Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

de Sale liber tertiUS.

XLVII etiam gentes in multis antecellant. Non enim Orientem versus modo,& Aquilonem Imperium dilatarunt; sed diuiso inter sese nuper inuento terrarum orbe, Lusitani ad Australem dc Orientalem plagam: Bethici verb&Tarraconenses ad Septentriones 3c occidentales Indos, dimidi tum fere orbem continentes, colonias deduXerunt. Non ergo Aquilonaribus gentibus, quae nimio, non meridionalibus,quq modico: sed interiectis regionibus, quae mediocri salsorum usu, eiusque commodiori loco & hora ad illa iumenda delectantur, de mediocriatas. & verus habendi modus, quem in Sale, perinde atque alijs omnibus in rebus seruant, adscribenda sunt. Iam vero cum hactenus suus Sali locus suerit destinatus.& tempus praefinitum; tum modus, quo idem ad salubritatem corporis adhibendus est, in mediocritate tam Arithmetica, quam Geometrica constitutus: superest ut sanato corpore per Salem, ad eos etiam Sales regustandos accedamus, qui animum, dc sanare, dc iucunditate afficere ac sumiama demum voluptate condire possiant. Hoc quippe novo, suauit siuinoque condimenti genere ab Anthalistis degustato, no dubito quin

ipsis cuncta bene sapiant: quodque eorum Anthaliae pars posterior, eiusque aculeata in Salem sophismata,rursum in maiorem nostri Salis laudem, atque praeconium succedant. Vt autem omnes Sales, qui fanandis animis adhibendistat, ab hoc ipso Sale, quem sanationi corporis accommodauimus, di manare monstremus, primum repetendet sunt superiores illae actrices Salis facultates, quibus, ut pomeridiano sermone ostendimus, Sal tanquam propriis, de peculiaribus utitur

instrumentis, ad nostra corpora viva, non modo sananda, sed emortua etiam condienda, atque integra in multam posteritatem conserua-da quales v t probant Medici,sunt sapere, excitare,astringere, tergere, Cexpurgare, digerere, reprimere, mordere, urere demum, & siccare. Nam nae singulaefacultates ad ipsos animi Sales, horumque actiones translatae,vehementer conserent ad sanandas eiusdem perturbationes,

ex quibus ille foedissimis, grauissim Isq; morbis lolet in tabescere. Quo maior profecto gratia habenda erit Sali, cui parum fuerit mortalium corpora sanasse, nisi sanandis animis salutaria quoque remedia, diuina etiam non minus quam humana,suggesisset.

Igitur

222쪽

2O Commentariorum

Igitur ad eiusmodi apponendos Sales, quibus persectissime san

tur, dc condiatur animus; primum quidem omnium mensa sternenda est, eaque tum candidis, ac nitentibus mappis, tum aureo, ut decet,Salino ad illos reponendos, tum argenteo etiam disco ad i erenda saliata, ornate praeparanda. Sic ut per mapparum candore hilarem ; per aureum vero Salinum assabilem humanitatem per discum tacem mutuam beneuolentiam, qua inter conuiuas & siugerendi, bc recipiendi,

de reciprocandi, de boni consulendi sunt Sales, intelligamus. Iis quippe uti antidotis, est occurrendum duobus pessimis, atque pestilentissi. 'mis animi morbis , maerori scilicet, atque inhumanitati, qui cum odio semper coniuncti sunt, atque ab animi domo omnem prorsus hospitalitatem excludunt. Qui plane morbi, praesertim si innati fuerint, se

omnem iucunditatis occasionem, ac salium quoque omnium male riem tollunt ;vt maerentem,in eam aegritudinem quandoque adducat,

quae sine ulla rerum expectatione meliorum desperatio dicitur. Hae enim obstinatione sua mortales tu ab omni prorsus humanitate exuit, tum pro alacritate, qua Sales inuehuntur, acerbitatem, seu potius feri- Btatem quandam in animos inducit. Vnde qui elusinodi sunt, atq, nullius Salis ad sanandum participes esse volunt, tanquam desperati, non aliter ab amicis sunt relinquendi, atque Hippocrates de vehementer mi

rotis ostendit: quibus cum nulla sit virtus reliqua ad sumendum me

icamentum, uti desperatis, vetat adbiberi medicinam: hosque perinde ac mortuos a Medicis contemni sinit.Quare propulsato odio pes petuo inuidentia fomite, quo cuiusque animus nonmodo insulsus,ve rum & pertrist is Sc ieiunus, ac perquam frigidus in consuescendo retaditur: beneuolentia quamprimum asciscenda est, qua sua splendida cliberali facie conuiuas excipiat: ut quos odiu rusticitate sua emensa di spulit,ipsa rursum,assabilitate reuocet.Nam queadmodum quos odisse cotingit; & rugosa fronte,& ardentibus oculis, & compressis labris quasi reclusus de abalienatus ab ipsis omnino sit animus a nobis auertimus; ita quos etiam amamus ,& sereno vultu, & venustis oculis, de diducto ad subridendum ore, quasi totus se illis animus aperiat, eΣcipimus. Vnde haud insulse quidam, odium & beneuolentiam, prae cipuos animi ianitores esse; atque ad illum patefaciendum, beneuolentiam

223쪽

de Sale liber tertius. 2OS

lentiam i ad recludendum vero, odium,semper pro foribus stare dixit. Est igitur animus a venenatis,ac prope insanabilibus morborti radicibus maerore. at ue inhumanitate,antequam longius,latiusq; serpant, expurgadus. suoque rursum moly,&helleboro utpote hilaritudine,&humanitate in sanitatem reuocandus. Neque enim ullus tam inges malorum cumulus obuenire potest mortalibus, quem,vel ipsi etiam supplices de miseri alacritate mentis,aut superare, aut saltem magna ex par Ate lenire, aut denique consideratione humanitatis, patienter ferre non possint. Quae duo praecipua sunt,omnium'tanquam Salium fundameta, quibus nixus animus, quoscunque occurretes Sales, dc liberalissime communicat, & suauissime excipit, de ut iucudos sibi risus excitet inter epulas, Salis & mensae gustatu profert maiores. Idq; eo euidelius, qu ieiunos atque famelicos, quos ante Salem & mensam taciturnos, pe tristes, atque Saturnios esse videmus hos subito post Salem & melam, hilares secundos,faciles, mireque Ioui ales evadere conspicimus. Nullus enim vel magnus,vel multussisses ieiuno ab stomacho potest efflue Bre.Quam certe hilaritatem, atque iucundam consuetud me, quae cibos,

praesertim belle conditos,quamari me sequuntur,non est quod vinum, aliive arte facti sicci,qui inebriaresolent stibi arrogent: cum sint quido permulti aquaepotores, qui quotidjano cibo vel mediocriter roborati,ini protinus in Sales, & iocosissima sepe dicta intene las erumpant. Nam sumpto cibo continub vires assumit ventriculus; indeque tepefat isto cerςbro, M sensus excitantur illico ad sua quasi epascendum simu

lacra de memoria conseruata rerum spectra menti promptius repraesentat. Unde pulso per cibum maerore, animus humunior subinde esse Cictus, summa quadam laetitia perfunditur . cum videat imperanti sibi, Ictensus, & alia quaevis corporis instrumenta praesto esse . de famulari,apnihilo impediri quo minua suum ipse agendi S: intelligendi munus recte obire possit. Atq; ideo, media ure coena ubi corpus mediocre iasubiit alimentum,protinus internuntia lingua; comuuas ille prouocat. d confabulandum;eisque communemAtque opiparam quanda con i uetudmiis mensem incipit extruere. Quam,tum lepore pro Sale, tum

serm0ne ero ibo, tum deniquestauissimorum dictorum gustu pro

potu,quan noctii ,replet:quo facilius, quoue humanius, atque iucun-

224쪽

aos Commentariorum

dius sermones, mutuaque confabulationes in memoriam praecipuum animi receptaculum, quas ad concoquendum ingerantur. Quocirca prima mensae colloquia & congressiones,salis quidem, atq; festiuae interponi debent; ut his,sequentes collocutiones, tanquam Sale conspersae, ad animorum pabulum maiori cum gustu admoueantur. Sic enim animi appetitio fieri tolet cum auidior ad confabulandum; tum ardentior ad confabulantium animos conciliandum. Nullus quippe tam ieiunus est, atque austerus sermo,nullum tam iniuriosum verbum,quod urbanii alis Sale conditum, non possit a quouis ingenuo pectore acci pi patientius' quemadmodum neque tam leue rursum, aut beniginum dictum, quod sine grano Salis, de quo postea, hoc est,si minus opportune refertur, non ut valde fatuum, atque ineptum respuatur. Qua de caussa sunt, qui recte Salem gratiam nominarint; quod citra hunc omnia ι que ingrata sint,atque insulsa.Nam ut Salem,praeter saporem:

maxime exornant candor, dc suauitas: ita vel summum oratorem fa

tuum dixeris, quem in dicendo non cohonestarint & gratia, & venustas. Quo fit ut Sal tum gratia appellitur,tum rursum per Salem gra- Blia significetur. Idque adeo vere,ut omnis vita lepos,quod ait Plinius, ut summa hilaritas, ut laboru requies quin & iucunditatis. & oscioru, de familiaritatis. atque humanae demum consuetudinis nerui,& coniu-ctiones, non alio quam Salium vocabulo a sapietibus donata suerint: ut ostenderent, viros quantumlibet sapientes Sc perdoctos non minus uti debere gratia,&Salibus indicendo quamuis magna dicant quam Sale etiam est opus ad epulas, quamlibet opiparassum gustu & palato consociandas. Fuerunt enim qui non inconcinne dixerint, palatum animi, non linguae, sed auribus adhaerescere, quod a dulcissimo pronutiationis sono verus orationis modus incipiat, atque cum summa mo dulatione in animum audientis influat. Quare salitudinis lata vis est, atque habenda ratio in dicendo, ut neque loci, neque temporis, neq, rei forsan maior haberi debeat. L His ergo sic se habentibus, atque ad retinedam animi hilaritudine, de humanitatem, quaead degustandos Salespernecessaria sunt optime constitutis; antequam ad definiendum salium accedamus. illud in primis haberi volumus compertu omnes in uniuersum animi Sales,nihil

225쪽

de Sale liber tertiti Si

tam esse, quam aut ipsasmet animi voluptates, aut ad eas excitandas, quasda natas occasiones. De quibus,quonaipse pacto in animo oriantur de intereant ; quibusve modis in risum, seu admirabilitate abeant,

ut Sales fiant, quoniam libo ordine, ac locis disseremus; veniendum nunc est ad ipsum salsum. Atque in primis definiendum erit, quidnam sit illud,quamque late pateat. Deinde in quot summa genera &. species diuidatur. Postremo quaenam hae sint,& in quos referedae locos. Sal- osum igitur pro omnibus generatim salibus, atque ut in oratione, vel in insuetudine est sumptu,sic a Quintiliano definitur. Salsum erit,quod non erit insulsum. Nam quamuis salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipi soleat, natura tamen, ut idem ait, non utique hoc est, quanquam ridicula oporteat esse falsa. Etenim Cicero , omne quod salsum sit,ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi. Est enim salsum velut quoddam simplex orationis condi metum, quod sentitur, latente iudicio, Sc velut palatum excitat: quod de a taedio defendit orationem. Nam ut Sal in cibis paulo liberalius aspersus si Blamen non sit immodicus, affert aliquid propriae voluptatis: ita & sales in dicendo habent quiddam quod nobis faciat audiendi sitim. V de facetum, venustum, urbanum, molle, subtile, iocosum, dicax, de quicquid venit sub acutum, quamuis non sit ridiculum, id totum subsalso contineri colligimus: ac no oratori solum, verum omnibus tum agendi, tum dicendi modis, atque personis conuenire . Ea enim est natura salium, ut quemadmodum condimentum, quod absque Salefit, aeque ingratum est, atque insulsum: ita in consilietud me non minus insuaue, ac indecorum est, quam insulsum, carere Sale, ubi deside- C

ratur.

Alterum est,quod pertinet ad diuisionem salium. Quorum summa, ac generalis est, tum in naturales, siue artificiosos, tum in eos qui Dicto, aut Re,constant: tum denique in serios, siue iocosos: E quibus tam omnes Sales, quam saliendi modi derivantur; ut sitis locis de uno 'uoque membro net explicatio. Sed antequam ulterius procedamus, illud de primo occurrit dissoluendum, num Sales generatim omnes ad artem redigendi sint, an potius ad naturales, & sponte natos referendi. Qua in re,si peruarios, adeoque multiplices animorum gustus

226쪽

Commentariorum

consideremus, cum non paru artis, ac ingeni j esse oporteat in illis bel te, grateque apponendis: profecto no tam naturae, quam artis summa ratio est habenda; qua vel pro tempore, vel pro loco, atque pro cuiusque gustu, ex aequo omnibus respondere debet. At vero rursum si nataturam Sallu expendamus, qui subito, ac sponte nasci, & ab affectatio ne, quam affert tarda ars, summopere abesse volunt: quique ab imperitissima, nullaque suffulta arte plebe quandoque suaviores adduci solent: equidem libenter proferrem,naturales ac sponte natos,veros esse Sales: sed eorum quidem aureum Salinum esse artem. Nam ut sparsus 'quidem Sal, ac inmensa fusus, illico in salino reponi solet, ut in eo tu maiori venerationi ac honori sit; tum omnibus nat propior, ac ad manum: ita etiam naturales Sales, si perficiantur arte, suauius degustan tur: proptereaquod ab arte fit,n magis opportuni sint,atque una cum risu, admixtam sui admirationem quanaam praes erant. Conuenit itaque Salibus, duce natura, sed tamen arte comite, proueh i ad optime condiendum . Nec me mouet persalsus ille oratorius Ciceronis C sar de his agens, naturae potius, quam artis Sales esse sentiens: Acum neque sine artificiosissimo condimento ille eos nobis tradiderit degustandos. De quibus tam apte idem, atque luculenter disserit, tam perspicue horum, atque facetiarum uniuersos locos, ac modos complectitur: ut fideintegro rem tantam explicare vellem; si eius di

uini pene auctoris dictis aliquid addere, profecto viderer mihi potius

subtrahere, atque clarissimos fontis copiose fluentis latices maculare. Quid enim ab eodem ipso aureo eloquentiae flumine dicendum, seu pertractandum suscipitur; in quo idem non superiores modo ante se omnes stuperarit; verumetiam posteris viam, quam ipsevnice constrauit, ad peraque dicendum praecluserit Quo tit, ut cum ille Sales mula iato conditiores quam quiuis alius oratori gustan dos apposueriti ac nesorationem sine illis interdum, non minus quam sine Sale cibos constare posse censiuerit: consultius ducerem,tenui,parcissimoque nostro

Iraetermisso prandiolo, ad lautissimam, splenaidissimam, omnique

uauitatis Sale resertissimam eiusdem canam accedere.

xii Verumtamen,quoniam nostrum de Sale institutum , quod prrci pue sustepimus, multo susius, latiusque patet, quam ab eodem dispud

iatum

227쪽

de Sale liber tertius.

tatum fuit: noua quaedam falsorum genera adiiciemus quae ab ipso co sulto praetermissa,a nobis autem necellario expressa, opportune apponenda duximus.Igitur post enumeratam primam illam Sallu diuisiorem in naturales oc artificiosos, de quibus agemus postea, subest nune abera in eos, qui tum Re,tum Dicto constat: quibus non minus Sales, qui oculis subjjciuntus, quam qui in animum per aures demittuntur,

acute designantur. Quae tamen, cum mox sint exeptis explanada tran .seundum est ad alia duo summa genera Salium, quae uniuersos non- omodo comprehendunt, sed unde originem habeant, quotve, & quiabus modis progignantur dc effluant,ostendunt. Alterum, quod sumemum, purum, pulchrum ac sempiternum est, de rapit in admiratio nem, quod serium dicitur. Alterum vero, infimum, subturpe, subitatum, atque in risum propendens, quod iocosum, siue ridiculum appellatur. A priori exeunt Sales Sacri, Sententiosi, Tragici, Philosopniaci, Mystici, atque Theologici . A posteriori vero, Mimici, Comici, Scurriles, Academici, Militares, Maritimi, Rusticani, Assentatorii Satyrici, Urbani, atque Aulici: de quibus sigillatim suis locis praecipua sset explanatio. Sed antequam de sangulis agamus, necesse est, ut que- admodum Salium,ita & voluptatum,quae excitantur Salibus alia duo etiam in animo respondentia genera esse demonstremus. Etenim voluptates, qua in primis summae, purae, perpulchrae, ac germanae sunt; seriae de admirabiles dici possunt. Vtpote quibus mens,non modo humana, sed diuina, de praeclara effecta, atque sententiosa dicta altissime, suavissimeq: regustat & admiratur, ij idemq; perpetuoseuicii pit. Quae vero infimae,subturpes, caducae .c quasi degeneres sunt,& facietate afferunt, iocosae, atque ridiculae appellantur. Nam ha sane, cum parum Chabeant poderis atque maiestatis ac neque pulchrum ter se, neque honestum,ut priores rejiciant; vix quidem possunt diutius in anim o assi haerescere,quin protinus uti peregrinae,ac deformes,a summa metis arace expellantur,de per risum evanescant. Sed utraeque simul, nulla profecto ut mihi videtur clariori comparatione, seu exeplo exprimi, atq;

persuaderi possunt, quam inclito instinctu aquilae in dignoscendis suis stultis, hisque ab adulterinis, atque subditi iijs distinguendis. Nam ilia os quidem ipsa aduersos ut inquit Plinius cogit intueri Solis radios

de quem illorum conniventem caligantemue animaduertit subito ve

228쪽

aio Commentariorum

lut suppositum e nido praecipitat: illum autem, qui aciem firmam contra Solem intenderit, retinet,atque ut verum & genuinu educat. Hunc

igitur in modum candida & pura mens ridiculas iucunditates, quarum pulchritudo turpi aliquo deformatur, uti alienas, fucatas, neque se dignas, a tuo altissimo,castissimoque vera voluptatis solio dei jcit nec tanit ibi manere, neque delectare diutius, quam quoad eadem risii dissoluantur. Quae autem verae, ac seriae sunt, ideoque & omnino pulchra, dc ab omni turpi semotae has ut proprias,& germanas magno cum aD sectu prosequitur, ac conseruat, perpetuoque regustat. . Du Verum ut clarius ostendamus harum seriem voluptatum, quibus 'tam varie animus afficitur; illud in primis erit in uirendum, quonam pacto quibusve modis fiat ut cum omnes Sales ab uno & eodem sonte, utpote voluptate, quae ab animo concipitur, vel exoriantur, vel ad eandem, illius recreandi gratia, referantur, alij tamen risum, alij a dinumirationem excitent: utrorumque autem peculiaria si na quaedam.& naturae indicia, vultu, dc figura oris exprimantur; quibus clarissime . significetur, quae videantur animo ridicula; quave rursum seria, atque admiratione digna. Nam Sc patentibus ore, ac faucibus, dilatatisque 3 genis, δc venustis oculis ridemus.& rursum elatis supercilijs atque oculis, manibusque eSpansis ac paululum in altum sublatis admiramur. Quarum certe diuersarum auionum caussas intimas quonam videlicet animi motu fiat, ut tam subitb, nunc in risum, nunc in admiratione prouocemur cum hactenus nullas, neq; a Democrito, qui cuncta derisit, neque a Cicerone,dum agit deridiculis, neque a quouis alio e pressas habeamus, cur non impune nobis prsterire eas , ac missas nunc facere liceretὶ Verum quonia tantoru Saltu indices illae sunt, atq; notet: qu bus ignoratis,perobscura omnino fieret de ipsarum effectis tracta tio. cuiusmodi se habeant, non abre erit cum summo disserendi magia iastro Arist. ita coni jcere. Siquide ubi oblata occasione, quaprimum i cundoru imaginesper sensus in animu irrumput, ex ipusq; subitu cum

voluptate gaudiu ab animo concipituni fit protinus ut pr gestiat,atq; calescat animus. Gesties quippe laetitia ut ideati,calfactio qu da est. Quo

fit ut mens eiusmodi grauidata coceptibus pro eoru varietate ac disseretia,varios ex se partus,ac fetus sundat differetes. Na si iucudoru imago

illa mediocris est de suauis, ac licet subturpis, adumbrata tamen 'uλ-

229쪽

de Sale liber tertius. a II

dam pulchritudinis specie adornatur gestit quidem animus, atque visis pulchritudinis delectatione capitur, &calescit illico, mirarique incipit. Verumtamen cum primum apparet latens sub illo pulchro deformitas, mens pulchra profecto, atque omnino pura, ficiam pulchri voluptatem minime apud se manere sinit. Quinimmo protinus atque eius imago concipitur, illam per calorem ad se cor attrahit, indeque per risum, quam potest suavissime,atque iucundissime foras emittit. ΑQuod scilicet calor ille animi siue vapor, a corde subito erumpens, si ptum, quod vocant transuersum, Graece διερραγμα, petit circum pret- cordia . quod quia neruosium est totum, costisque ac lateribus adiunctum, flante vapore, illico Sc ex inopinato titillatur. Qua titillatione celeriter permoto sensu, atque arteriis prae spiritus redundantia distentis , inde simul latera, venas, & os; simulque mentum, vultum, atque oculos occupari; simul etiam omnia intumescere, inrisumque commoueri, huncque commotum contineri non posse sentimus. Vnde

in hunc modum per risum patefacta mens, haec ipsa manifesta conceptae voluptatis, atque leuiorum animi Salium signa indiciaque in vut B tu de ore edit. Nam & risum quidem ab illo ipso calore emanare, inde conjicimus, quod frigidos appellamus eos Sales, qui non ridentur: v pote quibus auditis &perpensis, neque laetitia calescit audietis animus; neque ex quo dictum est calore titillatio, neq; ex titillatione risus consequitur.Qua de caussa,neque risus,qui iuxta prouerbium vocatur Sardonicus, siue Sincrucius siue Megaricus; atque etiam qui simulassi, seu dissimulan di gratia tantum odo diducto ore profertur, cum intus prematur animus, pro vero risia est habendus: cum neque ex animo is effluat,neque liber sit,sed coactus. At vero iucunditates,quae similem ex. Ctrinsecus voluptatis conceptum, & ortum habent in animo; neque tamen titillationis, siue risus illecebris irretiunturiquin potius offeretium sese iucundorum pondere, dc autoritate, a ridicula leuitate absunt, has

4n admirabiles, in solidos, & quasi statarios Sales concedere agnoscimus. Nam seria,atque sententiosa,Tragicaue dicta, dum non minore,

immo potiore cum iucunditate, quam iocularia, siue ridicula illabuntur in animu hunc pari etia laetitia gestire,atq; simili erga illa calore imcitari oportet. Sed quonia haec ipsa, pura,vera, no secata, sed germana,

P ij atque

230쪽

ara Commentariorum

atque perpulchra sunt , dc ab omni prorsus deformitate aliena sese of ferunt; mens itidem veri conscia, ac pulchri amantissima, admiratione ducta, illa de recipit suavissime, & penes se mira cum voluptate retinet ; neque tanquam ridicula a luprema animi sede, quae est in cerebro deijcit: quinimmo in ipsis toni landis , atque regustandis, mirum in modum delectatur, dc amore capta accenditur. Quapropter ut summae atque amabilis huius voluptatis sua etiam signa extrinsecus ex taret; diuina rerum artifex natura in fronte, ac supercilijs cerebro proximis.notas quasdam impressit. Vt quemadmodum ringente ore, apertisque faucibus, ac dilatatis hincinde genis ut dictum est pandunatur loco si Sales animi: ita cum seriorum iucundorum subest admira tio, haec tum elatis supercilijs, tum expansis manibus, atque oculis in altum sublatis exprimatur. Vt quasi diuinae quadam res sint seria de admiranda dicta , ipso nutu dc actione, ad superos tanquam caelo delapsa referre videamur. Lilii Ouibus tam seriorum, quam ridiculoru caussis explanatis, operae pretium erit, ut Sales, qui supra enumerati sunt distinguamus;& ante quam iocosos explicemus, serios, ut decet, praemittamus: Hi namque Blum Dicto, tum Re proferri etiam solent suavissimi: ac non minus acute atque venuste, quam sapienter apponuntur. Inter quos principatum obtinent sacrati, atque ex ipsismet sacris Biblijs deprompti Saales. Qui cum de veri, Sc puri, & pulchri sint, neque turpitudine aliqua deformentur: non inrisum, sed in admirationem, quae voluptatem affert animo,abeunt. Non enim quae serio dicuntur, quamuis non sint ridicula, ab hoc voluptatis Sale, qui in admiratione positus est, excludere voluit diuus Paulus: quem nisi serio agere, ac neque ridere, neque risum mouere, ut ridiculum,legimus. Qui tamen dum alictimis C scripta sua complet mysterijs,a nullo quidem festiuitatis, atque urba nitatis Sale aliena illa fecit. Immo vero Sales tantopere laudat; atque ad ciuilis vitae societatem & communionem tam necessarios esse ostendit; ut uniuersos sermones nostros cum unoquoque habendos,non

iocoso,sed potius serio condiendos Sale esse praecipiat, ad Corinthios scribens,Sermo, inquies, vester sit Sale conditus. Quid enim dici,excogitarive potuit pariter salsius, atq; grauiusὶ quid in lata rei expectati

SEARCH

MENU NAVIGATION