Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vocatione, in verbi ministerium irruerunt, suscipiamus, quia istorum nouatorum qui orbem reformare, imo eliquare, novamque legem ac fidem siepe recoctam, senescenti mundo, peritissimi scilicet architecti obtrudere cupiuil stulta somnia pro veritate com plecti,& adorare non sustinemus,in nos quo que istorum rabies saeua bacchatur. Quid enim aliud eorum in insontes furorem atamauit, nisi quod iis sanctos maiores nostros& antiquos ecclesiae doctores anteponimus Quorum quia fidem sequimur, doctrinam-oue constanter retinemus, existimantes cosnonsbium eruditione superiores, Veru etiam virtute ac pietatc istis esse praestatiores, suam in nos rabiem euomere gestiunt. Nos cum maioribus nostris tanqua impostores, lim c-ticos, idololatras, incredulos, ac proinde non modo teporali, scd etiam a ternae morti obnoxios)condemnant. Quid Z nonne in suo consistorio, nos inauditos, morte ac bonoruomnium proscriptione damnarunt nonne templa nostra, & Ecclesias diuino cultui d dicatas, omniaque alia sacra S prophana n bis a maioribus relicta, sibi diripienda adiudicarunt3 Attamen ne suspicaremur illos,ad odium,quod contra nos iniuria conccperant, time. M- aut ad insatiabilem cupiditate suam exple legem hanc, nouamq; doctrinam, CX

cogitastic:

42쪽

C A p V T I. 7 cogitasse: se ipsos priuata auctoritate, miniast os carnificesque constituerunt, qui tam in

humanam atroccmque sententiam exec

tioni mandarent. Et cum absque legitimi iudicis, aut magistratus imperio, Vsus gladij imaerdictus sit, ita,ut qui iniussi ut tur, homucidij ac latrocinij crimen incurrant,cuius a ctoritatem, cuius imperium, aduersarij sibi expectandum esse duxeruntZ Cotempto igiatur & calcato Dei verbo; Non occideS spreta Aro. io. Domini sentetia dicentis; omnis qui gladio percusserit, gladio peribit; contra nos quondam suos fratres, suos ciues, silos conseruos, cidem Regi dominoque subiectos, cui iuxta Apostoli sententia, ipsi aeque, atque nOS hΟ- Rom. I 3,norem obedientiamque debebant,contra omnes leges diuinas, S humanas, hostilia arma induerunt. Ita Euangeli, philanthropi, ac mitis CHRIsTI IEsu, &Apostolorum eius obliti:& aliud suis affectibus simile com menti Euangelium, quo nihil unqua crudelius, nihil tetrius, terribilius, furiosius, au rius, atrocius, minime sibi cessaridum, aut procrastinandum esse duxerunt. Omnes igitur humanitatis limites prςtergressi, atrocem illam crudelemque sententiam, per totam Galliam aliasque orbis Christiani prouincias,

in quibus eorum vis. atque arma Valuerunt, tanta inhumanitate, furore, rabie, eXecuti

43쪽

I DEFENSIONIS FIDEI siint, ut omnes Pharaones, Nerones, aliaque omnia huiuscemodi monstra inhumanitate stiperarint. Cuius rei,ante CHR IsTI I E s Viuorum ac mortuorum iusti iudicis tribunal, testimonium serct clamor innoxij sanguinis sanctorum,ab iis crudelissime trucidatorum, qui ex illorum impuris ac sacrilegis manibus adhuc stillans, in truculentissimos parricidas diuina prouocat ultionem. Post ritati autem, serisque nepotibus, Poetie &Historiae Tragoediaeque scriptorcs, quales t chrymas elicient,cum illi legent,quas in huiusi nodi theatro e gelistae syculi nostri alienam simplicium S innocentium ovium CHRISTI, Vt lupinam crudelitate sub oviana pelle caelarent, persona induti, tragoedias egerint: nec dubium, quin tristes nostrorum Dis, iis poetar lim Vertus,ex oculis suorum lectorum seruidas lachrymas educent, cum ilIi legent,

quam tetrum dc atrox euangelium,in locum

illius humani ac mitis euangelij CH R I s T II E s v cxcogitatum fuerit, dc quam acres mortistrosque fructus protulerit. Ad hF no stra templa'altaria solo aequata dc direpta,

fidem aduersus illos posteritati facient, illorum inhumanitatem squiliamque coarguet, qua in nos debacchati sunt, capitalem se tentiam, quam in insentes impie tulerant,

crudeliter exequentes, quod maiorum n strorum

44쪽

C A P V T I. 9strorum fidem constanter retinemus, quod

sanctis patribus nostris potius, quam illorum magistris credimus, quod de sententia unius aut alterius apostatae, qui se spiritu sanctum

tot saeculis somno tenebiisque obrutum de latentem, nunc demum inuenisse gloriatur, ita leuiter atq; ipsi fidem mutare noluimus.

Porro, qui hoc unum illis fuisse propositum,

ad hoc illoru consilia omnia,saeuosque con ius tendCre,non Videt,valde caecus est DisILmulent illi sane,ut libet,illoru tamen oratio, scripta, mores, instituta, ipsiumque Vitae genus, Veteris Ecclesiae patrum institutis famctissimisque moribus, nulla ex paric respondes,im mo cum his e diametro pugnas, quod dicimus,cuidenter oslandit SC probat. Nam, si sacrae & ccclesiasticae legantur historiar, si gesta sanctorum patrum, si monimenta doctorum ecclesiae, si Christianoru Caesarum, si Christianissimorum Galliς Regum recitctur annales quorum in clatissima domo, in

argumentum veritatis, dc incorruptae fidei, munus ac vis cura ii per manuum impolitio nem aegrotos,usque in hodiernum diem per seuerat. Vnde Dominus in Evangelio osten.

dens, Sc designans eos, qui fide Apostolicam

suscepissent,dicebat: Super ςgros manus im- ponent,& bene habebunt.) Si catholicorum

Hi spaniae, si Luittaniae, Angliae, Scottae, P A 1 lonia

45쪽

IO DEFENsIONIS FIDEI

loniae, aliorumque Regum Christianorum producatur ac recitetur historia, num ex his unus aliquis ante istorum pseudoprophet

lampadianus, Melanchthonianus, aut An baptista fuisseZ num unus aliquis ab incorrupta sanctaque maiorum sitiorum fide degenerasse, aut in aliam opinionem diuersamque sententiam abductus esse reperietur Minime vero. Tam constans fuit omnium, qui toto Christiano orbe regnarunt,in retinenda catholica fide, tuendaq: vera Religione sententia, Vt ante istorum aduentum, qui pro aeterna Christianae fidei veritate, nouam nescio quam nobis ingerunt, S obtrudui, huic similem nullus unquam habuerit. . Conferte igitur fidem, doctrinam, vitam,

mores, instituta maiorum, cum his quae nO-uatores isti eorumque discipuli, aduersarhnostri habet, nullam omnino similitudinem aut comparatione, sed tantam dissimilitudinem,tantumque discrimen reperietiS,Vt m gis cpiam δὶς estα πα- inter se discrepare vi- δἰ σῶν deatur. Antiquos siquide ecclesiae magistros

corumq, discipulos memoriae proditum est, eandem seruasse fidem, quam nos quoquaprofitemur: illos fuisse aut in sacerdoth gr du ac dignitate, qui Missae sacrificium cci

brarent; aut si sacerdoth honore sdblimati

in nou

46쪽

non essent,Missae deuoti intererant, eamque cum maxima reuerentia frequentabant. Et ut de maioribus nostris Christianis omnibus generatim agamus,quis nesciat,eos per Quadragesimam, aliosque Vigiliarum ac quatuor in temporu statutos dies solicite ieiunasse, pe catorum suorum exomologesim ad sacerdotis genua aduolutos, facere consueuisse, ad

iram Dei mitigandam, fletibus, planctibus, ieiuniis, aliisque bonis operibus incubuisse Illi sanctoru ac beatorum memoria summo honore Colere, illi pro desunctis orare, illi

Ecclesias frequetare, eas extruere, extructas de sius facultatibus ornare consit Ucrant. Quid reliqua enumerem Z Illi verum CHRΙ-s T I corpus in Eucharistiae sacramento v re ac realiter adesse credebant, C H R I-s Tura Dominum in illo augustissimo sacramento deuoti adorabant, illi summis Pontificibus, Episcopis, praepositis, omnique alij magistratui,non sbium Ecclcssiastico, sed etiaciuili, cui par crat, & cuiusque postulabat

auctoritas,) prompte obtemperabant: nec quisquam erat, qui aut Romana Ecclesiam omnium matricem suprema,aut Romanum Pontificem Apostoli Petri legitimum successorem, summumque sub CHRIs Το ca pite ovium eius pastorcesse dubitaret. Quis reserat quo animo dc conciliis cocumenicis,

coriam

47쪽

corum canonibus, aliisque matris Ecclesiae

decretis parebant & homicidia,direptiones, depraedationes, furta, sacrilegia, aliaque id gsnus omnia detestari solebat Z Et ut paucis multa perstringam) de articulis hodie coimtrouersis,qiuque ab aduersariis vocantur indubium,idem omnino sentiebant,idem credebant, quod nos etiamnum sentimus Sccredimus; eandem fidem constanter retine

bant, qua& ipsi aduersarij in baptismo amplexi, sacramento quoque ac sblemni voto, se ad ultimum spiritum retenturos esse, publice receperui, sed post impie reiecerunt,aCnefario prodiderunt. Laudabant igitur illi bonumque dicebant, quod isti malum esso contendunt; vituperabant, quod isti laudo dignum putant. Ita illorum fides, cum istorum noua secta, quam pro Vcro ac legitimo CHRisTI euangelio nobis obtrudut,pl BC pugnat, nec ulla ratione conciliari potest. Quae enim est ut diuus Paulus inquit) soci tas lucis ad tenebras,&c5uentio CH R I S T Iad Belial ' quasi dicat,nulla unquam conuem tio excogitari poterit. Quisquis igitur illorum vitam moreisque conspexit ac scripta legit, fateri cogitur, audsanctos illos patres maioresq; nostros omneSac fidei magistros vanis erroribUS,atque m

daciis fuisse deceptos, aut cert*istos ita uti sci

48쪽

C A p V Τ I. I 3 res habet) a recto Veritatis, ac Vitae tramite aberrare. Ex hoc igitur fonte, omnis internos 55 illos controuersita manat ac profluit.Elii a sane illi sumpta censoria virgula, pro se sen-svo a.

tentiam ferunt, impotentissime gloriantes, se solos veritatis lumen & diuini spiritus donum adeptos, intellexisse scripturas, Euan- .gelium tot saeculis obscuratum & abscondiatum inuenisse, quod doctores nostri catholici,vel falso ut aiunt illi) errore decepti, vel

aliis imponentes, pro suo arbitrio, aut certe ob insatiabilem cupiditatem Victauerant,Vc. ramque Euangelij lucem e medio tollentes, doctrinae CHRISΤi puritatem, impic Π farieque corrupCrant. Nos vero contra Sc sentimus,& dicimus, Πε μὴ

. sanctos patres maioresque nostros Christia re' . nam Religionem sancte collusse, Dei seruos fideles fuisse , usu ue ad ultimum spiritum Custis To fidem illibatam sinceramque seruasse, sacram recte intellexisse scripturam, a Deo in sitis prccibus auditos fuisse.qui cum probi, ph, religiosi essent, neminem menda. Cio fallente decipere, nem ini imponere si istinerent, praesertim in negocio fidei, ex qua uniuscuiusque salutem pedere sciebant. Sed

quoniam maiorum nostrorum causam defendimus, nec istorum magistris, qui se cin teris doctiores, meliores, sanctiores, Deo ch

49쪽

r DEFENSIONIS FIDEIriores esse gloriantur, facile assentimur, moleste ferunt aduersarij, nos oderut cane pCius 'π' ' & angue, mortem nobis intentant, cui iam pridem nos adiudicarunt; funestamque sententiam exequentes, in clarissima luce pluria

mos ex nostris crudelissime trucidarunt. πα- qnis En amice lector praecipuus nostre contro ρπ in ψ uersae status, en ubi totius causae cardo Vc satur, in quo quςritur,Vtrum maiorcs nostri,

Christiani & Deo fideles fuerint, nec ne Vtrum ij sacram scripturam recte intellexe

rint, nec ne; Vtrum veritatem saluti necessa riam cognouerint, necne; virum in ca sideuuam professi sitiar, scruati sint, an vero in

ternum perierint P ad haec utrum nos corum

s iij illorum fidem ac vitam imitantes, sal UMri possimus, nec ne 3 Insistedum est huic controuersiae, ut indagata veritate, quam in par tem inclinet victoria, possit intelligi, nec quicquam in tam graui causa temere S im νυ --u pro ude, aut dicatur, aut fiat . Te autom ob Gustatu. testor, Christiane lector,si quid in te pietatis, aut prudentiae est, si quis amor aequitatis aCiustitiae, ne tuos nostrosque maiores ita leui

ter ut isti secerein condemnes. Audi, Vide, lege, discute causam illorum, sit illis Apolologiae ac desensionis locus, si qua in te recti iudicij scintilla relicta est, non est dubium, quin rem hanc totam uti diximus,ὶ diligenter e

50쪽

ter expendens, quam sit iniqua, crudelis, i meraria sententia damnationis ad interitum sempiternu,quam accusatores eorum,ac sibin eos impio tulcrunt, clare perspicies. Quod autem erat ossicij mei,cum adue strios intelligerem, iniquitatem impiae sententiς suae ita fucare,ut plerisq; sui similibus

ac temerariis, iusta rationique consentanea videatur, adeo ut in sitam sectam nonnullos minus cautos, quotidie pertrahant, iisque persuadeant, ut 6c sitam haeresim tueantur,& maiorum nostrorum fidem, ipsamq; m trem de nostram S illorum, Ecclesiam pari temeritate condemnent,& relicto itinere si lutis ac vitae, illos per Vitiorum abrupta gradientes, atque ad interitum concitatissime properantes sequantur. Cum igitur haec ita

se habere intelligerem, existimaui me Christiano homine dignum officiu praestiturum, si quantulumcunque in me facultatis est, atque doctrinae; quod mihi purum, & ab

omni haereseon labe, & errorum contagione separatum, beneficentia diuina seruauit, id totum in hoc egregium facinus conserrem:

ut simplicioribus quibusque Christianorum

planum facerem, quam iniqua ac temeraria est aduersarioru sententia, qua nostram maiorumque nostrorum fidem condemnant;

α quantopere fides nostra verbo Dei qu

SEARCH

MENU NAVIGATION