Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

bus comprehensus , una cum alio monachum mentito , criminisque ejusdem participe, patibulo assigus , attentati sceleris dignas poenas

subiit. Sic ergo & hac vice se a suscepti sceleris executione exclusos videntes, insignem quemdam intoxicatorem , mortis contemptorem, cum aliquot sociis emittunt, ferentem in castra Imperatoris medicinas , annulos, frena, calcaria veneno illita , adeoque essicaciter intoxicata, ut si Imperator ea attingeret, mox lethaliter inficeretur. Sicam quoque latentem juXta femur gestantem , ut si veneni facinus impediretur, ea ad peragendum scelus uteretur. V rum Imperator , qui ante de hoc admonitus fuisset, venientem observari ac comprehendi,

dein quaestionibus subjectum de fabricatore sceleris interrogari, postremo verbera & quaestiones irridentem in patibulum crucis adigi jubet. Ρorro Adriano Ρontifice musca deglutita, ut Abbas dictum est, suffocato, inter Cardinales de ele- stergenses.ctione novi Ρontificis dissensio oritur. Duo Maziua iusi quidem & viginti Imperatori adversi, Rotan- ' H 1 ex

dum Senensem, cancellarium antea Vocatum, h. af q. unum ex istis Cardinalibus, quos superius ab Sadbbisti, Hadriano ad Fridericum missos retulimus, hic lib. 4. cap. vero Germania exire jusserat: novem autem alii s4. qui a parte Imperatoris fleterant, Octavianum civem Romanum Presbyterum Cardinalem S. Clementis, suffragantibus praefecto Urbis populoque Romano , Pontificem creant, atque victorem vocant. Cum autem hae electiones magnum pariturae viderentur dissidium , inter utriusque partis electores convenit, neutrum

262쪽

q. 3. item 27. q. 4.

c. Si qtiis suadente in

extremo.

item dist. 4 . c. Si Pala.

ex electis institui debere , priusquam discordia

sopita inter omnes conveniret. At Rolandini numero superiores , fide soluta, Rotandi electionem promulgant , eumque Alexandrum tertium dicunt. Unde schisma maximum est ortum; nam Victore Romae manente, Alexander ad Siciliae regem Wilhelmum properat, ibique XII. die post esectionem Papa confirmatur. Deinde ne seditio illa cum pernicie Ecclesiae Romanae protraheretur, Fridericum Imperatorem tum Cressiam obsidentem, per legatos rogat, ut interposita authoritate Imperatoria se clitionem tollat. Fridericus ancipiti malo eX- orientis novi sthismatis permotus , cum Utro que electo, in ordinem Episcopatus consecrato , litem legitime, citra authoritatem concilii, finiri non posse cerneret: eamque eXemplo Constantini, Theodosii, Iustiniani, aliorumque Imperatorum ad se pertinere sciret, conventus diem Papiae nominat, & ut uterque Papa istuc eat, monet, eo se quoque cognOstendae disceptationis causa venturum promi tens. Qua re cognita, Alexander Anagniam se confert: Fridericus vero indignatus, quod dicto suo non obtemperasset, Danielem Pragensem, S Hermannum Verdensem Episcopos cum literis mittit, qui eum non Pontificem, sed cardinalem appellatum, ad concilium citarent. At illo Caesareos legatos contemptim rejiciente, atque superbe dicente, Ponti fi em Romanum a nemine debere judicari: ipsi re infecta abeuntes, Segniam ad Octavianum pergunt, eumque ut Ρontificem venerantes . Papiam deducunt. Ibi concilio congregato , &

263쪽

eausa ex testibus per omnes circumstantias eois gnita : Victor Ρapa declaratur, & ab omnibus Germaniae Episcopis jussu Friderici agnoscitur. Qua injuria Alexander commotu , Fridericum atque Victorem anathematis vinculo colligat: literasque mittit ad Christianae Reipub. principes S populos, quibus intelli gant, id a se merito Oc jure fieri. Mox cum in urbem reversus, ibi multos adversarios invenisset, in se cornua palam erigentes , Tarracinam proficiscitur : ibique conscenso navigio, jam ante ad eam rem , ex jussu Guilhelmi Siciliae regis parato, in Gallias contendit. Conventuque in Claro monte , ex permissione re gis Galliae Philippi habito, anat nema in 1mperatorem & Antipapam factum , statim enunciat atque promulgat. Imperator, licet mala ex hac dissensione oritura prospiceret, Mediolani tamen obsessionem continuat: donec id fame atque inedia perculsum, sine ulla conditione se ejus potestati permittit. Eo autem capto, legatos ad Francum mittit : ac petit.

ut concordiae constituendae causa , conventu

Divione indicto, ipse eo suum Ρapam abducat, di se quoque una cum Victore ibi compariturum pollicetur. Quid legatis responsum fuerit,

haud satis constat. Hoc tamen memoriae pro ditum , a comite Blesensi fidem Imperatori datam, regem Franciae ad conventum venturum. Imperator itaque die constituta venit, & tentoria cum Victore prope Divionem fixit. Venere etiam eo Heinricus II. Angliae , milhelmus Scottae reges. Verum non tantum Alexander , ut veniret, adduci non potuit, eo

r 3 quod

Naticlerus gener. 39. Nautio urgener. 39. Diuitiaso by Cooste

264쪽

quod conventum ab Imperatore, non a se in

dictum praetenderet: sed & Galliae regi Philippo persuasit, ut is locum ante Friderici adventum accederet, & manu ex flumine praeterlabente lota, voceque praeconia Imperatore V

cato , quasi hoc modo fidei datae satisfecisset, recederet. Unde Imperator aliique reges &principes haec aegre ferentes, Victore ad sedem Pontificiam recipiendam ire jusso, ad sua rediῆre.

Nauelerus Cum Victor Lucam Hetruriae urbem perVe-Μbisepra, nisset, morbo correptus , communis naturae

debitum , deposito carnis onere , solvit. In cujus locum suffectus est Guido Cremonensis Episcopus, qui appellatus est Ρaschalis tertius reique obedientiam praestiterunt, Gostariae Imperator , & post eum Heinricus dux Bavariae S Saxoniae, Cunradus Ρalatinus Rheni, Land- gravius Thuringiae, Magdeburgensis, Bremen' ' lis, Trevirensis, Coloniensis, Babenbergensis, Archiepiscopi, & omnes fere Teuthonici. Alexander, qui adhuc in Galliis esset, ut Romam retineret in fide, per vicarium suum Joannem Cardinalem Romanis concedit, ut Consules libere creent, modo Alexandri sint studiosi. Ipse interea ex Gallia in Siciliam delatus, moX Romam redit: &Cremonensi Guidone spreto, a Romanis benigne recipitur. Tum vero civitates Italiae adventu Alexandri in spem libertatis denuo erectae , contra jusjurandum Imperatori datum, Mediolanum, paulo ante ab Imperatore dirutum atque subversum , restaurant : &, suadente Alexandro , rebellionem parant manifestam : Iudices ab Imperatore constitutos , aliosque faventes Imperatori

265쪽

invadunt, eosque partim pellunt, partim trucidant. Deinde Alexandri consilio usi, ejusque auxilio freti, novam urbem in gratiam

Ρontificis extruunt, in contemptum Imperatoris Alexandriam nuncupatam , inque eam eX

omnibus civitatibus quindecim millia hominum ad incolendum mittunt, divisis agris viritim , partitisque in urbe locis ad aedificandum. Imperator cognitis his rebellionibus.& conspirationibus in se factis , collecto novo exercitu, denuo in Italiam movet: & quibusdam rebellibus ad deditionem compulsis, Alexandriam novam obsessam oppugnat. Caeterum haec obsidio parum ei feliciter successit, cum quod Alexandrini a sociis civitatibus adjuti fortiter sese defenderent: tum quod Hein-ricus Leo Bavariae & Saxoniae dux , praeter omnem Imperatoris spem, jure consanguinitatis spreto , abjectaqu4 memoria beneficiorum

acceptorum , per Pontificem pecunia corruptus , cum suis copiis eum perfide desereret: ita ut Fridericus Italicis conspirationibus impar, eXercitum dimittere, ac per montem Iovis in Burgundiam, maxima cum dissicultate, sub habitu servi equos curantis, redire cogere tur. Non vero nanc perfidiam Leo inultam tulit. Nam Fridericus in Germaniam reversus. viribus recollectis, diem Duci dicit, eum laesae Majestatis accusat: ac sese vi tueri molientem, dominiis & ducatibus privat. Fuere tunc principes Heinrico faventes, qui eum ab Imperatore condemnari posse negarent, nisi intra terras Ducis sententia lata. At Fridericus, qui ante severa exempla in rebelles ac violatores

Abbus Uris

266쪽

Trithemius in Chronico Hirsa V.

sub Abbatem aros fol. IT . Nauclem gener. 39.

pacis statuisset , neglectis quae a Principibus

praetenderentur, ducatum Noricum Othonide mittet ach, Saxonite Bernardo Antiatdino,& alia bona aliis confert. Qui auxiliis amicorum subnixi, Heinricum omnibus fere terris, quas omnium amplissimas habuit, intra unum mensem exuerunt: ita ut solo ducatu Brunsvicensi retento, insigne exemplum aliis reliquerit , non temere Caesaris , tanquam legitimi magistratus authoritatem aspernendam , sed eam cum fide, obedientia ac reverentia colendam esse. Et quidem ut hujus exempli reco datione , animos sese contra legitimum magistratum contumacius elatiusque erigentes refrenari , quasique in gyrum obedientiae reduci pareit: sic & aliorum , quae in alios rebelles Fri-dericus statuit, meminisse utile erit. Hic namque idem Fridericus , Hermannum comitem Ρalatinum Rheni, ejugque socios , quod se in Italia absente , armis in Arnoldum Archiepiscopum Moguntinum motis pacem publicam violasset, in natalitiis Domini Vormaciae canem pro satisfactione publice circumgestare compulit. Et Gualfagum Angleriae comitem, ac Mediolanensium principem , quod post latam in Imperatorem execrationis sententiam , AleXandrum Papam recepisset, ejusque instinctu multa in urbe Mediolanensi contra Imperium egisset, ea capta , triduo sub mensa instar canis tenuit, & flagellis caesum, compedibusque vinctum in Germaniam rela-gavit. Haec justa rebellium poena erat: quamssi hodierno die similes transgressores susciperent, quis dubitat, majorem tranquillitatem.

267쪽

legumque observantiam in Imperio futuram esse t Sed ad propositum revertamur. Fridericus Heinrico Leone mulctato, ac no vis in Germania copiis contractis , rursus in Italiam tendit. Varias quidem atque diversas narrationes extare apud scriptores scio , quid eo tempore in Italia gesserit. Alii si quidem eum , cum tanto discrimine contra Mediolanenses pugnasset, ut equo ejus suffosso ferme interficeretur, minis Episcoporum eum sectantium compulsum scribunt, ut de pace cum Ecclesia componenda cogitaret. Alii eum suasu Brixiensis Episcopi in terram sanctam trajecisse, ibique proditione Alexandri Ρapae post multas praeclaras victorias Soldano proditum, ejus tamen liberalitate tandem ad sua remissum esse. Etsi autem haec a quibusdam elevari sciam,

tamen cum testimonio aut rUm nitantur, quo

rum diligentia , in vita praestantissimi Imperatoris describenda, merito probatur : ad naee, talia sint, quae Pontificum sceleratis machin tionibus in Imperatores verisimiliter respondeant, nec ab instituto nostro sint aliena, ea referre libet, cuique de his suum judicium relinquenS. Cum ergo ut traditur Fridericus Brixiam venisset, Episcopus ejus loci Harim annus, quo Imperator secretario utebatur, instinctu Pontificis eum a bello dehortatur : suadetque, ut

potius in Turcas , Christianae fidei hostes, quam sanctissimum patrem & homines Christianos arma convertat : Terram sanctam. quam Cunradus ejus patruus olim magnis sumptibus di armis subegisset, rursus a Sol dano

Joannes

Cremonem

sis. Hurnur. Autor vita Friueraci Germanice descripta.

268쪽

via extat in ista Frid rici Germa nice deis

scripta.

AEgyptiaco occupari, precari se nomine salutis publicae, ut de hisce terris recuperandis cogitet. Id si fecerit, se effecturum , ut rex Galliae ad expugnandum Soldanum AEgypti regem,

auxiliares copias mittat. Fridericus hac oratione in specie honesta motus, exercitum comtra Pontificem aliosque conspirationis socios conscriptum , in Turcas ducit, & per Ungariam iter faciens , Constantinopolim contendit, transmissisque copiis oppida multa Turcis eripit: pervenitque in minorem Armeniam, ac Hierosolymam movens, ea ejectis paganis potitur. Verum interea dum in Oriente esset, tantoque rerum successu uteretur , Alexander Ρontifex iniquissimus proditor, cum suis conspirationibus sibi ab eo metuens , si victor in Italiam redeat, de eo perdendo cogitat. Viva itaque imagine Friderici, opera pictoris cujusdam ad eam exprimendam destinati, confecta,

eam ad Soldanum mittit, cum hac commone factione: ut si quietus vivere velit, de Imperatore , cujus simulachrum acciperet, perdendo cogitet. Soldanus acceptis literis cum ese

pressa Imperatoris imagine, studet sibi & Romano Pontifici gratum facere, & se de Imperatore adversario suo ulcisci. Occasio in castris atque conflictu nunquam se offert, ad eX-plendam proditionem Ρontificiam. Cum vero potitus Hierusalem exercitum reduceret, Caesar securus, partitur copias in suos ordines, ut eo commodius emensum iter remetiri possent. In Armenia autem cum Imperator eX

solis calore & itineris dissicultate adfluaret, &nihil periculi in ea solitudine nemorum esse pu

taret, Diqitiaco by Coosli

269쪽

taret, eum paucis equitibus & suo sacellano ab exercitu discedit: & non procul inde equo descendit, vestes parat eXuere , sacellanum di se equitibus discedere jussis in amne loturus, ad restinguendum corporis aestum. Ibi Imperator equitibus ignorantibus ) cum sacellano ab insidiatoribus capitur, & per nemora abdincitur ad Soldanum. Equites frustra expectant

Imperatorem , quaerunt diligenter in alterum usque diem, rumor Venit ad exercitum , Imperatorem esse demersum. Ingens omnibus tristitia oboritur, ac fere ad integrum mensem in eo flumine quaerunt. Cum autem non reperirent, electis novis ducibus, domum redeunt. Imperator ad Soldanum perductus , simulat se Imperatoris esse ostiarium. At Sol-danus faciem , ex imagine a Pontifice accepta, agnoscens, jubet simulachrum proferri, & literas a Ρontifice missas legi. Imperator ad istam proditionem stupefactus, videns negationi porro non esse locum, fatetur verum, &supplex misericordiam petit. Soldanus postquam de rebus multis cum Imperatore collocutus esset, includit eum ergastulo, una cum sacellano , alitque pro sua di8nitate humaniter. Post tres menses iterum colloquuntur Impera' tor & Sol danus. Cum vero Soldanus ex Fri-derici colloquio intelligeret, virum esse optimum , in quo nullam virtutem desideraret, bono principe dignam, S cujus prudentiam, candorem , fidem & integritatem admiraretur, cogitat se Imperatore dimisso, plurimum sibi gloriae & favoris pariturum. Imperatorem igitur accersit, conditiones libertatis proponit: atqu2

270쪽

IIae stibis

sequentia

Naticlerus generat. 4 .aeareat, ut

V alii

atque ut daret obsides, & numeraret tercentum mille siclos, postulat. Imperator neutrum se posse facere respondet: & quod ibi nullos haberet , quos obsides daret: & quod fisco longo bello exhausto, tanti argenti vim non posset solvere. Soldanus videns aequum petere Imperatorem, dimisit eum ea lege, ut secum foedera perpetuae pacis sanciret, & numeraret millies centum ducatos, relinqueretque illic sacellanum vadem usque ad solutionem. Ρarantur pacti diplomata. Imperator accingit se itineri , jubet sacellanum bono animo esse: pollicetur se non quieturum, donec missa pecunia

eum liberatum ac reducem viderit in Gepmania. Sol danus Imperatorem muneribus Ornat, Uia

tico prospicit, XXXIV. equis & certis militibus Brixiam usque deducit, ibi subsistit. Ρrincipes certiores facti de reditu Imperatoris , frequentes eum adeunt. Caesar Soldano suos variis donis onustos remittit, adjumnis illis qui deducerent eos usque ad Imperii fines: deinde comitia indicit Norimbergae, & vocat omnes Imperii principes , Alexandri proditionem aperit, proditoriam epistolam a Ρontifice Sol dano missam legit, & quibus modis liber dimissiis esset exponit. Ρrincipes pollicentur illi auxilium , ut fidem suam apud Sol danum liberet : indignantesque suppetias spondent, adversus Alexandrum Imperii proditorem. Conscribitur exercitus per Italiam, nemine repugnante) Romam movet: missisque in urbem

legatis suis , a populo Romano postulat dissimulata interim tua privata injuria) ut causa utriusque Pontificis audita, restitueretur Ecclesiae

SEARCH

MENU NAVIGATION