeneo cum communi, sentem ia Scholae, corporat caelestia esse causam effeΨctricem metallorum, dci liorum mix rum metheo rologicorum,quae in sinu terrae, atque etiam in nubia saec arae generantur. Sic in primis sentiunt antiquiores a principio huius controuersiae citati: sic tandem recentiores omnes,praesertini Patres Conimbricenses tractatu i .cap. 1.in libri Metheororum:quam sententiam ego intelligo de causa particulari, principali.&i per se proxima, & totali; & sic probo primo,

quia corpora caelestia habent virtutem producendi Omnes primas qualitates, nempe , calorem, & siccsetatem,quas a Sole produci praecipue videmus per lucem,immo etiam ab aliis astris,a quibus producuntur etiam humiditas,& frigiditas,nam Lunam expcrimu L. humectare inferiora corpora : ergo possunt per haSqualitaxes disponere materiam, quam sua etiam Virtute extrahunt ab elementis,ut humidos, & frigidos

SEARCH

MENU NAVIGATION