Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

39plicatione fidem mereri studebant, et ipsi saepius

turpiter errabant, et alios aeque inconsideratos in errorem duxerunt; unde, verbi causa, factum

est ut Florus IV. I. 7 quoque incaute Salus.

tium secutus historiam corruperit. Hoc praeterea salso tradidit eodem loco Salustius , Catilinam Ciceroni exprobrasse eum esse inquilinum ciυem urbis Romae. Relinquo Salustio quod in primis improprie inquilinum civem appellaverit ; sed salso huc retulit, quod Torquatus Sullae accusator Ciceroni obiecerat, Peregrinum eum esse Sud. 3 22 sq. . Itaque et Dio Cassius unum Salustium in ea traditione

auctorem secutus est, et tantum valuisse videtur eadem auctoritas, ut Velleius Paterculus, quoque sII. 128. 2), quamquam sine uontemtus significatione, M. Catonem inquilinum ur-bιa appellaret . quid , quod ne respondisse quidem omnino in illo Senatu Catilinam, conficiendum est ex eo , quod postea Cicero, vivorum et praesentium memoria teste, edidit 0rat. S 129ὶ , α πο- bis homo audacissimus Catilinri in Senatu ac Salus Obmutuit. Non est mihi nunc in animo reliqua persequi: sed non dissicile esset ostendere in ipsa eventorum et rerum gestarum expositione discedere Salustium ab iis, quae in Prima Catilinaria traduntur ; unde conficio eam

52쪽

non lectam ei fuisse, sed quod fama audivisset ab eo traditum esse. Ne Plutarchus quidem legisse illam declamationem videtur , qui vita Ciceron. cap. 1 T) et de illo Catilinae in Senatum adventu ea narret, quae istic frustra quaerantur, saeρξαμενος δε λέγειν ἐθορυβεῖτο), et eiusmodi verba Ciceroni tribuat, quae minime conveniant cum iis quae nunc edita hahemus δεῖν γαρ αὐτου μD λιόγοις , εκείνου δ' 6πλοις πολιτευομένου , μέσον εἶναι το τεῖχος) , quo hoc necessario arguitur Plutarchum ista secundum saniam tradidisse, declamationis scriptorem idem

S l0 ei 32ὶ perquam inscite reddere conatum

esse.

Satis autem constat, in iis , qui nullam haudis suΦicionem admittunt, esse qui uno alteroque loco deflectere orationem concedant a recto linguae usu, et a Ciceronis consuetudine, sed

ea vitia tolli posse contendant pluribus , quam hucusque lactum sit, libris manuscriptis excus sis. Fac istud fieri posse, largiamur etiam aliquantulum ingenio, ut computatis et inter se collatis quae e diversis membranis asseruntur , ratione quadam inita qua arte prae ceteris glο-riatur , nec sine causa , Madvigius constituatur quid in archetypo scriptum fuerit, itaque restituatur quod melius Latinum sit : quid , quaeso, tan-

53쪽

dem consequemur 7 Aptioribus sane verbis compositam , sed languidam, inficetam , et tum ingenii lumine , tum opportunitatis et necessitatis

commendatione carentem sententiam restituerimus. Nolo hic urgere id , quod Crassum in

oratore postulare fingit Cicero 0rat. III. S 101ὶ ,

ut bene praeclare quamvis saepe ei dicatur: sed nulla in illis declamationibus sententia r perietur de qua quis dicat non potest melius , nulla quae non vel in umbra et recessu segniter delitescat, vel frustra ingenii lumen simulet. Quodsi nullae orationes , praeter has Catilinarias , Ciceronis nomine ferrentur, facile equidem amplecterer Mommsenii, viri acutissimi, iudicium expositum in Historia Romana sVol. ΙΙΙ. p. 597 sqq. : nec minus in easdem orationes ea dicerentur, quae apud auctorem Dialogi de Oratoribus scap. 22) satis leviter enuntiantur his verbis: priores eius Ciceronis) Orationes non carent vitiis antiquitatis , lentus est in principiis , longus in narrationibus , otiosus sori.

odiosus, circa exceεsus , tarde commovetur , raro incalescit, pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur, nihil excerFere , nihil referre possis , et, vetat in rudi aedificio , firmus sane pariis et duraturus ,red non satis expolitus et splendense in quis

54쪽

bus tamen parietis firmi similitudine non minus proba et recta et casta Latinitas laudari videtur , quam apta sententiarum compositio et ambitus, verborumque et sonus et ubertas. Quae tamen orationis virtutes squae quo modo ab ingenii laudibus segregari possint, alii viderint ,

tantae fuerunt. ut Cicerone auctore nova plane et antea incognita facies et Arma literarum oriretur, quae eruditissimo cuique eximie placeret. Etenim vix serio quis contendat Caesarem turpi quadam assentatione usum ea scripsisse ad C, ceronem , quae hic, non sane sine vanitate,

commemorat in Bruto S 253. Et operae pretium est locum describere, ut simul corrigamus, qui sic edi solet: ac si cogitata praeclare eloqui ut possent nonnulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignotate populi Romani meritum esse existimare debemus. Primum , quae his subiiciuntur verba non esse de Caesare sumta, quemadmodum Orellio videbatur, ne aliis argumentis utar. satis

arguitur iis, quae statim post Bruto tribuuntur. Sed in illis apodosis frustra quaeritur, quae leFicorrectione sic prodibit, si legemus , huius te P ene pr. - Usum illud cogitata prαeclare eloqui, indicatur verbo copiae. Caesar igitur

55쪽

hoc testatur; si non multi, sed tamen nonnulli , unus et alter, nunc eloquentiae gloria florent, huius tu copiae et elegantiae in verborum delectu princeps et inventor exstitisti, eoque nomine bene de dignitate populi. Romani me-etuisti.

Omnino temperandum est id quod paullo asperius et sortasse iniquius pronuntiavit Momm- senius seodem libro p. 559), cui Cicero non scriptor , sed verborum iungendorum opifex istisisti,

nec praeterea quidquam in ulla arte fuisse videtur, et tamen parens exstitisse illius novi clαε- sicismi, ut appellat, qui scholam saperet totusque arte niteretur, nec nativo ingenio et quadam viriditate se commendans , sed animi desecivin orationis novo artificio occultans. Non

attinet nunc illam opinionem diligentius edisserere ; alio tamen loco exponere conabor quid sit illud, quod Cicero ipse profitebatur se suo q-dam iure sibi vindicare posse , apte , distincto Ornateque dicere, quoniam in eo studio aetatem consumsisset, ut scribit ipse ossic. I. 32. Quidquid autem de illa facultate orationis statuatur, tantum efficere studuimus, ut eius quantulaecumque laudis in Catilinariis ne umbram quidem deprehendi mihi concessuri sint omnes , qui non constare eam inanibus sonis intelligant ,

56쪽

sed verborum delectu et proprietate, quae ipsa bona , ut mihi quidem videtur, necessario cum sentiendi prudentia coniuncta sunt. Nihil ad hanc quaestionem pertinet quaerere qualis civis suerit Cicero, quidque in re publica gerenda et in amicorum negotiis partiumque certamine praestiterit : satis est eum incredibili studio , doctrina, ingenio hoc consecutum esse , ut ei Latinarum literarum illa aetate principatus ple-rOrUmque consensu deferretur , id quod ex illo Caesaris testimonio apparet. Conficiendumne hinc est, nihil contendi posse cum illa celebrata Ciceronis facundia Z Non puto : ne ipse quidem , quantumvis Vanissimus, hoc defendisset, qui bene senserit dissicile in primis esse iudicium excellentis maxime eloquentiae, et melius a deteriore lacultate magis quam genere distingui , in quam sententiam veris sime disputantem induxit Crassum , orat. ΙΙΙ. S 25 sqq. Igitur aequum est ut concedatur, et alia genera dicendi praeter Tullianum suis laudibus celebranda esse, et, si ex illa aetate diversorum generum monumenta et condita fuissent, et aetatem tulissent, fieri posse ut eorum alia aliis hodie magis probarentur ; non tamen idcirco quidquam detrahendum est de excellentia quam in suo genere consecutus est Cicero , nec minus in eius gene-

57쪽

ris existimatione ratio habenda est exempli et auctoritatis Graecorum, quam intuendam esse quicumque tum literarum studio ducebatur agnoscebat.

Sed aliquando illam disputationem deseramus, et quantum fieri poterit brevissime ostendamus, etiamsi haec odiosiora sint, quam nihil istarum declamationum scriptor excogitare et componere potuerit, quod vel longissime ad Tullianam dicendi copiam et venustatem accederet. Sic hoc certe obtinebimus ut hoc praesidium iudicandi auferamus iis, qui cupide anquirere solent puncta quibus arctissime circumscribant Ciceronis laudes, tam serenses et publicas, quam has ingenii et literarum. St. svotisque tandem abutere, Catilina, pretientia nostra Z ui haec scripsit, non reputavit , tandem in ipso introitu orationis diei. nullo modo posse, ut neque alias coniunctiones eiusdem generis. Usurpatur tandem in urgendo, post plura iam ante dicta. Ita Verr. V. S 123 , quum explicuisset maximas Verris culiapas avaritiae et crudelitatis , Per deos immortales , iudices, sinquit) quo tandem animo

58쪽

46 sedetis Z aut haec quemadmodum auditis ZRabir. Perd. 3 15 ita continuat antecedentia :quum vero his rebus omnibus C. Gracchus Omnes vicerit, guantum intervallum tandem inter te atque illum interiectum putas 8 Et

ibid. 3 20 en 21 ponitur ratione habita praecedentium. Cons. Philipp. II 3 8 Flaec. 3 17 et 24. Agrar. II. S 45. Sed assatim exemplorum est, quibus constituatur ita perpetuo scripsisse Ciceronem , quod ipsa ratio suaderet, ut tandem non inchoaret orationem, sed ad extremum adiiceretur, quo gravius hoc emineret: et ne opus quidem esse putabam hoc commemο-

rare , quum corrigebam Verr. Αct. I. 8 40 , in Mneinos. VIII. p. 205. Ita explicandum in Orat. II. 3 265, ut Libo interpellaverit Galbam. In eandem propemodum reprehensionem incurrit ipsum illud quousque , initio positum; qua forma interrogandi, in eiusmodi praesertim re-

prehensione et castigatione, tum uti solent, quum alia praecesserunt, quorum aliquod extremum tamquam inflammandum est. Quae verba Laterensi tribuit Cicero , Planc. S 75 , quousque ista clamitas ρ ne cogitari quidem possunt , nisi prius ea dicta esse cogitentur , quo ista pertinent. Pariter iudicandum de iis , quae ex altercatione cum Clodio narrantur, ad Att. Ι.

59쪽

4716. S 10: quousque hunc regem feremus Zquae non sane orationem inchoabant. Igitur constanter sic, ut dixi, interrogatur: Philipp.

III. S 3. VIII. S 17 sq. XI. S 58. XIV.

86. Et, quamquam diVersae possunt esse sermonis rationes quas alii scriptores, praeter Ciceronem , sequuntur, Salustium tamen excitabo,

qui, in media oratione, Catilin. XX. S 9 , quue quouεque tandem patiemini Z quod

vehementer miror, repertus est vir doctus et

ingeniosus , in Philologo XI. 4. p. 656, qui suspicaretur ad haec scilicet Catilinae verba suum exordium in Catilinam de industria Ciceronem ac commodasse . Nec omittendus Livius est, ubi VI. 18. 5, haec verba Manlio tribuuntur: tandem ignorMitis vires vestras 8 nec tamen quisquam, ut confido, ita orsum esse Manlium putabit, sed continuare orationem , quae modo obliqua fuisset. Sunt alia eiusdem generis. Ve bi causa , quum, Lael. 3 6 , Fannius ita orditur , sunt ista , Laeli , non est hoc exordium dialogi , sed alia praecessisse cogitandum est , quo istud ista reseratur, sicut est Acad. Post. I. S s , tum ego , sunt, inquam , iSta Varro. abutere patientia nostra. Quidni per se recte dicatur , abuti alicuius patientia Z Sensus est,n quo u8que nos passuros esse nesaria tua consilia

60쪽

48 confidisy V Hoc in vitio est, quod illa salie=ιtia non ante significatur, quae sit. Quid autem Cicero Suli. S 47 7 Modo dixerat, fero ego te , et

nonnumquam animum incitatum ad ulciscendam orasionem tuam revoco ,se et refecto:

post addit, tu noli hac nουα lenitale abuti mea. Sic Ligar. S i : paratu3 veneram, guum fuid neque per te scireS, neque audire aliunde potuisses , ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Huiusmodi significationem deprehendimus quoque Verr. V. S 74, ubi postquam inaudita Verris scelera ex plicuisset , exclamat, O dementiam populi Ro-mαni, Seu potius patientium miram et singularem , quae non sine reprehensione dicuntur. De Rullo, Agrar. II. S is , tentavit,

ut opinor, pαtientiam υeStram, quum Se n bilem esse diceret: simul enunciatur quo iacto tentavisset. Iterum , quarum rerum patientia

intelligenda esset, satis apparet in his , Philipp. II. 3 116: ubi, quum significasset quibus beneficiis , quibusque virtutibus , quum dominare. tur , Romanos sibi devinxisset Caesar, addit: quid multa 8 attulerat iam liberae civitati pαrtim metus , partim patientia , consuetudinem serviendie in quibus correxi metus, quum edi soleat metu. Igitur, si ipsum hoc ,

SEARCH

MENU NAVIGATION