장음표시 사용
241쪽
quasi symbolum haberent, Hie ebling, regem intelligentes , quod is in eo pago vetustae nobilitatis nutritus ferebatur : qui vero Guvel- ni adhaerebant, inter pugnandum clamarent, Hie vvelis: factum est , ut ea nomina ab auxiliaribus Guvel nis copiis, postea in Italiam omnium factionum matrem illata, Gibellinorum & Gvvelphorum factionibus occasionem praebuerint: quae deinceps a Gregorio IX. pontifice nutritae, adeo late serpsere, ut nulla civitas , nullum oppidum, nullus populus ea labe perniciosissima intactus remanserit. Urbs enim in urbem, provincia in provinciam, haec populi pars in alteram , nulla impellente alia quam harum partium caussa , usque ad haec nostra tempora miro furore inter se saeviere. Nec modo ipsae partes inter se perpetua dissensione concertarunt: sed&ipsi pontifices, quos contrariae partis esse sciverunt, implacabili odio sunt prosecuti. Nam cum alii, tum vero Bonifacius ille octavus , quo ViX tetrius monstrum cathedrae Romanae incubuit, quotquot Gibellinae factionis novit, eos, quocunque se contulere, est insecutus, loca omnium, ad quae se recipiebant, vastans ac populans. Unde quidam eorum nullum locum sibi ab eo tutum videntes, nemora ac saltus incoluere: quidam ex nobilissimis Italiae familiis, cum littora maris aliquandiu veluti ferae inhabitassent, cum piratis tandem ex Italia abierunt. Mitius enim se a piratis tractandos noverant, quam ab isto Malefacio Nerone octavo, si forte in ejus manus incidissent. Quinetiam eorum quosdam
Genuam concessisse audiens , di illuc ipse se
aliis quor se adegat. Hativa multa Bonia facti octavi.
242쪽
contulit, ut eos omnino destrueret, eorumque nomen ex hominum memoria ac orbe terrarum
tolleret. Cumque in die, quem Cinerum V cant , cineres populo pro more illic ministraret, Archiepiscopo urbis Procheto ad pedes ejus genibus flexis, ac aperto capite, ut cineres acciperet, prodeunti: ille, qui eum Gibellinae factionis esse audierat, cum dicere deberet, M mento homo quia cinis es , & in cinerem reverteris : mutatis verbis dixit: Memento homo quia Gibellinus es, & cum Gibellinis in
cinerem reverteris ; nullaque loci sacri, nulla populi astantis, nulla religionis ratione habita, in oculos, non in caput uti mos est Archiepiscopi furibundus magnam cineris quantitatem conjecit: eundemque Archiepiscopum dignitate privavit, licet postea restituerit. Hoccine erat benedicere, vel maledicere t scurram, an pontificem in sacris agere t Hoccine erat,
secundum Christi praeceptum inimicos diligere, iisque benefacere t O pontificem non Bonifacii, sed Malefacti nomine dignissimum. Τa dem tamen divino judicio famim est, ut hi qui
Italiam deserentes cum piratis fugerant, rurrus in Italiam a Deo veherentur: ac collectis paucis aliquot, qui Malefacit rabiem fugientes, modo hic modo illic delituerant, Anagniae bestiam nihil tale metuentem , refractis valvis caperent, atque Romam ducerent: ubi trigintaquinque dierum spatio, prae dolore ac rabiei magnitudine desperabundus , infelicem animam innumeris malefactis onustam emisit.
243쪽
nrado optimo resi, ac belli pacisque stu
dio clarissimo, successit Friaericus, vulgo Barbarossa, a barba rubea cognomi natus , filius Friderici ducis Sueviae , fratris Fris raris Cunradi resis, Princeps fortunae animique do- si M. a. tibus ornatissimus. Ut etehim de ejus nobili- - p. a. tate nihil dicam, cujus germen totum est illinstrissimis in orbe Romano familiis Heinricorum de Goeiblingen & Guellarum de Altorri in ipsum transfusum fuisse scribitur, omnium
scriptorum testimonio, ingenio solere, consilio Gantheras providus, memoria pollens, facundia dulcis, in Uguriuo animo constans, manu ac robore validus, bel- 'lo ferox, in armis exercitatus, supplicibus facb.
Iis, placidis tranquillus, justis pius, sup bis ε'
infestus, liberalitate celebris, multarumque rerum peritia nemini secundus fuit. Quare eo omnium principum suffragiis Francolarii Ιmperatore aesignato , animi omnium in maximam spem erecti fuere : fore ut ejus virtute, pace in imperio constituta, Imperii vires accisae restaurarentur, Italiaque rebellione insolens ad debitam obedientiam redigeretur. Sed cum jampridem pontificiae contentiones Calpinia- cum Imperatoribus pessimo exemplo inolevis--ιN tria
sent, pontificibus imperatoriam Majestatem, fria ici. quam suo suffragio ratam facerent, nihili floc-cique facientibus: principibus vero nostris pra posteram ambitionem , fastumque immensum 1acrificii Romani aegre, idque non immerito se
rentibus : tanto plura acrioraque certamina,
244쪽
euanto sublimiore , generosioreque animo, fortissimus heros hominum profligatissimorum
fastum retundendum esse censeret. Etsi autem digna essent universa, quae ab omnibus cognoscerentur: tamen cum nec operis nec instituti
hujus sit, ut singula consecter. sed ea Iliada peculiarem requirant et ideo quaedam breviter saltem attingam, meo judicio) satis commonstratura , quae observantia di fides pontificum ejus temporis erga praestantissimum Ι-
Anno itaque ab electione tertio, Fridericus rebus in Germania constitutis, S maxime dis, cordia inter Heinricum juniorem Saxoniae, &Heinricum Austriae duces, ob ducatum Bavariae & Saxoniae, multo admirandoque labore composita, in Lombardiam, quae suis confisa viribus propter longam Imperatorum absentiam ad insolentiam & rebellionem inclinare videbatur, valida manu movet: ac in itinere rebellium Mediolanensium castris Rosato, Gai- Iarda, Treca & Gaira destructis, Astam civitatem incendio vastat: & Derthonam arte &natura munitissimam , obsessam vi cepit, ac inde per Romaniam di Tusciam citatis agmini-hus Sutrium usque pergit. Gravissimis contentionibus sedes Romana eo tempore impliciata erat. Nam & Guilhelmus Siciliae rex, qui mortuo Rogerio successerat, ei de quo supra in Cunrado mentio est facta , Hadriano quarto , natione Anglico, pontifice, Beneventana suburbia, ceperanum, Baucumque in Hernicis Ecclesiae Romanae ademerat: & Romani
instinctu Arnoldi Brixiani amissam libertatemeli.
245쪽
eligendi senatus & administrandae urbis repetentes , eo contentionum contra Pontificem
processerant, ut Hadriano post electionem ea sa faciendae consecrationis in Lateranum ituro, populus cardinalem sanctae Ρudentianae ad po tificem via Sacra proficiscentem, uno atque altero vulnere affecerit. Hadrianus ob hanc rem gravissime indignatus, regem gravi anathemate notarat, ejusque ditioni &bjectos omni sis eramento liberarat, quo facilius a rege deficerent , nullo jurejurando astricti. Romanos etiam acerba eXecratione persecutus erat, quoad mutata sententia Arnoldum urbe tellerent: &consules, relicto pontifici libera a aministrandae urbis facultate, se magistratu abdicarent. Caeterum audito Friderici adventu, ei, cum Cardinalibus , non honoris gratia, sed vindictae de Romanis & Rogerio obtinendae cupiditate, obviam procedit. Fridericus sanetissimi patris adventu gavisus , Venientem magna cum devotione & honorificentia excipit, sinistram sellae strepam de jumento descendenti tenens, eumque In tentorium Imperiale deducit. An major reverentia Pontifici ab Imperatore exhi
beri potuisset y Αn Christo Hierosolyma in die
Polmarum ingredienti, Herodes atque Pilatus sic etiam ministravere t An Ρetrum Romam venientem, ita Nero suus excepit tPorro cum in tentorium ventum fuisset, tunc nomine Imperatoris Episcopus Bambeo gensis orationem exorsus , quanto Imperator
desiderio colloquii Papalis fruendi flagrarit,
Commemorat: ac optimo maximo Deo gratiis
assis, qui ipsum ejus compotem fecisset, sup-q 3 pliciter
Selavorum, cap. 81. Diqitiaso by Gocrate
246쪽
pliciter atque submisse petit, ut Fridericum, orbis Christiani supremum principem & defensorem . pro solito more, diademate Imperiali insignire dignetur: causas, ob quas eo digni simus sit, probe & eleganter adjiciens. Pontifex , Bambergensis Oratione finita, praeclare ea dicta fuisse praefatui: sed rem orationi minime congruere . ait. Etsi enim leve atque exile sit, de quo verba facturus esset: negari tamen non posse, . quin ut qui in minutioribus negligentior deprehendatur , ne talis quoque in majoribus sit , juste timeatur. Ad hanc pontificis orationem omnium auribus arrectis, atque animis sollicitis, quodnam peccatum esseti ille prosequitur : Descendenti, inquiens, ex equo sinistram sellae strepam tenuit: id an in ludibrium nostrum, vel alia de causa fecerit, ignoramus. Siquidem si honore nos afficere volitisset, dextra sellae strepa, eaque manu deX-tra contrectanda fuisset. Caesar Ρontificis oratione nonnihil commotus, paulumque subridens, respondit: Minime 1e studuisse apprehendendis strepis. Tu inquiens Pater, primus es cui tali officio deservimus. Et bile inter orandum crescente, addit: Scire velim abs te, officii hoc genus an ex debito sit, an ex
beneplacito Z Quod si ex benevolentia desce dit, quis causabitur culpam in spontaneo: sinex debito, parum interesse putamus, quo latere accesserit, qui venerabundus accedit. Severius sic collocuti, discedunt utrinque non mne stomacho. Imperator tamen princeps prindentissimus, dissimulans ea omnia quae de diabolico fastu Pontificis audierat ac viderat, die postero
247쪽
postero Pontificem in castra ad colloquium reis vocat. Pontifici itaque advenienti, Imperator obviam it: atque ex priore ejus objurgatione doctior factus , dextram sellae strepam apprehendit, ac in tentoria sanctissimum patrem deducita Considentibus ipsis, Hadrianus Pont,ficio ore intonat: Ρriscae inquiens) aetatis principes, antecessores tui, qui ad petendam coronam venere , solebant insigni aliquo officio
Romanae Ecclesiae benevolentiam promereri, ut suo velut officio praeveniente&benedictionem di debitam coronam omnibus praeclaro facinore testarentur. Sic Carolus, dum domuit Lo gobardos : Ottho, dum compescuit Bereng. rips : Lotharius , dum Normannos repressit, eoronam Imperii meruere. Quocirca tua S renitas Apuliam , Romanae Ecclesiae provi clam , jam 1 Normannis occupatam , nobis Ecclesiaeque restituat: deinde quae nostri officii sunt, facile exequemur. Ecquis hunc sacer- dotem servum servorum diceret, qui ab ipso Imperatore regum rese, ac domino domina tium , tanquam mediastino vel mercenario mi lite , gratuitam militiae operam exigere non
erubescit Et nunquid hunc spiritum Papae, pacis quis magis, an homicidii putabit tCum erso principes viderent, Pontificem Omnino ammum obnrmasse, quod Fridericum coronare nollet, nisi prius Apuliam, quae ta .men juris Imperii esset, a Guilhelmo Siculorum rege Occupatam , armis S impensis suis ostaticae sedi acquireret: pollicentur id futurum , collecto novo exercitu a Caesare in Germaniam reverso cum praesentes copiae es-
Navae ur invita Η driani, ex Johanne de
248쪽
sent detritae , & ex diuturno labore longoque itinere defatigatae. Etsi autem Pontifex , qui odio Guilhelmi arderet, invitus ei spatium sui
colligendi, dari permitteret: tamen cum Ρri cipum Jostulata aequa cerneret, iis annuit, atque se Fridericum corona donaturum aD firmata His ergo peractis, Imperator eum Pontifice Sutrio discedit . ac Romam contendit. In itianere vero dum est, Oratores Romanorum o vios habet , ' non minore arrogantiae fastu.
quam pontifex fuisset, tumidos. Hi namque antiquae urbis nobilitate , ac veteri statu Resepub. ad sidera usque sublato, tandem gloriari coepere: per Romanum populum Fridericum e Germania trans Alpes evocatum e primo ei Vem , post principem Romanum fassiim esse. Hac cum conditione Romanys ad suscipiendum eum paratos esse, dicentes r si antiquas ipsorum leges confirmet: Romanis, a quibus ei in Caeitolio acclamandum sit, usque ad quinque millia librarum auri numeret: injuriam 1 R Lblica etiam ad sanguinis effusionem propelat: & haec omnia propria manu, & juramem ei interpositione eonfirmet. Fridericus tam vesana ipsorum jactantia accensus, dementiam ipsorum gravissima oratione redarguit, ostem ciens, non ex Romanorum benefic1o, sed Geomanorum Virtute , sibi Imperium obtigisse. Cumque hoe agi ab ipsis eerneret, ut sub praetextu postulatorum , censum 1 se elicerente Non se ut argentum in Italiam inveheret, sed ex ea asportaret, venisse dicit: eosque id impudentius urgentes, , se repellit. Cumque
249쪽
Cumque dolo eos venisse sentiret, milites Iraemittit, qui Ecclesiam beati Petri, & arcem ieoninam munitam servent. Subsequenti die, ipse Romam laeta comitante caterva ingreditura ac honorifice susceptus, Imperii coronam cum benedictione 4. Calend. Iulii, anno regni sui quarto, ab Hadriano quarto suscipit. At dum in basilica beati Petri Imperator coronatur, interea Romani id aegre ferentes, assumptis armis portas Nauelotirurbis tenuere clausas, ne qua Vis ab Imperatore geuer. 39. sibi inferretur. Ac cum viderent Friderici co- fri gens 3 pias in pratis Neronianis fixisse tentoria , per si portam Hadriani erumpunt in Vaticanum, ab sis a acturi Caesareanos ab ingressu urbis. Caeterum nus in sua Caesareanis fortiter resistentibus, atque ferocem Frideris populum ex Vaticano in urbem repellentibus, circiter mille Romani cecidere , di sexingenti pene capti fuere: quos deinde Imperator, sacris de more peractis, ad preces Pontificis incolumes dimisit, reditumque in Germaniam paravit. Ante tamen quam id fieret, rem talem cum pontifice tractasse scribitur, quae hieminime praetereunda videtur. Est vero haec. Innocentius Papa secundus, is quem superius Chroni ma Lotnario in sedem pontificiam reductum fuis- Ηissam se diximus, cum Lotharius complicatis mani- giens in v bus coronam Imperii a se suscepisset. imaginem
suam , quasi in sede pontificiali residetntom, Chiabis
eum Imperatoris figura, totum factum reprae lib. . . . sentante in muro depingi fecerat ,. hoc versicu- 9. U H. lo adjecto, ut supra quoque retulimus: Rex venit ante fores, juram prius urbis h
Post homo sis Papa , sumit quo darire coronam.
250쪽
Talis itaque pictura , talisque inscriptio per Ddeles Imperii hoc tempore ei monstrata, cum summopere displiceret, objurgatione praecede te cum Tapa de ea tollenda agit: ita ut ipse postulatis Imperatoris subscriberet, ne tam Vana res summis in urbe viris discordiar materiam praebere posset.
Caeterum post discessum Frideriet, eum Emanuel Imperator Constantinopolitanus pontificem odio milhelmi Apuliae regis ardere sciret: ipse, qui non minus exitiale odium erga ejus parentem defunctum haberet, pontifici per Palaeolosum oratorem & nuncium suum,' quinque millia librarum auri sponte offert, s N Heras que Guilhelmum ex Italia ejecturum pollicetur, gener. 39- si rebus bene gestis tres maritimae in Apulia umhes ex foedere sibi dentur. Ille ergo qui jampridem ad eas artes animum intenderat, quii bus milhelmum, omnes diras & execrationes pontificias extreme spernentem, Apulia privaret, oblatas conditiones facile acceptat. Id vero cum Guilhelmus rescivisset, sibi male metuens , pacem per legatos a pontifice petit: promittens , se omnia Ecclesiae adempta non tantum restituturum, sed & quaedam addit rum : adhaec Romanos Ecclesiae rebelles, se in officio retenturum. Splendidae hae conditiones erant : sed ne Ρapa eas admitteret, quidam
Cardinales dissuadebant, sperantes plus lucri ex bello quam ex pace. Bellum isitur Guilhel-
mo denunciatur. Quo ille cognito, atque eπtota Sicilia exercitu contracto, Apuliam hostili classe petit: eaoue ferro & igni devastata, Emanuelem qui caltra prope Brundusium locarat,
