Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Inducere in agro illo serens zizania quem nobis colendum tradidit Deus O. N. Quod eo magis tibi significare meum

esse existimavi, quod aliam quamdam video vulgari chartu. Iam ineptis et Superstitiosis rebuS resertam, falso editam Florentino praelo , falsoque Indulgentiarum beneficium iis promittentem , qui semel iterumque Vanas quasdam precationes et salutationem Angelicam a se sto D. Andreae die ad Iesu Christi natale recitaverint. Tuum ergo erit, A. R. Frater, meas hasce litteras omni-hus tui Vicariatus parochis S;gnificare, eorumque excitare studium, ut eo magis ad eas doctrinas animum attendant, quas Pseudo-Apostoli rure disseminatum accederent, popu- Itimque moneant, ne speciosis quibusdam nominibus, neve effusis et catholicae veritati contrariis pollicitationibus patiantur se decipi. De quo ut certiorem me facias expectans, Tui me observantiae plenum esse profiteor prati postrid. Non. Decembr. I 784. Servum Fratremque Amantissimum,ScIPIO PISTORIENs Is ET PRATEN s Is EPIsco Pus

N. XXXV. Pastorales Episcopi litterae de Sufestorum osciis

erga Principem.

Seiplo de Riceiis divina miseratione pistoriensis , et pratensis Episcopus suo gregἰ carissimo, spiritum humilitatis et obedientiae . Cum aeterna sapientia, ac Dei Filius Iesus Christi, a Dominus noster praeclaram sublimissimamque, et suavissimam simul religionis rationem hominibus patefecerit, nullus amplius relinquitur quaerendi disputandique locus, quodnam sit summum illud atque ultimum , ad quod tendere , quod spectare praediti ratione homines debeant in quo exquirendo tantopere ethnici philosophi nequicquam laborarunt. In Uno eiuS aeterno atque omnipotenti Deo positum est eorum bonum, qui intelligentia praestant. Ea inter, quibus

illud conε equi iuqua do possumus, haud amplius gravissi

162쪽

ma reeensentur imperata olim Iudaeorum genti opera, quae

eum inania per se et ieiuna sorent, iis tantum proderant. qui divini Servatoris promissiones praescriptis a Lege ritibus quasi quibusdam velis latitantes dignoscebant, earumque eLfectum precibus votisque omnibus properabant. Nullo iam Populorum , generis , conditionis , aut fortunae discrimine edictum est omnibus: in spiritu et veritate adorate Deum ;in Deum patrem omnipotentem, in unicum eius Filium . quem ad vos misit, in Divinum Spiritum, qui vos consolatur, sanctosque efficit, credite ; omnem locate in eo spem, qui e lapidibus filios Abrahae suscitare potest; eum tota memte , et in ipso fratres vestros diligite, et sancti eritis; dociles Ecclesiae vocibus aures praebete , quae eadem, qua divinus eiusdem Sponsus, miseratione permota vos infirmos reficit, dubitantes confirmat, ac docet, Sacramentis nutrit et et ad aeternae felicitatis portum sine ullo errandi periculo pervenietis . At quis credat Τ Tanta praestantem principi rum simplicitate , suavitate praeceptorum , doctrinae perspiae uitate Religionem amplecti detrectant quamplurimi; ex iis vero qui eam se profiteri gloriantur, pauci illius mentem assequuntur, eiusque institutis ac legibus convenienter vuvunt. Superbia illa , qua primus nostrum omnium parens Adam a Deo desecit, funestissima tanti mali causa et origo est. Bonum illud respuere videntur homines , quod suis a Ceptum referre viribus nequeunt. Frustra laborant, ut dissupatas sibi cisternas fodiant, aquis , quibus expellere sitim

Possint, continendis minime idoneas, sanctissimae Religionis auctoritati auscultandi obsequendique loco , quae verum aquae vivae sentem demonstrat, et qua illum attingere ratione valeant, aperte locet. Ne, earissimi Fratres ac Filii, illa animi elatione sinamus nos decipi, quae in nobis adhuc exardescit ac viget. Ea quidem nos monet, hominem divinitus ratione donatum ad excellentiora et sublimiora

suis e factum , quam cetera res omnes creatas , quae

illum circumstant. Sest neque illa nobis detegere eoque munu et nos valet ad illa perducere . Una est splendidissima Religionis lux , quae gressus noltros confirmat ac regit, et maenum Filii Dei, qui humanam pro nobis naturam induit,

mysterium patefaciens, unum acceptis ob illam noxam damnis remedium ostendit, et qua ope ad primum noStrum beatumque finem tendere ac pervenire possimus , nos doce . 'Ex quo facile intelligetis, quam merita cum voce tum

163쪽

pila suadere vos. de Religionis penitus tognoscendae- nee s. sitate studuerim , qua id perfici ratione possit, deiiaonstraverim, denique per catechismum in huius Dioecesis usum editum facilem vobis rectamque eius rei viam tradiderim . Id

tamen meo crga vos amori Satis non est. Vestrarum namquctanimarum cura, quEe nobis fuerunt ab aeterno PaStore comereditae, eo etiam nos adigit, ut per peculiaria et clariora praecepta in huiusmodi studio ipsi vobis praebeamus nos duces, ex omnibus quae a Religione imponuntur officiis, modo hoc , modo illud plane atque ut ita dicam membratim explicantes, ea praesertim quae ab ignaris et iniquae mentis hominibus fuerunt densis adeo tenebris obruta , ut, nullo fidissimo duce, periculum sit, ne ruatis in errorem

praecipites . Sed quam obscurare potissimum contendit hominum su perbia et arrogantia, et cuius gratia meum esse arbitior VOS adversus audaces illorum , qui nihil credunt, qui falsam pietatem colunt , conatus confirmare , veritas illa est, quae sanctissimum obsequentis, demissi, et morigeri summi potestatibus, animi ad regendos homines divinitus constitutis, officium spectat. Elati superbia homines, quod soceteris animantibus praestare sentiunt , simulque malo quodam ingenio eo impulsi, ut iisdem citra omnem legem modumque utantur , leges illas iniquo animo ferunt , quae a m bitioni ceterisque pravis animi motibus veluti quoddam fraenum iniiciunt; nihil idcirco intentatum relinquentes , ut leges ipsas eludant, vel easdem ferentis auctoritatem in dubium revocant, vel in re tantum externa, et quae nihil at tingit animum , earumdem Observantiam ponunt, vel tan- dem immunitatibus quibusdam aut privilegiis nituntur, qua cum peculiari aliquo statu vel conditione necessario coniuncta esse volunt. Nec defuerunt aliqui praestantes doctrina viri, qui specie quadam pietatis auctori tutem apud vulgus assecuti te terrimis huiusmodi opinionibus fidem aliquam concilia , Tunt, Suaque pro Stituentes scripta ., ut ambitiosis hominibus adularentur, privatae turpique utilitati commune societatis bonum devoverunt. Ita de iis quaeri dubitarique coeptum

eSt, quae antea vera esse patebat manifestissime, atque ut obscuriora in dies fierent, parum accuratae pravaeque institiones accesserunt. Eo deinceps processit malum, ut omis

sis impiis illis ac scelestis hominibus , qui cum eorum , qui chri,

164쪽

christi Domini in Sacris literis dicuntur ac revera sunt, Cae

de manus sacrilegas cruentassent, COS exhorruerunt aequales, execrantur posteri, paucis iam Religio sit de principi bus eorumque ministris parum honorifice loqui, latas leges

conqueri, easque, Cum impune id iacere se posse rentur, infringere . Hi profecto mentis humanae errores sunt ratione, qua nihil homini maius meliusqtie a natura datum est , abutentis, quibus ratio ipsa vehementer reclamat , penitus adversatur

Religio. Eadem illa, quae vel ab ipso ortu homini inest

infirmitas, plurima quorum in vita assidue neces e habet et quae sine aliorum ope sibi comparare nequit, totidem vel ti inditae penitus animo voces sunt, quibus homines ad vitae societatem a natura fuisse factos perpetuo monemur suademurque. Quonam vero pacto Singulorum hominum, qui perturbationum aestu abrepti sibi invicem adversantur mu . tuumque inter se hellum gerunt, utilitates et commoda ad commune bonum converti possent ac dirigi, nisi adesset, qui subiectus nemini, praesidens atque imperans ceteris, totius corporis seu societatis ordini incolumitati et saluti

prospiceret Ex qua re adeo perspicua facili ratione colligitur , a Deo optimo maXimo , qui hominem condidit, eique suavissimum illud proniimque ad societatem ineundam in genium indidit, summam ctiam oriri Principum potestatem,

sine qua ipsa hominum societas stare nullatenus posset. Sacra Principum persona est, honor iisdem, simulque demi sus et obsequens debetur animus, eorum mandatis ac legibus accuratissime obtemperandum est . Ne vos eorum quispiam decipiat, qui gloriosum sibi PhiloSophi nomen arrogant, qui que amorem et benevolentiam erga alios homines simul an tes Societatem ipsam hominum funditus evertunt , dum non. Dei. sed populi ministros esse principes docent. Licet enima dele eiu et consensu multitudinis orta primum fuerit forma regiminis Principis tamen auctoritas non a multitudine

sed ab uno Deo suam ducit originem . Data quidem divinitus populo regiminis deligendi iacultas, sed quemadmodum haud eorum qui Episcopum eligunt voluntate creatur Epia se opus, sed in pastoralis Iesu Christi auctoritatis partem per

sacram ordinationem advocetur necesse egi; ita haud conias en us multitudinis, sed Deus ipse principes efficit, suae eos potestatis participes faciens , qua et legitimi constituuntur Principes, verumque ius et imperium eisdem conferret in Sub Disiti od by GOrale

165쪽

dicuntur, sed Dei; a Ueo enim suam omnem acceptam rein , ferunt auctoritatem . Habito vero semel delectu regiminis in . uno illud administrante principe posita est legitima fere clarum legum potestas. Qui sane princeps in Imperiis, quae successionis iure obtinentur, numquam deficit, sed cum eius auctoritatis usus ad legitimos successores perpetuo transeat, hinc fit, ut in iisdem debeamus nullo non tem pore perspicuam et praesentem Dei, quem non videmus, auctoritatis imaginem revereri. Religio quidem, quae tantum abest ut sit rationi contraria, ut rationem ipsam eo magis perficiat, quo ipsa praestantior est, adeo huiusnuidi rerum veritatem illustravit, et qua late patent tam clare universo orbi proposuit, ut reus culpae di, qui easdem ignorat, malus, versutus, et fal Iax qui corrampere audet, et quibusdam limitibus circumscribere . Omnis anima Inquit ad Romanos simulque ad universos Christi fideles P. Paulus potestatibus sublimioribus subdita sit s non est enim potestas nisi a Deo ι quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt: itaque qui resistit Pot stati, Dei ordinationi resistit s qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. ad Romanos Cap. XIII. v. I.

et et. a . Admone illos ad carissimum Discipulum Titum scribens ait idem Apostolus Prineipibus et Potestatibus subditos esse, dicto obedire. Epist. ad Titum cap. III.

v. I. . Haud minori verborum et sententiarum gravitate Apostolorum princeps huiusmodi praeceptum indicit; ait enim. Subiecti estote omni humanae Creaturae propter Deum sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est υOluntas Dei. D. Petrus Ep. I. cap. a. v. 13. I I . . Sed longum nimis esset, si ea omnia sacrarum literarum loca proferre Vellem , quibus tum divi. na Regiae potestatis origo patet, tum gravissimum erga principes observantiae et obedientiae traditur et inculcatur

ossicium . Divinum huiusmodi librum pervolvite, hunc, uti chri- 1 Ministri enim Dei sunt. D. Paulus u. ad Rom. cap.

166쪽

Isrchristianum hominem decet, saepe consulite; quidquid de hac re Divinus 5 piritus praccipit , docili aure an inac que accipite , meo iumque Veritatem dictorum penitus per, vasum habet, itis . Quae Religionis Christianae mens et ratio sit, nemiis nem adeo ignorare arbitror , ut credat , praeceptum illud , de quo milii scimo est, eo tantum spectare, ut poenas illas declinemus, quibus mulctantur a Principibus sontes, nullum praeterea peccatum aut crimen eSSe eorum leges reprehendere, de tributis et vectigalibus conqueri, atque ea miniis me solvere, modo id impune liceat. Nihil Christiana Religio praecipit, quod in externo tanttim opere positum sit, neque suis legibus ac praeceptis satis iactum existimat, si metu dumtaxat serventur . Irrogata in legum violatores nobis quidem pertimescenda supplicia; sed nisi a metu ad iustitiae amorem gradum faciamus , nisi ex huiusmodi amore profluant quaecumque agimus , digni sumus . qui pharisaeos inter et hypocritas, haud ' veros inter Christi fideles recenseamur, quibus exploratum esse debet, facta omnia non ex alia re quam ex charitate, quae factis inest, aestimari .

Praeterea si peccat qui cuivis homini detrahit, aliorumque facta vel dicta in peiorem partem rapit, quo graviori se obstringere crimine dicendus est, qui eadem adnai tit adversus principes, de quibus scriptum legimus: Principi Populi tui non maledices Exod. cap. 22. v. 28. et alibi : Deum timete, si egeni honori cute D. petru S Ep. I. cap. 2. v. II. i)Τ Si nefas est rem alienum invadere, an non nefas erit iis fraudare Principes quae ipsis debentur. icum idem ille Deus o. M. qui dixit : non iuraberis, illud etiam praeceperit: Reddιte quia e 1ιtiit Caesaris , Caesari p D. 'Math. c. 22. V. 2I. a . L Ne vos i) IIale et elle male facere , male cogitare de inloquam ex aequo υetamiar IModcumqtie non licet in Imperatorem , id nec in colemquam . .Quod in ncmiriem, eo forasitan magis nec in ipsum qui per Deum tantus est. Te tuli. Apolog. et) Si censum Dei Filius soluit, qui tu tantiis es qui novputes esse solvendum 8 D. Ambros. lib. 4. ad caput Luc. Diuili od by CO dile

167쪽

x6a Ne vos decipiant, qui nimium gravia es e vectigalia dictitant, et sibi licere arbitrantur latas a principe leges

ad trutinam revocare , ut eas reprehendunt et carpant .

Hoc superbi hominis est atque arrognntis , qui vult de iis loqui, qui rem privatam communi praefert Societatis hono . Unus ad id divinitus constitutus princeps ut praesenti Regni incolumitati et tranquillitati prospiciat , cognoscere potest, quid opus habeat Respublica, et quam singuli cum toto corpore coniunctionem habeant; quod sane officium cum divinitus fuerit eidem impositum , accurate illud perfecerit nec ne, uni Deo reddere rationem debet non privatis civibus, quorum est in rebus , quae eorum conditionem supe-rmi , iussa principum revereri iisque diligentissimo obtemperare . Qiiod si altissimo Dei consilio interdum fit, ut vel optime affectus animo princeps error : vel fraude deceptus innoxium hominem opprimat, cuius quidem rei Sacrae literae in Rege illo exemplum praebent, qui iuxta cor Dei erat lib. 2. Reg. c. I 6. ), nihil aliud agendum superest nisi ut de re ipsa cum principe expostulemus, sic tamen ut quemadmodum magnus ille vir Arnaldus sapienter animadvertit i Sit comes veritatis observantia. Quamvis enim iusta adsit acceptam iniuriam conquerendi causa . gravissimi reus criminis foret quicumque in eo summi illius praetergrederetur obsequii fines, quod a Deo sacris illis iubemur adhibere hominibus , quos nobis ipse praefecit. Si quae relata a nobis sunt atque exposita vel reiiciantur, vel ad Regis aures nequaquam perveniant, divina tacite ac sine querela, suspicere debemus, ac revereri iudicia ; uni namque Deo eorum quaecumque agit reddenda principi ratio est. piissiumi tunc fidis mi que Miphibosethi exemplum est nobis imitandum sa). Haec in laudata superius ad Romanos Epistola Apost

Ius docet. Huiusmodi namque rem oratione perSequens ex eo universa subditarum gentium crga principes officia ducit, quod ita ipsi constituti a Deo fuerint, ut nullus in eorum impe- t L' innocence opprim te V. Partie. 2 Lib. a. Ree. e. 19. Viri Sacyum in hoc caput, et Me-SaVRV m lib. V. cap. I 3. Epiremes historiae Veteris T stamenti .

168쪽

imperata inquirendi locus relinquatur. 'i enim , inquit, minister est. Ideo necessitate ιubditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa

praestatis ministri mim Dei sunt in hoc ipsiam servientes. Reddite ergo Omnibus debita , cui tributum tributum , cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem D. Paulus ad ROm. c. I . v. 4. 6. 7ὶ . Haec edocti qui primis Ecclesiae Saeculis floruere, Christiani licet ethnicis Imperatoribus su tecti qui plerumque humanitatis expertes Romanum impotenti dominatu administrabant Imperium, Regiae tamen potestati semper morigeri atque obsequentes, domi subditos pacatissimos, strenuissimosque in praeliis, quae adversus Regni hostes gerebantur, milites sese praebuerunt. Nullum de hac re dubitandi locum relinquunt historica, quae ethnici ipsi script

res literis mandarunt, monumenta, Acta Martyrum, conscripti a D. Cypriano , ab Irenaeo , ab Origene libri , nec non

Christianorum de sensione , quas Iustinus, Athenagoras, et Tertullianus magna animi confidentia Imperatoribus obtulerunt. Cuius iussu aiebant omnium nomine Irenaeus, Tertullianus, Polycarpus, Iustinus) homines nascuntur, huius iursu et Reges constituuntur Irenaeus lib. V. cap. 24 . Inde est Imperator unde et homo, antentiam Imperator; inde potestas illi , unde et spiritus Tertuli. Apolog. 3 o. in . Praeceptum nobis est ut Magistratibus et Potestatibus a Deo constitiatis honorem debitum exhibeamus Polycarpus ad procons. apud Euseb. lib. IV. cap. Is . . Colimus I Gratorem sic qιιomodo et nobis licet, et ipsi expectit, ut hominem a Deo secundiam, et quid Iuid est a Deo ciansec tum , et solo Deo minorem s Tertuli. ad Scap. cap. a. . Illud etiam studio nobis est, ut υectigalia et census iis quibus hoc munus commisistis Imperatores ptimi omnium Pendamus quemadmodum a Christo instituti sumus Iustunus Apolog. I. n. I . . Tunc solum parere detrectabant, Cum eos conabantur adducere vel ut impia in verum Deum maledicta iacerent, vel ut fictos Deos thure votisque sacrilege venerarentur. Ne tamen existimetis, tum etiam cum

Deo magis obedire expedit quam hominibus , quemadmodum ab Apostolis factum legimus . vim vi studuisse eosdem repellere, et tumultibus seditionibusque publicam tranquillitatem perturbare . Ethnicos ipsos Tertullianus alloquens confidenter affirmat, eam fuisse Christianorum multitudinem , ut id audere facile possent, numquam tamen ausuros; id enim

L a . . ciuisti

169쪽

Christi Discipulis nequaquam licere intelligebant Tertuli.

Apolog. 37 ὶ . In uno fidei clypeo univcrsa quibus utebantur, POS ita arma erant. Quo clypeo protecti atque muniti pro iustitia decertabant, non resistendo , sed praedicando veritatem, non probris et conviciis adversus insectatores iaciendis, sed pro illorum salute , pro incolumitate ac felicitate Regni eumes in illum devovendo sanguinem , quem Religionis a serendae causa innoxiae veluti victimae effundebant. Neque haec immutata vel minimum doctrina fuit, cum huiusce Terrae Reges ac principes, suavissimo ac Cepto IeSuChi isti iugo . veluti eximium ornamentum ac decus illam in fronte praeseri e Crucem, quae probrum antea et stultitia habebatur, et quam acerrime ex astitaverant Ecclesiam, tueri ac propugnare sibi laudi duxerunt. Tunc palam vulgari fides coepta est , tunc deleto Idolorum cultu sublatum est Nostrae Redemptionis signum . Sacri maximo in honore et x ratia erant apud principeς ministri , qui aeternae vitae Vem

his, divinisque mysteriis principes ipsos pascebant. Cum latius in dies Religionem protendi gauderent viri illi sanctissimi,

tantum abfuit, ut divino praecepto, quo obedientia et Ob- scrvantia erga Principes imperatur, fines aliquos statuere, aut ab illo immunes esse vellent, ut potius maiori studio monuerint populos , ut in fide manerent erga principes , omnium primi latas a principe leges reverenter acceperint, et sine querela studuerint iisdem congruenter vivere , lice dyes tantum profanas aut civiles externamque Ecclesiae et Clericorum disciplinam illae persaepe spectarent. Et rilm-dem libros qui divina providentia ad nos usque pervenerunt, cari Ssimi Fratres, consulite ; atque aperte intelligetis modo cum D. Augustino ex iis quae praesens hominum vita opus habet, obtemperandi legibus necessitatem inferri, quin inquam iisdem resistamus si in ; modo cum D D. Ioanne Chrysostumo , et Gelasio pontifice ad omnes extendi illud Apo si id autem ait: ideoque necessitate stibditi estote; iaci hoe Dalat ut intelliganti s quia necesse est ProPter

hanc vitam subditos vos esse oportcre rini resistentes siquid itti an ferre υoluerint, in quod sibi Potestas dat . cit, temporalibus rebus etc. D. Augustinus in Ep. ab Ro

170쪽

stino neminem eximi tributa aut vectigalia solvendi onere eiusdemque nostrum Omnium praeceptoris ac Domini

Christi te su exemplum asserri et in . Si factam a Constantino AI. Ecclesiis fundos acquirendi habendique facultatem certi quibusdam finibus circumscribit Valentinianus 3) ; legiti-L 3 mathci Ostendens hoc omnibus imoetari S cerdotibus etiam

et Monachis , nec Suecillaribus tantum ; hoc iab exor- cito declarat dicens r Omnis anima potestatibus stiblinii ribus subdita sit, etsi Apostolus essω i, et si Gangelista et Propheta, et si ενι iet is alitis . μιμ e enim haec subiectio pietatem subυertit. Nec simpliciter dιxit, obediat, seu subdita sit D. Ioannes Chrysost imus homil. 2ῖ. in EpiSt. ad Rom. Et D. Gelasius in Ep. ad Imp. Anastasium: γι antiam ad ordinem pertinet publicae disciplinae cognoscoitcs imperium tibi suPerna dispositione collatiam , Icgibus tuis ipsi quo Jtte parent RcIQionis Antistites. et Si tribiatum Imyervior petit, non neeamus: Ggri Ecclesiae sol Dunt tributum; si agros desido at, Potestiatem habet vindicandOrtim, nemo nostriam intervenit. D. Ambrosius in Orat. contra Auxenti una n. Et B. Augustintis de cathec. rudibus cap. XXI. - Dicit Apostolica doctrina, ,, ut omnis anima Sublimioribus potestatibus subdita sit , ,, et ut reddantur omnibus omnia, cui tributum tributum D cui vectig .il vectigal, et cetera. quae salvo Dei nostri ,, cultu constitutionis humanae principibus reddimus , ,, quando et ip&e Dominus, ut nobis praeberet e Xemplum pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvete, , .non est dedignatus .

3) Censemus etiam, ut memoriati Ecclesiastici aut ex Ecclesiasticis , vel qui co utinentium se nomine υOlli ut nuncupa ri, Mihil de eius millietis, cui se privatim sub pria etextu Religionis adiunxerit, υel donatione ves testamento Pomsint adipisci. Qt in etiam si forte Post acmonitionem legis nostrae aliquid iisdem eae feminae υel conaticae uel extremo itidicio piaca υerine relinquendum ; id Fiscus

SEARCH

MENU NAVIGATION