R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

tur,& verba quidem Geneseos ab eis opposita, quibus stellae dicuntur a Deo coditς,ut sint in signa tem porum, in duplici sensu intelliguntur a sacris expositoribus in eorundem commentariis.In priori quidem ita ut signa dicantur,imbrium, siccitatu ventorum, tempestatum, ac morborum , & aliorum similium, quas in nauigando naut e,in serendo agricolae, a in medendo medici obseruare possint, & ox eorum Obseruatione praecognoscere, ac praenunciare futuros euentus eiusdem conditionis,de quibus in ultima nostra assertione loquuti sumus,danres eis, quod in uniuersali possint eos certo cognoscere certitudine n turali,ut plurimum eueniente, aut raro deficiente ; in

Particulari vero, tum iudicio ac praedictione probabili,non raro deficiente,ita exponunt D. Chrysostomus,Theodoretus, Apolinarius, & Hugo. Posterior sensus non minus literae consonat, videlicet,ut dica tur, stellae a Deo conditae,ut signa forent, quibus Ordo,ac diuisio temporum notaretur,hoc est, unde me ridies ac diei, noctisque horae signarenturiquia priusquam Stellae,Sol,& Luna fierent,nullum tale signum extabat in caeso; quem sensum eisdem verbis tribuunt Beda, Iuno lius,Eucherius, &D.ThomaS I .par. quaest.

Circa secundum triplicem causam reddere possumus, ob quam non raro consenant astrologorum praedictiones euentibus futurorum , quamuis maiori ex parte mendaces, atque vanae sint, sit autem prima, quam tradit Augustinus, . lib.confessionum,capite 3. quia Deus aliquando certas hominum mentes sic exincitat,quasi instinctu quodam sibi incognito, ut nescientes proferant,quae considentes in ordine ad alios fines , Deo praestitutos audire oporteat. Quo sorinosis modo sortes,quibus ethnici vii solebat,aliquando exhibe

362쪽

334 De CEO,se Mundo.

exhibebant futurorum significationem, sed casuale

utrumque reputandum est. Secundam causam affert etiam Diuus Augustinus,1 .libro de Ciuitate,capite 7. hisce verbis: Non immerito traditur,cum Astrologi mirabiliter multa vera respondent, occulto instinflu seri de Hnum on bonorum , quorum cura est,has falsu, cy noxias opinisues de orasibus fatis inserere humanis mentibu/, --que firmare oran horoscopi notara,sir in bellarae, quae nulla ely. Daemones vero nec stellarum intuitu , nec alitin defutura contingentia,certo praecognoscere possunt, ut egregie Diuus Thomas, i .parte,quaestione 73.articu lo 2.ex communi scholasticorum consensu docet, &probari necproinde planerarij ex eorum suggestione.& ideo eiusmodi prςdictiones eis suggerut,aequivoca

oratione,& quae in diuersas partes interpretari potest, utuntur,ita ut si res in oppositum euenerit, non ipsorum falsitati,aut ignoratiae adscribatur,sed interpretii inscitiae, tale fuit oraculu illud,quod AEaci reddiderui: Aio te, Eacida, Romanos vincere posse. Postrema causa,& forte non minus vera,est,quia ex multis praenunciatis,impossibile est,quin unum,atit alterum casu eueniat '. planctari j vero nimis multa quotidie praedicunt, ex quibus licet casu, respectu pr nunciationum eorum plura tamen coineidunt cum his,quae ex aliis causis eueniunt bene igitur stare potest . quod fallaces sint eorum praedictiones , & nihilo minus plura ex his , quae praenunciant casu , & per accidens, coincidaut, cum euentibus per te intentis,& per se productis a propriis

causis.

363쪽

Lib. IL Cap. IV. Textin expositio. 33 s

Textus Aristotelis. Figuram autem sphaericam necesse es habere

caelum.

Breuis expositio te Xtus. IN tendit Aristoteles capite praesenti docere, cuius.

nam sit figurae caeleste corpus, nec eget diuisione, quia in eo solum statuit unicam conclusionem, eamque probat tribus argumetis. Conclusio talis est: Caelum habet sphaericam, seu rotundam figuram i quam probat primo hac ratione; prima figura debetur primo corpori, sed caelum est primum corpus , cum sit omnium nobilissimum,ergo debctur ei prima figura: at sph rica figura est prima, hoc est persectissima omnium figurarum,tam earum,quae in planis,quam quae in solidis corporibus cernuntur,cum simplicior sit utpote una tantum linea, aut unica superficie constans, cui nihil addi potest,cum tamen aliae figurae pluribus contineantur lineis,aut superficiebus, ut patet: crgo h)ec debetur caelesti corpori Secunda ratio procedit ex communi consensu Astrologorum, qui duplici via proccdunt, in constituendis figuris, nam quidam corpora diuidunt in superficies, ex quibus componi cenient, & hi solam figuram sphericam,inter solidas,non resoluunt in plures superfici cs , caeteras vero in multa, resoluunt, vz pyramidem in quatuor triangulares ; alij vero ordinem figurarum assignant,secundum species numerOrum,accommodando figuras numeris, iuxta quorum

sciatcntiam circulus, tanquam simplicissima figura

rum,

364쪽

Tum, accommodatur unitati etiam simplicissimae in genere numerorum iuxta utramque igitur sententiam,sphaerica figura censetur simplicissima, ideoque prima, primoque corpori quod est caeleste ) debita,

colligit Aristoteles ex rotunditate primi caeli caeteras caelestes sphaeras sub eo contentas, atque etiam elein mentaria corpora,eadem rotunda figura praedita esse, quia illud, quod rotundo adaequatur, eique Continguum est,& omni ex parte ab eo continetur, eiusdem

figurae debet esse: sed constat sic se habere sphaeras omnes caelestes,respectu Lunaris sphaerae , Omnes ergo habent figuram sphaericam.

Tertia ratio procedit ex motu hoc modo, corpus caeleste mouetur motu circulari, ita ut una eius pars

succedat in spatio alterius; si igitur non haberet figuram circularem,sed aliquam ex rectis lineis, habentesique angulos inter sese distantes , fieret, ut in spatio unius anguli alter succederet, & ideo spatium hoe nunc esset corpore plenum,nempe dum ipsum occupat angulus, & postmodum vacuum, cum iam non, occupetur ab angulo,sed soli interuallo interiecto inter angulos coirespondeat: quare sequitur supra caelum dari locum, dari vacuum, dari spatium corporeum,in quo extendi possit corpus quod constat esse falsum , quia cum caelum sit ultimum , ac supremum corpus, nihil horum supra, aut extra ipsum dari potest,& eadem absurda sequi as Ierit, siue caelum dic tur habere ovatem,siue pyramidalem, vel quamlibet aliam figuram ab sphaerica diuersam. Urget deinde

argumentum primo,quia euidens est,motum caeli esse omnium motuum velocissimum,quia minus tem pui, quam caeteri consumit : necesse est ergo talem

motum breuissimum fieri per breuissimam lineam, qualis est circulatis, ex iis scilicet, quae percurri pos-

365쪽

Lib. II. Cap. V. Textus expositis. 337

lant ab eodem puncto incipiendo , & ad idem redeundo; ergo caesum, quod cx propria natura in circulo velocissime fertur circularem figuram habere Oporter. v rget secundo,quia licet elementa non sint inter sese continua, nihil vacuum inter ea reperitur, sed omni ex parte se contingunt, atque correspondent, aqua complectitur terram, aquam aer, aerem ignis. & concauum Lunae omnia: sed constat de aqua& terra,esse corpora rotunda, de terra quidem experientia inferius ostendenda;de aqua vero probat,quia ad humiliorem semper locum confluit, neque unquam quiescit, donec aeque a centro mundi distet, &par debet esse ratio de aere, & igne , propter immediatam continentiam , necesse est ergo,caelum Lunae Omnia complectentem globosam habere figuram, &pariter superiores sphaeras; ex quibus infert totum mundum sphaericum esse.

Textus AristoteliS. . . uoniam autem est dupliciter in circulo moueri, M. Breuis expositio textus. INtendit Aristoteles capite praesenti,causam redde inre,ob quam motus caeli fiat versus anteriorem partem hoc est, versus hemisphaerium nostrum, hoc igitur inquirit ,& soluit , quia in sempiternis, quale est Caelum, ac motus eius, cum semper eodem modo se habeant,nihil casu fit, sed ex instituto naturae Omnia, aliquam igitur in eadem habere debent causiam, cum nihil sit,quod eausam non habeat, praeter primam,

366쪽

338 De Caelois Mundo.

qua dependent omnia,quod igitur caelum sic moueaωtur,versus anteriorem partem,& non alio modo,causam aliquam habere neccsse est,& eam merito inquirit. Sed videri posset alicui. reprehensione dignum,talem causam adeo dissicilem inuestigare velle: nam stultitiae signum est, possibile existimare causas omnium, etiam dissicilium inuenire,vel certe arrogantis atrimi qui se omnia explicaturum confidit. Respondet nihilominus non statim incusandos esse qui difficiles quaestiones excitant, sed inspiciendum , quo animo id faciant; nam si animo ostentandi ingenium, famamque inaniter occupandi, reprehensione dignierunt, si vero inueniendae veritatis desiderio ducantur, maxima est habenda eis graria, si quid ingenio, ac labore reperiar,quod aut verum sit,aut saltem veto simile videatur. Respodet igitur dubio proposito, asserens naturam semper intendere id , quod optimum est, primaria scilicet intentione:nam contingit a primaria impediri, & tunc cum optima non possit, quasi secundaria intentione deteriora intendit, & facit, ut contingit in monstri productione; melius autem , ac praestantius reputatur, quod caelum versus anteriorem parte,nostrumque hemisphaerium, a dextro in sinistrum moueatur, quam modo opposito: nam dextrum digniorem partem denotar, a digniori Vero motum incipere,in idemque peruenire,praestantius est , & haec est integra huius capitis sententia. Sed aduersus eandem rationem dubitat Diuus Thomas, quia videtur in ea Aristoteles vitioso circulo uti; docuerat autem in superioribus, dextiu caeli in nostro Oriente esse, quia inde incipit motus eiuS,

nunc vero probat, caelum moueri a nostro Oriente,

quia ibi est dextrum,& respondet,distinistionem partium caeli,in ordine ad motum,causam esse, ob quam

367쪽

ab una potius, quam ab altera incipiat motus 7 quam distinctionem evicit intelligentia, prius applicans virtutem uni, quam alteri, quod vero motus ab illa potius,quam ab alia incipiat, non causa, sed signum distinctionis earundem partium est, absque vitioso autem circulo fieri potest,ut id, quod prius a signo probatum est,rursus probetur per causam, quia probatici prior a posteriori procedit,oosterior vero a priori,&hoc modo processit in praesentiarum Aristoteles, cum in superioribus i signo,vel effectu,& ideo a posteriori processerit. εTraciatus de figura, numero, ordine, σ motibus corporum crisium.

V AESTIO I.

An cesse corpus sphaerica seu rotunda figura praeditum sit.

ΜAgna fuit inter veteres Philosophos disset,sio

circa figuram caeli, ut Theodoretus in libro de materia, & mundo , atque etiam Plutarchus secundo libro de placitis Philosophorum testantur: nam quidam figuram , quasi oualem ei tribuebant, alii testudini similem, alij denique diuersas ab his, immo apud Sanctos Patres non fuit concors sententia; sed placet, varios omnes modos sentiendi ad duas extremas classes reserre breuitatis gratia. Prior igitur sententia denegat cailo rotundam figuram, eique tribuit figuram potius cuiusdam tentor ij, quam hemicycli vocant, aut fornicis, ita sentit expresse Ditius Chrysostomus homilia i . & i . epistolae ad Hebraeos, quibus locis reprehendit eos, qui rotundam

368쪽

3 4o De Caelo,se Mundo.

ei concedunt ex illis verbis : Tabernaculi vero, quod is Dominus, sic loquens: Vbi sunt,qui dicunt, mouericarum,st qui pronunciantistharicum esse, utraque enim hae

sunt seu blata per verbum 'it: In eadem fere sententia fuit Diuus Basilius, Homilia prima Hexameron post medium, ubi sic de caelo loquitur: De Rura quoques

iis sunt ea,qua idem ille dixit, Dei gloriam enarrando, qui constituit,inquit,calum ut fornicem. QDrum sententiam sequuntur alij sacrarum literarum expositores, quos retulit Diuus Damascenus secundo libro Orthodoxae fidei capite sexto, atque etiam Lactantius libro tertio diuinarum institutionum,capite vigesimo quarto,ubi deridet eos , qui caelum omni ex parte rotundum posuere: In quos acrius inuehitur Procopius Gazeus in Commentariis super Genesim, capite primo & decimo septimo , exponens prima illa verba Genesis: principio creaure Deus caelum, ct terram. Asserensque eorum sententiam alienam esse , fide Catholica,ideo aduersus eam in primis utuntur variis sacrae pagina testimoniis. Chrysostomus quidem obiicit verba illa, ex capite octauo epistolae ad Hebraeos: Alij vero alia expressiora ex Psalmo i o 3. Extendens ratum sicut pellem : Vbi pellis nomine idem, quod tentorium d signatur: quibus expressiora adhuc sunt alia ex capite quadragesimo Isaiae: Expandit caldissicut tabernaculum ad habitandum. Arguit deinde ratione Lactantius,quia si talis figurae caelum foret, eandem haberet

terra, quam constat, undequaque ab eo cbntineri,&quasi circunscribi, &propterea eiusdem est figurae : quod ideo absurdum est, quia ex eo fieret corpora omnia, quae apud nos sunt, seu opposita omnia

pendere.

Secundo potest probari ex stellis fixis , de quibus

experientia docet, non semper aeque distare a terra,

369쪽

sed diuersis temporibus diuersam habere distantiam,

quia dum prope orizontem versantur, maiores ap- Parent,cuius non potest alia ratio designari, nisi quia tunc propinquiores cernuntur : Sol praeterea,& Luna nostris oculis non sub sphaerica figura; sed sub plana apparent, puro etiam , ac sereno aere : ergo non sunt rotunda corpora , sed alterius figurae ex planis, ct ex consequenti casum, cuius partes sunt, vel cui assixa, vel saltem cui accommodata. Ac tandem si caeso tribuenda est rotunda figura , maxime prOpter rationem Aristotelis, quia sequeretur ex motu eius, extra caesum dari locum,& vacuum. sed nihil horum sequeretur,si oualem haberet figuram,ut i instar Cylindri esset; nihil ergo obstat, quin aliquam ex his figuram habeat,potiusquam sphaericam. Probatur minor, quia si in figura oui, aut Cylindri designetur, axis ab uno apice ad alterum traductus, ita ut cadum Circa utrumque apicem, tanquam circa polos volvatur, nunquam dabitur locus , vel spatium , sine corpore , & ideo=nec vacuum , ut consideranti patebit. Vrgerique potest argumentum , quia capacissima figula debetur caelo , cum sub se complectatur totum inferiorem mundum , sed figura sphaerica secundum hanc extensionem , aut capacitatem est omnium minima , ut docet Archimedes in libro de Isoperemetris: ergo alia potius, quam sphaerica figura cauo tribuenda est ,& sorte quadrata erit congruentior, ob maiorem capacitatem, ac firmitatem , quarum ratione eam plures caclo concedunt Empyreo, ut in calce huiusce quaestionis videbitur.

Et propter haec fortasse dubius haesit Diuus Augustiuus libro secundo de Genesi ad literam, capito

370쪽

Posterior sententia asserit , caelum rotundam , seu sphaericam habere figuram omni ex parte perfectam: quam ante tempora Ai istotelis in Italiam inuexille referunt Pythagoram , &in Ioniam Thalem Mile-

sum, & hqs scutos fuisse Babylonios, Chaldaeos, &AEgyptios: Ptolomaeum 3. capite libro primo ediit nis magnae. Alphraganum differentia 2.atque etiam Platonem in Timaeo. Postea vero Aristoteles in sua Schola Peripatetica eam ex professo docuit, atque probauit cap. .huius libri, a qua in nostram Theol

gicam ita emanauit,ut nemine dissentiente,eam amplectantur Scholastici omnes, tam antiqui, quam recentiores. Sed prius eam sequutus fuit Cicero secundo libro de natura Deorum,& post ipsum Diuus Hieronymus in commentariis capite 3.epistola ad Ephesios, ubi grauiter eos reprehendit, qui caelum non Omni ex parte rotundum faciunt , sed fornicis instar curuatum. Quam sententiam non siilum ut prob biliorem , sed tanquam veram amplectimur, nec λ- tum censemus, sacris literis non aduersari, sed efficaciter colligi ex illis verbis Eccles et . Sol occidit, ct in i cum sevum reuertitur, ibique renasiens Drat per meridiem, estitur ad εAquilonem, ruffrans uniuersa. in circui- rupergit spiritus , ct in circulos suos reuerrituri Quae omnia praestare nequaquam posset, nisi sphaericam figuram haberet. valde etiam his similia sunt illa vet-ha Ecclesiastici a . ubi diuina sapientia loquens ait:

Θrum caeli circumi sua. Praeter rationes vero Aristotelis capite quarto, nobis elucidatas,efficaciter probari potest ex astroru motibus, hoc modo:euides experientia docet stellas fixas circundare terram, seruarites semper eandem distantiam inter sese, & eas, quae prope Polum sunt, moueri ita circulum respectu eius, intra nostrum orizontem, seruantes semper eandem

distari

SEARCH

MENU NAVIGATION