Marci Antonii Maioragij, In Oratorem M.T. Ciceronis ad M. Brutum, commentarius nuper adeò in eloquentiae studiosorum gratiam conscriptus, nuncquam primum in lucem editus. ... Accessit locuples rerum & uerborum toto opere memorabilium index

발행: 1552년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

44 I u ORATOR ΕΜVtitur ergo distinctione Cicero θc ait laudatum quidem sui se Thucydidem,

sed non tanquam oratorem,sed tanquam ii istoricum: ideo non ab oratoribus, sed ab historicis imitandum. Tribus autem modis Thucydidera lauda quod fuerit prudes, in explicandis causis et cosiliis reru gestaru: quod seuerus,in neomini parcendo, quo minus veru diceret: quod grauis, in ita eloquedo,ut in rebus & uerbis pondus & auctoritas inest et . haec enim tria prscipue, qui scributhistoriam, praestare debet. Nec vero. Tanta,inquet,in solitudine uixit Thacydides, ut nisi sic ipsistet historiam,nemo sciret eum fuisse natum, quamuis honoratus 5c nobilis fuerit. Haec autem eo pertinent, ut ostendat, in oratorum numero nunquam fuisse. Nam oratores in luce, atq; in oculis hominum, non

autem in solitudine uersantur. Honoratus 5c nobilis. Nam Suidas ait,Thucydidem maternum genus a Miltiade duxisse, qui strenuissimus imperator Atheniensium fuit: paternum autem ab Oloro,qui Thraciae rex fuit Discipi ius filii Antiphontis Rhamnusii qui primus causam capitis pro se dixisse, ecorationem scripsisse dicitur. Cum puer adhuc esset, audiuit Herodotum si

as historias recitantem: cuius gloria motus, lachrymas continere non po mit. Quod cum Herodotus animaduertis let, ad patrem cius conuertus dixit:

Feliciter silium genuisti Olore,qui ad optimas artes animum applicatum hahet. Cum historiam scribere aggressiis deinde filisset, tanta usus est diligentia, ut militibus mercedem daret, qui uera nunciarent: ec etiam ab hostibus rem intelligere uolebat, ne quisquam suis magis faueret. Huius tame nemo neq; uerborum neo sententia rugrauitate imitatur sed cu mutila quaeda & hiantia locuti sunt, quae uel sine magiastro facere potueriin t germanos se putant esse Tla ucydidis.

Hactenus ostendit, ab oratoreThucydidem imitandum non esse.Nunc eos irridet, qui cum eum sibi imitandum propostierint, peruerse tamen imitantur. Est enim imitatio praecipua duplex: una uerborum altera sententiarum. Posistimuς enim alicuius uerba imitari, di sententias relinquere. ut si uerbis quiadem Ciceronis aliquid exponamus, sed neque artificium, neq; ordinem, neoque figuras eiusdem sequamur. quam imitationem licet multi amplectantur, tamen paruae admodum laudis est. Postulariis etiam res di inuentiones alicuius imitari,uerba autem praetermittere: quod omnium ingeniosissime Viragilius fecit, qui res fere omnes ab Homero sumpsit. Sed qui & uerba, 5c res

alicuius boni auctoris imitari nouit, ille praeclarus di excellens imitator apis pellari potest. Merito ergo Cicero replehendit eos, qui cum Thucydidem uellent imitari, neq; uerborum eius, nese sententiarum grauitatem imitabanis tur, sed mutilam tantum & hiantem compositionem. Mutila. quae aures non impleant. Debet enim uerborum ambitus talis esse, ut & compleat ueris

his suod eropotuit, nec quicquam redundet. ut in Partitionibus docet. Quae

uero mutila sunt & breuia,nequaquam aures complere possunt. Hiantia. quae ex aspero uocalium concursu uasite pronunciantur. Nam ut Corni sciaus ait crebrae uocalium concursones, uastam atq; hiantem oratione redduci ita Crassus 3. de Oratore praecipit: Ne asiper uerborum concursius sit, ne uehiulcus. Germanos se putant. Venusia irrisio. quae tangit eorum imperitiam, qui sine magno labore&diligentia sperant se praeclaros auctores imitari posse. hoc enim inquit quod isti faciunt, etiam sine ullo magistro facere potuerunt. sit autem saepenumero, ut qui sine praeceptore literis operam dant, in multis decipiantur. Vnde non sine causa Socrates apud Platonem, Heraclitum Ephesium, S qui cum sequebantur, reprehendit atque irridet, quod se is δεδέκτους esse gloriarentur. Vocant autem Graeci αυῖ RENoe, eos qui sine preceptoris ope proficiunt. unde Cynicus Diogenes pata pertatem appellabat uirtutem αἰτοδιδευμέ/,quae per se discitur.In primo de Natur. Deorum, Cotta

52쪽

Cotta Epicurum irridet, quod gloriaretur se magisti u habuisse nullum quod ec non praedicanti inquit) tamen facile quide credere: sicut mali aedificii domino, glorianti se architectum non habuisse.

Nachiis sum etia, qui Xenophontis simile esse se cuperet: cuius sermo est ille quide melle dulcior sed a forensi strepitu remotissimus.

Tertium genus eorum qui se Atticos dici uolebant, & Xenophontem imitabantur,quos minus quam alios reprehendere vidctur: sed tamen ostendit, eos idoneos oratores fieri non posse. quamuis enim Xenophontis semio sua uissimus sit,tamen a causis forensibus plurimum abhorret. Xenophon Atheniensis fidit in primis nobilis, oc adco pulcher, ut mirum omnibus esse vidcre tur. hunc Socrates,cum in quodam angiporto fac ius obuiam esset,interroga uit,Vbi cibaria uenderetur ct cum ille Prompte respondisset,iteru petiuit Socrates, Vbi uiri boni fierent ' Sed cit haesitarct Xenophon, tunc Socrates: Se quere me,inquit,& tibi locum ostendan .atque hoc modo factus est Socratis auditor. Et tanta dicendi sinauitate praestitit, ut ἀτ ικη μῆσα, uel μελίφ quod scribit Suidas diceretur. Platonis non admodum amicus fuisse uide tur, cuius rei causam A. Gellius tradit. Multa scripsit opcra politissimo ac sua- Lib. 4. . .

uissimo stylo. Sed equorum, & uenationis, oc rei militatis maxime studiosus Din quod ex eius operibus intelligi facile potest. Referamus nos igitur ad eum,quem uolumus inchoandii, Sc eadem eloquentia informandu,quam in nullo cognouit Antonius.

Cum iam satis eorum opinionem resutat it, qui se Atticos 5c esse putabant, ec dici uolebant:nunc ad propositam quaestionem suam reuertitur, ut cum sormet oratorem, qui persectus esse uideatur. Eadem eloquentia. Non forensem tantii in intelligit,nci philo phicam, quam superius elegantem doctri nam uocauit: sed eam,quae rerum cognitionem cum dicendi facultate coniunxerit quae copiose loquens capientia nuncupatur: qua qui praeditus esset, tali quam mortalis quidam deus haberetur ut ait Quintilianus. cuius imago quaedam, licet imperfecta in Demosthene ec Pericle fuit. Maonum opus omnino atque arduum Brute conamur: sed nihil disicile amanti puto. Amo autem,& semper amavi, ingenium,

studia, more S tuo S. Quoniam in tanta oratorum uarietate dissicillimum est iudicare quid optimum sit, ideo primo exclamat Cicero,difficile Sc magnum opus est : deinde, quasi seipsum colligens, nihil esse ait, quod amore effici non possit: a se uero

Brutum uehementer amari. Atin hinc naetiis occasionem,Bruti laudes persequitur,quibus ad eum amandum inducati ut cum tam egregio uiro obsecu tus fuerit,uenia consequatur,etiamsi plene quod ab eo Brutus petiuerat,prae stare non potuerit. Magnum Opus. Epiphonema est, quo etia attentionem

ec beneuolentiam renouat. Sed nihil difficile. Sententia pulcherrima, qua uis amoris atque beneuolentiae declaratur. Hoc est quod etiam Menander di xit spino ουδεν ἰχυει πλεον, Amore nihil est potentius. Vulgo dicunt, Nihil difficile uolenti: cum amanti positis dicendum sit. Amo autem. Tria tangit, quae hominem maxime amabilem efficiunt: ingenium,studia,mores. quae o mnia summa in Bruto esse dicit. Nam certe homines ingeniosis N acutos amare solemus. Praeterea illos,quos studi js optimarum artium deditos esse in telligimus: deni* etiam eos, qui probis atq; honestis moribus praediti sunt.

Atin ii aec tria ad animum referuntur,re in amore potentissima sunt reliqua omnia quibus ad amandum inducimur, longe sunt infirmiora: ut coniunctio sanguinis pulchritudo, diuitiae,nobilitas,caeterat cius generiS.

53쪽

Incendor porro quotidie magis, non desiderio solum, quo quia

dem conficior, congressiis nostros, consuetudine uictus, doctissi, mos sermones requirens tuos: sed etiam admirabili fama uirtimuit incredibilium, quae specie dispares,prudentia coniunguntur.

Ingreditur Bruti laudes, quibus ad eum amandum ait se quotidie magis incendi. Duas autem adfert causas, cur quotidie magis incendatur. Prima est, Bruti absentia: quae faciebat, ne possent congredi, una uiuere, θί cons hulari, quod uehementer se desiderare ostendit. Altera causa est, quo d adminrabilis esset fama uirtutum ipsus Bruti, qui iustissime prouinciam adminis straret. Quo conficior. consumor, contabesco. Ingens enim desiderium corpus conficit, ec consumit. Tria uero sunt, quae se desiderare inquit Cic ro: hoc est, cum Bruto congredi, cum eo uiuere, di confabulari: quae sane multo iucundiorem amicitiam essicere solent, cum interim absentia frequenter amicitiam imminuat. unde Graeco Prouerbio dicitur, τμου νομοos, ουκ ἀαὶ sensι. N Propertius, tivit in oculis,aηimo tam procul ibit amor. Isocrates tamen ad Demonicum scribens, ait: probos homines, etiam Ionge absentes amicos amare. Admirabili fama. Epithetis, sue additis ad nome, amplificat Bruti laudes,& oratione exornat. Specie dispares. Virtutes in ter te nullae contrariae sunt: quoniam bonum bono cduenit ex omni parte,n que unquam bonum bono repugnat. Veruntamen sunt quaedam uirtutes specie dispares, ut severitas 5c comitas, lementia re uindicatio, quae non nisi summa prudentia coniungi possimi. hoc est quod in Bruto maxime laudat. Prudentia. Virtutem hanc Aristoteles quali architectum quendam reliquarum omnium esse dixit: quod antea Socrates dixerat. is enim moderatricem quandam, et quas parentem uirtutum omnium, prudentia statuebat.Hac igitur uirtute Brutus caeteras specie dispares coniungebat.

Quid enim tam distans, quam a severitate comitas: quis tamen unquam te aut sanistior est habitus,aut dulcioret

Probat,a Bruto specie dispares uirtutes prudentia coniungi,quod idem enset 5c seuerus recomis. Seueritas uirtus est, quae in constantia totius uitae,5 in puniendi rigore perspicitur. Comitas autem est lenitas quaedam , 5c antima duei tendi moderatio, cum aliquid de summo iure remittitur. Hae uirtutes inquit) inter se distare,&quodammodo pugnare uidentur: sed tamen eas ita tu copulasti Brute, ut nullus unquam uel lancitior, uel dulcior fuerit. Tam distans. De uirtutibus intelligit: nam uitia multo magis distant. Cum ustriis omnis in mediocritate sita sit, omnis autem extremitas uitiosa. Sanctior. seuerior. Idem erit igitur sanctitas,quod seueritas. Oportet quidem uitiorum acerrimum esse uindicatorem, sed in caeteris decet comem 5cassabilem esse.hoc modo seueritas comitati coniungetur.

Quid tam difficile, quam in plurimorum controuersius diiudi/

eandis , ab omnibus diligi et consequeris tamen , ut eos ipsos, quos contra statuas, aequos placato scy dimittas. liain efficis, ut cum gra tiae causa nihil facias,omnia tamen sint grata quae facis.

Summam Bruti prudentiam commendat, qui tam sapienter iudicia tracta

ret,ut etiam illi,quos contra sententiam tulisset,eum amare cogerenturi quod

omnino rarum est, at V dissicillimum. Tam difficile. Verum est enim illud, quod Theognis scriptum reliquit: γιι ειν ν μεγαυις π ν λε- . adeo ut etiam prouerbio dicatur, Ne Iupiter quidem omnibus placet. Quod si in aliqua re dissicile est omnibus placere, id certe in diiudicandis controuersiis multo

54쪽

co MMENTA Vs. 63 multo disiicillimum est. nam qui condemnatur, semper sibi iniuriam seri existimat. Magnae igitur cuiusdam sapientiae est, eos placatos aequosque dimittere, quos contra statueris. Hoc est quod in Bruto summopere commendat Cicero. Gratiae causa. hoc esst,fauoris.Debet enim iudex in neutram par tem inclinare, neque huic magis quam illi fauere, sed trutinam ut aiunt rectam tenere. Gratia uero pro fauore frequenter apud Ciceronem reperi tur, ut pro Quintio: Quae res in ciuitate duae plurimum pollunt, hae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia, ec eloquentia. Ita pro Do-mo sua dixit, ferre legem per gratiam. Ita dicimus esse in gratia, pro eo quod Barbari dicunt, habere fauorem. ut ad Att.1. Erit nebulo iste cum ijs dynastis ingraua. ec 3.de Ohic. dixit, In maxima gratia esse apud omnes: id est, fauorem omnium habere. Gratiae causa nihil tacere, est,nemini praeter aequitatem Euere. Quod cum faceret Brutus, tamen id assequebatur, ut quaecunq; fac

ret, Omn ibus grata essent.

Ergo omnibus terris una Gallia communi non ardet incendio, in qua frueris ipse te,cum in Italiae luce cognosceris, uersaris Pp in optimorum ciuium uel flore,uel robore. io tempore Cicero scripsit hoc opus, Caesar in Africa Pompeiani belli reliquias persequebatur, contra Catone Scipione Brutus aut cisalpina Galliam obtinebat, qua in administratione tam iuste, tamin sapienter se gerebat, ut omnes Galliae fortunas laudarent, quod talem praesidem sortita fuisset. nam reliquae partes Italiae,cum bellorum ciuilium impunitate,tum praesidum crudelitate ecauaritia maxime preniebatur. Ferunt Caesare,cum ex Africa re uersus fuisset, maxima ex Bruti cotinentia ec sapientia uoluptate perceptile. Hoc est quod ait Cicero, Vnam Gallia non ardere comuni incendio. Galliam autem hanc nostra intelligimus, quae nunc Longobardia nominatur: quavis aliquato lacior esset, in etia Mutinam et Bononia Romanorii colonias comtineret. Italiae luce. Gallia lucem Italiae uocat &flore&robur optimoru ciuitam,quoniam ec reru ubertate, re ingenioru praestantia, ec bellica uirtute sere caeteris semper omnibus antecessit.Haec eadem pene de Galliae nostrae Iair dibus tertia Philippica leguntur,ubi sic ait Cicero: Nec uero de uirtute, constantia, grauitate prouinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperii Pop. Rom. illud ornamentum dignitatis.

Iam quantum illud est, quod in maximis occupationibus nun

quam intermittis studia doctrinae semper aut ipse scribis aliquid,

aut me uocas ad scribendum.

Inter caeteras Bruti laudes hanc etiam maximam ponit Cicero.quod litera rum studia nunquam intermitteret.Erat enim adeo literis deditus, ut etiam in

castris, di in bello semper aliquid aut leoret, aut scriberet. Scribit Plutarchus, pridie quam in bello Philippensi mortem oppeteret, cum reliqui de futuro

hello maxime soliciti essent, Brutum ipsum lectioni uacantem , epitomen hi-uoriarum Polybii conscripstisse. Putabant enim illi sapientes ueteres, omne perire tempus, quod studiis non impertiretur. Itaque uirorum eriIditorum maXima erat eo tempore copia, quos Imperatores Romani secum habere consueuerant: ut Scipio Asricanus Panaetium, Pompeius Theophanem Mytilenarum, Lucullus Archiam poetam, Cicero Diodotum Stoicum, ali jPalios: ec unus aliquando plures, ut C. Caesar. Quin legimus Octavianum Augustiam, cum iam orbi terrarum dominaretur,nullum unquam diem prae termittere solitum, in quo non aliquid uel legeret,uel componeret. Vt ueli mentissime damnanda sit principum nostri temporis peruersa consuetudo, qui cane peius ec angue literas oderunt.

55쪽

44 IN ORATOREM

Itaque hoc sum aggressus statim Catone absoluto: quem ipsum

nunquam attigissem,tempora timens inimica uirtuti, nisi tibi ho tanti,& illius memoriam mihi charam excitanti, non parcre, nefas este duxissem.

Tempus notat,quo coepit hoc opus conisibere. Cum primum inquit, Catonem absoluissem. QIudam intelligui librum de Senectute, qui Cato maior inscribitur: sed male. nam Catonis Vticensis laudationem scripsit Cicero, quod opus Catonem appellauit. Erat autem Cato,ae auunculus oc socer Br ti, uir omni uirtutum genere cumulatus: qui cum perca tempora, ne in m nus Caesaris deueniret, sibi mortem consciuis let, rogauit Brutus Ciceronem, ut eum quasi funebri oratione laudaren quod Cicero se praestitisse dicit. nam

Philippus Melam thonius meo quidem iudicio fallitur, qui putat a Cice

rone Catonis laudationem, contra Caesaris Anticatones scriptam fuisse: cum iam Cicero Catonem absoluisset, antequam Caesar in Catonem scribere sit ingressus. imo uero Caesar ad scribendum uenit, ut Ciceroni responderet, Scelus laudationem refutaret . quod ad Atticum scribens Cicero sic ostendit: Qualis futura sit Caesaris uituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit, in quo colligit uitia Catonis. Fuit a tem Catoni Caesar semper inimicus, etiam dum priuatus in I cp. uiuebat. Quem ipsum. Duabus de causis se adductam suis te ostendit, ad Cato nem laudandum: primo, quia rogatus a Bruto fuerat: deinde quia ipsum Cae-

tonem charum 5c amicum habuerat.

Sed testificor, me a te rogatum,& recusantem haec scribere esse ausu in. Volo enim mihi tecum commune esse crimen: ut si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniustioneris impositi tua culpa sit,mea recepti. in quo tamen iudicii nostri errorem, laus tibi dati

muneris compensabit. Antequam reuertatur ad quaestionem suam, testificatione uretur, qua do cet se non sua sponte, sed rogatu Bruti uenisse ad opus hoc conscribendum Volo enim. Ratio testificationis. Si acciderit,inquit,ut in aliquorum crismen incidam, uolo te criminis eius habere socium. Vt si sustinere. Met phora a baiulis sumpta, qui nonnunquam oneri flaccumbunt. Iniusti on ris. iniustum onus uocat, id quod iustam excedit magnitudinem. Sic etiam Virgilius 3. Georg. Iniustos ubbasice utam dum ea in Hic notanda est inam distributio,qua declarat,quomodo crimen commune sit futurum: Quia tu,inqui mihi imposuisti,ego recepi. In quo tamen. παραμυθια, hoc est solatium: Si, inquit, uituperationem meruero, quod non uere de persee o oratore iudicarim: laudabor tamen, quod hoc munus tibi offer

reuoluerim.

Sed in omni re dissicillimu est formam,quod χαρακ Grece di

citur,exponere opsimi: quod aliud ali j suidetur optimum.

Renouat quaestionem, quam supra posuerathocest, quae sit forma optimi. quod ideo difficillimum esse ad exponendum ait, quod uatiar sint hominum sentcntiae. χαρακτηρ idem est hoc loco quod idaea. Signiscat autem cuius rei formam, sed proprie quae est in materia,cum idaea sine materia intelligatur. iod aliud aliis. Nam, ut ait Terentius , tot homines, tot semen tiae. 5c Persius eodem modo: Mille minum Ibecies,er rerum discolor us,

Hinc

56쪽

conMENTA IOUS. Mnine oris sunt inter philo'phos tot contentiones,quod aliud aliis optimum

uideretur. Nam ut praeclare dixit Euripides in Phoenissis G πασi ταών, 1ωλω φυμφόν τ' ἄμα, κουραγ--θρω-e sp t: Si idem Ommbus pulchrumati egregium esset, nulla esset inter homines anceps concertatio.

Ennio delector ait quispiam, quod non discedit a communi mo

re uerborum. Exemplis probat, id quod propositerat, aliud aliis optimum uideri. Erit aliquis, ait, qui Ennio delectetur, quoniam familiari dicendi genere utitur. Ennius Calaber fuit, Rudiis natus: quod oppidum est Calabriae, teste Pom ponio Mela, ec Plinio. unde pro Archia Cicero,Rudium hominem cum uocat, ec Ausonius Rudinum. Eusebius tamen Tarentinum fuisse scribit.Dice, hat se natum ex stirpe Neptuni,a Mesapo illo de quo Virgilius: Et Mesapus eduum domitor,Neptunia proles. Vnde Syllius italicus ita de illo cecinit: Ennius antiqua Me apiis origine regis. A M.Catone Romam deductus est ex Sardinia insula, cum ipse Cato Quaestor ex Astica redire postea uero Scipioni Asticano superiori factus amicus, etiam sub eo stipendia meruit: quod etiam Claudianus his uerbis ostendit, Haerebat doctas laten, a biss solebaomnibus in medias Ennius ire tubas. Ingenio fuit acri, di ad scribendum paratissimo: sed tamen in elocutione rudis habebatur. In sententus uod grauis suit. unde Virgilius, cum ex Ennio sententias excerperet, dicebat, se aurum ex Ennii stercore colligere. Dicebat at tem Homeri animam in suum corpus transmigrasse, ait ideo factum esse poetam. Multa scripsit opera, sed omnia interierunt. Mortuus est articulari moraho, cum annum septuagesimum ageret: in Scipionum sepulchro constituistus est,ut ait Cicero. unde etiam Ouidius ita de illo scribit:

Ennius emeruit, labris in montibus ortus, Contiguus poni Scipio magne tibi.

Antequam uero moreretur, ipse sibi epitaphium composilit, quod Cicero vehementer laudat, oc epitaphio Solonis illius sapientis anteponiti sic enim Ennius de se: scite O ciues sinis Enη im diis mi , Hic uellium panxit maxima facta patrum, Nemo me lachromis decoret,nec funera feturaxit.Curs volito uiuus per ora uirum.

At vero Solon ille sapiens ita de se scripsit:

Mors mea ne careat Iachomis, quamus amicis Moerorem,ut celebrent inera cum gemitu.

Quintilianus de Ennio sic ait: Ennium sicut saeros uetustate lucos adoremus, i ii quibus grandia re antiqua robora iam non tantam habent speciem, qua iam religionem.

Pacuuio, inquit alius: omnes apud hunc ornati elaboratiss sunt

uersus: multa apud alterum negligentius. Erit alius, inqisit, qui magis Pacuuio quam Ennio delectetur: quoniam Pacuvius in Hocutione magis elaborauit, ec positius atque ornatius scripsit: Ennius autem multa negligenter conscripsit. M. Pacuvius Brundusinus fuit, Ennii sorore genitus, ut Plinius auctot est: quamuis Eusebius dicat, Ennii nepotem ex filia fuisse. Primo autem picturam exercuit. nam aedem Herculis in foro Boatio pinxit, auctore Plinio: qui propter Pacuuium Poetam

57쪽

oetam ait Romae picturam factam fuisse clariorem. Tragicus insignis titit,&eleoans. Cum autem factus esset senex,et morbo graul s,Tarentum concessit,atonibi sere nonagenarius diem suum obiit: cum sibi prius epitaphium comis posuisset uerecundiae plenum, ec, ut ait Gellius, dignum eius eleganusium grauitate, quod tale est: Adolescens tametsi properas, c tese m regit,

Hoc te uolebam nescius ne esses: tale.

C. Lstius apud Ciceronem,amicum suum ais hospitem Pacuuium appellatitae alium Actio.uaria enim sunt iudicia,ut in Graecis: nec facilis explicatio,quae se a maximξ excellat.

lnvenietur,inquit, aliquis,qui magis etiam Actii lectione delectetur quo niam non aliter in Latinis sunt uaria iudicia, quam in Graecis: ne* qui sciuam facile potest explicare, quid sit illud quod caeteris omnibus presset. Actio. Acilius Tragoediarum scriptor, Romae natars est, sed libertinis parentibus: cuiab. u. cap.r. iam Pacuuius floreret, di prope senex esset. Resert Gellius, Actium in Asiam proficiscentem,ad Pacuuium, qui Tarenti tunc uitam agebat, diuertisse, at pei Tragoediam, quae Atraeus inscripta erat, perlegisle: quam Pacuuius laud uit quidem, sed in ea tamen quaedam duriora ec acerbiora dixit esse . quod Actius cum audiutissiet, ita respondit: Est ut dicis, neque eius sane me poenistet. meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. nam quod in pomis est, itidem inquit esse aiunt in ingeniis, quae dura θc acerba nascuntur,post nunt mitia θc iucunda:sed quae gignuntur statim vieta 5 mollia, atque a principio sunt uiuida,non matura mox fiunt,sed putria. Erat paruae statur quod ait Plinius S tamen in s de Camoenarum ingentem statuam tibi poni curauit. Interis rogatus aliquando, cur causas non asere cum in Tragoediis tantam dicendi uim haberet optime respondit in Tragoedijs ea dici quae ipse uellet: sed in ti, ro essent ea dicturi aduersarii,quae ipse minime uellet. Fuit adeo charus Decio

Bruto,ut carminibus eius Brutus templorum aditus exornauerit suorum, ut

ait Cicero pro Archia, , In picturis alios horrida,inculta,abdsta, re opaca: contra alios nitida,laeta, collustrata delectant.

Non tantum in literis.sed etiam in reliquis artibus iudicia diuerta sunt:ut in picturis. Sunt enim quibus placeat horrida atque inculta pictura, quoniam quandam uetustatis imaginem prae seserat, re naturam ipsam exprimere ui deaturiatii uero nitidam oc laetam magis amant, quod magis animum exhil rare uideatur. Sunt qui abditis ec opacis fguris delectentur, quoniam umbrsfiequentes in pictura non tantum magnum artiscium ostendant, sed etiam iucunditatem afferant. Quidam autem ea magis admirantur, quae radianti hus quodammodo lineamentis collustrata sint, ec splendore suo sensim mculorum seriunt. Necive absurde post poetas picturae exemplum attulit Cicero: quoniam, ut ait Horatius,

ut pictura poesis erit, quae si viri stet Te capiet magis:quaeίmbio iri abstes. Solet autem pictura ualde animum desectare. unde Virgilius de Aenara,

Atq; animum picturapascit iram.

id est quo praejcriptu aliquod, aut sermulam exprimas, cum in suo quod genere praestet,& genera plura sint

Hoc ad augenda rei dissicultate pertinet: Quae ratio est inquit, ut potat altiquis certa quandam regula exprimere,qua nostatur id quod optima si, cum

58쪽

co MMENTARIVS. smulta sint genera,at in unoquoque genere sit aliquid excellens Praestri pium aliquod.) Hoc uocabulo saepe utitur Cicero pro certa regula, quam se qui deceat. ut pro Cluentio: Omnia legum imperio N praescripto fieri uid bitis. 5 primo de Officiis: Haec praescripta seruantem licet magnifice uiuere. in secundo de Inuentione ad extremum: Cuius,inquit,rei certum quidda praescripta uidetur in perpetuum dari posse. Vnde ex praescripto uiuere,dicimus eum,qui seruat ea quae fuerunt illi imperata atm praescripta. qua in significatione reperitur etiam prae scriptio ut in Acad. Haec norma, haec regula, haec pra scripuo est naturae. Porphyrius ait, hanc metaphoram a ludi magistris ium-Ptam esse, qui pueris dictant, ec praescribunt, quod ediscant . unde Seneca: Pueri, inquit, ad praescriptum discunt. Aut formulam. Idem est sere formula oc praescriptum, hoc loco, pro regula generali, qua possimus omnia quae sunt eiusdem generis intelligere. Formulae iuris erant apud antiquos uerbis quibusdam conscriptae, a quibus in iudiciis discedere non licebat: alioqui li- rem perdebat is, qui discessisset unde formula cadere, idem est quod litem mittere: quod etiam causa cadere dicitur.

Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus: existimaui in omnibus rebus esse aliquod optimum, etiam si lateret: idcp ab eo Poste,qui eius rei gnarus esset,iudicari.

Hic aperit sententiam suam, nimirum omnibus in rebus aliquid esse optimum, et iasi non appareat: quod ille uidere possit,qui sit eius rei petitus. Hae religione. Hoc timore,uel superstitione: nam proprie religio deorum cultus est. Verum saepe pro timore, uel obseruantia quadam ponitur. Cicero a. de Nat. deorum, a relegendo dictam religionem putat. Lactantius libro .a retia Rando. Servius Sulpitius a relinquendo. Ponitur pro eo quod uulgo scrupi sum conscientiae dicunt. hinc dicimus Religionem offerre,uel inferre: & mihi religio est, hoc est,uereor. Repulsus.) Quoniam cepe homines oblata religione, ab incepto desistunt, ne deum offendere uideantu hic autem per translationem dicitur. Etiamsi lateret. Quoniam a sensibus ualde remotum est.

Hinc fit ut pauci sint, qui ea quae sunt optima,cognoscere possint. Quare non

sine causa iuuenalis clamat:

Omnibus in terris quaesiunt. Gadibus νφι Auroram Er Gangem, pauci dignoscerepost sint, Vera bona. Hoc autem ideo sit, quoniam nihil uere bonum est, quod non

sit a sensu remotum: ec nihil difficilius est,quam a sensibus cogitationem reuocare. iesus rei gnarus. Hoc ab Aristotele sumptum uideri potest, qui Ethicomprimo ita inquit:Quae quissim nouit,de iis uere iudicat, eoruin aequus est aestimator. De omni ergo re uere iudicabit iis,qui usu rerum ualet.

Sed quoniam plura sunt orationum genera,eaq; diuersa, ne in unam formam cadunt omnia: laudationum,scriptionum, Sc historiarum:& talium suasionum, qualem Isbcrates secit Panegyricum, multi ali j qui sunt nominati Sophistae, reliquaruni rerum so mam quae absunt a forensi contentione: eiusΦ totius generis,quod Graece ετ ιδυκῖνων nominatur, quod quasi ad inspiciendum dei

ctationis causa comparatum est: non complectar hoc tempore.

non quo negligenda sit: est enim illa quasi nutrix eius oratoris, quem informare uolumus,& de quo molimur aliquid exquisibus dicere. Iam tandem incipit eam disputatione ingredi, quae est huius qua tionis propria, di quae ad inlamandum persectim oratorem attinet. Sed primo unitur

59쪽

a N ORATOREM diuisione qua declarat, ius oratoris formam hoc in loco quaerat. Sunt enim inquit orationum plura genera, quae non pollunt in unam formam omnia

cadere.nos autem eum quaerimus oratorem,qui in forensi contentione perfectus sit: itaq; formam earum orationum quae ab usu forensi remotae sunt, hoe tempore non complectar: quamuis quaedam sint eius oratoris, quem quaeriamus, incunabula. Sed quoniam. Hoc est diuisionis genus quodda,quod a rhetoribus nonnullis Seiunctio uocatur: cu ea quς praetermissuri fuimus, ab iis ouae tractare uolumus, distinguimus atl seiungimus. Quinq; uero genera sunt orationum, quae se praetermittere uelle ostendit.Primum est,id quod laudationes continet. nam etiam Antonius a. de Oratore, genus hoc tanquam minus oratori necessarium praetermittit, etiamsi maxime utile esse exerceti in eo non diffiteatur. hoc a Graecis εγκωματικ si uocatur, in quo plurimum excelluit Isocrates,ut tres eius in hoc genere scriptae orationes declarant: Euagoras, Busiris, NHelena. Non tantum homines laudantur,sed etiam res aliae: ut stides Romam laudauit, Alcidamus mortem, Synesius caluicium, Lucianus muscam,Erasmus stulticiam,alijs alia. Secundum genus scriptiones uocat, hoc est,ut ego interpretor, exercitationes quidem Oratoriae, sed quae remotae sint a foro:qualis est οἱ Disit Isocratis ad Demonicum, Nicocles de regno. in tes sunt Clitiae, declamationes,&siqua sunt alia eius generis. Tertium genus ponit historias,quae non alia uoce nisi oratoris ut ait Antonius immortalitati commendantur.magna enim eloquentia inscribendis historiis opus es LQuartum genus appellat suasiones,non omnes,quoniam ab oratore saepe in senatu atq; in concione dicenda sententia est. Ital non remouenda est suasio ab oratoris persecti serma sed eas remouet Cicero,quae sunt eiusmodi, qualis est Isocratis Panegyricus,qui potius ad ostetationem quam ad ueritatem conscriptus fuit. in quo sitasionum genere Sophistae uersabantur, di iuuenes exercebant. intum genus id est,quod εm fraκτέ se Graeci uocat,nostri demonstrativum,quod delectationis gratia comparatum est.hoc autem genus Ion ge latius patet, quam id quod encomiasticum uocatur: quod id laudationes tantum continear,& intra eas consistati hoc autem quod demonstiatiuum diacitur,praeter laudes,etiam adhortationes oc suasiones quasdam complectiturinem tantum demonstrationis, quantum ostentationis uim habere uidetur:

quod ait inintilianus. Haec inquit Cicero n5 complectar,quia sunt a sorensi contentione remota,quamuis multum alant eloquentiam, ec oratori ueli

menter prosint. Panegyricum. indecim annis scripsisse dicitur liboeates, in quo laudat potissimum Athenienses,& de utilitatibus Graeciae tractat.

D icti sunt autem Panegyrici,quoniam in maxima Graeciae celebritate re t hantur. nam n μήγειρ idem est, quod Latine celebritas. Sophistae. Cicoro in Lucullo sic ait nominatos suisse qui ostentationis aut quaestus causa phialosophantur. Hoc nomine Socrates apud Platonem rhetores uocat,quales

fuerunt Gorgias Hippias, Protagoras,Prodicus: multi, alij. Tamen aliquando nomen hoc bonam in partem capitur,pro eo qui capientiae dat operam. Est enim illa quasi nutrix. Forma,inquit,qua includuntur ea quς diximus a nobis esse hoc tempore praetermittenda, est quasi nutrix persecti oratoris: quoniam ab iis incimabilis prosectus,in solem re puluerem progreditur.

Ab hac & uerborum copia alitur, & eorum construetio, & ni merus liberiore quadam fruitur licentia.

Tria tangit hoc loco, quae sunt in elocutione precipua:hoc est, copiam uero horum,corutructionem,numerum. quae singula fuerunt a Sophistis diligenter tractata,ut inferius suo loco dicetur. Nam in demonstratione maximer qui itur uerborum copia, quoniam in amplificasione tota est :ec constructio uerboru,quoniam ad delectatione tota comparatur: et numerus, ut quandam

quas ἰ

60쪽

4sco MMENTARI O. quasi carminis suauitatem prae se scire uideatur.

Datur etiam uenia concinnitati sententiarum,& arguti certi&circumscripti uerborum ambitus conceduntur: de industria cynon ex insidi js, sed aperte & palam elaboratur.

Quoniam hoc genus totum fere ad uoluptatem resertur, idcirco habere debet omnia que delectationem auribus afferant.Tales sunt crebrae concinnes sententiae,ut pro lege Manil ia: Neq; enim potest exercitum is confinere imperator, qui seipsum non continet ne* seuerus esse in iudicando, qui alios in se

severos esse iudices non uult. Tales sunt etiam arguti uerborum ambitus. ut: Hunc audiebant antea, nunc praesentem uident, tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate,ut ni beatissimi esse uideantur, apud quos ille diutissime commoratur. Hoc enim genus inquit Cicero palim elabora tur.nam in alns generibus oratores artem occultant,& quasi ex insid is aduersarios aggrediuntur:in hoc autem aperte omnia faciunt, oc artem atq; ingentium ostentant.

Vt uerba uerbis quasi demensa & paria respondeant, ut crebro

conserant pugnantia,comparentin contraria:&ut pariter extrema terminentur,eundem p reserant in cadendo sonum . quae in uerit te causarum,& rarius multo facimus,& certe occultius.

Quatuor exornationes rhetoricaς quae maximam habent in dicendo sua uitatem, hoc loco tangit, quibus ait Sophistas morationibus suis frequenter uti Blitos. quod apud Isocratem uidere licet,ubi nulla est pagina,quae non his delicij si caleat.Haruer0 quatuor exomationes ita Graece dicuntur, ς ἡδεῖμομοιοτελ πιλομιοπῖο αν. Ac prima quidem que ἰσοκωλsii dicitur,Compara Cornificio nominaturi quae tunc fit,cum duo uel plura membra pari numero byllabarum proseruntur. Hoc est quod ait: Vt uerba uerbis quasi demensa*patia respondeant. huius exornationis ab Isocrate plurima possem exempla sumere: sed ego magis Ciceronianis delector,cum praesertim una sit apud Ciceronem oratio,quae in hoc genere plurimum excellat, in qua de Pompeii laudibus agit pro lege Manilia. Frequenter isitur in illa oratione comparibus membris utitur. ut: Qui plura bella gessit,quam caeteri legerunt: plures prouincias consecit,quam alii concupiuerunt.Hic quatuor sunt membra, quo in prima duo,septem singula syllabas habent,altera duo singula novem. Non ita multo post tria membra ponit,quae singula nouem habent syllabas, cum ait: Extrema hyeme apparavit,ineunte uere suscepit, media aestate confecit. Sed huius generis in eadem oratione plura reperies. Secunda exornatio dicitur θετον, uel αἰ-3. ne, latine Contrarium, uel Contentio: licet aliquid inter se differre uideantur contrarium re contentio , sicut apud Griecos m ms 'rivi ecoesm3άmp. nam Contentio, prsterquam quod contraria continet, etiam comparationem habet ideo Cicero tangit utrunq3,cum ait, Vt crcbro conserant pugnantia,hoc est πόλτον Comparenti contraria,haec est λδ me. Est igitur ἰάλτον, siue contrarium, cum pugnantia conferuntur.ut: Cuius adolescentia

ad scientiam rei militaris, non alienis praeceptis,sed suis imperiis non offensionibus belli,sed uictoriis non stipendijs, sed triumphis est traducita. Rursus illud : Vt is qui dignitate principib. excellit, facilitate par infimis esse uideatur.

mrime uerὰ uel contentio est, quando contraria comparantur. quod in e

dem oratione docet Cicero, quando ait: Summa enim sunt omnia, Quit ites, sed ea magiς ex aliorum contentione,quam ipse per sese cognosci atq; intelligi possunt. Paulo post contentione utitur, cum ait: Hs res quae caeteros remorari solent,non retardarunt: non auaritia ab instituto cursu ad praeda aliquam; e reuocauit,

SEARCH

MENU NAVIGATION