장음표시 사용
371쪽
distantiam ab stellis longius distantibus ab eo detripolo, non secus ac mouentur claui aflixi corporisphaerico apud nos; ergo morus eorum vere circularis est, & ex consequenti ipse circularem figuram ha bent, de caelum, cui assiguntur,& Sol, & Luna movemur,tam resipectu terrae;quam mari S, paulatim ascendentes ab orizonte vique ad medium caelum, deinde ad occasum perueniunt, paulasim descendentes, a quo iterum ad ortum circulati motu redeunt;
quod fieri repugnarer,nisi caeli quibus assiguntur perfecte rotundi forent, & undique clementa complecterentur; quod euidenter ostenditur ex Incrc mentis, ac decrementis Lunae, siue enim corniculata sit, siue
plena , siue ad plenilunium lcndat,per incrementum lucis .sue ab eo deficiat per decrementa,semper crescit, atque decr scit circulariter illuminata a Sole, quod constat esse impossibile , nisi sit corpus circularis figurae. Propterea in exemplum demonstrationis; quia a posteriori procedentis hane demonstrationem attulit Aristoteles i. libro de posteriori resolutione, Capit. Io. Omne illud, quod in orbem augetur per illustrationem est corpus sphaericum , sed Luna hoc modo augetur per illustrationem a Sole ; ergo est
corpus sphaericum , nece ite est ergo, caelum , cui asefixa est, corpus sphaericum esse. Et tandem experientia constat,diuersis motibus, & quodammodo oppositis moueri planetas , ut inferius explicabimus , &isti motus diuersi necessario fieri debent supra polos,
vel partes eorundem caelorum diuersias a Polis, super quos mouetur caelum sydereum. Quod non posse fieri sine eorundem canorum penetratione, Vel
scissione, si figurae ovales solent, vel instar Cylindri, facile a quocunque intelligi potest, de solum posse iselirari tales motus per circularem figuram sphaerit
372쪽
cam .Hanc igitur habere necessarium est. Neque ea, quae sententia opposita attulit, aliquid aduersus nostram efficiunt, & in primis non significatur tabernaculi, vel fornicis, aut pellis nomine inscriptura figura caeli,sed officium;quasi dicatur, sicut tentorium tabernaculum , vel camera obtegit ingredientes omnes, eos intra se recipiens, eodem pacto, caelum est quas operimentum rerum omnium sub se degentium, & ideo veluti tabernaculum, siue tento rium,pellis,vel sornix.Nec etiam,cum dicitur Deum extendisse caelum, sicut pellem,designatur figura eius, sed facilitas condendi illud, & ideo sensus horum verborum est, quem D. Augustinus eadcm verba exponens libr. de Genesi 2. ad literam afferr,tam facile Deo fuisse cetium condere,quam facile nobis est,complicatam pellem , quam manu tenemus extendere. Quevi etiam sensum iudicauit plane Isaias ca. i. hisiace verbis: vi extendit veluti nihilum erios. Sed nec raωtio Lactantii aliquid probat : na omnia corpora gra uia in nostro, vel opposito Hemisphaerio degentia, suo pondere,& grauitate ad centrum mundi tendunt. a quo non nisi alcendendo contra eandem eorum inclinationem deuelli possunt, quare non rnagi S pendent, quae in terra consistunt apud antipodas , quam quae apud nos, & re vera nihil reperitur pendens in utroque Hemisphaerio. Ad secundum , negandum est, stellas in orizonte minus a nobis distare, vel propinquiores esse,qua duin medio caelo versantur, quin potius, ut ex ast sonomica proportione ostenditur, pilas distant in Oriet ore: Quod vero maiores nobis apparcant, ocedimuS, negamus tamen ,ratione huius eise maiorem propinqui- , Iatem earum: sed densitas medij ex vaporum, atque exhalationum congerie causata, maiorem illam apparen
373쪽
parentiam assicit. Vt enim docet Aristoteles tertio libro Metheo rorum capite Marto,atque etiam Seneca
libro naturalium quaestionum capite septimo, quo
medium densitus cst,maiora, atque propinquiora Videntur corpora omnia,quod docet experientia in his quae PVr aquam cernuntur. Quod adeo verum est , ut etiam dum sunt in medio caeso,aliquando maiores, dc post modum minores nobis videantur iuxta maiorem , vel minorem vaporum copiam medio permix-ram , quare maiores apparent hycmali, quam verno
tempore , & flante austro , quam borea , quia plures Ventus ille vapores excitat; Sol autem, de Luna plana quidem nobis apparent corpora, ob nimiam distati- Liam , propterquam facile udus decipitur circa figu-Iam , quemadmodum circa magnitudinem : nam de viroque isto sydere iudicat, minoris longe magnitudinis este,quam terram. immo quam turrim, vel aliud corpus apud nos deger v.
Ad tertium dicimus , non posse ullo modo haberec tum figuram oualem, vel este quasi cylindrium,quia repugnaret sub primo mobili, proprium motum conficere inferiores sphaeras , cum super diuersos Polos a Polis primi mobilis moueri debeam; tu in , aut se pur-fringerent,aut mutuo se peruaderem .s talem figuram haberent. Et piae terea talem figuram habere debet cς-lum in Ordine ad motum, ut ubicumque, Sc quom is documque construamur Poli,non sequatur ex motu eius vacuum , quod patet non habere otialem , aut
quamlibet aliam figuram prς ter rotundam .Quod vero additur, figuram sphaericam minimam elle inter omnes , distinguendum est, nam quoad loci occupationem, quam vocare pollumus extrinsecam , siue ex ternam capacitatem, verum est : quoad cauitatem ve-xo, quae vocari potest interna capacitas,potius est om-
374쪽
nium capacissima & talem debuit habere capacitatem caelum potius, quam priorem in ordine ad finem , de effectias,propter quos conditum fuit a Deo.
De numero caelesta phararum. Uaesupponendum est, ne in quaestione de nomine
haereamus,nomen caelum, qqasi aequivocum esse, plures,ac diuersiis habens significationes:nam primo accipitur pro superiore parte acris,lima illud Psalm mucres caeli.Secundo accipitur pro globo includendo omnes caelos, si plures sunt, idque frequenter in Scriptura urente nomine singulari, ut dum dicitur Matthaei 6.Calum, di terra transibimi. Tertio ex multorum sentenria accipitur pro corpore ciuesti supremo, ac persectissimo quod Empyre ini vocant) ut curn dicitur Diuus Paulus assumptus ad tertium caesum I. Cor. 1 s.Vltimo sumitur pro quolibet orbe, seu sphaera caelesti mobili, ut Psalmo.1 8. Laudate eum caeli florum:&iuxta hanc vltimam acceptionem procedit prae sens controuersia de numero caelorum. Circa quam duo sint hoc ordine discutienda;primum, an sphaerae caelestes sint plures . vel una tantum ; postremum
supposto quod sint plures , quo numero defi
Et circa primum tenet prior sententia,unicam esse sphaeram caclestem cui assixae sunt stellae, & cum quibus mouetur de Oriente ad Occidens: habet vero in prosunditate cauitates quasdam,canalibus similes, in quibus inclus; sunt planetae,ic per quas mouentur, motu quidem proprio ab Occidente ad Oriens: admotum vero totius caesi ab istiente ad Occidens, de
375쪽
motus prior est,quasi piscium, in mari. Ita sentit D. Chrysostomus homilia . in Genesin, ubi ait,eos, qui
multos caelos dicere audent diuinae Scripturae auctoritati contradicere,cum Moyses unum tantum c lumesse docuerit,ita scribens. In principio creauit Deus ω- Ium,ct terram.Cuius sententiae adhaeret Acatius in I.
cap. Genesis, & Andraeas Cisalpinus lib. 3.Peripateti- Carum quaestionum, quaest. 4. & adhuc ex recentioribus non desunt, quibus placeat fundάmentum huius sententiae.Praeter verba Scripturae, videtur esse, quia varij motus caelestes,vatiaeque influentiae in haec inseriora saluari possunt, cum unico orbe caelesti modo explicato se habet te;ergo non debent plures admitti; nam res,praesertim grauissimae,praecipuaeque uniuersi partes,non debent sine grauissima,vrgentique necessitate multiplicati. Communis tamen sententia scholae tenet, plures esse orbes caelestes: ita senserunt omnes serme antiquiores philosophi,AEgypti j,Chaldaei, Locrensis Pytagoricus,Plato ro.libro de Republiea,Aristoteles Ιχ. Metaphysicae c. 8.tex. .& ex sanctis Patribus omnes ferme,qui de hac re loquuntur. Aug.lib. Io.de Genesi,
c. 29.&in Psal. 32. Ambrosiuslib. 2.Hexameron,cap. 2. Basilius homil. 3. Hexameron,Damascenus χ. lib. Orthodoxae fidei, cap. 6. Sc 7. D. Thom. I. pari. quaest. 68.arti c. 4.Theodoretus quaest. l l .in Genes.& omnesquorquot e tum Empyreum ponunt: cum euidens sit, praeter illud dari cadum stellatum, & id videntur Astronomi tanquam certum praesupponere. Quam sententiam imprimis colligo ex sacra Pagina, quadmultis in locis in plurali numero de caelo loquitur Psalmo I 8. Laudate eum caeli criorum , ct omnia, quαμper calos βm. Ecclesiiuist.2 .Ego feci,q-d in criis orira
vir lumen indeficiens: Ad Ephesios . Menditsuper ωρι
376쪽
orumSed ratione probatur ex motu Stellarum, MPlanetarum , nam planetae in suo motu nec ullum inter sese,neque cum stellis ordinem seruant.Et ex priori sequitur non esse in eodem orbe,sed in diuersis modo motis, ex posteriori voro non esse in eodem orbe cum stellis,& ex utroque plures e sse orbes cς testes. At dicunt oppositae sententiae Patroni in eodem quidem orbe moueri stellas,atque planetas propriis motibus, atque etiam motu totius caeli,non ita ut ei sint assi xaer sed sicut pisces in mari aquam penetrando, seu peruadendo,nec enim ad unum,nec alterum motum necesse est,esse caelo assixas, nam pisces in aqua utrumque motum habent,etiam sit non assigantur, sed discontinui sint,propriam quidem peruadendo,ac diuidendo aquam:& praetcrca mota aqua ve rsius quamlibet differentiam loci eos secum rapit: ita ergo de stellis, ac
p netis intelligi potest. Sed argumentum secundum probat, hoc est e falsum,& impossibilemam vel stellae
mouentur diuidendo caelum. vel per quosdam circulos,& quasi canales, quos a natura habet, sed utrumque est falsum. Primum quidem, quia ex eo sequitur, caelum esse corruptibile, nam per diuisionem tandem corrumpitur corpus diuisum in minutissimas partes,
praesertim si no sit fluidum & facile dissipabile. Quod
non habere caelum docent verba illa lob.cap. T. quibus dicitur,caelum esse quasi aere fusum, quod est esse solidissimum corpus. Si vero mouentur non diuidendo caelum, sed quasi per canales, quos a natura habet, binc quaeram an cauitates illae,sue canales sim.vacui omni corpore,vel aliquo pleui. Si primum, dabitur
vacuum in natura rerum contra totam Scholam Philosophicam, & eis cacissimas rationcs, quas suo loco attulimus. Si vcro si ut pleni corpore aliquo , aut tale corpus est eiusdem naturae cum caelo, vel diutris , sii eiu em
377쪽
eiusdem,salsum est, quod semper diuidatur per motum,quia sequitur elle corruptibile, si vero sit naturae diuersae,sequitur violenter ibi detineri. Dabitur ergo aliquid violentum a natura, atque etiam in eo statu Perpetuo permansurum,& utrumque est falsum. Impugnatur tandem , quia stes lae in suo motu retinent Candem distantiam inter sese sicut claui astixi moti in Corpore sphaerico: ergo necessario fatendum est,cadoarixas esse. Diuum autem Chrysostomum conatur Exponere , & conciliare cum communi sententia D. Thomas I. parte, quaest. 68.arii. q. aien S, Domine unius cani intelligere viriam corpus, quod in supra terram, di aquam, plures sphaeras particularcs, atque distinctas Continens,quas communis sententia aliorum Patrum
in plurali numero plures caesos vocat. Sacrae literae iuxta proprietatem Hebraicae linguae , in qua magis consuetum est, caelum in numero plurali significari, quam in singulari, passim loquuntur in eodem plurali Numero , cactos caesorum, ad diuinas laudes excitandas , quo pacto eas intelligit idem Chrysost ornu S.
Piae supposito ergo,quod plures sim sphaerae caelestes,quaerimus secundo, quo numero definiantur, de qua re se dubitasse asseruit Augustinus.) Et quidem duas tantum posuisse reperio. In qua sententia fuit D.Theodoretus,quaest.2I .in Genesim, ubi haec verba scripsit: Qui non credit secundum cistum esse rectam simitam,transgreditur qui vero plures nominare conatur,adha-retfabulis postposita Diuini spiritus dochinamam Moses
duos tantum crios numerat, alterum factum ante lucem, alterumfactumpslucem ex natura aquarum.Atque etiam D. Damascenus a. lib. Osthodoxae fidei,cap. 6 ubi aere excepto,duos tantum caesos assignauit. Alij vero tres 'posuere,ut D.Ambrosius 2. libro Hexameron, capite. etiam
378쪽
etiam 2. ubi tertium cactum negare se non posse ait, plures vero non addit: quod videtur valde consentaneum doctrinae Diui Pauli a .ad Corinthios 1 2. sic de se loquentis: Scio hominem raptum usque ad tertium calum.Praesertim,si per tertium caelum intelligatur Empyreum, ut D. Thomas cum aliis intelligit 22.q. 71. art. 3. hisce verbis : Et sic tertiu crium dicitur Em eum, quod dicitur tertiam respectu caeli aerei, ct calis deret, vel
stadmi,cte. Consonat etiam rationi desumptae ex illo, quod docet Aristoteles libro 32.Metaphysicae, capite 8.textu 48.videlicer,motum caesi esse propter motum astit ei affixi. Ex quo argui sic potest, supra caesum Empyreum nullum est astru, cu caesum hoc sit supremum:ergo nulla est sphaera cailestis, nisi absque fine aliquo, & fundamento velit quis eam ponere:ergo si Empyreum omnino est tertium, ultra quod non est aliud,tres dumtaxat numerari possunt spherae caesestes,ut sentit D. Ambrosius. Alij tandem, sphaeras octo numerandas censent:
septem quidem; quibus septem planetae aflixae sunt,
videlicet primam Lunae, secundam Mercurij, Veneris tertiam,dilutam Solis,Martis quintam,Iouis sextam Saturni septimam,octauam vero pro stellis, quas fixas vocant,quia in hac octaua sphqra firmiter insidet,& motu eius mouentur, & propterea firmamentum vocatur .Quare de eis costat,distare plus a terra,quam planetas , hunc numerum sphaerarum cariestium posuere omnes ferme AEgyptii,& Chalda,i,Tim s Locrensis Pythagoricus, Plato io.libro de Republica,&tandem Aristoteles I 2.libro Metaphysicae cap. 8.textu 47.& sic omnes intellexerunt,caesum sydereum, scutest octinum ,rta esse ultimuin, aut etiam primum, &cum censuerint,moueri Omnes,saesum hoc vocarunt
379쪽
Lib. II. Cap. R. Eussi. II. 3 si
mobile primum,quod suo motu rapit caeteros, illos. que motus complere facit 'vigDati quatuor horarum spatio, quamuis proprios motus tardiores habeant. Fundamcntum huius sententiae potissimum cst,diuersi motus planetarum , qui continua Obscruatione cognoscuntur: nam scptcm planetae aliquando ni crisse sic parari conspicuimur, atque etiam aliquando sibi viciniores fieri, ut jn Sole , & Luna cunctis cil manifestum,necesse cst crgo, vel esse orbes distinctos, veldniersis orbibus affixos cisse, in quibus moueantur, quia rc pugnat in codcm mo in eiusdem sphaerae hanc diu uisitat Oia , immo oppositionem intcr partes reperiri, & numerus iste caelestium orbium diu receptus
fuit in Schola, sed progrcssu temporis A stronomi
Plures, ut Ptolomaeus Alexandrinus, Alphraganus, &alii diuturna obseruatione se cognouille testati sunt, caelum sydereum, seu firmamentum nonnihil retro- gredi versus partem Occidentalem centum annis uno gradu,unde collexeruiar, non esse primum mobile,sed hoc motu se mouere ab Occidente in Orientem, sex millibus annorum perfici edo talem motum sibi proprium'. motum vero diurnum ab alio corpore caelesti superiori habere,quia repugnat, motus adeo opposi-Los posse conuenire eidem corpori, nisi alter conueniat ei ex propria natura ; alter vero quia rapitur a
corpore superiori,& propterea necessario addendum cise aliud caelum, quod sit primum mobile secum rapiens stellatum,& alios inseriores planetarum, COSq compellens ad compellendum suum motum spatio Vigi utiquatuor horarum, quamuis proprios tardiores habeam. Post vero Astronomi posteriores, ut Thebitius, Alphonsas Hispaniarum Rex, Georgius Purba-cbius , & Ioannes Monte Regiub, praeter hos duos motus in eode firmamento cognitos, teritii animad-
380쪽
uerterunt, quem Vocarunt accestus, de recessiis, aut
motum trepidationis, quia stellae visae sunt, quasi in unam partem aliquando inclinare , videlicet versus unum polum,quandoque versus alterum , qui motus non potest conuenire ediem caelo stellato cui assixae sunt stellae ex propria natura,cum habeat alterum ab Occidente in Orientem , quem abῆluit triginta, &sex millibus annis; necesse est ergo, pra ipsam ponere aliud caelum nonum, quod naturaliter moueatur motu trepidationis,& secum rapiat per talem motum caelum stellatum, quasi faciens ipsum trepidare,& supra norium caelum trepidationis decimum, quod si primum mobile perficiens motum proprium spatio viginti quatuor horarum,secumque rapiat inferiores
orbes, eos facies motu diurno moueri eodem modo. Praeter hos vero decem orbes restat caelum Empy- reum immobile quo completur numerus undecimus a multis iam in Schola receptus. Sed aduersus duos illos caelos superadditos , nonum videlicet, ac decimum obiiciunt recentiores quidam hoc modo : etiamsi obseruationes Astronom rum de motu retrogrado cadi syderet, ac de quorundam astrorum trepidatione in eo verae sint,non compellunt duos caelos addere. Sed potest quispiam excogitare,caelum hoc moueri a sua intelligentia uno quidem,atque eodem motu,sed ex illa parte retrogrado, atque etiam ex parte quarundam stellarum,quasi trepidante,& ita non erit necessarium. alios motus multiplicare distin istos,& minus necessarium , mnltiplicare duo alia corpora caelestia. Nihilominus obiecti haec non habet dissicilem solutionem, hoc modo aposteriori ex effectibus explicandam : nam Communis sententia ponens sphaeras septem pro totidem planctis, & octauum cςlum, cui a xae sunt