Speculum ecclesiae pontificiae. Nicolaus Clemangis archidiaconus Baiocensis, ... de corrupto ecclesiae statu. Huic accesserunt duae eiusdem epistolae super materia Concilij generalis; tractatus Petri de Aliaco ... de reformatione ecclesiae Concilio C

발행: 1606년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Speculum vi atque importunitate extorquebat,ntilli eruditi viri deliterarum sacrarum eruditione loquor) nulli probi, iusti, virtuosi, qui Curiarum litilina rarius terunt,ad suprema dignitatum fastigia veniebant: sed ambitiosi quique, sed adulatores, sed histrionici, sed omnibus viiijs imbuti,qu les in aulis Principum frequentes conspicimus. Nam quotusquisque hodie est ad pontificale culmen euectus,qui sacras, vel periunctorie, literas legerit, audierit, didicerit, immo qui sacrum codicem nisi

tegumento tenui unquam attigerit, cum

tamen iureiurando illas in sua institutio ne se nosse confirment Aut pontificia tenent homines ignari & illiterati, aut stqui literati sunt, hi solummodo temporalia Imperialium legum praecepta sace dotibus interdicta, lucrosasque scientias secuti sunt: nihil omnino de lege diuina vel spirituali eruditione qua plebs ad sa-

lutem erudienda est, sentientes. 2 io meis, Igitur iuxta morem suarum professo- . T-, siummo undique studio ad lucrum inhian non quidem animarum,sed crumenarum

52쪽

Eccissi e Pontificia. 3Imenarum potius qusstum ubique explorant, quaestum flagrant, quaestum pietatem putat, nihil omnino agunt,nisi quod ad colligendam quacunque ex occalione pecuniam suffragari pqsse crediderint, pro ipsa altercantur, certant, iurgantur, litigant, multo aequanimius laturi iacturam decem millium animarum, quis decem vel duodecim solidorum. Sed me iure reprehendo qui aequanimius dixi, cum nullo animi motu vel turbatione, nimarum dispendia, de quibus non m do nulla apud eos cura , sed neque cogitatio est,excipiant,damna vero suae rei familiaris etiam leuia, furiata prope mente

sustineant. Denique si quis senassis pustor surrexerit qui non hoc more inc dat, aut qui pecuniam contemnat, aut auaritiam damnet ; qui deniq- non omni via seu iusta seu iniqua, aurum a suis sti, ditis extorqueat, aut salutari exhortati ne vel praedicatione animas lucrifacere

studeat, & plus in lege Domini quam in

legibus hominum meditetur, extemplo in motius ipsius omnium dentes acuen-

53쪽

3a Speculum tur. Illum prorsus ineptum, nec dignum sacerdotio clamitabunt: quippe quid gum humanarum nescius,iurastra defendere non idoneus sit, siros subditos rege re , mulctare & coercere per Canonicas censuras non nouerit, nihilque aliud didicerit, nisi inerti etiam otio aut sermocinationi incumbere , quae officia mendicantium palam esse astruunt, nulla tem porali cura vel administratione, quae vibliori occupatione suos animos teneat, fugentium. Iam itaque sacrorum eloqui rum studia cum suis prosetaribus in risum atque ludibriu omnibus versa sent,

& psysertim quod magis prodigiosium est

pontificibus, qui suas traditiones,diuinis longe mandatis anteponunt. Iam illud egregium & praeclarissimum praedicandi officium s lis quondam pastoribus attributum,eisque maxime debitum ta apud eos viluit, ut nihil magis indignum aut magis suae dignitati erubescendum ex

stiment. De vitiis Sed. ecce dum animaduerto proprias

54쪽

Ecclem Pontificia. una secum alijs etiam prslatis communia sunt) vitia delapsius sium, quae tamen magis in peculiari quia locus incidit) sti cincta relationepertractare volo. Principio nulli debet alien um vel mirum videri, si corradendis omni ex parte pecunijs no stri praelati summopere inuigilent, si macri,tenues,atque inaniti succo lana & lacte siuarum ovium se incrassere student, quibus pastores fieri tam charo constitit. Muscae enim ut in prouerbio est) mesie

consectae asperius mordent: cuncta quo que animantia esurie inanita auidius in praedam feruntur. Quamuis enim ante

susteptam curam pastoriam locupletissimi essent neque ad hoc indigentes Blent admitti tamen ex ministerio sibi collato

suos saltem maxima ex parte euacuari loculos oportui quare aeque non immerito summo laetu labore replere insistunt. Exemploque sapientis agricolae ut cum cremento, & grandi foenore iacta semina colligere, & iterum recuperare imminutam substantiam &sedulo ampliare possint , more vigilantissimi negotiatoris

55쪽

3Α . Speculum uniuersas merces suas omnibus qui eis indigent,venales ponunt. Si quis apud eos clericus, pro surto, pro homicidio, pro iaptu,aut sacrilegio ut alio quouis enormi crimine in carcere coniectus sit, ten biisque & aquae edulio addit his, tamdiu poenae subiacebit, & tanquam reus sua commissa luet, donec pro modo fiat census, aut suorum,quaesitam a se pecuniam persiauerit, ubi vero id egerit, liber & v

lut innocens abire sinetur. Omnis nOXa,' omnis error, omnia maleficia, etiamsi capitalia sint, per pecuniam laxantur,ac d lentur . Nam quid loquar de exercitio suae iurisdictionis quae ita violenter & tyrannice regitur, ut magis hodie homines eligant tyrannorum immanissimorum,

quam subire iudicia Ecclesiae. De promotisibin iurisdictionis Epis

DIci non potest quanta mala faciant

illi scelerati exploratores criminum, quos

56쪽

Ecclesiae Pontificia. 3 quos appellant, simplices &pauperculos agrestes vita satis innocuam in suis tugurijs agentes, & fraudis urbans nescios, in ius tape pro nihilo vocant. Causas & crimina contra eos sedulo conis fingunt,vexant, terrent, minitantur,sicq; . eos per talia se componere, & pacisci cogunt : quod si facere renuant, crebris eos citationibus,quotidieque impetunt , &stpra modum infestant. Quod si semel qualibet occasione praepediti comparare desierint, censura illico anathematis, ut rebelles & contumaces feriuntur. Si vero ad diem venire quoties vocati erunt,perseuerauerint, eorum audientias apud iudicum tribunalia impedient , morasque&subterfugia dilationum & interlocutionum captabunt, quae perfacile a foris Ecclesiasticis obtinentur, quo vel sic longo toedio, longaque sui temporis iactura fatigati, sitiperuentutam vexationem atq; impensam, pecuniae paetione redimere cogantur, ne si pro leui delicto, nullo ve1 pro exiguo debito, infinitarum cumulus expensarum.

57쪽

De exacti rubus pro Concubinis intolerandis. De eollatio. ne simonia in sacrorumorἀinum.

36 Speculum

Iam illud obsecro quale est quod plς-

risque in Diocoosibuspectores parochi rum ex certo & conducto cum suis Praelatis precio,passim & publice concubinas tenent: quod subditorum excessus& vitia,omniaque ossicia,quae iudicijs prsesse sunt selita,publice venundant f kd ad ea, de quibus diximus & dicemus,bona sunt

haec.

Illud vero quomodo serendum,quod nullus ad clericatum, vel ad sacrum ordinem vel ad quemcunque gradum Ecclesiasticu, nisi mercede accedit quod nulli faciamentalem gratiam requirenti manus imponunt,nisi qui certum antea prpcium dederit, quod omnes consessiones bBlutiones,dispensationes,venales faciunt

quod si aliqua beneficia siuae sint disposi

tioni deuoluta pro quaestu ea conserunt, vel sivis ea spurijs aut histrionibus donant, aut si quis forsan eis illud Euangelicum obieceri ratis accepistis, alis Δυ, non deest quod illico respondeant, se minime gratis accepisse: quare nequaquam Mstringi ex verbo illo ut gratis uibuant.

58쪽

Ecclesiae pontifcia. 37Illos denique solos antistites esse aiunt, qui istiusmodi sint sententia ligari, qui pastorale officium absque ullo suo dis pendio sertiti sunt. Non est igitur quod quisquam nisi De indientua vero valde deuius) gratiam putet ab , ζα:aequo tribui, quomodo enim gratia si non gratis data nisi false putabimus,

magum illum pestiferum dira maledictione a Petro reprehensum,qui donum Dei pecunia possideri existimauerat. Ex isto autem fonte profluit illa copiosa vi, lium atque indignissimorum Prambit

rorum multitudo: ut enim ex suis ordinibus maiora lucra percipiant omnes quotquot aduenerint, nullo aut paruo

admodum discrimine, ad eos, quos petuerint,titulos ad mittunt,nisi forte si qui adeo egestate premuntur,ut seluendo non sint. Nulla de vita anteacta percunetitio est,nulla de eorum moribus quaestio Deliteris vero & doctrina quid loqui attinet cum omnes sere presbyteros sine aliquo

captu, aut rerum, aut vocabuloru, moro

se syllabatimque vix legere videamus e

D 3 Quem

59쪽

3 8 Speculum Quem ergo fructum, quam exauditionem ex suis orationibus, siue sibi, siue lijs impetrabunt, quibus barbarum est quod orant Quomodo per suas preces Dominum alienis propitiabunt, quem sibipsis sua ignoratia & suae foeditate vi persitum ministerium,insensium faciunt

Si quis hodie desidiosus est, si quis a la

bore abhorrens , si quirin octo luxuriari volens, ad sacerdotium conuolat, quo depto, statim se caeteris sacerdotibus voluptatum sectatoribus adiungit, qui magis secundum Epicurum quam secundu Christum viventes,& cauponulas seduli

fiequentantes potando, comminando, pransitando,conuiuando,cum testaris &pila ludendo,tempora tota consumunt: crapulati vero & inebriati pugnant, es man tumultuantur, nomen Dei & Sanctorum suorum pollutissimis labijs execrantur: sicque tandem compositi, ex meretricum suarum complexibus ad ciuinum altare veniunt.

Sed redeo ad nostros Epistopos, qui ctata in omni lubricitate ab ineunte adolesten.

60쪽

Ecclesiae pontificis. 39tia educati tales testes,ut ita dixerim, Ministros in Ecclesiam introducunt, quorum gesta memorabilia. Illud a me praetermitti non debet quod multi ex eis qui pastorali apice potiuntur, perque annosa

tempora potiti sunt, nunquam ciuitates suas intrauerunt,suas Ecclesias viderunt, sua loca vel diocoeses visitauerunt , numquam pecorum i forum vultus agnou&runt, voce audierunt, vulnera sensiarunt,

nisi ea forte vulnera quae ipsi suis uber, bus spolijs per alienos mercenarios eis intulerunt. Alienos dixi, quia& ipsimet mercenarij sunt , qui non gregis sui custodiam, salutem, profectum quaerunt, sed selum temporalis mercedis retributionem. Itaque ipsi vere sunt mercenarij, tantum Episcopi habentes nomen, quia res per nomen signata procul abest. Nomen etenim Episcopi speculatore sonat vel superintendens.Speculatorem inquit

Prophieta posui te domui Israel. Hi vero super ovium profectu nihil prorsus intendunt , nihil speculantur, nihil prospiciunt, sui coiporis curam agunt, sese &

SEARCH

MENU NAVIGATION