Fidei maiorum nostrorum defensio; qua haereticorum saeculi nostri astus ac stratagemata deteguntur; ... Christophoro a Capite Fontium Ordinis fratrum Minorum Generali ministro auctore

발행: 1575년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

dret, atque respondeat: illorum ver5 dissentiat. Ex quo intelligetur, quam falso de Dei verbo aduersarij gloriatur, qui cum se cuan gelicos dicant,nouum tamen doctrinae, cum CHRisTI Euangelio pugnatis, genus pri- dicant. Quod, Deo fauente, planum facie mus omnibus,qui totius caus, nostrς statum perspicue intelligere, de eaque sanum, in turum, sincertimque iudicium solius verit iis studiosi ferre voluerint. Hoc igitur animo librum istiim conscribendum duxi, quo, δίcausam nostram defendere, S maiorum nostrorum fidei veritatem demonstrare constia tui. Quam certe fidem non modo sequimur; sed quoniam solam veram ac Dei verbo legitime accepto conformem esse nouimus, quicquid tande euenerit, usque ad ultimum spiritum Dei beneficio constantissime retia nebimus. Illud autem in primis planum faciam, neque nos neque maiores nostros emrasse verum CHRIsTI corpuS Vere & m

liter in augustissimo Eucharistiae sacramento esse credentes,neque illud in eo summa cum Veneratione adorantes, esse idololatras. Ad haec nos & Dei verbum sequendo errasse, si erramus, & ipsius praeceptis obtemperando idololatriam admisisse, si h1c idololatriae criamen admittimus. Nihil enim aliud nisi solum Dei verbum tametsi & diuinas tradiationes

52쪽

tiones adferre possem) quo & me protegam,

S patrum nostrorum innocentiam tuear a que defendam,& falsam aduersariorum opinionem euertam, in hac contentione desi

dem.

Quod si hoc ab illis obteneri potest, Vt w-

tam hanc controuersiam verbi Diuini puria puti auctoritati submittant,certam mihi pro nostra maiorumque fide ac religione certanti, promitto victoriam : nec mihi dubium cst, quin hanc causam cuiuis aequo iudici facile i probem,qua ex victoria; n modo nobis,sed etiam aduersariis, si sapiant) non mediocris accedet utilitas. Nihil aute aliud hoc primo libro agere instituimus; nisi ad alterius voluminis temonem,lectoris animum pr parare. In hoc igitur libro docebimus planumque faciemus, aduersarios ad maiorum suorum. Condemnationem iniquissime processisse, tum, quod in sacra religionis chula iudicum partes sibi sumpserint,omnibusque quamuis minta rura imperitis ac stultis idem permiserint: tum si ctiam quod ita ad huius catis, iudicium accesserunt, ut nullas leges recte iudicadi,quas tamen quibuscunque iudicibus in qua iis

causa iura praescribunt, obseruauerint. Praeterea demonstrabimus omnis contra catholicam fidem erroris sontem, ex quorundam phanaticorum hominum furiosa temeritate B descen-

53쪽

descendere, qui quamuis inepti, & imperiti, reiecta Ecclesiς Romanς auctoritate SI dete minatione quς infallibile veritate in fidei sacramentis docet,de omni tamen Theologica controuersia leuiter audent ferre sentetiam.

Secundo libro, fidem nostra supra imm bilem verbi Dei petram fundabimus, nec aliud quicquam nisi sacrae scripturae testim nia dc rationes probationesque eas quae ad ipsius fidei confirmatione inde elici possunt, producemus. Non quod diuinas traditiones

reiiciamus, quas parem auctoritalcm cum

diuinis scripturis habere colitemur: sed quia has haeretici, cum quibus nobis res cst, casnon admittentes, solum Dei verbum a se sathanico spiritu peruersum in controuersiis

admittunt. ITertio planum faciemus, sacrae scripturae testimonia ad fidei nostrae confirmationem, a nobis siccudo libro citata ab antiquis Ecclesiae sanctae magistris, in eodem sensit exposita fuish dc accepta , quem nos intelligentiae sensum amplectimur ac sequimur. Deinde

docebimus,cur antiquorum patrum in explia candis scripturis sententiam nouis aduers riorum expositionibus praeferamus. In quarto omnia illorum argumenta rationesque Philosophicas, ac Sophisticas refutabimus, dc omnia argumentorum, quia bus

54쪽

bus immobilem verbi Dei pro Eucharistiae

sacramento veritatem impugnant, genera diluemus, que omnia ex gentilium, Iliacoru, aut ucterum haereticorum libris,tanquam exsortentibus lacunis fiam pia, & ab antiquis Ecclesiae patribus olim satis confutata fuisse monstrabimus : pluribusque argumentis ac rationibus naturalibus Deo possibile esse docebimus, quod illum aduersaria in hoc sacramento non posse contendunt. Quibus ita compositis, nihil illis reliquum crit, quo nos in posterum oppugnare, aut arcem fidei nostrae adoriri queant. Nam ubi primo fidem

nos fram in hoc augustissimum sacram ctum cx auctoritate scripturae veram esse constiterit, ac confirmatum fuerit, deinde cum omnia scripturae loca, quibus contra nos abuti

selerit,discussa fuerint,ac proinde aduersariis abunde satisfactium, quod primis duobus libris facturi sumus, secundo, ubi ex omnium antiquorum patrum unanimi cosensit idem ostenderimus in tertio, denique omnibus argumentis physicis aut sophisticis, quae nobis opponere consueuerunt, in quarto libro coniuratis,quis erit usque adeo anxiUS,Curiosus,aut dubius,qui ad fidei nostre cofirmationem,& omnis contrariς opinionis cui adue

stis fidem patrocinari quisqua possis, cucrsionem amplius aliquid a nobis desideretZB L En amicu

55쪽

ro DEFENSIONIS FIDEI

En amice lector, in quod nobis incumbedum & elaborandum putauimus. Nec dubium, quin noster iste labor, in omnibus quς ad hanc causam illustrandam perorandamque pertinat, tibi Dei beneficio astatim satisfaciet: aperiat modo Deus tibi intellectu, omnemque praui ac impuri allectus caliginem, quae clarissimae veritatis lumen surari, ac Cmedio remouere consueuit, in te, sua bentignitate detergat. Et quamqua in iiij nostri vires in dicendo sane exiguae sint, si cum huius causae,quam agimus, magnitudine cons rantur, cuius sublimis maiestas Demosthene aliquem aut Ciceronem merito postularet,

innocentia tame maiorum nostrorum & v

ritas, quae nobiscum facit, cum ossicio quod parentibus naturaliter debeo, SI Dei praec pio coniuncta me mouent,Vt illorum, dc p trocinium suscipiam, & nomen honoremque studiose propugnem,ac toto suti dicitur) p ctore in hoc incumbam, omnesque IlerUOs intendam, & eorum pristina laudem & gloriam quam apud omnes bonos obtinuertit, ab istorum iniuriis contumeliisque defendam : nec silentio patiar tam eximias ac prae claras obrui & iacere Virtutes, quibus cum multis staculis, toto pene terrarum orbe floruerint, eos usque ad hoc nostrum calamit

sum saeculum quo illa bestia in Apocalypsi

ostensa,

56쪽

CAPUT I 1 tostensa, habens cornua plena maledictis atq; blaspitem iis, os situm impurum aperuit, actblasphemandu tabernaculum Dei Ecclesia, beatosque in cano cum illo regnantes omnis posteritas, ut par erat, coluit atque suspexit. Nam cum Ecclesiam sanctos'; patres atque

doctores. IIo o. annis in errore versatos, δίquidem usque ad idololatriae barathru lapsos

fuisse contendant, QuidZ Nonne conseques misse. est, ut & tabernaculum Dei Ecclesiam blas. sit sp phement atque reprehendant, quam idolo latriae plenam esse dicunt, SC in beatos cum CHRISTO regnantes, quos impostores Midololatras vocat, blasphemiae tela coniiciat Et quanquam mihi neque tata eruditio tantaque facundia est, quantam haec eausa pro sua magnitudine suoq; pondere postularet, tame ut illorum, quos aduersarij in suam sententiam pertraxerunt , saluti consulamus, hinc ipsa consilij conatusque nostri honestas, dc iustissimae causae dignitas, inde magnum dedecus, turpitudo, iniquitas aduersarioru, tantas mihi ad pulcherrimum hoc facinus

aggrediendum vires ingerunt, tantum audaciae subministrant, ut neque nostra imperitia ac rusticitate sermonis retardati, neque aduersariorum copia & verborum lenociniis ac

dicendi suavitate deterriti, in hanc arenam venire dubitemus. In qua nos ita praeclare.

5 3 officio

57쪽

21 DEPENSIONI s FIDEI officio functuros, tot argumenta validissima, rationique maxime consentanea, tot diuinae

scripturae apertissima testimonia in medium producturos esse confidimus, ut iis cuicunq; homini credenti Dei verbo, modo sanum in tegrumq; iudicium, nec ullo sinistro affectis, qui ex aduersarij calumniis concipi sistent,viciatum atque corruptum adserat, facile pe suaderi possit: nos maioresque nostros propterea quae superius enumerauimus, horrcndis haereseos idololatriaeque criminibus falso obrui, & ab ipsis aduersariis ad tam dirum

mortis eternar suppliciti iniuria condemnari.

Adserat,inqua, quicunque haec nostra lecturus est, fanum incorruptumque iudicium, fa----ri cile nos & calumniis obrui,& veritate sequi, semperque secutos esse persita lebimus.Tantum fiduciae ex diuino fauore auxilioq; concipimus,quod nobis certe,in s mctorum amicorum quesitorum, quos aduersarij in primis oppugnant, causta defensione laborantibus, Deus ipse praestabit. Vnum mihi certum est, cuicuq; homini, modo is puro,claro, expresso Dei verbo credar,nos quod instituimus,faciale persuasuros,nostrosque maiores quemad modum inferius planum faciemus si idol latrae fuerunt, sequendo Dei verbum, fuisse deceptos,eosdemque si heretici fuerunt,pro- p crea errasse, quod Deo crederent. Atque utinam

58쪽

CΑpuae I utinam aduersaru controuersiam istam, ex puro soloque Dei verbo decidi reuera vellet, quemadmodii se velle fingunt, iam dudum profecto huius controuersiae fine haberemus,

fluctusq; omnes,quos in orbe terrarum huius dissensionis tam violenti turbines excitarunt, ut in tanta tepestate certum reipublicae christianae naufragium quodammodo impedere videatur,tam pridem copositi sopitiq; essent, si quod isti se velle dicunt,idem etiam animo

ac mente sentirent. Nulla siquide nostros: culo ab haereticis controuersia fiascitata est,

quae facilius decidi possit, qua ista, si philos

phicas ac Iudaicas, omnes': curiosias ac sophisticas quaestiones,quae in hac causa fieri solet, ad suos reiicerentur auctores,& homines sola verbi Dei puritate c5tenti,philosbphici cer bri curiositate frenarent ac captiuarent: ut in tam sublimi diuinaq; materia,deinceps se ab ipsa veritate duci gubernarique paterentur, quemadmodu in caeteris fidei articulis facere Cogimur,ne in crroris periculum incidamus. Neque enim ullo claro dc expresso scripturae testimonio sententiam suam confirInare potest aduersarius,quemadmodu nostram com firmamus. Id ita esse statim intelliget, qui illum, ut vel unum proserat, Urgere Volu rit.

Ista si quide propositio negativa, hoc non est

corpus meum, in nulla scripturae loco tam-

59쪽

2 DEFENs Io NIς FIDEI quam a Deo prolata reperitur, ne alia quidequar pro Dei Verbis corpus, caro, sanguis, ad- uersarij obtrudui,usquam in scriptura, luando huius sacramenti sit mentio,mperiuntur. Mai. ,σ. NUnquam enim diXit Deus, hoc est signum,2 Ο effectus,figura, spiritus corporis mei,sed sim pliciter , hoc est corpus meu: hic est sanguis

meus, panis quem ego dabo, caro mea est. Caro mea vere est cibus, & alia huiusmodi Vcrba, quae omnia in suo literati naturalique sensu absqne ulla immutatione, adiectione, di minutione accepta, fidem nostram usque adeo euideter astruunt ac probant, verum due CHRISΤI corpus in hoc sacramento esse confirmat, ut valde mirandum sit, si quisquacxistat, qui veram horum verboru, caro,sa

gui s ,corpus signi ficationem intelliges,aliud ex his verbis colligere possit: quam id, quod

nos maiorest nostri, a C H R i s T o hoc sacramentum promittente aut instituente, dictum esse credidimus, & adhuc credimus. Quod si forte responderint, corpus hic, pro figura signoue corporis, carnem pro spiritU, singuinem pro alia re,que sanguis nunquam fuit, accipiendum esse; quis non Videat eos, quod paulo ante dicebam) shis verbis con-m . - - firmare,nimiru illos Dei verbo uti non posse, nisi ripiis in nisi illud ante mutauerint, & pro Dei Verbis, alia sua: sententiet consentanea supposuerint. Tanquam

60쪽

Tanquam si existimaret Dei sapientia, quod

intimis amicis dictum volebat non potuisse commode exprimere,propterea quod neque quid verba significent teneret, neque sciret quatum inter esse & significare, inter corpus& figuram, carnem & spiritum interestet. Vnde totum hominum genus in densissimis

ignorantiae tenebris Versari, Idque aequo annmo ferre, ac proinde certatim in tartara ruere necesse erat, donec magni isti mirificique homines diu desiderati, tandem aliquando, nostro scilicet miserrimo saeculo Venirent, ac illius in quo sunt thesauri sapietiae Dei,errore emendarent, admissumque ab eo defectum supplerent, dum in negocio maximi poderis quale hoc est, tam proprie loqui non potuit, quin ipsius verba corrigi, aliaque pro iis supponi oportuerit, ut istorum nouoru prophetarum, atque doctoru nouis opinionibus sententiisque quadraret. Debebat enim sinquiutinprobest, dicere, significat; pro corpor Vmbra; pro carne, spiritum;pro sanguine, aliquod signum; Vt omnibus planum esset, nunquam illum ulla de re minus locutum fuisse, quam de eo, de quo maxime loquebatur,neq;Vellet intelligi, suae carnis & sanguinis ullam a sementione unquam factam fuisse, de quibus tame ita saepe iam dixerat. En quam isti noui

Euagelistae nobis de CH R i s To dc de ipsius B 1 studio

SEARCH

MENU NAVIGATION