Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

ro IN ORATOREM ueteri curriculo. Hoc loco pro exercitatione capere uidetur. Quod autem ait multiplicium id etiam in Acad. de Platone posivit: Platonis, inquit, aut toritate,qui uarius,multiplex eccopiosus fuit. Platonis primum. Nam ante Platonem in Academia nemo docuerat. Hunc autem locum ad philosephandit Hegit Plato, uel quod esset a turba remotus, in suburbano: uel quod in eo natus csset ut quidam aiunt: uel quod parum saluber esset,iat corporis intemperantiam castigaret. quae sane ratio mihi non satisfacit. Vestigia.) Perstat in metaphora: quoniam curricula dixerat, in quibus cursores imprimunt uestigia. Solebant autem in utrant partem de rebus omnibus Academici disputare: a que ideo Cicero sermones eorum uarios di multiplices appellat.

Sed & huius & aliorum philosophorum disputationibus, & ex

agitatus maxime Orator est,& adiutus Cum se prius ex Academiae spatiis Oratore esse dixisset, nunc ostendit in quibus discrepet a philosophis orator, di in quibus conueniat, εἱ ab illis adiuuetur. Plato, inquit, recalteri philosophi exagitarunt quide suis disputationibus Oratore,sed etia adiuuerunLin dialogo qui Gorgias inscribitur,Plato facit Socrate cum Gorgia Leontino, & eius discipulo Polo, de rhetorica disputantem, oc eam arte quasi irridente. in multis in locis apud Platonem Rhetores exagitantur: ut in Phsdro,in libris de Re pQuod autem adiutu esse ora, torem a philosophis dicit ad illud respicit, quod Pericles Anaxagoram, Demosthenes Platonem stequenter audiuerit.

Omnis enim ubertas,& quasi sylva dicendi, dueta ab illis est, nee satis tamen instructa ad sorenses causas,quas ut illi ipsi dicere sol bant agrestioribus Musis reliquerunt.

Ratio est,cur a philosophis adiutus sit oratori quonia inquit) ab eis omne copia, di dicendi materiam accipiti hoc est quod etiam Horatius ait in Arici Scribendi recter,s. re esto ripam, ersens:

Rem tibi Socraticae poterunt ostentire chariae, o Verba, provisam rem non inuita sieiuratur.

ias sylva. qua Graeci uocant Q. , id est materia. Nihil est enim, de quo

philosophi non loquantur,cum res omnes diuinas atq; humanas sibi tradianis das sumant. Ad forenses causas. ioniam ut alibi dici t philosephorsi ora tio neruos non habet oratorios, qvs magis sermoni. quam contentioni similis est. Agrestioribus Musis. Sic enim philosophi forenses causis appellabat: quoniam in eis,ut fiequenter agrestes homines solent, Oratores uociferatur, clamant, li tigant, o saepe de rebus tantii pecunia ijs certant. In Partitionibus Cicero duo genera hominum facit: alterum agreste,quod utilitate ac lucro: alterum uero urbanu,quod honestate magis mouetur. i in aliquando Cicerophilosephicas disputationes solet appellare Musas mansuetiores. ut ad Lentulum epist...Nam etia ab orationibus disiungo me sere, referocp ad mansuetiores Musas, quae me maxime,scutiam a prima adolescentia delectant. nam Cicero pro suacuns doctrina Musam ponit: ut ς.Tuscul.Quis est enim omniuqui modo cum Muss,id est cum humanitate, et cum doetii na,habeat aliquod commercium. θc ad Atticum x.Cum omnibus Musis rationem habere cogiato. Vnde apud Graecos, uir omni scientia destitutus, ἄμουσω appellatur: hoc est,ut Cicreo pro Archia uidetur interpretari, auersus a Musis.Hinc illud pro uerbium, Indo flos a Musis at sue Gratiis abesse. Sic Athenaeus parum eruditas fabulas, uocat. contra: -- Ηττον Graeci uocant, hominem maxime cruditum N politum: quasi quis Latine dixerit, omnibus Musis in stru stum. Quoniam igitur apud uulgum imperiti homines quod ait Aristo teles 5c Quintilianus plerun* uidentur ingeniosiores in dicendo,quam eruditi, ideo Musas agrestes uocant.

32쪽

co MMENTARIV s. ra

Sic eloquentia liaec forensis, spreta a philosophis, Sc repudiata,

multis quidem illa adiumentis, magnisci' caruit: sed tamen ornata uerbis,atque sententiis, laetationem habuit in populo, nec pauco rum iudicium reprehensionem in pertimuit.

Docet qua ratione a Philosophia distincta sit eloqilentia serenss. Quoniaam inquit eam philosophi spreuerunt, qui poterant ci plurimum prodesse.

Populares homines eius studium amplexi, uerborum luminibus exornarunt:

di populi iudicio contenti, quid de se philosophi sentiret, penitus neglexerui. Eloquentia serensis. Est enim duplex Rhetorica: altera forensis, altera philosophica. quod secundo de Finibus ostendit Cicero,cii ait: Obsequar igitur uoluntati tuae, dicam in si potero rhetorice: sed hac Rhetorica philosophonini, non nostra illa forensi,quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. Hanc igitur serensem eloquentiam, quae hebetia or est, philosophi spreuerunt: non illa doc iam 5c elegante, qua & in Platone, re in Aristotele videmus. Repudiata. Quoniam ab adminis iratione Resp- remoti,suis tantum sita dijs uacabant. Multis adiumentis. Quoniam reru cognitio, quam philosophi sibi uindicant,uerboru copia alici ut ait Crassus 3. de Orat. Sed tamen. Duabus de causis ostendit eloquentia in populo multu

ualuisse,licet esset a rem cognitione separata: primὀ, propter elocutione 5c ornamenta uerboru: deinde, propter sententias hominu opinioni accdmodatas. Paucoru iudicium. id est, philosophorti. sensus est: Quamuis oratorcs philosophi reprehenderent, & eos imperitos iudicarent, tamen populo iudice eomenti, nequaquam a proposito destiterunt.

Ita & doctis eloquentia popularis,& disertis elegans do strina defuit.

Concludit hanc partem. Vbi aduertendum est, a Cicerone magnam poni differensiam inter do stos re disertos.Doeios enim, philosophos appella qui

popularem eloquentiam negligunti disertos uel θ uocat Oratores, qui tantum

serensi eloquentia instrueti, Philosophiam non attigerunt. Quod autem ait eloquentiam popularem philosophis definite, id non ita intelligendum est, quasi nulli Philosophi fuerint eloquentes: hoc enim salsum es i. quonia in Platone atq; Xenophonte tanta suit eloquentia,ut Iouem,si loquatur, dicant nostis uerbis quam Platonis usurum, et Aenophontis ore Musas filisse locutas: ec terreo de Oratore dicat Crassus,Socratem eloquenti uarietate, copia, qua secunq; in partem dedisset, omnium fuisse sacile principem: sed quia causas forenses non agebant. Atque ideo primo de Oratore, tradit Antonius, non aliam ob causam Socratem, nisi propter imperitiam dicendi, filisse condemnatum. Qui duo loci contrarii uidentur. cum tamen,si recte intelligantur,multum conueniant. Et disertis. M. Antonius dicebat, multos a se disertos ut sos finite, eloquetem uero neminem. quonia disertum eum esse statuebat, qui ex communi sensu ornate posset oc copiose dicere: eloquentem uero, qui non

tantum ornate, sed etiam Lapienter re dodie de omnibus rebus uerba facere posset.Disertus etiam dicitur,quicunt copiose loquitur, etiam si nullam habeat scientiam. ut Catullus: Uenim leporum Dilenus puer, facetiarum. Sic Horatius: cundi calices quem non fecere libertumsElegans doeisina. Quae alio modo diligens ratio disiciendi uocat, ut intii Topicorum: ali quando subtilitas disseredi,ut primo de Oratore: nonnui quam ratio de omnibus rebus in utraiam sententiam dicendi, ut tertio de Oratore. Quin M. Antonius secundo de Orati uim incredibilem dicendi uocari quam in Carneade summam suisse ostendit . sic enim ait: Carneadis uero uis

33쪽

ra i N ORATOREM uis incredibilis illa dicendi, ec uarietas, perquam esset optanda nobis. Qui uero persedie coniunxerit elegantem doctrinam cum eloquentia populari,nulo Iuni adhuc fuisse constat. Ideo dicebat Antonius, uix Deo conc essum esse, ut persectam haberet eloquentiam. Est autem hoc loco figura, quae αἰπιδιαςολῶ uocatur. Nam doeios cum dissertis comparando, quid inter se disserant, o stendit: ecutrisque aliquid adimit, quod alteris attribuat. Illud etiam notandum est, eloquentiam aliquando simpliciter dici,quae ita desinitur in Partitio nibus: Eloquentia est,copiose loquens sapientia. aliquando cu adiunctione, ec tunc uel popularis,uel Philosophica dicitur.

Positum sit igitur in primis, quod post magis intelligetur, sine

Philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem: non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuuet, ut palaestra histrionem. Parua enim magnis scpissime redia conseruntur.

Hoc loco disputatione ingreditur, qua probat Oratori suturo necessariam esse Philosophiae cognitionem: quonia superius se Oratore ait ex Academiae spaciis extitisse. Hoc igitur primo exemplis ostenditi deinde rationibus, a simgulis Philosophiae partibus sium piis: postremo Antonii auctoritate, alip inde ad proposita qusstione reuertitur. Positu sit igitur. Haec est propositio,qus cum distinetione quada profertur. Sensus est Philosophia quide Oratori ne cessaria est,sed tamen eum non perficere potest. Positum sit. Philosophica Iocutio est. na positiones Philosophi,uocant eas propositiones, quae sine probatione ponuntur, ecquaru in aliud tempus probatio differtur. Graeci Moeuocant. Quem Psrimus,) id est perfectu. Nam mediocris Oratorina sine Philosophia potest esse.hoc aute loco persecta quaerit. Non ut in ea. Neq;:enim per se Philosophia potest Oratore ciscere, nisi accedant artis praecepta, re frequens exercitatio. Vt palaestra. Histriones, qui etiam Ludii oc Hypo

critat uocabantur ideo palaestram discebant,non ut luctarentur, aut certaret. sed ut in Armandis gembus,apsius membra omnia moueret. ita Orator ideo Philosophia nosse debet, non ut philosophorii more disputet, sed ut doctiorere pleniore oratione efficiat. Quonia uer0 similitudo haec humilior esse uide batur. quam rei dignitas postularet: ideo sententiosam ratione adiungit, saepissime fient,ut parua magnis recte conserantur. de qua re Virgilius dubitare ui

detur cum ait: Siparua Icet componem magnis.

Sed Homerus Heroas illos suos non tantum leonibus,t sis , apris, sed etiam muscis frequenter comparat. Vt non absurdum sit, si Oratorem histrioni comferat Cicero.

Nam nec latius, nec copiosius de magnis,uar is rebus,sine Philosophia potest quisquam dicere.

Prima ratio, cur oratori Philosophia necessaria siti quonia*pe accidit, ut de magnis et uarijs rebus Oratori dicenda sit: quod sine cognitione Philosophis facere nullo modo potest,cu maximae quaeq; res ad Philosophia reserantur. De magnis. Aristoteles Rhetoricoru libro primo quinq; maxima esse hit, de quibus Oratores in ciuitatibus uerba facere ec cosultare solent: hoc est, de uectigalibus, de bello oc pace, de custodia regionis, de rebus exportandis ec importandis,& de serendis Iegibus: de quibus omnibus late ec copiose sire debet orator disserere. Variis. Rerum uarietate ubis Philosophis attribuit, sine qua inanis est omnis oratio. Nam ut in primo de Inuentione legiamus uatiare oratione magnopere oportebit. na omni b. in rebus similitudo est satietatis mater. Sed cauendu est, ne id accidat quod Horati in Arte poeti

Qui variare cupit rem prodi aliter unam,

Delphinum diluis appingit amas aprian.

34쪽

c o Μ Μ E N T A R I V s. a Quod imperitis oratoribus frequento accidit, ut dum oratione uariare cupiunt, ea conquirant, quae nihil ad propositum facere uideantur.

Siquidem etiam in Phaedro Platonis, hoc Periclem praestitisse cς teris dicit oratoribus Socrates,quod is Anaxagorae physici suerit auditor, a quo censet e uiri,cum alia praeclara quaedam 8c magnifica didicisset, uberem & soccundum fuisse,gnarum que quod est eloquentiae maximum quibus orationis modis quaeque animorum Partes impellerentur. A' Periclis exemplo probat, in Oratore necessaria esse Philosep ita. is enim

nunqua tantam dicendi facultate comparasset,nisi Anaxagorae physici disci pulus fuisset .Pericles Atheniensium princeps, in bello & in pace uir maxime egregius fuit: sicut ex eius uita,quam Plutarchus copiose scribit, intelligi POteit. Quod autem ad propositu attinet, fuit etia dicendi laude clarissimus: cid ait in Bruto Cicero. Huius suauitate maxime hilaratae sunt Atticias: huius ubertatem & copia admiratς eiusde uim dicendi terrorem timuerunt. huius labris suadelam sessitavisse, scripsit Eupolis. Aristophanes dixit cum fulmina

r tonare,Graeciam permiscere. Illud autem de hoc uiro memorandii, quod licet estet cloquentissimus nunquam tamen uerba facere uolebat, nisi diligen ter praemeditatus fuisset. Vnde cu aliquando populus cum rogaret, uti uerba facerct, resipodit,ασαί-κ te Hanc tanta cloquentia Socrates existimabat eu ab Anaxagora philosopho didicisse. Fuit aut Anaxagoras Clazomenius genere, qui primus a mete diuina dixit suisse omnia creata, cu antea tantis tan, hoc est materia esset inordinata: unde cognomento νῆα dii ius suit auctior Diogenes Laertius. Patrimoni ii omne suu amicis donauit,& Philosephiae totu se tradidit. cebat hominie ideo natu esse,ut coetu cotemplaretur. Cum ab Atheniensibus condemnatus fui siet, quod de deis male sentiret,& Sole nitul aliud csse diceret quam candente serri massam, eum Pericles liberauit. Aiunt eum tanta suille constantia,ut cum filiorii mors illi ni inciata sui siet, nihil comotus dixerit: Sciebam me genui iste mortales. Cic.Tusc. i. de huius philosophi moriste sic ait Praeclare Anaxagoras,qui cum Lampsaci moreretur quaerentibus a

micis,uellet ne Clazomenas in patria si quid ei accidiiset afferri: Niliit nececse est,inquit: undis enim ad inferos tantunde ute est. In Phaedro. Platonis dialogus est, qui Phaedrus inscribitur, a Platonis discipulo qui Phaedrus dicehatur. Praeclara quaedam. Plato ait Periclem ab Anaxagora μιπιωρουγις didiciste, hoc est,rationem earum rerum quae in sublimi fiunt: νῶ m 3 -iae, hoc cit,naturam mentis Ac dementiae. Haec sunt quae praeclara Sc magnitica uocat Cicero. Vberem. Sic enim Plato, πα-ων πιλωλατρο ὀe ἀυἱ4 α γοῦν, omnium in arte Rhetorica perfectissimus. Animorum par tes. Hoc est, appetitus 8c ratio. de quibus primo de Ossiciis ait Cicero: Duplex est cnim animorum uis, ait naturae. una pars in appcti tu posita est,qus est otio; Graece, quae hominem huc at* illuc rapit: altera in ratione, quae do

cet re explanat quid faciendum fugiendum sit. Ita fit, ut ratio Praesi Lappe

litus obtemperet.

Quod idem de Dentosthene existimari potest cuius ex epistolis intelligi licet, quam frequens fuerit Platonis auditor.

Secundum exemplum,a Demosthene, qui Platone studiose dicitur audi- , uisse. A. Gellius libro ι. cap. . i. ita inquit: Hermippus hoc scriptum reliquit, Demosthenem admodum adolescentem uentitare in Academiam, Plato-ncm cp audire solitum. Primo de Oratore tradit, Demosthenem Platonis studiosum audiendi suisse: ut uim illam qua caeteris praestitit oratoribus, potius a Philo-

35쪽

x4 IN ORATOREM Philosophia,quam a Rhetoricis praeceptis accepisse uideatur.

Nec uero sine philosophorum disciplina genus Sc speciem cuius

que rei cernere, neque eam definiendo explicare, nec tribuere in partes possumus: nec iudicare quae uera,quae falsa sint,neque cernere consequentia,repugnantia uidere,ambigua discernere.

A' Philosophiae partibus probat,eam oratori necessariam.Esit enim ex Platonis sententia, Philosophia in tres partes distributa: in disseredi subtilitatem, in intam &mores, oc in naturae obscuritatem. Ac primo ostendit, disserendi subtilitatem,quae Logica uocatur,ita necessariam et Ie Oratori,ut sine illa nihil quod egregium sit,praestare possit. Quaerit enim orator causarum genera, repartes: quae recte nullo modo poterit intelligere, nisi prius quid genus, quid species sit, bene perceperit. Hoc autem a Logicis traditur. Praeterea tape nocesse est Oratorem definire, diuidere, argumentari: atqui haec tria praecipuastini Logici officia. Quid consequentias oc repugnantias rem,ambiguitates uerborum, quis sine Logica uidere, aut discernere possit quae cum Orator praestare debeat,omnino ut Logicam discat oportet.

Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio magnam Oratori suppeditat copiam

Secunda Philosephie pars Physice nuncupatur,qus rem causas 5c elementa ait principia pervestigat, ct denim rerum omnium naturam inquirit: quae cognitio sine dubitatione longe pleniorcm potest orationem efficere. Quid de uita,de officii ς de uirtute,de moribus, sine multa earum

ipsarum rerum disciplina,aut dici aut intelligi polle

Tertia & ultima plrs Philosophiae uocatur Ethice, quae de uita A moribus tractat: quam omnino necesse est Oratorem addiscere, alioqui munus suum obire minime poterit. Aristoteles Rhetoricorum lib. i. duas tantum Philos phiae partes Rhetoricae attribuit, hoc est Dialecticam & Politicam: ex quiabus uult ipsam Rhetoricam uniuersam constare.

Ad has tot tantasm res adhibenda sunt ornamenta innumerabi lia,quae solatum quidem tradebantur ab ius,qui dicendi numera bantur magistri.

Hactenus quid a Philosophis habere debeat Orator, ostendit. nunc uero docet etiam, quid a Rhetoribus accipiat. Tantas res. quantas tractant redocent Philosophi. Ornamenta. quae uel ad inuentionem attinent,ut quomodo sit exordiendum,narrandum, confirmandum, perorandum: uel addis spositionem,ut quid quot loco dicendum sit: uel ad elocutionem, ut quibus rebus polita fiat α figurata locutio. Quae sola. Nihil enim aliud Rhetores tradunt, nisi quod ad expoliendam orationem pertinere uideatur.

Quo fit ut ueram illam & absolutam eloquentiam nemo conse

quatur, quod alia intelligendi, alia dicendi disciplina est & ab aliis

rerum, ab ali js uerborum doctrina quaeritur. Causam adfert,cur nemo perfecte sat eloquens: quoniam, inquit, distimctae sunt professiones, oc ali j sunt qui Philosophia, alii qui Rhetorica doceat. Intelligendi. Multis in locis intelligendi scientia Cicero Philosophia appellat: quonia sine Philosophia nemo quicqj recte intelligit. Appellat etia doctrina reru, quonia non tam uerba, quam res ipsas philosophus cosiderare debet:&, ut apud Platone Socrates docet,si res intelligatur de uerbis non admodum soliciti esse debemus. Rhetoricam uero,doctrinam uerborum appellat: quoniam

36쪽

connENT ARI Us. 2scuoniam id unum praecipue rhetores spectant,ut ornatis atq; figuratis uerbis utantur. Quod si quis rerum persectam intelligentiam cum uerborum doctrina coniungeret,is persectius eisset orator: sed talis nemo unquam extitit.

Ita* M. Antonius, cui uel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, uir natura peracutus S prudens, in eo libro quem unum reliquit,disertos ait se uidisse multo S, eloquentem omnino neminem. Ab auctoritate M. Antonii probat,neminem esse persectae eloquentem. Fuit autem hicΜ. Antonius, M. Antonia triumuiri avus, uir de disertus,de duo in libris de Oratore multa Cicero. Tradit Valerius Max. hunc tanta elo- Lib. s. cap. s. ouentia praestitisse, ut cum a Mario & Cinna milites ad eum obtrucandum missi fuissent, sermone eius obstupeis Ri,districtos iam gladios uaginis redis diderint: donec P. Antonius superueniens ,eum inter secerit. Vel primas. Eode tempore duo fuerunt summi oratores,L. Crassus,di M. Antonius. Sed alibi Cicero L. Crassum M. Antonio praeponit. hic igitur ex aliorum opinio, ne loduitur. Natura. Quoniam doctrinis non admodum erat instructus, sed a natura quasi formatus ad dicendii. Longe enim praestantior est natura, Quam doctrina. quod Olympiorum oda secunda declarat his uerbis Pinda, rus r. αα - φυα. μαθόντο--ωμια υρακG ωρ In eo libro. Libellum tantum unum, chimi de arte dicendi, reliquit Antonius quem tamen sibi imprudenti excidisse dicebat. Nam orationes suas idcirco non scribere dictitabat,ut si quando accideret aliquid con tra eum dicere,quem postea defensurus esset,non fuisse dictum a sed ossiet anfirmare. auctor Val. Max. Disertos ait. ae sit inter disertum N eloquen Lib. r. p. i. tem disserentia,superius iam dicitum est.

Insidebat uidelicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, reipsa non uidebat. uir autem acerrimo ingenio sic e

nim fuit multa & in se & in aliis desiderans, neminem Plane qui roeia appellari eloquens posset,uidebat.

Ratio, quare M. Antonius neminem se uidisse eloquentem diceret: quoniam animo cernebat speciem eloquentiae,quam in nullo homi indebat. Ita eius mente. Ponit mentem pro memoria,ammu uero Pro cogitatione. alio qui mens animi pars est sublimior, qua diuina contemplamur. ut Ouidius ait Met. de Pythagora: Mente Deos qua rutura negabat vilibus humatiis oculis ea pectoris hausit. C mimore uigili prestexerat omnia cκυ,

In medium disicenda dabat. - .

Hac de causa Socrates apud Platonem in Philebo dixi limentem coeli terraemresinam esse: Omnes inquit)sapientcs in hac re cossentiunt, αρ m minine

uersa Menander apud Plutarchum censet mentem in nobis deum esse & certi etiam Theologi nostri, mentem hominis Dei sit militudinem aio imagine

habere confirmant.Sunt autem in mente rerum species, quas cum uolumus, nobis ipsa phantasia represciitat. Hoc est quod ait Cicero, M. Antonium ani mo cernere solitum eloquentiae speciem, quae in mente eius nimiam pro ea quam Graeci ιμ--mαo uocant,posuit. Acerrimo ingenioo

Id est acutissimo, B promptissimo. saepe enim hoc epit to utitur Cic , acre hIdicium ut acie studium,acre in nium appellet. Oculorum ctiam se sum acertimum uocat. Acrem animu pro sorti dixit pro Milone. Milosam

37쪽

rs IN ORATOREM animo defendebat. Et in se. Quia sibi in dicendo non plane satisfaciebat.

Arist. o.Et hic. nam quamuis suum cui l pulchrum sit, ut est in prouerbio, et omnes Qλαι ne

decipiat: tamen qui sunt acri iudicioi suis etiam in rebus ostenduntur,et ad perfectionem sibi multa deesse praeclare intelligunt. Et in alijs. Hoc longe facilius est. Solemus enim acutius aliena uitia uidere, quam nostra. quod Horatius ita notat: Cκm tua peruitias oculis mala lippus inunctis,

Cur in amicorum uti s tam cernis acvtκm,

Q ram cut aquila,aat sierpens Epidaurius sDesiderans. Ea tantum quae absunt desideramus. id autem cui aliquid do est,persectum esse nullo modo potest. Cum igitur ec in se,& in alijs Antonius multa desideraret, merito neminem appellari posse eloquentem censebat. Itaq; ab Antonii auctoritate probauit, quod initio proposuerat, esse qua dam in animo perseelae eloquentiae speciem. at* ideo concludens hanc par tem,ita subiungit:

Quod si ille nec se, nec L. Crassum eloquentem putauit, habuit

profecto comprehensam animo quandam formam eloquentis: cui quoniam nihil deerat,eos quibus aliquid ,aut plura deerant,ineam

formam non poterat includere. Eodem temporc suerunt duo summi oratores M. Amonius,& L. Crassiis:

quorum Crassus longe doctior habebatur, Antonius acutior in refellendo, uterm tamen reliquis omnibus praestabat. unde bene argumentatur Cicero: si Antonius neq; se, neque Crassum eloquentem existimabat, ergo putabat aliquam eloquentiae formam inueniri praestantiorem ea, quam ipse re Cras. sius consecuti fuerant. Fuit autem L. Crast is, praeter summam eruditionem 5 eloquentiam, etiam suauissilino uir ingenio, quemadmodum in libris de Lib i. Cl. r. Oratore Cicero docet:& praeterea uir integerrimus. Tradit Valeri Max. quo tempore Crassiis prouinciam Galliam obtinebat, in eam Gn. Carbonem uenisse, cuius patrem Crassiis damnauerat, ut si qua in re postet, inimicum p tris sui notaret, re Romae deinde accusaret. Crassum autem tanta fiducia fui cse,ut Carboni locum in tribunali suo assignaret, nec ulla de re, nisi eo in contalium adhibito, cognosceret. Quin etiam quo tempore Carbonem patrem ac cusabat, cum Carbonis seruus scrinium ad eum attulisset, in quo plura conti nebantur, quibus Carbo facile poterat opprimi: non modo non illud acce, pit, sed ut erat signatum,cum seruo catenato ad ipsum Carbonem inimicum Lib. s. p. r. suum remisit: auctor idem Valer. Max. Comprehensam animo. Quoniaam perfectae rerum sorinae in nullo consistunt indiuiduo, sed tantum animo cernuntur. Nihil deerat.) quia perse 'aerat. In eam formam. Cum enim forma res perficiat atm eis appellationem attribuat, uidetur eas quodammo do includere. Nihil est igitur quod forma sua non sit inclusum. uerum formae diuerse siunt: aliae enim persectiores sunt,aliae minus persectae. una tantum ea quae in animo insidet,plane perse Ita est: reliquis omnibus aliquid, aut plura desunt. Oratores igitur omnes,sicuti etiam reliqui artifices,in aliquam forma includuntur: sed nemo in eam quae est in animo, quia nemo persecius inuenie.

In uestigemus hunc igitur Brute, si possumus,quem nunquam uidit Antonius aut qui omnino nullus unquam fuit: quem si imitariatiu exprimere non possiimus, quod idem ille uix Deo concessum esse dicebat, attamen qualis este debeat, poterimus sortasse dicere.

Postquam satis sibi probasse uidetur, esse aliqua perscissi oratoris speciem,

quae tantu animo cernatur: nunc cocludit simul re proponit, ea se inuestigare

uelle, ec dicere qualis esse debeat. Inuestigemus. Metaphora sumpta a uenatoribus,

38쪽

c o Μ Μ E N T A R I v s. α'toribus,qui uestigia seraru sequentes,eas frequenterimensunt. Ergo inuesti gare est diligenter inquirere. Sed interdum inuenire significat. Terentius: Ni inhil tam dissicile, quin quaerendo inuestigari possit. Nunquam uidit. oculis corporis,licet animo coprehenderet. Aut qui. Ir-οργωme,siue correctio. Quem si imitari.)ut tales esse possimus, qualis ipse est. Vix Deo. Hyperbole. na Deus omnia potest, di omnes in se perscchiones habet. Vnde celebratur illud ,- ηυἰt. δέοι id est,nullius rei indiges Deus. in quoties uolumus ostendere uirum aliquem esse singularem 5c eximiti, Deum illis este dicimus. ut libro a.de Orat. l n quo tu mihiDeus esse uideris. ec in Adelphis Terentius: Apud illum Deum te facio. Socrates apud Platonem in Menone, ait hanc

Laconum esse consuetudinem,ut quoties aliquem uirum admirantur, dicant, α ρ ουτ id est,diuinus uir hic est. Quintilianus etiam libro i. uirum o

inni Iaude cumulatum uulgo mortalem deum appellari sblitum ostendit. Qui uero sese ingeniose rebus egregiis accommodant,eos primo de Oratore Ciceto quas a Deo fictos uocat: Sunt autem inquit quidam ita naturae muneri bus in ijsdem rebus habiles,ita ornati ut non nati, sed ab aliquo Deo ficti uia deantur. Vsus est igitur hyperbole M. Antonius, cum dixit, Vix Deo concessum esse, ut perfectus orator esse possit. Poterimus fortasse. D ibitat Otiam, ne uerbis exprimere non possit, quod animo complectituri quoniam multa sentimus,quae no postlimus eloqui. Atq; ille sane disertus est, qui dicendo sensa animi re ste potest exprimere.

Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam so

ruerunt: peraequὲ autem, id quod uolumus,perpauci in omnibus.

Hac tenus prslatione usus est,qua re quaestione proposuit,et causam attulit, quare tam pauci sint aut suerint eloquentes. Nunc dicendi genera distinguit, ut quod nam eoru sit optimum aperiat. Cum igitur tria sint dicendi genera imnum sublime,alteru humile,teritu aequabile ec temperatum,in unoquoq3 in quit aliqui floruerimi ut in sublimi Aeschines, in tenui Lysias, in temperato Isocrates. Sic apud nos in grandi Liuius, in exili Terentius, in aequabili Cssar. Sed qui aequaliter in omnibus florerent,perpauci aut nulli fuerunt. A. Gellius

libro . cap. 1 .ait & in carmine, 5c in soluta oratione tria esse probabilia dicendi genera, quae Graeci, αρ uocant, ea uocari ιχνον, - ν: Quae nos appellamus, uber, gracile, mediocre. Exempla in Latina lingua M. Varis ro esse dicit, ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium,mediocritatis Terentium. Ait haec tria genera tradita ab Homero, in tribus uiris: magniscum ecubet in Vlysse,subtile in Menelao mixtum moderatum p in Nestore. quae tripertita uarietas animaduersia est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam miserunt,uti multam Romani, quam illis indixerant propter Oropi uastationem, remitterent. Fuerunt autem, Cameades ex Academia, Diogenes

Stoicus,Critolaus Peripateticus. uiolenta di rapida Carneades dicebat, scitata teretia Critolaus modesta Diogenes, Ac sobria. Servius ait a Virgilio tria haec dicendi genera fuisse expressa ἰν ,siue humile,in Bucolicis:Mἰ p, id est mediocre di temperatum,in Georgicis: et sebi id est grande di sublime in Ae neide. Cicero etiam in epistolis utitur sere humili genere dicendi. sic enim ait,ad Petum scribens:Epistolas quotidianis uerbis texere solemus. In libris Philosophicis mediocre dicendi genus sequitiar. unde in prooemio librorum de ossiciis ait: Sed hoc quoq; colendum est aequabile S temperatum oratio

nis genus. In orationibus autem uarius est,ec multiplex. nam in eade oratione, prout causa postulat. aliquando sublimis,aliquando tenuis aliquando mediocris esse perspicitur. Sunt etiam orationes unius generis multata ut pro Cornelio Balbo tota grauis, pro A. Cecinna tenuis 5c subtilis, pro lege Manilia

mediocris&temperata.

39쪽

s, IN ORATOR ΕΜNam &grandiloqui ut ita dicam suerunt cum ampla & sententiarum grauitate,& maiestate uerborum,uehementeS,Uarh, copiosi, raues, ad permovendos& conuertendos animos instructi, ¶ti: quod ipsum alii aspera,tristi torrida oratione,necp persecta,nein conclusa: alij leui,& instructa,& terminata,sunt consecuti.

Vnumquodq; dicendi genus in oratoribus quale shostendit, ac primo de sublimi uerba facit. Qui uesunt,inquit,grandiloqui esse oratores, id primo student ut graues sententias inueniant,re uerba maiestate plena: demde,ut uehementer,uarie, copiose, grauiter dicant: postremo, ut audientium animos pera

moueat Hoc fit aut aspera,aut leni oratione. Grandiloqui. Poeticu uerbst, Dotius m oratorium,at in ideo usus est.Talis fuisse dicitur Sulpicius de quo in libro de Claris oratoribus ita Cicero: Fuit enim Sulpicius uel maxime omnium,quos quide ego audiuerim, grandis,oc ut ita dicam tragicus orator Sententiarum grauitate. ut pro Rab. perduell. quae oratio tota sub limis est Quamobre Dest boni Consulis cum cuncta auxilia R eip. labelaei ri convellim uideat,serre ope patriae,succurrere saluti, fortunisu comunibus, implorare ciuium fidem,suam salute posteriorem salute communi ducere: est etiam bonoru oc fortium ciuium,quales uos omnibus Rei p. temporibus exulistis intercludere omnes seditionum uias, munire praesidia Reip.summum in Consulibus imperium summum in senatu consiliu putare. Maiestate uerborum. Vt in cade oratione: Ab Ioue optimo maximo,caeteriss dijs,deabus immortalibus,quorum ope re auxilio, multo magis haec Resp. quam ratione hominu ec consilio gubernatur, pace ac ueniam peto,dic. Vehementes, uatrii. Haec omnia quae sublime efficiunt orationem, varie sparsa uidentur apud Cicerone: sed in oratione pro Milone multis in locis clarissime lucent, praecia

pue uero in peroratione, qua conatur iudicum animos permovere. Quod ipsum. Inter sublimes oratores est aliqua disserentia,quod aliqui tristi di hori, da oratione delec2antur,aliqui uero leni ec expolita. Et contra tenues, acuti,Omnia docentes,& dilucidiora, nonam

pliora facientes, subtili quadam Sc pressa oratione limati: in eode genere alii callidi,sed impoliti,& consulto rudium similes A imporitorum: ali j in eadem ieiunitate cocinniores, id est iaceti, florentes

etiam Sedeuiter ornati. Hoc dicendi genus sublimi oppostum est in quo qui uersantur, non qua runt res amplificare atqi augere dicendo,sed fatis sibi putant docere. quasis ratio est in Epistolis sere omitibus, in Comoediis , in Satyris Horatii, qui ideo

eua sermones uocantur. in hoc genere subtilitas Nacumen cernitur,ut in tota

oratione pro A. Cecinna: Ex hoc genere oratorii qui uersantur in tenui sermone,aliqui callidi sunt, di tame dedita opera uolunt inornati uideri,& imperitorum similes: qualis M. Antonius ec Cotta fuisse dicunir, qui ideo probabiliores fore suas orationes arbitrabantur,siliteras nescire putarentur. alii sequune quidem eande ieiunitatem ec tenuitate dicendi, sed tamen concinniores esse uolunt, ec faceti, di florentes: talis fuit Iulius Caesar, Catuli frater, qui libro de Oratore secundo de facetijs disiputatiin hoc genere sunt epistolae Ciceronis ad Trebatium libro ν. ec ad Papirium Periam libro s. quae ecfacetae sunt, releniter ornate. Attici apud Grecos hoc in genere praecipue foruisse dicuntur: unde Attica eloquentia,id est,pressa,subluis, 5c faceta.

Est autem quidam interiectus inter hos medius, & quasi tempo

ratus,nec acumine posteriorum,nec fulmine utens superioris, uici,nus amborum,in neutro excellens, utrius* particeps, uel utrius si uerum

40쪽

si uerum quaerimus potius expers.lsin uno tenore ut aiunt in dicendo fluit nihil asterens praeter facultatem Sc aequalitatem au t addit aliquos, ut in corona, toros, omnem Ep orationem ornamentis

modicis uerborum sententiarum in distinguit.

Haec est descriptio teperati et mediocris oratoris, qui nec subtilitate tenuis. nec magnificentia sublimiu sequatur,sed media quenda cursum inter utrunm teneat. Nec fulmine.)Sumptu ab Aristophane poeta, qui Periclis oratione fulminibus comparabat.Vt enim fulme omnia facillime penetrat,ita sublimis oratio facile mente sibit 5c permovet. ita Cic. Epist.s. Ain tande insanire tibi uideris, quὀd imitere uerborsi meorum, ut scribis, fulmina r Quicquid autem habet uehementem impetum, ab oratoribus oc poetis fulmini comparari solet,ut pro Cori Bal. Cicero duos Scipiones,qui a Poenis in Hispania caesi me runt, duo fulmina uocat. sic enim ait: Cum duo fulmina nostri imperii subito in Hispania Gn. ec P. Scipiones extincti occidissent. quem imitatus in Geo gicis Virgilius,de eisdem Scipionibus ita dixit: Et geminos, duo fulmina belli, sciapiadas. Quin secundo Tuscul. ad extremum ita inquit: Non modo stimulos doloris,sed etiam fulmina fortunae contemnamus. Vicinus amboru.) Nam in medio est, utriusq; extremi naturam quodammodo participare uidetur. Vel utrius φ. Corre 'io: quia reuera quod medium est, ad utrumlibet cxtremorum comparatum,uidetur elle contrarium, ita erit utriuis extremi ex

pers. Uno tenore. Putat Erasimus hoc esse prouerbiu, de iis rebus quae sui similes sunt, sibi lueluti perpetua quadam serie succedunt. ita in Bruto: Vnus

enim tenor est orationis, θc idem si ius. Aliquos,ut in corona, toros. In coronis sunt eminentiae quaedam quae tori uel toruli uocantur. ita, inquit, etiam in mediocri oratione nonnunquam, sed leniter, decet assiIrgere, ita ut modica uerborum & sententiarii ornamenta appareant. Torus nonnunqua lectus

est ab intortis herbis: interdum signiscat pulpam carnis, in qua robur est: ut Virgil. Luxuriat, toris animo um pectus. Et a. Tuscul. O'pectora, o terga, 5 lacertorum tori. unde Torosa iuuentus diacitur a Perso, pro forti. Toriali uero sunt ornamenta aurea uel argentea, quae pileis 5 petasis adiunguntur. ut Plautus in Amphitryone: Tum meo patri autem torulus inerit aureus sub petaso. quo uocabulo in Emblematum suorum praetatione usus est etiam Alciatus noster: Vestibus ut torulis, et is ut fuere parmas, Et valeat tacitis scribere quis notis.

In hoc mediocri genere sunt Virgilii Georgica, libri Ciceronis omnes de Philosophia,N oratio pro lege Manilia,sicut inserius uidebimus. Apud Graecos

Isocrates in hoc genere maxime floruit, cuius orationes omnes hac mediocri iucunditate resertae sunt: oc Demetrius Phaleraeus, etiam Philosophiae scien tia nobilis.

Horum singulorii generum,qui nouim singulis cosecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt. sed uidendia est, satis ne id quod uolumus effecerint. videmus enim fuisse quoia. .qui ridem ornate & grauiter, idem uersute & subtiliter dicerent.

Propositis tribus dicendi generibus, ostendit nemine adhuc in omnibus excelluisse: eos aut qui in uno tantii praestiteriit, magnos oratores suisse existimatos:ut Sulpit iu in sublimi Cotta in tenui, Hortensiuin temperato: tamen hoc non satis esse ait ad id quod Brutus quaerit. Magnu nomen. gloriam 5c ce

Iebritatem. iit, Et nos aliquod nomen decus, Gessimus.

Videmus enim. Non esse negatu ostendit homini,in omnibus dicendi generibus excellere: quonia aliqui iam suerul,qui et in graui alcy Omato genere,

SEARCH

MENU NAVIGATION