Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sor daretur, qui eodem honore praeditus non minus Uerret ad dicendum auctorita-ιis, quam facultatis. In his lacile sane erat corrigere potissimum : sed quid quaeso adipis-euntur legentes assumta uadvigii correctionepotissimtim summo Z Valeat nonnumquam illa observatio mendorum, quae e superlativi cuiusdam terminatione Orta sunt, qua ipsi quoquo subinde usi sumus), sed h. l. nihil ea proficitur. Quid est enim honore asteolo Z in quo omnis dissicultas est. Honore Uficere quem, ut honore prosequi, recte sane dicitur, sed sine ulla significatione certae: potestatis, aut magistratus , quem populus alicui mandet, 'ita' ut absurdum esset si diceretur consulatu aut

imperio Ulicere quem. Τun; inscita e,t illa verborum compositio, qualis hic deprehenditur. ut alterum in ablativo fh ore,) alterum in dativo ponatur ecto Postremo, credibi- lene est oratorem tam brevi intervallo bis δε-

fensoris verbo usum esse7 quo verbo sublato et verum substantivum' refingendum' est, et compositio restituenda, et sententia revocanda ad aliquam certe similitudinem x eius exempli , quod modo ante excitarat. Legendum censeo : - is potissimum honoris assertor daretur, nempe adversus eum, qui alteri eri-

322쪽

pere eum honorem aggrederetur. cognitum est in Cicerone asserere, pro vindicare, quo Velleius Paterquius quoque et Plinius in Epist. utuntur: quumque assertoria nomen usurpet Suetonius, pro defensore , eiusque frequens

usus sit in Pandectis , vix dubitari potest quin Cicero, qui innumerabilia istiusmodi substa tiva derivata in or formaverit ipse, hoc quoque erbo uti potuerit, quo praesertim eiusmodi i dicit imaginem fingeret, quae . sibi hanc caum

quod ΚΠsero videbatur, in S 4. verba alio loco nihil huc pertinere; quum paullo post . dicat . alta in parte orationis sibi dicendum esse, non attendit haec postrema ad aliud argumentum i referri: alio, oco explicui nuper Mnemos. IX. p. 206. Nequo amplector id, quod illei commendat ut, initio huius S, pro ac si, substituatur etenim si. Non instituitur initium

argumentationis , sed idom, quod modo , qtio exemplo illustrat. οι Ini S 5. manifesto vitiosum est quod constantur . editur, ut eam legemὶ quam mihimet si a pridem tulerim. Coerigendum , tu in

teram. I

0biecerat Cato, Ciceronem, legis ambitus latorem, non oportere causam Murenae . attinge-

323쪽

re: respondet orator S 5 , quum nihil commis--m contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediae Pquasi Ciceronis defensionem latio legis excludere videretur. Contra , agitur de illo genere defensionis, in qua contenditur nihil commissum esse. Igitur necessario corrigendum, quod eam defensionem. Recte meam deferisionem

appellat S 2 et s.

Sequitur in f 6. resutatio eius, quod tertio

loco obiecerat Cato, propter severe a Cicerone gestum consulatum, his verbis: negat esse eiuS-ι dem severitatis-: in quibus quod Monunqsenius commendabat, ut corrigeretur at , --γι propterea minus probandum est, quod, nullo vinculo haec refutatio cum praecedenti uiungi potest. Potius corrigendum est negas , t quoniam Catonem ipsum in tota hac demonstratione alloquitur, ut in sequentibus Ser. Sulpicium.

pelitions ικα tibi Omnia praestitisse rem bitror. Nihil tibi consula iam petenti α ms defuit , quod cet. - . quum modo praecedat in petitione tua, putidum videtur et moles- , tum iterari hoc statim , verbis consulatum p tenti , quae mihi interpolata esse videntur.

324쪽

515Nam proximo loco, 3 8, ubi mi quum pel

res consularum, requirebatur hoc, cui oppo, neretur quum Murenam ipsum petis. .

Si nihil perplexum aut inexplicabile in Ciceronis oratione serendum est, merito, credo, haeremus in his, 3 8 : mihi cum Murena et magna et vetus amicitia est, quae in cap tis dimicasione a Sere. Sulpicio non idcirco Obruetur , quod ab eo tu honoris contentionesmerata eSt.- , Quamquam Obrui amicitismnon ineleganter dictum est, . nullo tamen .modo, probari potest ut, dicatur superari amicitiam quasi ipsa amicitia i contendisset. Logendum censeo, quod hic ab eoi Em rarus est.

Quod in eadem S eorrigendum esse di1eram ,

. In S 9. haec eduntur 2 quod. si licet desia. Here, Si te auctore FOSStim , si Nulla inem. tiae nota, nulla superbiae turpitudo , .nuua in moenitatis olpa suscipitu 'οῦ ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris , desidiam , repudiadis Suisti m SVerbiam , . amicorum neglectio i r itatem coarguit,

nimirum haec causa est eiuS modi, quam . nec indus rius quisquam nec miSericors neo Diuili eo by Gorale

325쪽

ossiciosus deserere possit. Prorsus assentior Bootio, repudiandum esse quod Lambino auctore editum erat, nota, tum abiiciondum

ιυν Fiιudo: ideoque haec mihi opinio placet, quoniam primum ita liberatur verbum suscipitur , quod ut Planc. S 52. recte cum cul a iungitud violento Zeugmate, tum quod dissicile

est turpitudinem cogitare in εuperbia, quemadmodum ne nota quidem inertiae recto dicitur. Praeterea suadeo ut . corrigatur desinam.

Tum dissicile est probare quisquam, Gulielmi

auctoritate susceptum , contra codd. , ut videtur . in quibus vel quem exstat, vel totum omissum est. Nusquam deprehendi quisquam ita iungi cum adiectivo : contra , sicut nemo , vel cum genitivo plur. componitur , ut quiδ- quam omnium mortalium , vel cum . substantivo , ut qui3quram vir. Et omnino, in eiusmodi negatione si quisquam ponitur, excluditur magnus numerus, aut potius, de omnibus pronuntiatur, ut Verr. IV. Si 125. taetriox hic tyrannus Syrαοuais fuit, guram . qui quam avertarum. Nec tamen cogitari pote tquisquam industriorum, quorum quippe nintatio et definitio incertissima est. Puod sorbbere potuit 0rator, hoc esse suspicor , neo induatrius homo, sicuti hominis subst. Saepe

326쪽

in eiusmodi enuntiatione utitur, ut infra S 19. unum hominem : S 28, mihi homini τehementer occupato e S 54. Catoni , homini in omni εirtute excellenti e S 64. prudentissimum hominem: f 75. ter recurrit. Dicam sere ista adiectiva usurpari hoc modo non posse sine adiecto illo substantivo. Leviter corrigendum mihi videtur in his, S 11 ; , quum sedere in equis Iriumphan- sitim praetextati potissimi m flii soleαnt, huic donis militari s patris friumphum correre fustiendum fuit, ut rebus comm Niter gestis paene simul cum patre triumpharet Zi Aptius videtur, et rebus - triumphare Z Non placet, quod e Monac. edidit

Non accedo 'Halmio, 'qui in f 11, ubi dieitur 'Asiam a Murena in 'militari labore peragratam esse , abiicit 'in. Dici poterat de imperatore , Asiam victoriis peragrarer sed quum i bor h. l. voluptati et luxuriae opponatur , itaque durae belli gerendi molestiae significentur, in illo labore Asiam poragravit Murena , neque voluptαte, sed in voluptate peragrare diceretur. Ne hoc quidem assentior Halmio, initio Sia2, pro his vero, legendum esse hunc vero.

327쪽

Non quaerenda oratori erat oppositio ad ea quae modo dixerat, sed asseVeratio, et, ut modo , eodem pron. usus quaesierat huic fugiendum fuerat Z , ita nunc, de eodem, hic vero , i. e. prosecto. Miror neglectam esse in f 13. Lambini correctionem , quem necessario offendere debuit quod dicitur arripere maledictum - - scum rarum aliquo convitio , tam absurdum quam si diceretur convitium ex maledicto. 'Legamus igitur convivio. - Contra , aliquanto in serius in eadem S alteram illud nomen his restituendum est, ubi edi soleti tu mihi arripis hoc, quod necesse est Omnium vitio messe postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vilium omnino esse non potest Non puto Ciceronem υitia numerare voluisse . ut eorum aliquod primum, aliud postr-u- poneret : neque ea, quae modo enumeraverat tempestisi convivia cet. in vitia erant, nequo saltatio vitium appellari poterat. - - Non dubito Iquin scripserit Omnium convitiorum , et hoc

Non puto usquam Catonem uno praenomine' 'indicari, et in S 13, pro Marce, mallem M. Glo. Confirmat Zumplius. xi: u In 3 14, ubi editur, inimicorum confes-

328쪽

sione virum bonum atqtie integrum hominem defendimis. Κuyserus requirebat hominem esse defendimus, et hoc postremum adeo mutari xolebat in defenditur. Non puto commendari hanc opinionem collatione eius , quod

exstat S 34 , hoc igitur in bello L. Mure

nam , legatum fortissimi animi, summi consilii, maximi laboris cognitum eSse defendimus , in quibus abesse non poterat ESSe, quoniam defendebatur id, quod in facto consistebat , in illo loco contra non nisi ad existimationem de Murena attenditur. Igitur et viarum bonum, et nocentem defendere dicitur . . neque adsciscere licet tamquam si ge . inerale quoddam . placitum , esset de quo agere

Manifesto. deprehensam. tenemus grammatici cuiusdam interpretationem, quae per errorem in Ciceronis orationem adscita est, S 15, ubi dicitur : eli proavus L. Murencte, et αυνε pr-tores fuerunt, et pater, quum amplis. si me atque hones issime ex praefurci triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit. Haec plana Sunt et , eleganteT enuntiata. i Abiiciamus igitur ea quae adduntur i quod is iam patri debi' tua a filo petebatur, quum praesertim in-

329쪽

scito composita sint: necessario enim pron. .is reserendum ad gradum conSulatus, et ne ipsum quidem consulatum cuiquam deberi di

cendum erat.

tale vinci potuerit, neque te dignitate superarit , Halmius censet abiiciendum esse alterum illud dignitate. Equidem non tacito illo iterato caream, quoniam diserto significare voluisse mihi videtur Orator , Murenam certe superavisse in illa honoris contentione Sulpicium, sed , ut post explicat, aliis bonis et virtutibus, non dignitate.

Tua nobilitas, Servi Sulpici, inquit Sa 6.

tametsi summa est, tamen hominibvis Leeκα-tis et historicis est notior , po usi mero . et suifragatoribtis obscurior. , i In his recte AO-mines lia rati appellantur e sed ineque homones historici, neque historici substantive dictum Tullianum est, neque ibi hos usurpavit Cicero ubi maxime commodum suisse , veluti orat. II. S si sqq. Legg. I. S 6 sqq. Praeterea , si historiae scriptores intellexisset diffelle erat hos intra praesentem aetatem. ,ut lite tos homines, includere. Aptius crediderim , t et

In eadem S haec comparatio instituitur inter

330쪽

2. Pompeium et Aemilium Scaurum: nec mihi umquam mimιs in Q. Pompeio - viriu-tis esse Nistim est quam in - Μ. Aemilio: etenim eiusdem animi atque ingenii est posteris suis , quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis , quam non acceperit, tradere , et , ut Scaurus , memoriam prope intermortuam generis sui virtute renovare. Τum ad ambiguitatem vitandam , tum quod necessario in Scauro designandum erat quod ipse attulisset, legendum est ora Nirtute, id quod Halmius quoque commendat. quum dicit S 17. a se iam persectum esse negendi is ignobilitas obiiceretur multis viris sortibus, addit, qui non modo Curiis - cOm--emorandis reacebant. Sed quomodo illi M. cere , i. e. sperni potuerunt commemorandia Curiis , cet. 8 In promtu est corrigero commemoralis . i. e. quamvis commendarent eos multi commemoratis illis exemplis hominum

Non puto defendi posse hoc, quum legitur 3 18 , quum multi pares dignitate fant.

unus autem primum solus pO3sit obtinere.

quod 'enim obiectum indicatur illo primum ZSed populus facit aliquem primum sui Pison. 3 2. , ita ut is sat primus. Ut brevi absol-

SEARCH

MENU NAVIGATION