장음표시 사용
51쪽
adtributi, ut scriptis supposilitiis, quorum tituli parentes non suos mentiebantur, Obelo confingendis et
vero scriptori vindicandis plurimi inter antiquos Grammatici et Aristarchi operam dederint, et ut Quinctilianus dicit lib. I, cap. 4' Iudicio suo Pa se re usi sint, ut libros, qui falso piderentur inscr*ti, Dinquam subdititios submooere familia permiserint sibi, sed et
auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exsemerens numero. Cuius generis non pauca veterum Graecorum , et Latinorum auClorum Scripta eX Commentatione de Arte Critica et Criticis antiquis, quam nliquando meditatus sui, huc transferre Possem post curas Wou erit de Polym. cap. i6, et mussaci ad Harpocrat. p. 397, si huius loci ista essent, aut a scopo
nobis proposito non nimium nos avocarent. Auctoritalibus vero illorum, qui sub Ciceronis nomine libros hos laudare solent, quod pugnandum recuset Regius , animum quidem prae se fert a praeiudicatis et aliorum iudicio receptis opinionibus liberum, licet ipse tamen se his armis indunt. Quinctilianum praeterea contendit nullam libri huius Ciceroniani mentionem facere, dili. gentissimum ceteroquin Ciceronis scriptorum Observatorem, et cuius auctoritas hic praecipua sit, quia de arte Rhetorica agatur, cuius ille praecepta quum tradiderit , et antiquiores huius disciplinae magistros passim recensuerit, Ciceronem indicato nomine, ut libri huius auctorem, non illaudatum praeteriisset. Mentionem Tullii fiat et uxoris Terentiae salsitatem Prae Ca teris ostendere, quia si auctor eius fuerit Cicero, id saltem valde iuvenis scripserit, ante quam uxorem Terentiam duxisset, aut filium Tullium procreasset. Quod vero praeceptoris Hermetis vel Hermestis meminerit hic auctor lib. I, cap. 9, id a Cicerone valde alienum esso, cuius tempore nullus Hermea vel Hexmrales me-
52쪽
moretur, quemque inter claros suae aetatis Rhetores in aliis operibus nusquam laudet Tullius. Dumnat praeterea Ciceronem auctorem, propter stilum comPOSitione, et sententiis perquam dissimilem aliis eius operibus, quae vel adolescens vel iuvenis vel senex scripsit, et quod praecepta eloquentiae diverso hic ordine tradantur, quam in aliis Tullii scriptis ad hanc artein spectantibus. Gellium denique adstrinare, neminem untiquorum usque ad Augusti hempora voce barbarismi usum, quae tamen Occurrit lib. IV, Cap. I a. His potissimum argumentis spurium et supposititium Ciceronis foetum esse hoc opus contendit Regius. Cornificium igitur Seniorem eius auctorem esse Suspicatur, quia Quinctilianus nonnulla huic Cornificio tribuit, quae in his libris leguntur; quemadmodum idem Regius iti nolis ad Quinctilian. lib. I, cap. 4, et lib. ΙΙ,
P. 14, et cum eo Ascensius probare pluribus Conantur , libros hos illius Cornificii esse, ad quem nonnullae supersunt Ciceronis Epistolae, et paullo post mortem Ciceronis editos esse. Eiusdem sorte sententiae suisse videtur Petrus Crinitus, qui in lib. II de Poet. Dat. 29, ubi de Cornificio poeta postquam egit, sub sinem capitis addit: De Cornificio oratore, qui Rhetoricos libros com osuit, diximus in libris de claris O toribus. Quod Criniti opus quum hodie non exstet, ili iudicare non possumus, an per Rhetoricos illos libros ii tellexerit opus ad Herennium : aliter censuit Gyraldus, qui a poeta Cornificio oratorem distinguens, ad quem exstant Ciceronis Epistolae , Rhetoricos quidem librus eum scripsisse, sed quos nonnulli perperam ad Ilerennium esse putaverunt, dicit in Hist. Poet. Dial. IV, pag. Mi 5. Turnebus tamen in suis ad Quinctilianum notis passim Cornificio, ut indubitalo auctori tribuit,
quae ex his libris adfert, et variis Fabii locis Permotus
53쪽
id adfirmat ad lib. III, cap. I, p. a i8, et ad lib. t X, CAP. 2, P. 775, quia tradit illic Fabius, Cornificium
παρρησιαν vertere licentiam, de qua agit hic auctor lib. IV, cap. 36 et 37. Ciceronem vero seinper vertere orationem vel Docem liberam ἰ quod argumentum nonnullis videri possit speciosum, et nonnihil adiuvari alutio Rufiniano de Fig. Sent. pag. 29: Parrhesia, Oratio Ithera, quam Cornificius licentiam uocal: quamquam complura alia ex Coruificio adserantur a Quinctiliano, quae in hoc Rhetoricorum opusculo non inveniuntur,
ut ipse latetur Regius ad lib. V, cap. io. Alia etiam Pro Cornificio ratiocinatione utitur Sini halitus Antoninus , quod se samiliaribus negotiis impeditum, et philosophiae deditum fateatur auctor ad Herennium ipso operis initio, optiine id convenire Cornificio, quem OC-cupatissimum fuisse latetur Cicero lib. XII ad Fam. Ep. 18, ac philosophiae praecipuam operam dedisse exolus J. libri Ep. 23 colligit: tum quod multa in his ad
Herennium Rhetoricis a Ciceronis praeceptis discre-Pent, sententiae huic favere, quia in dicendi ratione a
Tullio dissidebat Cornisicius, ut aperte illic indicat Cicero Epist. 17. Sed quoniam Ohstare sibi vidit Regius stilum a Ciceroniana aetate, ut agnoverat, diversum ac dissimilem, et Cornificius tamen Ciceronis aevo floruerit, quem inter oratores sui temporis laudat ibidem Tullius, hinc eo tandem delapsus suit, ut ad longe inseriora tempora auctorem hunc detrudat, et hallucinetur esse Tit nolaum, Zenobiae filium, unum ex triginta Domanorum tyrannis tempore Aureliani, quia Trebellius Pollio Timolaum hunc Grammatices et Rhetorices peritissimum laudat: huic autem quum frater natuinator fuerit Herennianus, qui et ipse imperium in t clavit, sed uterque quum ab Aureliatio essent victi, et
in triumphum cum matre Zenobia ducti, indulgentia
54쪽
tamen Imperatoris in agro Tiburtino privatam vitam agere iussi sunt, in quo Otio Timolaum praeceptis his Rhetorices fratrem Herennianum imbuisse coniicit, ut exsilii dolorem hac quasi exercitutione eruditu, quem admodum Dionysius Corinthi, falleret , e tyranno et pseudo- Augusto literarum magister factus. Timolaum igitur in gratiam fratris Herenniani opusculum hoc scripsisse comminiscitur Regius, ac proinde suspicatur nomina Timolai ad Herennianum, Obscuriora quippe, posteriori seculo ab imperitis mutata suisse in Tullii tid Herennium. Haec autem nullis argumentis probata gratis tantum finguntur, ac proinde inter temeraria ingenii luxuriantis commenta reserenda sunt; non enim Timolatis ille librorum horum auctor esse ullo modo potest, si verum sit, quod ipse Regius adfirmat, Quinctilianum nonnulla adferre, quae in hoc opere Occurrantiquum diu post eius aetatem Timolaus vixerit, quem de arte Rhetorica scripsisse, aut si aliquam eiusmodi commentationem scripserit, huius propterea auClorem eSSe, probari etiam non potest, licet Trebellius eum Rhetorices peritum fuisse dicat. Miramur vero Raphaelis huius Regii absurdam satis inconstantiam in excitandis quasi ab inserno tribus huius opusculi auctoribus tam diversae aetatis, Cornificio videlicet, qui Ciceronis aevo
vixerit, Virginio, Virginium Busum male vocat quem
sub Nerone iuventutem in eloquentiae studio exercuisse supra ex Tacito vidimus , et denique Timolao, tyranno sub Aureliano. Singulis enim tam diversi temporis aetatibus, quibus dissimilem admodum formam ac laciem induit lingua Latina, stilum et dictionem huius operis convenire, probandum ipsi suisset. Neque etiam argumenta Regii, quibus Ciceroni adimere hoc opus adnititur, absque omni Controversia sunt. Nam quod utatur auctoritate Laurentii Vallae ,
55쪽
qui neget Tullium eius auctorem esse, licet ipse Regius Profiteatur auctoritatibus ex omni disputatione lollendis lite contendendum non esse, sulsitatis eum arguit Beci Chemus, adstrinatque Vallam sexcentis in locis sub nomine Ciceronis Rhetoricorum ad Herennium adferre. Stilum autem ab aliis Tullii operibus alienum quod obi ciat Regius, inde ei extorqueri hoc sCriptum non P titur, quia dictio eius non ubique eadem, sed pro materiae qualitate dissimilis est non modo in variis operitius, sed etiam in uno eodemque volumine, quia se eXercuerit in diverso dicendi genere, aliterque scripserit iuvenis, aliter aetate iam confirmata. Causam vero nul-Iam video, cur stilum auctoris huius tanquam humilem nimis et aridum adeo improbent nonnulli, qui licet Ciceronem quidem ipsum non reserat, ab eius tamen aetate non abhorret; sed quum Praecepta artis Rhetoricae tradat, quae doceri contenta, ab Ornatu praecipuam dolem non requirit, recte auctor lautum doctoris breviter et dilucide partes suas agentis ossicio lanctus est; ut ipse innuit lib. II, cap. i : In primo libro locuti sumus de exordio , naretione, diuisione , nec Pluribus Mectis , quam necesse fuit, nec minus dilucide , quam te pelle existi bamus. Et sic Cicero etiam lib. li de Invent. Cap. 3, profitetur se Artis praecepta simi liciter
sine ulla exornatione expositurum. Quod vero non eadem tradat Tullius in artis oratoriae libris, recte distinguunt Nicolaus Angelius et Becichemus, eum in Oratoriis omisisse illa, quae Rhetoricen proprie Spectant, quae nempe in his Rhetoricorum libris olini tractaverat, quemadmodum in Philosophicis aliisque scriptis saepe a se ipse dissidet. Porro quod Quinctilianus non meminerit horum librorum , nihil inde evinci urgent, quum non ideo sint spurii, quos ille nomine ac titulo expresso non laudaverit aut recensuerit, ut inulta
56쪽
veterum scripta omisit; sed tamen utatur verbis ac sententiis ex hoc ad Herennium opere desumtis, licet Ci
ceronem non nominet, quod ex modestia et venera
tione praesertim iacit, quando dissentit, ut solet plerumque , ubi Ciceronis opinionem aliquam damnat, aut veniam praesari, aut auctorem dissimulare. Sub Ciceronis vero nomine quae adfert lib. III, cap. O. quod, ut dixi, contin s adii, firmamentum alii putant, Cicero frmissimam argumentationem δε- fensoris, ei adρosilissimam ad iudicationem, clare mihi indicare videntur, Rhetorica Tullii ab eo censeri libros de Inventione, in quibus haec eadem invenies lib. I, cap. i4 : Firmamentum est smissima argumentatio defensoris , et aptissima ad iudicasionem: ubi Pro a lissima in suis exemplaribus adpositissima le
gisse Quinctilianum patet, ut et in Palatino aliisque
codd. invenit Gruterus, et in quatuor MSS. Ioli. Mich. Brutus. Idem paullo post quum Ciceronem in Rhetoricis Hermagoram seculum esse dicit, libros certe de Inventione innuit. Sic et lib. II, cap. 16 : Cicero in Rhetoricis etiam, quos sine dubio *se non Probat, suem iacit , Persuadere; ubi cogitabat illa lib. I, de Invent. cap. 5: Ospcium autem eius faculliis Didetur esse, di cere adposite ad persu senem; snis, Persuadere divisene. Contrarium tamen Fabii testimonio probari volunt, unde liqueat Τullii hoc opus ad Herennium esse , quinheloricos libros Ciceroni excidisse ait, lib. III, cap. isub finem, sed ab eo damnatos,quia in adolescentia scripti erant. Respexit nimirum Quinctilianus ad locum Ciceronis, in quo ipse lib. I de orat. cap. a, latetur:
Quae pueris aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoala ac rudia exciderunt, oix hac aelie di- a , et hoc usu , qvcm ex Causis, quas diximus , tot
Iiatiliaque conacculi sumus: sed quae verba ad libros itu
57쪽
iuria delevit, si reliquos addiderit, recte retulit Regius, et Seb. Corradus in Quaestura de Cicer. P. II, pag. 255, ubi viros eruditos valde decipi dicit, qui per libros Rhetoricos, quos rudes et inchoatos ipse agnoscit, intelligunt libros ad Herennium, aut eos a Tullio scri-Ρtos existimant; quod se probaturum addit, si vel quisquam doctior amplius de eo dubitaret. Male igitur ad Rhetorica Herennio inscripta retulit Decichemus, quem sequitur Sinibaldus Antoninus, quamquam de utroque opere rhetorico intellexisse iam olim videatur Hieronymus, cuius auctoritate plurimos uti in libris his Τullio vindicandis , supra notabam. Ita enim ille lib. I advers. Rusin. pag. m. I 37: iam ad Herennium Tullii libros, lege Rhetoricos eius r tibi quia illa stibi dicis inchoata et rudis excidisse de mansius, reuolue tria Do-
lumina de oratore etc. Et Ciceronem ipsum de utroque
opere id prosteri, licet persectiores esse libros Rhetoricos de Inventione censeat, apertius adhuc idern censet Hieronymus in Prooemio Comment. ad Abdiam: Dicit et Tullius tuus adolescentulo sibi inchoam quaedam et rudia excidisse. Si hoc ille tam de libris ad Herennium , qu m de Rhetoricis, quos ego Dei Perfectissimos Puto, ad comparationem senilis Prudentitie dicere Potuit. Cuius verba vel ideo adscripsi, quia etiam probant, alterum opus Rhetoricorum titulo, non de M. Dentione, olim inscriptum fuisse, adeo ut de eo vix dubitandi ratio sit: licet graeco Rhetorices nomine Ciceronem in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis usum testetur Quinctilianus lib. II, cap. i4. Sed paco Hieronymi liceat ab eo dissentire, et per
libros istos Rhetoricos , quos inchoatos ac rudes sibin dialescentulo excidisse fatetur Cicero, cum Regio et
Corrado intelligere solos duos Rhetoricorum de Inven-
58쪽
lione, in quorum primo quum tradidissei, quo modo a gumentationes tractari conveniret, in altero inventa in unamquamque rem exposuisset simpliciter et sine ullo ornatu, adeo ut in secundo inventa ipsa tradiderit, in primo inventorum expolitionem praeceperit, Caeteras orationis partes, quae oratori necessariae erant, se in
reliquis dicturum in sine lib. II pollicetur; hinc mulato deinceps consilio videtur plerisque opus illud inchoatum destituisse, et a Quinto Fratre rogatus tres illos Dialc gorum libros de Oratore elaborasse; quῖ omnium d ctissimi, elegantes, et copiosi sunt, et in quibus seipsum superasse merito iudicatur. Certe Quinctilianum loco isto non intellexisse libros ad Herennium, sed de Inventione, ab auctore Cicerone postea damnatos, ipse fidem facit lib. III, cap. 6: In Arimo Ciceronis Rhes
rico aliam esse loci negotialis intenArelassenem, quum ita scr*lum sit: Negotialis est , in qua quid iuris excisili more et aequitate sit, constaremur: cui diligenti Praeesse apud nos Erisconsulti existimantur. Quae ipsissima verba leguntur lib. I de inveni. cap. ii. His
mox subiungit Fabius: Sed quod ipsius de his libris iudicium tuerit, supra diaei. Sunt enim Delut regestae in
hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae ,
et si qua est in his cusea, tradentis est. Et paullo post: M. Tullius non dubilauit utiquos iam editos libros ipsed nare, sicut Caetulliam atque Liacultum, et hos *sos, de gusius modo sum locutus, artis Rhetoricae. Hinc se. quitur ultro, Ciceronem ipsum per libros illos Rhel ricos, quos velut impolitum nec satis elaboratum ad lescentiae opus repudiavit, solos de Inventione intelligere, si hos ad Herennium Tullio abiudicandos esse. quia ab eo neque ante, neque post libros de Inventione
scribi potuerunt; quod bene animadvertit Aldus in Praesul. ad Andr. Naugerium. Nam si Puer aut ad
59쪽
lescentulus duos istos de Inventione tantum inchoavit , rudesque et imperfectos reliquit, quando igitur
hos ad Herennium composuit 8 An puerulus aut insans 'quod adfirmare absurdum esset. Inchoatos vero et rudes quum testetur sibi libros suos Rhetoricos ex commentariolis formalos excidisse, de opere ad Herennium
sane intelligi nequit, quod quatuor libris integris constat, in quibus auctor ille iactat in sine, nihil rhetoricae Prae-
cmtionis Praeteritum esse. Si vero eos composuisset ante
libros de Inventione, cur igitur nusquam illic eorum meminit, si de eadem arte his scripserit, aut in Topicis, vel partitionibus oratoriisῖ neque praeterea post libros de Inventione scriptos esse adfirmari potest, ut existimasse videntur illi, qui titulum Rhetoricae veteris operi de Inventione, et Rhetoricae novae libris ad Herennium indiderunt, quia si maturiori aetate doctior
eos elucubrasset, politiores sane et magis culti deberent esse, quam libri de Inventione, cum quibus si comparentur hi ad Herennium, licet sua laude non fraudandi, tamen rudiores apparent ac magis ieiuni, neque ullo modo adultae et maturae Ciceronis eloquentiae convenire. Multo minus scripti fuerunt post Dialogos de Oratore , qui omnium Persectissimi sunt, aut post librum de Claris oratoribus, vel Oratorem, de quo ipse testatur Lib. VI ad Fam. Εp. 18: Se quidquid habueris Adicii de dicendo, in illum librum contulisse.
Post illos enim , qui ab eodem auctore compOSitos esse libros ad Herennium somniaret, is profecto, quid lupinis distent aera, discernere nequiret. His vero similibusque artis oratoriae ac rhetoricae operibus promeritus est a veteribus recenseri et in exemplum proponi ill rum, qui in sua quisque arte principes extiterunt; notabilis est Vitruvii locus lib. IX de Archit. cap. 3 :
60쪽
eretio Didebuntur Delial de rcrum natura divulare . de Arie uero Rhetorica cum Cicerone ς multi Posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua Lit i. Doinde Hermestem, vel Hermetem, quod Praeceptorem adpellet hic auctor, quo nomine nullus eo tempore
Rhetor fuerit cogititus, iidem Angelius et Becichemus nihil inde probari posse adfirmant, quum Plutarchus ,
Praeceptores Ciceronis praecipuos memorans addat, et alios , ii ter quos hic adolescentiae eius Praeceptor Hermes reserri potest; Cuius ta inen nomen abest a Plurimis codd. MSS. ut de Palatinis, Mediceis, aliisque Italicis Angelius, Gruterus, et Groi vius testantur ; quod nec in tribus suis Gryphianis codicibus reperit Ioli. Micha Brutus, neque iri sex Leidensibus Cl. Oudendor-pius; frustra enim a Lainbino Hermagoras reponitur, cuius post Gorgiam Leontinum, et Aristotelem meminit Cicero lib. II de Inveni. cap. 6 et ii, et variis in locis Quinctilianus. illum enim Hermagoram, Iicet saepe ab eo dissentiat, et antiquiores Graecos secutum esse adfirmant in opere de Inventione, quod etiam ex Victorini Expositione passim liquet, ostenditque Fr. Bobortellus in tractatu de Facultate Rhetorica , seu praefatione ad Ciceronis Rhetoricos libros, quos vulgus, ut ait, de Inventione inscriptos putat: hunc vero Her Inetem et recentiores sequi volutit in Rhestoricis ad Herennium, in quorum prooemio lib. I et IV indicat se reliquisse illa, quae Graeci scriptores inanis arrogari
tiae causa sibi adsumserunt, seque praeter Graecorum consuetudinem aliam viam ingressum, et suis exemplis
usum suisse. Et hinc in codd. MSS. hi libri inscribuntur , M. Tullii Ciceronis nouae Rhetoricae liber I λ- c*a. Quod autem barbarismi, et soloecismi voce utatur hic auctor lib. IV, cap. ia, inter argumenta, quibus Ciceronem operis huius scriptorem eSSe negat, re-