- 아카이브

R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

Lib. II. Cap. III. Erast. IV. 3 Is

omnes,concursus omnes,& omnium causarum op rationes,& proinde cuius concursum nullus estectus. nullus concursus, nulla Operatio aliarum causarum effugere possit,neque esse ullo modo in rerum natura

nisi per concursum eius fiat.& conseruetur. Ab hac igitur sola causa intenduntur, & fiunt per se offectus,

concursus,omnesve occursus aliarum,& impedimenta omnia,quae vicissim stibi praestant, & effectus omnes per accidens , atque caluales, quae sine concursu ullius alterius causis uniuersalis, vel particulatis sequuntur, sed per solum concursum primae, respectu Cuius nihil per accidens,casuale nihil ,nihil fortuitum vocari debet, nec potest, sed omnia dependent per se,& fiunt per se ab ea, & solum vocantur aliqui effectus casuales, vel per accidens , aut fortuiti ; rei pectu aliarum causarum,a quibus sic tu intendi non possunt.

sic nec fieri,vel produci. Ex quo infero, quod si haec

prima causa, nempe, Dcus optimus,& maXImus, non

foret libera, sed naturalis,ex determinatione ad unum agζns,repugnaret prorsus, per concutsum eius sequi effectus per accidens, vel casuales in ideo nihil casua te aut pc r accidens daretur, nec dari pollit in natura rerum , quia non posset per concursum alicuius causae fieri, sine ullo vero concursu sequi, non est intelligibile.

Vt autem clarius,ac facilius expediatur fundamen, tum oppositae sententiae. adnotanda est distinctio inater causas naturaliter operantes B: liberas, quod illae operantur,ex determinatione ad unum, & propterea eos dumtaxat effectus intendere, edere possunt, in quos virtus eius naturaliter inclinatur,& non alios,&ad eos tantum influxum praestare possunt: sib rae vero in determinatae, atque indifferentes sunt ad plures effectus , & quemlibet eorum intendere valent. Vnd

342쪽

circa eum quoque effectum,qui ex concursu duarum causarum sese impedientium sequitur,versari persepollunt,& si subsint potestati earum,per se intendere, S per se producere , & cum omnia subsint potestati

diuinae voluntatis,omnes effectus per se aliarum causarum,vel per accidens eos consequentes, potest intendere per se; & vere omnes per se intendit, Scper se producat , neque ullus est , qui influxum

eius effugore valeat , quantumlibet praeter intentionem causarum naturalium, viriuersalium, & particularium , atque etiam liberarum sequatur , dccasualis, aut per accidens, respectu earum iure voce

tur. Ex hoc discrimine sequitur aliud, inter causam Primain ex una parte, & caelestia corpora ex altera, quantum ad cocursum causarum sese impedientium. Quod caeleste corpus solum potest esse causa per se effectus unius planetae impedientis alterum, in effectum vero subsequutum ex impedimento per talem effectum praestito, nullum influxum habere potest, quia praerer intentionem totius caeli,& omnium partiam eius sequitur. Constat enim, nec totum caesum, nec aliquam eius partem intendere concursum planetarum s se impedientium , nec extinctionem messium . nec terrae sterilitatem subsecutam , ex impedimento pluuiae suturae intentae ab uno planeta . & impeditae per concursum alterius. Causa aucem prima, eiusque efficax voluntas non solum intendit,& concurrit ad effectum causae impedientis,dcad impedimentum per eum praestitum, sed concursum utriusque per se vult,per intendit per se efficit, atque etiam effectum ex tali impedimento per acclindensin casu subsecutum, vult per se, intendit per se, producit per se. aeterum Dahomas de solo effectu unius plane

343쪽

tae, per quem impeditur alter cum eo concurrens linquiturin in eo solum similitudinem c testis,corporis cum diuina voluntate assignare intendit,non in teris, de quibus ingenue fatetur alio loco a nobis citato, praeter intentionem caeli esse;& ideo etiam comparatione eius casualis esse,& vocari.

O , se quonam modo caelestia corpora in intellectum,ct voluntatem nostram influant.

CIrca naturam intellectus humani errauerun*Empedocles,Democritus atque Homerus, putantes,materiale quid esse,aut corporeum, sicut sen sum,ut testatur, Aristoteles 1 .lib.de anima cap. 3 textu FO. Ex quo errore in alterum incidisse necessariam fuit,videlicet,non minus intellectum, eiusque oper

tiones,quam sensum subiici influentiis caelestibus, ita ut scut directe circa sensuum opera imprimere Valent,pariter circa intellectum,& operationes eius, &Consequenter circa voluntatem,quia eiusdem ordinis sunt potentiae istae. Ex qua sententia processit proloquium illud Homeri relatuin ibidem ab Aristotele: Talis enim mem est temestriinn hominum, qualem indies inducit pater hominumque, deonumque: hoc est, Iupiter: quem summum Deum appellabant, per eum intelligentes totum caelum,ut docet Ausustinus, 4. lib. de Ciuitate. Et hinc etiam processit Stoicorum error, qui putabant,cogitationem nostri intellectus causari ex hoc,quod sensibiles corporum imagines ei impri muntur,sicut literae imprimuntur papyro,etiam si nihil efficiat,ut Boetius refert s. lib.de consolatione,&

344쪽

3 1 6 De Caelo, se Mundo.

ex ipso D.Thoma 3.lib.contra Gentes cap. 84.&pro pterea, cum subditus sit influentiis caelestibus, tanquam uniuersali agenti circa eum operanti, ex earum impressionibus fiunt in nobis eaedem operationes intellectus , & ex consequenti operationes voluntatis, circa quas influxum habebunt caelestia

corpora.

Quod probari potest ex duobus,ex priori quidem

quia non videtur,aliam causam designari posse acrioris ingenijunius hominis.& hebetioris alterius, nisi quia ille sub melioribus, magisque propitiis astrisco ceptus sit: quod Ptolomaeus in Centiloquio significabat, dicens, cum Mercurius in alicuius natiuitate fuerit in aliqua domorum Saturni, & ipse fortis in .seo elle , dat bonitatem intelligentiae medullitus in rebus;ergo bona ingeni j qualitas perationesque eius ex caelesti influentia dependetin ex eius impressione procedit,& ex consequenti bona operatio voluntam iis ab intellectu motae .Ex posteriori vero, qui constat,d mones,qui puri spirituales sunt,allici,de fugari, quibusdam herbis,ac lapidibus, quae idcirco ad ma .gicae artis usum conferunt, nec possunt effectus isti intelligi absque impressione aliqua ab eisdem corporibus , virtute stellarum, sub quarum constellatione applicantur,facta circa eosdem dςmones.Quod con firmat Psellus in libro de daemon .asserens, nihil fere nasci sub Luna, quod non ad alliciendos daemones .

valeat. D

Duplici. ramen assertione soluenda est quaestio proposita: & prior sit, corpora caelestia non possunt agere in voluntatem,aut operationes eius directe, &per se, aut immediate, nec etiam circa intellectum, aliquid in eis immediate imprimendo, & oppositum est error in fide. Assertionem hanc tenet communis

Scho

345쪽

Lib. II. Cap. III. Eu . V. 3IT

cem rationem satis efficacem deducere possumus, prior talis est: corpus propria virtute non potest agere per se.& directe,in spiritum,sed caesum est torpus, &anima rationalis,eiusque potentiae intellectus, di voluntatis, atque etia haru operationes spirituales sunt, ergo no potest circa illas operare; vel influere caelum Propria virtute per se, & directe: maior est cuidens, quia corpus propria virtute nullum potest effectum Producere,nisi corporeum , cum debeant proportio.

nari effectus, & causa , & si spiritualem produceret, foret effectus sua causa principali perfectior, sed spirituale subiectum incapax est effectus corporei in se recipiendi,cum sit ordinis superioris: ergo non potest illum recipere a corpore , nec proinde hoc in illud

agere, minor vero non est minus euidens ex parte

caui, quod corporeum sit, & concessa ab aduersariis, ex parte vero animae,quod sit spiritualis, probata est a nobis in nostris libris de anima,ergo vera erit assertio nostra. Secunda ratio sumitur . ex D. Damasceno, 2. libro orthodoxae fidei, capite 7. ubi tenet, & probat assertionem nostram hoc modo' corpora cςlestia operantur naturaliter, hoc est, ex dcterminatione ad unum,& absque electione, vel libertate, si ergo in voluntatem nostram per se, dc directe eam mouendo,ad propriam operationem agerent, naturalis quoque,ac determinata,advnu foret operatio eius , non crgo libera,nec ex electione, quod non solum fidei contrarium est, sed euidenti experientiae: quare plane falsum est, quod caelestia corpora, per se immediate, seu directe agant, in voluntatem nostram, vel operationes Cius.

Quod

346쪽

3 18 . De Cala, o Mundo.

Quod vero contrarium asserere, sit error in fide Catholica probari potest,ex multis locis sacrae paginae, ex quibus plane deducitur,scientiam,sapientiam, at que intelligentiam, non a caelo, vel astris accipere hominem,sed a Deo mouente intel lechium eius,ac dirigente operationes eiusdem,& voluntatem non tum ex eodem excitari, moueri, ac dirigi, in suis actibus, sed tanquam causam liberam eorum, ita ut non

modo naturali moueatur, vel ex instinctu naturae, sicut bruta,atque caetera inanimata mouetur, sed ingenua excitatione,ac motione,quam recipere,vel respicere, operari, vel operationem suspendere in eiussit potestate situm. Iob enim as. Vbi est Deus, qui fecit me,qui dedit carmina in nocte, qui docet nos seuper iumenta terra, ctsuper volucres cali erudit nos. Et Psalmo 93.de Deo etiam dicitur: Qui docet hominem scientiam. Genesis 4. Subter te erit appetitus eius, ct tu dominaberis itintius, quibus additur Ieremiae I .Luna vias gentium nolite disicere,ct a signis casi nolite metuere, qua timent gentes. Et sancti Patres ubicumque de influxu caeli circa humanam voluntatem loquuntur, constanter tenent eandem veritatem,quam definiuit Ecclesia in Conei-lio Bracha. r.c.9.& Io. aduersus Priscillianistas haere

ticos.

Assertio posterior communis etiam scholasticorum,quam tenet,& explicat Diuus Thomas, eisdem locis citatis:indirecte,& quasi remote, & per accides influunt corpora cadestia in intellectum, & voluntarem,actu ne harum potentiarum, qui cum deperideant a sensibus.& eorum operationibus, sub genere

rerum materialium constitutis, per quandam redundantiam attinguntur ab influxu caelorum, quatenus

per hunc aliquid imprimitur circa organa sensuum, ex qua impressione variatur modus operadi illotum,

347쪽

Lib. II. Cap. III. V. 3 I9

8c appetitus sensitivi, unde re dudare solet non parua variatio circa intellectum,& voluntatem. Ita tamcnhoc est intelligendum , ut per talem influxum caeli circa organa sensuum,& corum operationes non possit etiam indirecte cogi, vcl necessitari voluntas, sed quocunque eius influxu praesupposito , sorganum suum non sic laeditate , ut ordinatam eius opCrationem tollat in potestate voluntatis positum osse, agere, vel non agere, & integram, atque inaesam permanere voluntatem eius. Vbi illud aduertere necesse ei d. quod egregic adnotauit Diuus Thomas I .par.quaest. II J.artic. I. videlicet in hoc versari maximum discri-mcia, inter Angelos & animam nolicam, quod licet omnes sint spirituales substanti ,diuersa tamen ratione, quia Angeli sunt sipiritualcs substantiae completae,

atque perfectae,non dependentes a corpore, nccpo tentes illud informare,quare nec a caelo possunt, et iam in directe,& per accidens dependere. Anima Verorationalis,etsi secundum entitatem,& substantiam sit spiritualis,incompleta tamen,& partialis, quae essentialiter potest informare corpus , & dum actu ipsum informat, dependet ab eo in suis operationibus aliquo modo, atque ex consequenti voluntas, quanquam magis remote: unde sequitur,circa Angelos nihil agere posse caelum directe, nec per se, aut etiam per accides aliquid eis imprimere,quare neque in suis Operationibus ullo prorsus modo, ab eo dependenr, anima vero , propter dependentiam , quam habet a corpore,dum illum informar, in directe, remote, dc per accidens,ab eo dependet in operationibus intel-

lectus,& voluntatis.

Ad primam partem argumenti propositi, aduersus

nostram sententiam respondeo , maius ingenij acumen ex ipsa natura unius ,& alterius animae praecipue proue

348쪽

3 et o De Caelo,se Mundo.

prouenire,quae licet eiusdem speciei sint,ex differentiis tamen indiuidualibus quaedam sunt perfectiores aliis,quamuis non ira necessario,quin reperiri possine aliquae eiusdem perfectionis,eta a m diuidualis, ut copiose ostendimus in iinstris comentariis super secundum librum de anima Iuuant tamen maxime meliora organa,ac dispositiones sensuum, & hac parte iuuant etiam maximae influentiae caelestes,& signa,in quibus concipiuntur diuersi homines, atque et Iam bonum temperamentum progenitorum, ex quibus solum inseritu modus indirecte, atque remote agendi cael xum in intellectum,& voluntatem concessum, & ex

plicarum in nostra secunda assἰrtione. Ad secundam partem negamus quod daemones alliciatur herbis, &lapidibus,quia haec aliquid in eos imprimant, sed solum in quantum signa quaedam sum ex maleficorum pacto tacito,vel expresso cum eis inito, cuius virtute accedere, vel recedere suis temporibus dicuntur pro effectibus edendis. Quod vero Psellus ex hoc intulit , de rebus Bis Lunae aspectu ortis, plana salsum est.

Psint ne Asbologi ex fiderum obseruatione, futura certo praecognoscere, ac

praenuntiare.

AStrologi,diuinatores &iudiciari, multa se iactat

certo praedicere, priusquam eueniant, non so-tim naturaliter,& necessario euentura, sed casu , az-que fortuito, immo, & quae ex humana libertate dependent x posse autem se illa certo praecognoscere, aiunt ii aspectibus quarundam stellarum, quas fatales

349쪽

Lib. II. Cap. III. Ea 8 I. 32r

tes vocant, non quia stellae istae, vel earum sacies,ant aspectus tales effectus futuros efficiant, sed quia ι eos , quamuis ab aliis causis efficiendos , quasi denotant , vel significant instar literarum: ipsi vero iudiciari j, aut diuinatores easdem aspicientes , quasi se

in eis aspectis legere arbitratur futuros euentus , eosque certo praedicere; ut vero alicuius hominis mores, fortunam, successus, ac exitus eorum, certo possint eidem praenunciare, certis quibusdam instrumentis, aut rebus utuntur , sub aspectu determinatae cuiusdam stellae, aut planetae, in puncto natiuitatis eius regnantis, seu praedominantis , aut talem alium situm habentis, ut certam stellam in tali distantia Solis, vel dispositione inspicientis, attemperatis, seu iuxta positis, & iuxta significationem huius, vel harum stellarum, censent sibi iudicandum de inclinarionibus, aut propensionibus naturalibus talis hominis ; ex quibus colligunt, tales esse futuros mores eius, & vitam , successisque in ea interuenientes, &hinc affirmare audent, in Principem, vel Regem eligendum, aut etiam summum Ecclesiae pastorem, vel successiis contrarios aduersae fortunae habiturum, quos constat, ex libera, seu liberis hominum voluntatibus dependere. Hanc autem suam positionem videntur fundasse in illis verbis sacrae paginae Genesis r. Fiant luminaria in firmamento cali, est dividant diem, or uollem , ct sint insegna, ct tempora, ct dies,ctannos, de paucis interpolitis, Fecitque Deus duo lim naria magna, luminare manu, ut praesset diei, ct luminare minuri ut praesset nocti ct stelias: Quas ideo colli. gunt factas elle a Deo , ut sint in signa futurorum eventuum : habentque pro se Origenem , ita exponentes,ut testatur Eusebius Caesariensis lib. 6. de praeparario ue Euangelica, cap. 9. Esse ausem signa non

350쪽

322. De Caelo, o Mundo.

possunt nisi eorum, quae in inundo inferiori essicienda sunt, quos ad futuros euetus vocamus: hi ergo per easdem stellas , vel earum aspectus , tanquam per signa significant ut nobis, & ex consequenti ducunt nos in cognitionem eorum, & eis inspectis poterunt ab Astrologis cognosci, ac praenuntiari. Q nod proculdubio satis erat congruum, ut uniuersylibus corporibus tanto inferioribus perfectioribus, quanto ab eis remotioribus, insignis haec praerogatiua concederetur , ut quasi speculum nobis forent in quo e L secta omnia ab eisdem inferioribus procedentia inspicere,ac veluti praecognoscere possemus , priusquaextra suas causas procederent, sicut constat in essentia

diuina, eiusque idaeas persectius longe praecognosci a

Deo,antequam fiant.

Vt autem plane, ac distincte ostendamus ; quidnam huic positioni,& usui eius concedendum sit, de quid in utroque non solum damnandum, & execrandum, sed euidenter falsum ostendendum,ex principiis verae Philosophiae has assertiones statuere, ac probare decrevimus.Prima sit, & quasi fundamentum caeterarum r impossibile est per virtutes , vel aspectus stellatum, liberum aliquem effectum, seu euentum, vel aliquo modo ex libertate nostra dependentem,

cerro cognoscere, & ex consequenti certo praenunciare euenturum sine euidenti periculo errandi, vel mentiendi, immo sine frequenti errore, vel mendacio. Hanc probo primo ratione, magna ex parte deducta ex doctrina Diui T homae a a. quaest. 91. art. s.& sic procedeti: vel stellae hgnificant futuros euentus

libcros,tanquam ligna eorum naturalia, vel supernaturalia, utrumque eit falsum: ergo falsum quoque est, quod lint signa corum; probatur minor, quia signum quodcunquu naturale, & corporeum, vel est offectus

SEARCH

MENU NAVIGATION