장음표시 사용
511쪽
genere artis rhetoricae, et ossicio, et sine, et materia, et partibus , continet genera controversiarum , et inventiones , et constitutiones, deinde partes orationis, et in eas omnes Omnia praecepta. Et, quoniam in eo ca teris de rebus distinctius dictum est, disperse autem de confirmatione et reprehensione, certi in secundo libro confirmandi, et reprehendendi in singula causarum genera loci traduntur. Et, quia , quo pacto tractari conveniret argumentationes, in primo libro accurate expositum est, in secundo tantum inventa unamquamque in rem exponuntur simpliciter sine ulla exornatione, ut ex secundo inventa ipsa, ex primo ex- Politio inventorum petatur. Postremo , quoniam omne in causae genus argumentandi ratio tradita est, deque inventione satis dictum videtur, reliquas partes orationis , quae oratori necessariae sunt, se deinceps dicturum Cicero pollicetur; sed postea ι mutato conis silio, sic inchoatum opus reliquit, puto, quia rude videbatur, sibique puero, aut adolescentulo, ut ipse in primo libro de oratore testatur, exciderit; atque ob eam causam rogatus a fratre, tres libros de omni ratione dicendi adeo doctos, ingeniosos, elegantes, Copiosos composuit, ut, qui in aliis libris semper omnes, in his se ipsum Cicero superaverit; ipse etiam illos tanti iaciebat, ut in epistola quadam ad Leptain
haec scripserit: α oratorem meum tantopere abs te
is probari, vehementer gaudeo. Mihi quidem sic per-m Suadeo, me, quidquid habuerim iudicii de dicendo, is in illum Iibrum contulisse; qui si est talis, qualem, tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum ; sin au-
512쪽
Μ tem aliud , non recuso, quin, quantum de illo libro, is tantumdem de iudicii mei fama detrahatur s. Hi igitur tres libri de Oratore , ea , quae tribus diebus viri
omnium eloquentissimi clarissimique de omni ratione dicendi vel disseruerant, vel docuerant, compleCtuntur; quorum librorum argumenta , tum aliorum , qui hoc ipso volumine continentur , breviter narranda hOCordine visa sunt. In primo libro, Ludorum Romanorum diebus, quum L. Crassus, colligendi sui causa, se in Tusculanum suum cum adolescentibus C. Cotta, et P. Sulpicio comtulisset, venissetque eodem Q. Mucius Scaevola augur, Crassi socer, et M. Antonius, hom et consiliorum in P. SOcius , et summa cum Crasso familiaritate coniunctus, primo die de temporibus illis , deque universa rep. quam ob cauSam venerant, multum inter se usque ad extremum tempus diei collocuti dicuntur; sed ea alibi sunt a M. Tullio mandata literis. . Postero autem die, quum illi maiores natu satis quievissent, atque in ambulationem ventum esset, et
Scaevola, duobus spatiis tribusve factis, quod infirmis esset pedibus, dixisset, ut imitantes Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis, sub platano et ipsi quiescerent , allatis pulvinis, omnes in iis sedibus, quae
erant sub platano , dicuntur consedisse. Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi Omnium, quum Crassus sermonem quemdam de studio dicendi intulisset, et quaedam ab Scaevola contra ea, quae dixerat Crassus, comiter dicta fuissent, ab Antonio et Crasso de rhetorices materia , et de iis, quae oratori
513쪽
ALDI PII MAXI TII necessaria sunt, in toto primo libro ornate copioseque
disseritur, cui satis longae disputationi adsuit quidem
senex Scaevola; sed, quoniam in Tusculanum suum ire constituerat, sermoni, qui de arte dicendi instituebatur, non intersuit; cur autem illius persona ab reliquis libris dimota sit, docet ipse Cicero in quarto libro Epistolarum ad Atticum, his verbis: O Quint in hisis Oratoriis libris, quos laudas, personam desideras. Scaevolae, non eam temere dimovi, sed seci idem , is quod in Miletidi Deus ille noster Plato. Quum in Pi-- raeeum Socrates venisset ad Cephalum, Iocupletem D et festivum senem, quoad primus sermo ille haben retur , adest in disputando senex; deinde, quum ipse
η quoque commodissime locutus esset, ad rem diviis nam dicit se velle discedere, neque postea reverti- tur. Credo Platonem vix putasse satis consonum
ν fore, si hominem id aetatis in tam longo sermoneis diutius detinuisset. Multo ego satius hoc mihi cas vendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetuis dine erat ea, qua esse meministi, et iis honoribus, ut vix satis decorum videretur, eum Iclures dies esseis in Crassi Tusculano; et erat primi libri sermo nom. alienus ab Scaevolae studiis; reliqui libri αε γλογει. has bent, ut scis; huic ioculatoriae disputationi senemn illum , ut noras, interesse sane nolui n. Die tertio, quum iam in Tusculanum Laelii soceri sui abiisset Scaevola , et Q. Catulus senex, et C. Iulius Capsar fratres e Tusculanis suis in Crassi Tusculanum ad audiendum Antonium venissent, cuius esse partes, ut eo die de arte dicendi loqueretur , ab Scaevola Iulius, quum ad
514쪽
fratrem veniret, audiverat, in secundo quidem libro ante meridiem ab Antonio de inventione, dispositione, memoria, tribus de quinque quasi membris eloquentiae, interpellantibus interdum aliis vel interrogando, vel approbando, vel etiam addendo, vel utcumque aliter videretur, doctissime agitur. Et, quoniam suavis est, et vehementer saepe utilis iocus, et facetiae, haec Iulio pars, quod in eo genere aliis excelleret,
consensu omnium datur; quamobrem ille coram consummatissimis ac divinis oratoribus Antonio et Crasso, tanquam in scena gestum Spectante Roscio acturus, verecunde quidem, sed quum iam defessus esset disputando Antonius, quum perpauca adhuc restarent, Peropportune se interposuit, munusque suum diligenter iucundeque peragit. In tertio autem, inclinato iam in pomeridianuin tempus die, Crassus de elocutione et actione, reliquis rhetoricae partibus, quae ei ab Antonio ex constituto relictae fuerant, disertissime et copiosissime loquitur. In his libris non ieiunas rhetorum artes, sed locupletissimos Aristotelis libros secutus videtur Cicero, idque in Crassi maxims sermone; ut hinc quoque Perspici possit, hoc ab eo vere in oratore dictum esse, se ora larem , si modo sit, vel quicumque sit, non ex rhetorum ossicinis, sed ex Academiae spatiis exstitisse. In libro de claris oratoribus, qui Brutus dicitur, deplorata summo cum dolore morte Hortensii, quicum
Cicero semper coniunctissime et amantissime vixerat, sociusque et consors gloriosi laboris fuerat, enum rat , quicumque usque ad sua tempora Latini oratores
515쪽
ALDI PII MΑΝvTiIclari exstiterant, ante tamen Graecis, qui excellia rant, quasi in transcursu, breviter enumeratis.
In libro, qui orator appellatur, quum a Cicerone M. Brutus per literas petivisset, ut, quod optimum esset genus dicendi, sibi ostenderet, id ille diligo lissime et copiosissime fecit. Et, quamvis de ei
cutione tantum a Bruto requisitus videretur, nonnulla tamen de inventione, dispositione, actione, ut Plenius soret opus, adiecit. In Topicis de communibus locis, unde argumenta: ducuntur, breviter quidem inter navigandum , quumὶ etiam libros Cicero non haberet, sed docte et dilucide agitur. Exempla tamen, quod ad Trebatium iurisconsultum scribatur, ex iure sumuntur. In Partitionibus in omne cauaarum genus Prae
cepta colliguntur. In libro, qui de optimo oratorum genere inscribi tur, quum salsam Cicero eorum vellet opinionem ostendere , qui eos solos Attice dicere contendebant, qui tenui quodam et sicco scribendi genere uterentur, Aeschinis et Demosthenis inter se contrarias orationes convertit, ut, quum hi Attici omnium consensu haberentur, neque tenui solum genere, sed amplissimo etiam, ac mediocri nonnunquam uterentur, manifestus illorum error deprehenderetur. Sed ipsae orationes ad nos non pervenerunt; id, quod habetur, praelatio est quaedam. Sed, quoniam sunt, qui libros de arte rhetorica ad Herennium Ciceronis esse contendant, non ab re facere mihi videor, si, quod ipse ea de re sentiam,
hoc loco breviter disputavero.
516쪽
Qui librorum ad Horennium auctorem esse Cic ronem volunt, duorum alterum lateantur necesse est,
ut aut ante, quam quae inchoata atque rudia puero aut adolescentulo sibi excidisse ait, aut post Cicero illos composuerit; ante, puto dicturos, quia si puer aut adolescentulus illa impersecta, hoc est duos illos Iibros de inventione composuit, quando hos ad Herennium componere potuit ' lium puerulus ' quis hoc credat y At a viro etiam maturae aetatis, ne Pul resamilias , et philosopho compositi illi videntur, id quod
ex ipso auctore facile est cognoscere, quuin et haec dicit: u Etsi, negotiis familiaribus impediti, vix satis B otium studio suppeditare possumus, et id ipsum,n quod datur otii, libentius in philosophia consumeren ConSuevimus h : et haec, quae habentur in sine quarti libri: u Nam et simul libenter exercemur propter amiis citiam, cuius initium cognatio fecit, caetera philo- is sophiae ratio confirmavit; et nobis non dissidimus, v propterea quod et aliquantulum processimus, et alia η meliora sunt, quae multo intensius petimus in vita , n ut etiam si non pervenimus in dicendo, quo volu-ν mus, Parva pars vitae persectissimae desideretur . . Impediri negotiis familiaribus, et vix propterea esse otium ad studendum , et siquid superesset otii, in philosophia consumere consuevisse, tum parvam vitae persectissimae partem desiderari, non puero , Sed viro conveniunt, et patrisamilias. Adde, quod, quum Consuevisse dicit, quod daretur olii, in philosophia consumere , Praetermisso studio eloquentiae, diu videtur
philosophiae dedisse operam. Praeterea in iis ipsis li-
517쪽
ALDI PII MINvTII tiris de inventione , fecisset aliquam eorum , qui Sunt ad Herennium, mentionem, cur scilicet de arte Rhetorica iterum scriberet, quemadmodum in libris ora toriis eorum meminit, quae inchoata atque rudia sibi Puero aut adolescentulo excidisse refert; non ante igitur hos ad uerennium, quam illos de inventione, libros composuit. Post autem si dixerint, parum diligenter videantur eam rem considerasse, quia , si ita sit, sequeretur, politiores et magis cultos esse hos ad Herennium , quam illos ipsos, quos de inventione composuit: quod et doctior, et plures natus annos eos elucubrasset. Sed longe est secus. Rudes quodammodo hi videhuntur, si iis, quos de inventione Composuit, Com- Parentur. Et, quamquam sunt docti, tamen longissi
mo distant intervallo a divina illa M. Tullii eloquentia , immo, si quis accuratius consideraverit, plurima in his ad Herennium ilhris dure set ieiune dicta deprehendet. Adde, quod in libris de Oratore, ubi inchoatorum a se rhetoricorum meminit, et horum ad
Herennium meminisset, atque eo magis, quod persecta et absoluta sunt, omniaque artis rhetoricae praecepta contineant: ut ipse auctor ostendit his verbis: o Et m viam, quam sequamur, habemus; propterea quod in
is his libris nihil praeteritum est rhetoricae praece n ptionis is. Ergo ad Herennium libri si nec ante , nec post . quam illi de inventione , a Cicerone comp siti sunt, non sunt Ciceronis; nam, post divinos illos
oratorios, ad Herennium libros compositos dicere, amentia est. Illud praeterea non praeterierim, existimari dum esse, Hieronymum, et Priscianum , et alios, qui
518쪽
aut illa aetate, aut post exstiterunt, huius rei investigandae minimum sategisse: sed alterum alterius indiligenter , ut solet accidere, errorem seculos. Quis aulem illorum auctor merit, Grammatici certant; ei adhuc sub iudice lis est.
Sunt tamen , qui auctorem fuisse dicant M. Gallic nem , propterea quod in libro quodam rhetoricorum ad Herennium antiquissimo, qui dicitur esse Romae in bibliotheca Palatina, sic est titulus: M. Gallionis Rhetoricorum ad C. Herennium liber Primus, ubi Gallionis deletum esse aiunt, ita lamen , ut legi possit i et supra Gallionis scriptum T. cum binis utrimque punctis: inde Ciceronia; quod si ila est, puto eum , qui delevit, quod existimarit perperam scriptum Gallionis, deceptum cum praenomine Μ. S. quod idem in utroque est titulo, tum similitudine quadam Galli Dis et Ciceronis, apposuisse pro Gallionis, T. Ciceronis. Quam quidem rem quum aut ipse videro, aut ab alio audivero, cui fidem habeam, tunc credam: Curaboquo Gallioni librum suum, quo tot secula vel iniuria temporum, vel ignoraritia scriptorum priVR-tus est, restituendum: cuiuscumque tamen fuerit liber, ei fatendum est, multum Ciceronis hos, quos diximus , de inventione libros, ad ea, quae scripserit,
praecepta contulisse. Gallionem autem hunc eum crediderim , ad quem Ovidius in quarto libro de Ponto
consolatoriam scripsit epistolam ob mortem uxoris, cuius epistolae hoc est initium: Gallio , crimen erit vix excusabile nobis ,
Carmine te nomen non habuisse meo. Disiligod by Corale
519쪽
424 ALDI PII ΜΛΝVTII PRAEFATIO metum etiam illum fuisse, his eiusdem epistolae ostenditur carmiuibus: Sed neque solari Prudensem Multior ausim :Ver,cluc doctorum nota referre tibi.
Haec habui, mi Faugeri, quae super his dicerem pro tempore. Habeo enim assidue plus negotii, quam fortasse alius quisquam , vel occupatissimus. Adsit Deus, qui me et his malis, et gravissimis, quibus premor, molestiis eripiat: ac velit, ut, dum amissis agris et ipse haec queror,
.... En quo discordia ciues Perduxit miseros: en queis conseseimus WTOS. aut haec: .... Moi Pemenimus, aduena nostri, Quod numquam uerisi sumus, ut possessor agelli, Diceret, Haec mea sunt: peteres migrare coloni rtu quoque divinus poeta, es enim alter ab illo
Consolans compatrem tuum, mihi aut haec canas:
Fortunale senex, etiam tura rura manebunt:
Et longo quoque semitio te exire iacebit, O cito praesentes alibi cognoscere disos. aut tale aliquid. Quod quum fuero adeptus, saxo, quod tot annos indefessus volvo, in montis apicem tandem perducto et collocato, recubans sub tegmine fagi, et ipse queam dicere: Deus nobis haec otia fecit. Vale, ingens decus musarum.
520쪽
I misi, Satisfaciendum esse monet Auetor hoc exordio, qui quis is sit, euius hi sunt Rhetoricorum libri ad C. Herennium; nam, etsi familiaribus negotiis distineretur, ut minimum tem-
Poris studio superesset, quodque temporis si hi ab iis vacuum relinquebatur, studio Philosophiae tradere consuesset, sucit tamen, ut C. Herennii voluntati morem gereret, qui rogarat, ut de ratione dicendi, quae Rhetorice est, aliquid scriberet. Voluit autem amico satisfacere, ut veri amici ossicio fungeretur. et ne eum laborem vitasse homines crederent. Digreditur postmodum in laudes C. Herennii: aitque eo libentius hune laborem suscepisse, quod Causam haberet Herennius, cur hoc , maxime optaret. Qui enim recta intelligentia, et animi moderatione definita, quarum duarum rerum altera in cognosceudo, altera in utendo versatur, plurimum pollebat, par erat, uriri animi sui sensa eloquenter et ornate Exprimere posse. In hoc autem non Graeco est imitatus, qui superflua undique conquisiverunt, ut multa se scivisse profiterentur, qui mos erut Grae- eorum , sed ea tantuin, quae ad rem necessaria eSsent, tracta
vit. Quod secit nou quaestu commotus, non inani gloria addu-Diuitiam by Corale