장음표시 사용
502쪽
504쪽
Omnes, Andrea Naugeri, qui se vel componendis novis operibus, vel instaurandis corrigendisve antiquis tradunt, ut non solum sibi, sed et aliis prosint; quoniam , ut praecIare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, sed ortus nostri partem Patria, Pa tem parentes vindicant, partem amici: otium sibi s mant, et quietem, ac a coetu hominum, frequentiaque in solitudinem, lanquam in Portum, se recipiant. Sacra enim studia literarum, et musae ipsae, semper quidem otium amant, et solitudinem, sed tunc praecipue, quum , quae Scripturus es, victura cupias :Atque linendia cedro, et lami semandia Cupresso. Quam quidem rem tu, mi Naugeri, persaepe, et feliciter facis; relicta enim urbe et frequentia hominum , rus is confers, et in loca quietis, et tranquilli-
505쪽
4IO ALDI PII MANVTritatis plenissima, ut superioribus annis, in laureta et oliveta Benaci, quum dirae serro, et compagibus arctis clausae essent belli portae, ubi et tu vacuus curis et molestiis iis, quaecumque impediunt praeclara studiali terarum: Tale facis carmen, docta testudine, quale Cynthius impositis te erat articulis. At mihi duo sunt, praeter sexcenta alia, quibus studia nostra assidua interpellatione impediuntur: crebrae scilicet literae virorum doctorum, quae undique ad me mittuntur: quibus si respondendum sit, dies totos, ac noctes consumam scribendis epistolis: et ii, qui ad nos veniunt partirn salutandi gratia; partim perscrutaturi, siquid novi agatur; partim, quae longe maior est tu ba, negotii inopia : tunc enim, Eamus, aiunt, ad Αldum : veniunt igitur frequentes, et sedent oscitabundi r
Non missum cutem, nisi plena cruoris hirudo.
Mitto, qui veniunt recitaturi alii carmen, alii prosa oratione aliquid, quod etiam excusum typis nostris publicari cupiant, idque rude et incastigatum plerumque; quod et eos offendat limae labor , et mora, neo
advertunt, reprehendendum esse carmen, quod non
Multa dies, et mulla litura coercuit, atquc Perfectum decies non Castigauit ad unguem. 'A quibus me coepi tandem permolestis interpellat ribus vindicare; nam iis, qui ad me scribunt, vel nihil respondeo, quum, quod Scribitur, non magni intersit, vel, si intersit, laconice. Quam quidem rem, quoniam
506쪽
nulla id a me fit superbia, nullo Contemtu, Sed, ut, quidquid est otii, consumam edendis bonis libris, rogo, ne quis gravius ferat, neve aliorsum, atque ego facio, accipiat. Eos autem, qui vel salutandi, vel quacumque alia causa ad nos veniunt, ne posthac molesti esse Pergant, neve importuni interpellent labores , et luci
brationes nostras, curavimus admonendos epigram
mate , quod quasi aliquod edictum videre licet supra ianuam cubiculi nostri, his verbis:
Id ipsum et hic propterea inseruimus, ut magis magisque innotescat. Sunt tamen multi, et Graece et Latine docti, qui, frequentando aedes nostras, Herculem, mihi suppetias veniendo, sedulo agunt; ex quibus tu , Naugeri excellentissime , hisce Marci T. de praeceptis oratoriis,
507쪽
ratissime cum antiquis exemplaribus conserendo recognoscendis , vel Atlas, requiescente me, factus es.
Idemque nunc in illius orationibus, et in divinis de philosophia libris assidue, atque adeo seliciter facis, ut brevi et correctissimi, ab iisque, qui passim habentur , longe alii exire possint in manus studiosorum. Taceo, quam diligenter, quam ingeniose, quam docte cum alios prosa oratione ex bonis codicibus indefessus emendaveris libros, et penes te habea , tum praecipue optimos quosque poetarum, quos mihi, quae tua est humanitas, qui tuus amor erga bonas literas, daturum te, quum publicare eos excusos typis nostris aeoluero, benignissime polliceris; immo saepe etiam instas , siginquiens, Alde, quid facist cur non petis a me Vi gilium, Horatium, Tibullum, Ovidium, alios quosdam e vix credas, quam sint penes me emendati ex antiquis dicibus. Quamobrem sic me tibi devinxisti, ut te
non secus amem, quam me ipsum, tibique aeque ac mihi, longissimam vitam exoptem; nam, quum adeo iuvenis, tantus et prosa et carmine evaseris, ut te vel antiquis, qui utroque in genere summa cum laude elaborarunt, sere aequaveris, non dubito, quin futurus sis maximum decus et gloria nostrorum temporum, et una cum Bembo nostro, magnae Spes altera Romae. Etsi non me sugit, haec te, qui tuus est Pudor, non libenter audire, tamen, quia Scio vera dicere, et te abs te cognosci quam optime , atque illud γ-λ momu . non ad arrogantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam, ut bona nostra norimus, sic tibi de te loqui
508쪽
volui multorum exemplo, et doctorum Virorum; et, ut taceam caeteros et Graecos et Latinos, qui hoc
ipsum factitarunt, Plinius Iunior in Panegyrico illo
ingeniosissimo, ac divino, quem initurus consulatum Traiano imperatori dixit frequenti senatu, Summas illius Iaudes coram ipso dicere, dignissimum a Ommodatissimumque esse existimavit, quod et verissimas esse illas certo sciret, et principem Suarum Virtutum maxime conscium. Fuit enim Traianus non SO-lum imperator, sed et homo omnium optimus; unde et nunc inter creaudum Imperatorem, hoc illi primum imprecantur: Sis felicior Augusto, et melior Traiano. Adde, quod id est huiusmodi nostrarum vel epistolarum , vel praefationum genus, ut sic licere nobis vel ea ratione videatur , quod, etsi uni privatim videmur scribere, publice tamen, iisque omnibus scribimus , qui nostra haec amice legerint. ob eam quoque Causam licere nobis arbitramur, ut ei, ad quem scribimus,
non nihil quasi argumentum dicamus de iis libris, in quibus huiusmodi vel epistolas, vel praefationes praeponimus , non ut ipsum doceamus , arrogantis esset id quidem sed ut et tueatur nostra, et sit eorumdem iudex; et, qui nesciunt semper enim prodesse volumus id discant e nobis. Quamobrem idem et hic faciendum censuimus, et te, Naugeri doctissime, iudicem elegimus, cum propter alia, tum etiam, quod omnia, quae his libris de ratione dicendi tractantur, sic teneas, ut digitos unguesque tuos. Debemus enim, quae publicanda elucubramus, iis recitare, vel scribe, re, qui possint, si bona sunt, laudare; sin mala, re-
509쪽
ALDI PII ΜΑΝvTII prehendere; ut olim Quinctilio poemata recitabantur, qui, quum aliquid non probaret, Corrige sodes hoc , aiebat, et hoc. Laudandus igitur Peripateticus ille Phormio, prudenterque secisse existimandus est, quod coram Hannibale de ossicio imperatoris et de omni re militari disputaverit, non ut illum doceret, numquam enim tantum insaniisset Phormio sed ut Poenus vel deI claretur ea audiens, quorum esset peritissimus, pra sertim, si copiose, ornate, docte a philosopho dicerentur, vel ut iudicaret potius, an perite ea de re disputatum esset. Bustice contra, et inhumaniter secisse Hannibal, semper enim suisse dicitur insuavis, et dissicilis qui, quum Phormionem audisset, et caeteri, qui interfuerant, vehementer delectati, quaesivissent,
quidnam ipse de illo philosopho iudicaret, responderit,
multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis, quam Phormio, deliraret, vidisse neminem. Quod eo tumeliosum responsum tantopere probari a M. Tullio miror, atque eo magis, quod non propterea delirare Phormionem visum esse ait, quia inepte, aut indocte de re militari praecepta narraverit, sed tantum, quia Hannibali, cuius nomen erat magna apud omnes gloria. quique tot annos de imperio cum populo R. omnium gentium victore certaverat. Quum potius delirus vere suisset Phormio, si apud rusticos, et id genus alios, qui non intelligerent, de re militari disputavisset, quemadmodum si surdis quispiam suaviter canat, aut narret fabulam, vel si coram caecis in numerum quis quam Optime ludat, aut m Duum celeritate praestigiatoriam agat.
510쪽
Tu autem , mi Faugeri, haec tibi dici a nobis lacile patieris, quod simul et doctissimus sis, et humanissimus, tum etiam quia, quum tibi sic dicuntur ,
omnibus dicuntur, in quorum manus haec nostra pervenerint. Quamobrem leges tu quidem , quae breviter de his libris quasi argumenta scribuntur, et leges non, ut Phormionem Hannibal, contumeliose , bar- harum id quidem in sed benigne, ut Soles, me, quum
ea legeris, dimissurus. Ea vero sunt haec.
In primo et secundo libro Rhetoricorum ad C. Herennium, et non nihil in tertio, de inventione,
prima ac maxima parte rhetorices, tractatur. Primus, exordium, narrationem, divisionem, et pauca quaedam de confirmatione, et consutatione continet. Secundus reliquas inventionis partes, et, quemadmodum ad omnem iudicialem causam inventionem rerum DCCommodari oporteret, ostendit. Tertius inveniendarum rerum , quae pertinerit ad causas deliberativas , et demonstrativas, rationem absolvit; hinc, quo modo, quae invenimuS, disponamus, atque in ordinem redigamus, et quibus rebus ad dicendum pronuntiatio, quibus item inventorum illesaurus atque omnium partium rhetorices custos memoria comparanda sit, docet. Quartus, reddita ratione, quare praeter Graecorum consuetudinem, suis auctor utatur exemplis .
Praecepta elocutionis, quae est ultima pars ex iis quinque, quas in Oratore esse oportet, non indiligenter tradit. Primus autem liber inchoati tantum operis, exposito