Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

eum Graecis in fugam vertit: Beneventum urinhem, ubi tum Ρapa cum suis Cardinalibus erat, , ita oppugnat, ut de vita desperantes pacem peterent. Concessit Guilhelmus, inque gratiam recipiebatur a ripa , & Rex utriusque regnitam citra quam ultra Pharum positi declarabatur: prius tamen juramento praestito, se inposterum , quae Ecclesiae Romanae essent, manime infestaturum. Rebus itaque cum summa ignominia sic confectis, Papa per Cassinates, Marsos, Reatinos. Narnienses ac Τωertinos tandem invetum pervenit, ibique cognoscit

Romae omnia turbarum plena, consulibus u hem in antiquam libertatem asserere conantibus. Tum vero exitiale in Fridericum odium concipit , vehementissime conquerens se inter Romanorum & Guilhelmi gladios nuper versam tem , ab eo praeter magnifica ejus promissa doctitutum esse: & ita se modo agitari, ut Romae tuto esse non liceat: quasi Imperator ad hoc sit constitutus , ut dementiae Pontificiae patronus atque defensor magis quam innocentiae existat. Verum enimvero Fridericus , qui cum alias

Pontificis actiones , tum vero Apuliam juria Imperii, se inscio atque invito , Guilhelmo concessam aegre ferret: simulque ad animum revocaret, quod Papam prius jus investiturae praelatorum Caesaribus eripuisset: S per legatos suos, nationes Imperii non tantum expilasset, sed & defectionis semina per istas bellorum faces in toto Imperio sparsisset: his vi lentis jurium Imperii invasionibus mature occurrendum esse ualuit. Itaque ab omnibus

Germaniae Episcopis fidelitatis juramentum eX,

ueterias genereat. 39.

252쪽

Iegasi rem sto, de qua .id verit.

git: legatos Pontificis in Germaniam a se non vocatos excludi regno Teutonico mandat, &ad Romanam sedem suos appellare vel proficisci vetat , nomenque suum in literis suis pontificio nomini praeponit. Ea vero prohibitione facta. accidit ut Lundensis quidam Episcopus a sede Romana rediens, nescio an tanquam edicti Imperialis contemptor, vel alia de causa, interceptus a quibusdam in custodiam conjiceretur. Tunc ergo Pontifex nactus suae sententiae declarandae occasionem , , ratione capti Episcopi, ad Imperatorem superbam legationem mittit: simulatque se expostulare cum illo, quod non liberet Episcopum ex captivitate: sed tamen interea , ea & literis & oratione Legati effundit, quae . qua ratione Imperatorem sibi subjectum esse velit, abunde testarentur. Nam S Iiteris eum admonuit, ut prae oculis haberet , ut insigne Imperialis coronae ab ipso accepisset: neque ipsum poenitentia moveri, etiamsi Imperator majora ab ipso beneficia suscepisset, & ex lectione literarum turba inter optimates regni exorta . legatorum aliquis dicere non dubitavit: Romanum Imperium a Graecis translatum est ad Alemannos , ut rex Teutoni

eorum non ante , quam ab Apostolico coronaretur. Imperator vocaretur ante consecrationem Rex , post Imperator. Unde igitur habet Imperium, nisi a Papa y Ex electione suorum principum habet nomen Regis, eX consecratione Papae habet nomen Imperatoris &Augusti & Caesaris. Ergo per Ρapam imperat. Recolite antiqua. Zacharias promovit Carolum , fecit ei nomen grande , ut esset Impera-

253쪽

tor : & ut posthac perpetuo Rex Teutonieux is esset Imperator , & advocatus sedis Apostolicae: ut Romano Episcopo Apulia, per eum pacata , esset subjecta r quae Papae cum urbe Romana est , non Imperatoris. Roma Ρapae sedes est e Imperatoris est Aqum in Arduenna, quae est fulva Galliae. Imperator, quod habet. totum habet a Papa: sicut Zacharias transtulit Imperium a Graecis ad raeutonicos , ita Papa potest id ab Nemannis transferre ad Graecos. Ecce in potestate ejus est, ut det illud cui vult. Propterea constitutus a Deo super gentes & r gna , ut destruat, evellat, & aedificet, &plantet. Deinde Germanos imbelles vocat, ambecillitatem illis objiciens, qui Rogerium Italia pellere, Danos Fritas perdomitare numquam voluerint.

His vero auditis, S Imperator justam indis Rad sim Mationem concepit: & omnes proceres tanta Misuprauara exarsere, ut Otto de mittet ach stricto e se, quem ante Imperatorem progerebat, in legatum irruerit, confossurus, nisi Imperator i tercesisset : eas deinceps rationes suscipiens,

quibus hae vana jactantia Papa sese graviter

offensum comprobaret. Nam & legatos ad sua habitacula aeductos, primo mane viam imgredi jussit, eum mandato, ne hac vel illae in terris Episcoporum seu Abbatum vagarentur: sed recta via, nec ad dextram nec ad sinistram

declinantes, ad urbem reverterentur: hanc nimirum ob causam, ne pro consuetudine Romanistarum, per singulas Ecclesias Heutonici regni, conceptum iniquitatis suae virus sparge--ἡ re, altaria denudare, vas, domus Dei aspor remes atq;

tare, sacrilagi.

254쪽

eat apud Radevictim

Deo supra

gener. 39.

rare, eruces eXcoriare niterentur. Et ne quis

aliquid praeter meritum ipsis accidisse putaret, vel inde aliquis motus oriretur, Caesar cum proceribus literas per totum Imperium mittit, quibus rei gestae seriem exponens, de Imperii honore violato, gravissime conqueritur, cum delaratione: Ρer electionem Principum, a solo Deo regnum & Imperium esse. Quare, quicunque Imperatorem a Ρapa Imperialem coronam pro beneficio suscepisse diceret, hunc ut divinae institutioni & doctrinae Petri contrarium, & mendacii reum, damnandum esse. Legatis ergo Pontificiis domum revertentibus , & oleum quasi camino , exaggeratione injuriarum, periculorumque quae scitinuissent, addentibus: Hadrianus, qui ante fureret, tunc vesanior factus, cum putaret tale facinus a Frsederico perpetratum , quale a superioribus nullum : quis etenim Romanistis unquam regno Theutonico interdixisse legitur t) acerrimas ad Imperatorem literas mittit, in quibus gravissume, & vere pontificaliter, cum ipso de rebus

omnibus expostulat: quas, quia dignae sunt lectione, & diligenti consideratione, ascribere hie libuit. Adrianus Episcopus , servus servorum Dei, Friderico Romano Imperatori salutem , &Apostolicam benedictionem. Lex divina , sis

cui parentes honorantibus lonsaevitatem promittit e ita maledicentibus patri & matri, se tentiam mortis intendit. Veritatis autem vocadocemur: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur. Quapropter, dilecte in Domino fili . s per prudentia tua non mediocriter admira

muri

255쪽

mur, quod B. Petto , S S. Rom. Ecelesiae,

non quantam deberes, exhibere reverentiam videris. In literis enim ad nos missis, nomen tuum nostro praeponis: in quo insolentiae, ne dicam arrogantiae notam incurris. Quid dicam

de fidelitate, B. Ρetro & nobis a te promissa& jurata , quomodo eam observes : cum ab his qui Dei sunt, filii excelsi omnes, Episcopis videlicet) homagium requiris , fidelitatem 'exigis, S manus eorum sacratas manibus tuis innectis: & manifeste factus nobis contrarius, Cardinalibus a latere nostro directis non solum Ecclesitas , sed & civitates regni tui claudis Resipisce ergo , resipisce, tibi consulimus ;quia dum a nobis consecrationem & coronam merueris , dum inconcessa captas , ne concessa perdas, nobilitati tuae timemus.

Quod vero indicium humilitatis & lenitatis Apoliolicae in hisce literis apparet 8 An non Luciferiana haec arrogantia est, quod nomen Caesareum Papali praeponi indignatur : quasi nec alii Imperatores Papae scribentes id fecisse leserentur n. dist. c. victor. & 63. dist. c. tibi. Imperator igitur literis, fastus pontificii plenissimis acceptis , quo pro insigni Christianae

sapientiae cognitione eum retunderet, ac claVum

clavo utajunt) truderet, in hunc modum respondet. Fridericus Dei gratia Romanorum Impera Naurierauior, semper Augustus, Adriano Ecclesiae Ca- fol. 76 I. tholicae Pontifici, omnibus illis adhaerere quae coepit Iesus facere & docere. Lex justitiae, unicuique quod suum est restituit. Non enim parentibus nostris derogamus, quibus in hoc re gno

256쪽

gno debitum exhibemus honorem , , quibus videlicet primogenitoribus nostris, S regni dignitatem suscepimus, & coronam. Nunquid tempore Constantini Sylvester regalis aliquid habuisse dignoscitur Sed ejus pietatis concessione, libertas concessa est Ecclesiae, pax restituta est: & quicquid papatus vester Regalis

habere dinoscitur , largitione Principum obtinet. Unde cum Romano Ρontifici scribimus, iure antiquo & nomen praeponimus, &ad iustitiae normam eidem nobis 1cribenti concedimus. Revolvite annales : &, si lemim neglexistis , quod asserimus , illic invenitur. Ab his autem qui Dei sunt per adoptionem, ®alia nostra tenent, cur homagium & regalia sacramenta non exigamus : cum ille noster &vester institutor, ab homine rege nihil accipiens , sed omnia bona omnibus conferens , qui pro se & Ρetro censum Caesari persolvit, &exemplum vobis dedit ut ita faciatis, docet vos, dicens : Discite a me, quia mitis sum, S humilis corde. Aut igitur regalia nobis dimittant : aut si haec utilia judicaverint, quae Dei, Deo: quae Caesaris, Caesari persolvant. Cardinalibus utique vestris clausae sunt Ecclesiae, &non patent civitates e quia non videmus eos praedicatores, sed praedatores : non pacis cO roboratores, sed pecuniae raptores : non orbis reparatores , sed auri insatiabiles eorro res. Cum autem viderimus eos, quales requirit ΕΘ clesia, portantes pacem, illuminantes patriam, assistentes causae humilium in aequitate, necessariis stipendiis S commeatu eos sustentare non differemus. Humilitatis autem , quae est custos

257쪽

eustos virtutum, & mansuetudinis vestrae non minimam notam inuritis, cum hujusmodi quaestiones, religioni non multum conferentes, secularibus personis proponitis; Provideat itaque paternitas Vestra, ne dum talia movet', quae indigna ducimus : offendiculum ponat illis , qui velut ad imbrem serotinum ori vestro aures suas arrigere festinant. Non enim non possumus respondere auditis, cum superbiae detestabilem bestiam usque ad sedem Petri reptas se videmus. Paci Ecclesiae bene semper provis dentes , bene semper valete. Quis vero hasce Imperatoris literas improbet i quis vel pietatem, vel aequitatem , Vel justitiam in ipsis desideret 8 Quis eum alia,

quam quae Verum fortemque Imperatorem deincent, fecisse dicet i Fastum Pontificis retudit, jura Imperii tutatus est , humilitatem atque modestiam christianam a Romanistis requisse Vit, quam apud ipsos non inveniri totus mundus conqueritur.

Atqui Pontifex legatis auditis, non contentus cum Imperatore per literas expostulasse : etiam ad universos Archiepiscopos &Episcopos Germaniae scribit, & rei gestae se

Tiem commemorat. indignitatem facti exauserat et eosque admonet, ut cum omnium

Ecclesiarum communis causa in hoc negotio Versetur, sic quippe exstimant, Romanistis intereuntibus , totam Christianitatem petam ituram se tanquam validum murum, pro domo Domini opponant: & non tantum Im Peratorem in viam rectam reduci, sed & , Rainaldo cancellario Caesareo, & Pithone eo mite uisola emtat apud Radevictim lib. 3.

258쪽

Jacobulis elius in

annotatio

mibias ad Ligurinum ueheri libro 6. fol. 14I. uisola emeat lib. 3.

cap. 26. Nud Ra- devic Aventinus libro 6. Annal.

mite de mittet acti , qui magnas blaspemias

in legatos Apostolicos & Sacrosanctam Romanam Ecclesiam evomuissent, talem S tam evidentem satisfactionem exhiberi studeant, ut sicut multorum aures amaritudo sermonis eorum offendisset, ita etiam satisfactio multos ad viam rectam revocet. Verum quia ut quidam in commemoratione hujus rei scribit tunc tem

poris Episcopi nostri haud tam addicti sedi

Romanae erant, atque nunc sunt plerique: eommunicato in unum consilio , Pontifici ita rescripsere, ut non modo admodum hoc facto assici cons icerentur : sed & Arnoldus Moguntinus & Eberhardus Saligburgensis, peculiaribus literis Romanos sacerdotes, Cardinales, Archiepiscopos , Episcopos atque presbyteros admonerent, pertinaciam, fastum, superbiam eorum corrigerent , avaritiam , perfidiam, aliaque facinora, quibus pauperes compilarent, Imperiumque conturbarent, referrent. Ultimo obtestantes, ut Hadrianum ad pacem servandam cohortarentur: Imperatorem, id quod bonum aequumque foret, facturum esse. Etsi autem haec Hadrianum pessime haberent , tamen cum audiret legatos Imperatoris,

Rainaldum cancellarium & Othonem de mi tet ach Italiam ingressos , conventus cum principibus & Episcopis Italiae agere, atque imperii negotia potenter administrare t ipsum quoque Imperatorem , qui copiis collectis in procinctu esset, mox in Italiam advolaturum: de consilio prineipum quorundam , nuncios ad leniendum animum Imperatoris , Augustam cum supplicibus literis mittit: S autoribus

259쪽

bus Heinrico Saxonum & BaVarorum duce, Asenem. S Othone Frisingense, ei reconciliatur. loco praeaia Non longo Vero tempore post , cum Italiae lex. Rade- civitates, Crema a Friderico durissime obsessa, vicus 5bro in eum pro vindicanda libertate conspirarent, ςv. 17-Ρapa reconciliationis immemor, se peria de ipsis conjungit, ac rebellium conspirationem his legibus firmat: Ne quis sine aliorum consensu, in pacem cum Friderico redeat: nec quis mortuo Ρontifice, nisi ex numero conspiratorum, creetur. Utque speciosiorem rebellandi occasionem ha- Nauclertis berent , ab ipsis immensa pecunia. corruptus geuer. I 39. Imperatorem eXecratur. Asst optimus maximus eπ Joauue

Deus, qui per os dilecti servi sui Davidis, contra eXcommunicationem Papae, pecuniae cor- rupti, clamasse videtur. Maledicent illi, &tu benedices : qui insurgunt in me, consum dantur , servus autem tuus laetabitur : hic inquam Deus, hanc execrationem in maledictum Pontificis caput convertit , hominemque ad omnem posteritatem confudit. Nam cum Anagniae , excommunicatione in Fridericum denunciata , forte cum suis refrigerandi gratia exspatiatus, aquam ex fonte hausisset, musca in os ejus involatis gutturi ita adhaesit, ut, cum nulla medicorum arte eXimi posset, misere suffocatus interiret. Quis non miretur, Gigantem tanta conspiratorum factione stipatum , ut Imperatoris Vires non reformidaret, a musca interfici potuisse Z Quis fortuitum magis quam divinum eXistimet, gutture , quod in optimum ac innocentissimum Imperatorem eXecrationem eructarat, animam exhalari debuisse t Non tamenr Pon-

260쪽

in Ligurino

lib. 9. cim

Pontificii, tam mirabili Hadriani interitu , ab

instituta conspiratione abduci potuerunt. Sed cum Imperatori valido exercitu Italiam tenenti, ac indies Mediolanenses variis cladibus proterenti, aperta vi sese objicere non auderent: ad pessimas artes conversi , insidias vitae ejus 1fruunt. Nam Simoniaca arte hominem robustissimi corporis , magno pretio conducunt,

rui sub simulatione stultitiae vel maniae Lau-am, ubi tunc Fridericus haerebat, peteret. ac per occasionem ei violentas sceleratasque manus injiceret. Ille ergo multis magnisque promissionibus animatus, ad scelus accingitur, Laudam pergit, castra ingreditur, & jocis ac ludicris accentim ad tentoria Imperatoris sibilatefacit. Erant vero ea super ripam Abduae

Ocata, . ita ut labentem, aut convexum obrueret praecipitium , aut vorago subterlabentis fluminis esset exceptura. Morio igitur observata occasione, qua conceptum scelus perficeret, Imperatorem pro more antelucano tempore solum sacra aditurum, aggreditur: eumque trahendo & portando, ad praecipitium d aucere nititur. At Imperatore viriliter renitente, ita ut uterque funibus, quibus tabernacula suspendebantur implicati, ad terram caderent : cubicularii voce Imperatoris clamantis exciti, accurrere, scelestumque comprehensum eodem loco praecipitem in fluvium demersere. Hoc tanto scelere frustrati, aliud moliuntur. Octo ex suis, magno pretio conductos , subornant, qui Laudam incenderent. Cum autem unus eorum nocte intempesta , facinus impleturus, aedibus ignem injecisset, a vigilibus

SEARCH

MENU NAVIGATION