장음표시 사용
351쪽
ctus rei,quam significat, vel procudit ab eadem causa Cum eo. Exemplum prioris praebet fumus significans ignem, a quo tanquam effectus procedit ; posteriolis vero Iris in nubibus formatus, qui serenitatem quandoque significat, & a causa euisdem serenitatis si auit, ut effectus procedit, ita ut eadem iit causa serenitatis,& Iridis eam significantis utrique communis ; sed
neutro ex his modis pollunt stellae , vel motus , aut dispositio earum, esse signa futurorum eventuu libe-xorum , aut ex lib rtate depentium:ergo nec pollunt naturaliter significare : minorem probo , quia impossibile est stellas, vel aspeetiis , seu dispositiones
earum esse effectus rerum,uel euentuum in seriorum,
cum isti nihil in caelestia corpora, vel stellas imprimere possint, vel immutationem aliquam in eis facere, ut per sese est manifestum; sed nec possunt habere
aliquam causam cum eis communem,cuius sint communes effectus, quia prorsus omnis motus,aspectus, ae dispositio stellarum procedit a sola causa superiori, effectus vero liberi, aut ex libertate dependentes, procedunt per se,& proprie, ac proxime a causa inferiori: quare nullam causam possunt habere communem , praeter diuinam prouidentiam , a qua constat, longe diu: rso modo depondere: nam aspectus , ac dispositio stellatum disponuntur tanquam naturales causae ad unum determinatae, & absque ulla libertate,& necessario operantes. Liberi vero euentus, vel ex libertate dependentes disponuntur futuri per causas liberas, non necessario, nec x determinatione ad unum operantes, sed ex indifferentia ad utrumlibet, a quibus proinde non eodem modo proueniunt,semper , sed variis, ac diuersis modis,&cum frequenti mutabilitate : impossibile est rigo esse causas natural zs eorum , vel naturalia signa. Probatur conse-
352쪽
quentia, quia causa, vel signum eodem modo se habent semper, & quo dux determinatione ad unum operatur,vel signincat,id causare, vel significare non potest, quod variis modis, & cum frequenti mutabilitate , ex propria conditione prouenire aptum est,& ita semper prouenit. Quod vero non sint super naturalia eorum signa evidentius est: nam si supernaturalia forent, repugnat plane, lumine naturali. aut per naturalem scientiam, vel notitiam ab astrologis cognosci , ut ipsi iactant se eos cognoscere. sed per solam reuelationem, vel supernaturale lumen deberet cognosci:quod satis magnum absurdum est, putare eis talem notitiam communicari, cum ex sacris literis constet,Deum sibi reseruasse eorum prς- cognitionem. Temerarium igitur foret putare. vel praesumere sibi fuisse communicatam. Ex quo secundum argumentum desumi potest,non minus essicax , quia Angeli iuxta communem totius
scholae consensum, per species sibi a Deo inditas ,
principio suae conditionis cognoscunt, immo perfecte comprehendunt caesum, stellas, aspectus, ac dis. Positiones,& motus earum, & quaecumque naturalia corpora in toto mundo facta a Deo; atque etiam Vir- tutes, & significationes naturales eorum, cum sint superiores substantiae , quibus debita est talis cognitio; sed constat ex sacris literis,non esse Angelis communicatam talem notitiam suturorum eventuum liberorum, aut ex litterate dependentium, ut mox Ostendemus ; ergo neciin stellis, aut eorum aspectibus, vel dispositionibus, seu motibus, tanquam in signis eoru naturalibus continentur, nec eorum inspectionibus,aut ullo alio modo possut per eas ab Astrologis cognosci. Ac tandem urgeri possitnt rationes
istae,quia impossibile est, signa falsitatis, aut mendacii a Deo
353쪽
Deo effet,vel institui,sed euidenti experientia constat, Astrologos Iutura praenunciantes ex harum stellarum fatalium significatione,aspectu, vel dispositione saepe decipi, & saepe euadere salsas eorum praediis chiones, vel ergo fatendu est,per eas no significari,vel certe falsa, ae deceptoria signa Deum condidi ste, aut instituita, nisi sorte ignorantiae eorundem Astrologorum adscribatur frequens earum deceptio , quod ipsi concedere renuunt. Probatur minor, quod de cipiantur saepe: nam si puer sub tali aspectu , vel dispositione, si tu , ac motu talium planetarum , talem vitam, mores, tales successus,vel fortunam talem habiturus est , qualem ipsi certo praenunciant, euidens
est, sub eisdem stellarum aspectibus, ac dispositionibus in eodempuncto plures alias concipi, aut oriri, quos necesse roret, easdem prosus conditiones habi- auros:exprimitur tamen habere valde diuersas ; ergo fallacia plane sunt signa, & in earum inspectiones, ac praedictiones eventuum, ubi constat, locum non habere natiuitatis moram, quam praetendunt, quia in eadem prorsus duratione, & in eodem puncto contingunt mulsae.
Probatur deinde ex sacris literis.Isaiae 4 I. Annuntiate, qua ventura hunt, ct sciemus, quia di estis vos, &cap. 6. Non est ultra Dem nec est ius mes,annuncias ab exordio noui simum,est ab initio clua nec dumfacta sunt. Et expressius actuc capit. 47. ubi Deus Babylonios,
& Chaldaeos, hisce verbis reprehendit: Defecisti in
multitudine consilioram meonum , 'm ct saluent te augures caeli, qui tante labantur γάera, ut ex eis annum3arent ventura ibi. Quam reprehensionem iustissime
potamus his applicare, qui astrologis futura ex ei Ddem causis praenuntiantibus fidem adhibent. Ex quibus locis Ecclesia aduersus eosdem Astrologos saepe
354쪽
dissiniuit salsas,& commentitias esse tales eorum praedictiones futurorum eventuum: damnans, atque anathematizans iudiciariam facultatem,& eius usum, ut constar ex 2. pari. decretorum capit. 26. per primas quinque quaestiones,&in Concilio Bracha. I. cap. 9.& Toletano i. tu assertione fidei aduersus Priscilianum , & Alexandro teriso. ut habetur capite ex tuarum, de sacrilegiis Sacerdotum, ubi Oacerdotem: qui imprudentia magis., quam impietate per astrolabium eo animo constellationem Obseruauit . ut auctorem cuiusdam furti reprehenderet,hac poena mulctauit,ut per annum integrum non celebraret, monens illud factum cum grauissimo scelere futile coniunctum. Denique Sixtus' v. celebrem constitutionem edidit anno millesimo quingentesimo octuagesimo sexto, nonis Ianuarii, & sui Pontificatus pii-mo quae incipit: seli, ct terra creator Deus,& cuius titulus sic habet: Conmi exercetes Astrologiae viaiciaria arum re alia quacumque diuinationumgenera, librosque deis legetes, ac tenentes, per quam grauissimis verbis prohibet omnem diuinationem, praedictionem, ac praenuntiationem suturorum eventuum liberorum, aut ex libertate dependentium, sapientissimis rationibus ostendens,non solum eas,sed artes quasliber a quibus
emanant, vanas esse, commentirias, perniciosas, & a primo mendaciorum omnium parente ortum habentes,quidquid astrologi, mathematici, genethliaci, A planetarii eas profitentes,contendant se ex variis stellarum signis , & aspectibus eas haurire. Merito ergo sancti Patres plura aduersus eosdem scripsere. Ostendentes, sine fundamento prorsus in tuis praedictionibus futurorum loqui, immo salsa confingere fundamenta, stellarum, ac virtutum cHestium, ut miseros
homines fidem eis adhibentes decipiant, D. Clemens Papa
355쪽
Papa lib. q.recognitionum. D. Augul Itb.7. consciIionum,cap. 6. D. Gregor.HOmilia, Io. in Evang. Epiphaniae.&plurςs alios citat Pererius,noster Rubius quoque lib. a. de diurnatione. Ex hac autem assertione infertur primo , nec posise hos planetarios futuros effectus, etiam ex hominulibertate non dependentes, sed casu euenientes certo praecognoscere ex syderum dispositione, & inspectione, ut quod a lapide cadente interficiatur homo, . vel animali aliquo terram effodiente manifestetur thesaurus.Probatur hac ratione, effectus isti casuales non habent praeter primam ullam causam certam perse,nec naturalem,& ex determinatione ad unum op rantem ; nam ideo dicuntur per accidens, vel casu euenire: ergo nec possunt contineri, nec naturaliter fgnificari per stellas, vel alias causas naturales inseriores,vel superiores:quare nee excogitari potest illud principium,in quo vel ex quo possint certo cognosci, Vel deduci aut praenunciari antequam fiant, vel eueniant; unde sequitur temeritate,& vanitate plenas esse eorum praedictiones,vanosque,& temerarios esse eos
Secundo insertur, non posse planetarios certi alicuius hominis, regni. ciuitatis, casus, aut sortunam, aliasve circunstantias humanarum rerum, Vel negotiorum certo cognoscere,nec praenunciare. Probatur
ex duobus, ex priori quidem , quia horum plura dependent ex libera voluntate unius, vel plurium hominum , sed canestia corpora non influunt per se inhumanam libertatem, ut superiori quaestione ostedimus;ergo nec possunt effectus ex ea dependetes certo cognosci,ac prae nuciari ab homine,immo nec ab Angelo , seclusa diuina reuelatione: ex posteriori vero, quia ex ea parte,qua non dependent ab humana liber-
356쪽
tate, nullam habent causam naturalem per se, nec Certam , aut determinatam, nec ex determinatione
ad unum operantem, in qua possint certo praecO-gnosci. Infertur terito,non posse eos,qui Physionomicam aut Chiromatiae acrem profitentur, ex vultu hominis;
nec ex lineis manuum,certo cognoscere,aut pzaenuu clare futuros hominis mores,fortunam, aut successus
alios, quod sic ostendo. Quamuis lineae istae, vultus, aut aliqua alia corporis dispositio, aliquomodo indiscare possit inclinationem hominis ad haec,vel alia vitia, vel ad hanc,vel illam virtutem,aut manifestare aliquam aliam passionem, semper tamen relinquuntur
particulares actus virtutu , aut vitiorum in potestate voluntatis eius, ex quibus cum dependeant mores, exitus vitae, aut successus eius, praecognosci repugnat certo,aut praenunciari, quae vero ad bonam, vel malam fortunam ut aiuntὰ pertinent, partim ex eadem libertate dependent, partim casualia sunt, & ex utroque repugnat certo praecognosti. Quarto insero, non posse planetarios ex aspectu, vel dispositione syderum, aut planetarum , ce
to cognoscere, aut praenuntiare cuiuscunque homitiis temperamentum , aut innatam propensionem,
aut inclinationem; quod efficaciter probari potest, quia licet sydera influium habeant circa haec, quia
corpora per se sunt, non sunt tamen integra eorum causa, sed plura alia ad ea concurrunt, videlicet dispositiones materiae, virtus formatrix, Ac aliae causae particulares, a quibus maleficatur concursus caelestis,sed non possunt omnes has causas,& dispositiones squia magna ex parte occultae sunt in exploratas habere:ergo nec possunt qualitatem affectus certo co
357쪽
Lib. II. Cap. III. Eu . VT. 329
eis denegatur, & quorum certa praenuntiatio damnatur.Superlinat igitur explicanda, quae certo, vel magna saltem probabilitate praecognoscere, ac praenuntiare possunt. Sit igitur assertio secunda:*derum, planetarumque Omniv ortus,& Occasus,aspectus, de ecclypses,&id genus alia ad statum caeli pertinetia,certo polIunc Praecognoscere astrologi,ac praenunciare, multo eris tempore,antequam eueniant, sicuti expressit Sixtus Papa V. in eadem constitutione citata non longe a Principio, hisce verbis . turis euentibus ex nasural in causis necessario et stequenter prouenientibus. qua aa d uinationem non pertinent dumtaxat exceptis. Et ratione Probatur:quia isthaec omnia non ex libero arbitrio, a nec ex inferioribus causis modificantibus, sed ex sola dispositione ordine,ac motu caelorum, stellarumque dependent, in quibus suas habent determinatas , cer eas ac naturales causas, quas absque dubio polliunt exploratas habere per scientiam ipsam astrologiae. &multo tempore antequam fiant;ergo possunt ea certo cognoscere,ac praedicere, sine ulla temeritate, aut errandi periculo,certitudine quidem physica,vel naturali:nam cum possit Deus immutare leges, & motus, ac dispositiones astrorum,pro suo beneplacito, sicut fecille costat in bello Iosue,in horologio Achaz,& in sanctissima morte Saluatoris nostri, potest etiam deficere , quod per astrologiam cognoscunt, principiis
eius in eodem ordine, motu , ac dispositione Caelorum innitentibus, per supernaturalem potentiam Dei. 'Assertio ultima, morbos , frigora , tempestates, sterilitatem terrae, pluuias, siccitates, ac terrae movius uniuersales, possunt saepe praecogno ere astro logi, praenuntiare certa quidem cognitione, ea cerv
358쪽
titudine,quam habere pollunt,naturales causae,ac naturales scientiae, non quidem nunquam deficiente,sed raro,ut plurimum vero euernente. Haec etiam absque dubio continetur,& colligitur, euidente r ex illis verbis Sixta Quinti: turis euentibis ex naturalibus causis necessario, vel frequenter euenientibus: nam per effectus euemcntes necessario intelligit effectus caelestes,&dc his locuta est assertio nostra praecedens, & natura- Iiter deficere repugnat,non dependetes ex vilis causis in serioribus, seὸ solu ex naturali, ac necessaria dispo-stione,& motu caedorum, no impedibili naturaliter, quare talis euetus naturali deficere repugnat,per est chus vero frequeter euenietes ex causis naruraliae, nox eosdo effectus,qui in solis,ca lis atq; stellis fiui,na istino solii frequenter eueniunt, sed semper, & ideo non possimi naturaliter, sed per miraculum dumtaxat impediri, aut deficere ; sed eos,qui ex naturalibus causis inscitioribus,aut sublunaribus proueniunt, de quibus constat aliquando licer raro in deficere, ut constat de hyemaIi frigore,& pluuia , de verna serenitate & ca-Iore,ac de procreatione fructuum . quae nihilominus eortitudinem naturale habere dicuntur, quamuis inissimam , sufficientem tamen ad generandam natura- Iem scientiam. Hos igitur effectus, & per hanc certitudinem polle sane praecognoscere, & praenunciare
astrologos,aio, quia causas habent certas,& determinatas, atque ex determinatione ad unum operanteS,
qvas uti proportionaras) possent exploratas habere; sed addidi in uniuersali, quia effectus isti dupliciter
sumi possvnr, nempe in ordine ad rotam terram , VCI saltem ad regionem aliquam magnam eius, Ur ad Europam,vel aliam eiusdem extensionis,aut smilis, atque etiam in ordine ad magnum temporis spatium,ur ad annum,aut quid simile, aut in ordine ad unam vel alteram
359쪽
Lib. II. Cap. III. R . VT. 3 3I
alteram prouinciam peculiarem, aut ciuitatem, S ad paruum , magisque determinatum tempus , nempe
unius diei,vel unius Lunae quadrantis:& modo priori uniuersaliter dicuntur considerari magis , vel minus,
pro maiori, vel minori extensione : morbos igitur, tempestates, sterilitatem terrae,aut terraemorus , iuxta priorem considerationem certo possunt praecognoscere,aut praenunciare; iuxta posteriorem vero, non certo,etiam certitudine naturali effectuum raro deficientium,sed sola probabilitate, etiam frequenter deficiente. Ratione vero huius differentiae assigno, quia licet easdem habeant causas effectus isti,utroq; modo cosiderati: sed no eode impedibiles, nam in ordine ad
tota terra, vel maxima parte eius,& ad magnu teporis spatium raro impediuntur, frequenter vero ex toto, vel maxima ex parte, si in ordine ad unam, vel alteram ciuitatem,ac terminos eius, vel etiam in ordine ad paruum , magisque determinat om tempus accipiantur. Quod efficaciter potest a posteriori probari:
nam experimur,rarissime contingere sterilitatem totius terrae, vel partis eius maximae, ut quod fruetiis nullibi prorsus procreentur,aiit in rora Europa, quod per totam terram,aut Europam totam , pestis grasse-tur,vel pluuiar deficiant,in Bethica vero aut Castella. na prouincia,vel intra terminos huius. vel illius ciui- rasi S,ac pro Paruo tempore quadratis Lunar,vel unius diei, non raro, sed frequenter aliquid horum euenit; ergo naturales causae facilius impediri possunt,& impediuntur modo posteriori consideratae , modo vero priori raro, quare certo possunt effectus, vel priuatio eorum praecognosci,& praenunciari in causis naturalibus modo priori, modo vero posteriori . probabili ramum cognitione saepe deficiente:& hinc est, quod Astrologi hos ehemus praenunciantes in uniuersali
360쪽
raro falluntur, 3c fere semper eueniunt, ut ab ipsa praenuntiantur si peritissimi in sua sint facultate, &maxima diligentia adhibita decernant in praenunciantes vero eosdem in particulari saepe decipiuntur, quia
frequenter experimur,aliter euenire, ac ab ipsis praenunciantur. Et ratio huius deceptionis est, quia uniuersales causae modificantur a particularibus, dc proximis, a quibus productio effectuum maxime dependetin ideo ex earum mutatione impediri potest : sed constat, particulares causas non posse esse ab eis exploratas,in particulari;vt ventum nubis dissipantem. aut congregantem in hoc vel illo particulari terrae situ,tali tempore regnaturu,quod a nemine potest certo praecognosci, propter occultissimam eius causam,
iuxta illud Christi,Ioannis. Spiritus ubi vult spirat, ct
vocem eluc audis,sid nescis unde ventiat, aut quo vadari. ergo non possunt isti effectus in particulari certo praecognosci:ex quo dependet, ut pluuiae tali tempore generetur,vel generari debeant,ex quo absque dubio contingit, praedictiones horum suturorum falsas reddi magna ex parte,& ideo certas non esse,etiam certitudine naturali,in quo assentior Patribus Conimbricensibus.Sed dissentio ab eisdem in alto,quod absque ulla distinctione negant, hos effectus praecognosci, aut praenunciari posse ab Astrologis certo iudicio, certitudine naturali .sed probabili dumtaxat, quod tamen negandum est, si sub tradita distinctione, quia iuxta primum membrum eius essicaciter probauimus Posse certo praenunciari, quamquam sub alio non
certo,sed probabili iudicio possit
Superest Astrologorum sundamentum explicare.&ratione reddere, ob quam eorum praedictiones saepe sint eisdem suturis euentibus consentaneae, ita ut magna ex parre sic contingat, sicut ab eis praenuntia