장음표시 사용
231쪽
, ne, praeter expectationem, apponi etiam conditius quam quod idem Paulus in medio illo scientiarum orbe, qui tum erat Areopagus Atheniensium, profiteri fuit ausius ut pote qui ab ara, quae ibi ignoto Deo dicata erat, accepta occasione ad dicendum; tum Christum vere esse Deum illum, quem ipsi ignotum colerent ostendit: tum sparso diuini verbi semine, dum ab aliis ut ineptus exploditur,Dionysium Areopa- itarum sapientissimum ad sese pellexit. Sed illud etiam in eunde Pau. tum longe salsius: quem Christus pergentem Damascum, & Christia 'nos insectantem, subita circunfundens luce, ex inopinato ab equo simul atque a secta deturbauit. Cuiq; dum expostulans dixisset, Saule Saule cur me persequeris3 An no eundem pupugit perquam salse,expostulationi prouerbium a dij ciens; Durum est tibi contra stimulum calcitrare Sunt & permulta alia tam dicta,quam gesta Pauli peruarijs, conditissimisque inspersa Salibus: quae absit ut risum moueant, sed in diuinam potius sui admirabilitatem, quae intima est animi voluptas,rapiant illa contemplantes. Quod si Salium insuper summa est diuiso ut statuimus in eos, quitum Re tum Dicto constant: diuino quodam exemplo inter tam multa ostendemus, acutum quodvis tam dictum, quam factum, atque virumque simul, in serium aeque ac iucundissimum collari posse Salem; cui tametsi risus nonnihil , admirationis tamen, atque seriae diuinitatis inest permultum. Cuiusmodi fuit illud Christi altissimum ac valde comemorandum tam dicti,quam facti consilium quo ille salsissime usus est in calumniatores Pharis eos. Hi namque ut Euagelica testatur historia) mulierem in adulterio deprehensam, ideoque obnoxiam legi, quae similes lapidari iubebat: ad Christum ut arbitrum,num illa ob ta Cle crimen subi jcienda legi esset,detulerat dolosam hanc in Christum molientes complexionem . nempe ut si se legis vindicem declararet, immanitatis coarguerent: sin autem miseratione ductus, legis moderatorem exhiberet, & ream absolueret;abrogationis incusarent.Quibus Christus,tum Re, tum Dicto,persalse atq; divine occurrit. Re quia dem,dum silens,atq; pronus, propria grauioraque cuiusque delatoris flagitia sui verisimile est ante ipsoru oculos digito describebat in pul uere. Dicto autem, dum sese erigens, atque uniuersos circunspectans,
232쪽
ad eos dicebat: Qvj vestrum immunis est a noxa, primus in eam lapi- .des iaciat. rui sumque propendens scribebat.Hoc plane dicto Re confirmato, perculsi delatores,illico se omnes e conspectu summouerunti ipsisque discedentibus, mulier sola manens, benignissimo, sapientissimoque Christi Sale, utpote gratia dc commiseratione, a commerita
paena legis absoluta fuit. Quo exemplo perspicuum fit, Christu, Pharis eorum cauillatione perargute soluta, non tam ridiculos cauillatores facere, quam nos perpetuos consili j sui admiratores reddere voluisse. His itaque Salibus, uti sacris, adiunguntur. qui&a sapientisiimo RG ge Salomone sub Sapientiae,atque Prouerbiorum nomine traduntur a Regio eius progenitore Davide , sub Psalmorum inscriptione decantantur : Sc qui sub Prophetarum inuolucris , sub vaticinantium oraculis, sub Sibyllinisque folijs,diuinitus referuntur ut Zc condimento sint, de medicamento animis nostris. Denique, qui etiam a
Christo nostro diuini Salis latore sub Euangelico praescripto, tum a , . Paulo, alijsquefacris scriptoribus, sub pia fanaque doctrina. altissime enuntiantur. de quibus, quoniam sub Mystico, atque Theologico Sale a caena sese agemus, nunc ad sententiosos sales, seriorum grauissi
Lvi Sunt igitur grauiter atque sententiose dicta ad hoc sublime Sili,
genus referenda. cum licet a grauissimis, minimeq; ridiculis viris proferantur ι nihilominus tamen, quia delectant, persalsa sunt, atque auditorum , spectatorumque animos cum summa admiratione, etiam iucunditate perfundunt. Neque enim tales proferri possunt, nisi ab his. qui longissimum rerum usum habent cum magna arte coniunctum: quique suos Sales non tam in verbis, quam in re, hoc est,summa aliqua insententia ponendos curant. Quom grauisiima dicta tantum habent auctoritatis δc ponderis, ut quamuis incondita, hiulcaue, aut dissipata, facile sit illa, ordine verborum paululum commutato, in quadrum numerumque redigere. Nam quod quibuscunque verabis dicunt, semper idem,Sc cum grauitate facetum, de persalsum cum
admiratione manet. Vt fuit illud sapientissimi Solonis consilium a Croeso Lydorum Rege olim felicissimo , cum esset a Cyro praelio
captus, atque rogo immanissime impositus, memoratum: Neminem
233쪽
LviI dum viveret beatu dici debere quod ad ultima usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. Qua comemoratione admonitus etiam Cyrus Croesum a rogo extrahi iussit. Tum illud Biantis Prienensis,unius ex septem sapientibus: qui cum hostes, patriam atque domum diripientes,nudus sugeret; interrogatus a socijs pretiosiarum rerum pondere onustis, cur nihil ex bonis suis secum ferret Ego , inquit, bona mea mecum porto. Quo fit,ut qui hoc sententioso genere Salis excet Alunt, non minus salsi quam sapientes haberi debeat: proptereaquod suis sententijs,miris voluptatis Salibus auditorum mentes respergunt. Quibus subinde tanta tribui solet auctoritas, ut quandoque etiam, vel tacentes , sapientissime dixisse videantur . Est etenim summa ars,
quod est hominibus praesertim dicacibus discillimu habere.& temporum,& personarum rationem,& ea quae occurrunt, cum salsissime dici possint, tenere. Nam profecto fieri non potest, quin aliquando dicaces dicti paeniteat. Non minus enim sententioso, quam prudentissimo Sale vacat, in loco Sc tempore siluisse: praesertim ubi dicta, aut ab Bauditoribus flocci pendenda sunt, aut non magis, quam a porcis,ut dici solet, sparse inter ipsos margaritae, estimanda. Quemadmodum diuinae sapientiae magister Christus ante Herodem Regem positus, suo nos edocuit exemplo. Nam cognita Regis indignitate,atque petulantia, licet interrogatus, conticuit omnino: malens quidem deriveritatq:cu ludibrio dimitti, quam sanctu dare canibus, hoc est,sua aeternae vitae verba coram impijs derisoribus proserre. Sed de silentio postea latius, ubi de ridiculis agemus. Preterea fiant etiam his annumerandi Tragici Sales, qui verbo- Crum, dc sententiarum pondere , ac grauitate, parum disserunt a sententiosis cum in hoc etiam grauissimo dicendi genere versentur. Sed hi quidem tametsi ex sese lepidi ac periucudi sunt delectant enim novitate,atque varietate magnarii rerum quia tamen ex lugubri, ac pertristi constant argumento, haudquaquam risum mouere ; sed cum dictorum admiratione,tum factorum stupore, non paruam e medio expressam dolore voluptatem in animusolet inuehere quale est illud, quod Herculi fureti,tantisq: a nouerca malis exagitato dc exclamanti, Mortalia me mala cunsu premunt. Respondet Chorus,
234쪽
Voluptas es prem i malis, quorum Terminus bona sunt immortalia.
Demum philosophi, & qui uniuersam excolunt sapientiam nullos sine his Salibus scelus fundere possunt ad philosophandum. Neque
enim ipsa, qua vere gustat, ac sapit animus, sapientia, vel comparari vel comparata retineri quoquomodo posset a sapiet ibus, sine magna aliqua voluptatis caussa, ubereque iucunditatis fructu, qua huius philo, sophici Salis rationem habeant. Cum enim philosopho nulla diuinarum atque humanarum rerum perfecta adesse possit scientia,& cogni Atio, quin summa etiam in eo sequatur voluptas; necesse inde est , hunc tot inspergi animi salibus, quot affluit voluptatibus: hasque, nec minui quidem externis corporis doloribus, sed augeri potius, S perfici,
atque perpetuam cum admiratione latitia eidem inferre. His quippe conditissimis voluptatis Salibus resperius integerrimus ille Socratis animus, purus, atque incorruptus manebat dum philosophicis intemtus meditationibus, animorum Salem, hoc est, pulchritudinem mira cum voluptate perhumana corpora, dc physio nomiam venabatur: dum mortalium inconstantiam,ipse constatissimus,intra se deridibat: Bdum Athenienses salsissima sua utens ironia, acute vellicabat: dum in crimen, quod nouus cuiusdam immortalis Dei annuntiator fieret, vocatus, accusatores latus, & bene sibi conscius despiciens, urensque silentio,nulla cum ipsis uti apologia volebat: priuari se potius vita malens, quam titillantem ex gloriola morte natam sibi voluptatcm ingustata relinquere. Nam admoto iam labris veneni poculo, uxori Xantippae, inter fletum δc lamentationem, vociferanti. innocentem eum perimi: Quid ergo, inquit, uxor, nocentem me mori satius esse duxisses'Ijsdem etiam quibus Socrates,cBdiebatur animi Salibus, atque Cinterioribus fruebatur voluptatibus Diogenes ille Cynicus. qui cum
vitam ageret durissimam. atque nullius rei , praeterquam frugalissimae, modestissimaeque naturae indigentem, usqueadeo virtute, atque libe late animi proiecerat; ut superbos mortalium fastus, ac Regia etiam
diademata facile prae se cotemneret. Nam in doli 0 recumbens ad M, lem,cum ad ipsum, visendi caussa, Alea ader magnus ven:sset,illiqium,
bra corporis Solem abstulisset; umbram ille Regiam squa mortales s. tegantur
235쪽
tegantur, beatos se esse putant salsissime despexit,liis verbis, Cur Rex auiers. quod dare non potesὸ Vnde Regis tanta fuit admiratio, atque inuidia prope consequuta; ut in persalsum illud, atque elegantissimum dictum proruperit, Nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem. Si-angressus die primo, humili ac quotidiana veste indutus, vix inter tam multos ciues suos. qui vestibus valde pretiosis induebatur, est agnit us; ac nisi inter nouissimos datus ei locus ad discumbendum. Quod patienter dissimulans, postero die, se torque aureo, atque annulis, vestituque holoserico aciornauit, atque in triclinio discumbentibus inconspectum dedit. Quo viso, protinus ei omnes consurreTere, ac magno ipsum cu honore oc applausu inter primos excepere. Cum igitur dapes Sc esculenta apponerentur; ipse tacitus vestes,& monilia salsamen ' tis omnibus tingi curabat.Commurmurantibus alijs,atque tam sordi- Bdam & foedam rem improbrare incipientibus, occurrit An me se dius, inquiens, quam vos facere existimatis, proptereaquod epulas libem vestibus, quibus vos antea libastis honoresΘ Quas statim exuens, atque consuetas induens: abiicio vos, inquit, tanquam Deos alienos:
de vobis ciuibus meis gratias habeo, quoci non in Senatu, sed in triclinio, plus vestibus quam mihi detulistis. LIx Ex quibus consequitur, non iocosis tantummodo, secise ijs, atque sententiosis dictis definiendos esse, & ab his praecipue nominandos,veriores animi Sales. Quod ijdem, tametsi mordaces, ieiuni,&austeri cquandoque sunt; pinserrime tamen, utilisiime, atque sepientissimeo condiunt: ac ne ue ulla praua, seu turpi omnino facie, ut ridiculi, dosormantur: quique seauitatis, atque voluptatis summa tantum praeseserunt, ut in aliopraeterquam in optimo quoque, de sapientissimo animo penitus inudere grauentur. Et qui tam absunt ab importunitate, ut nulli neque tempori, neque loco cedant: quinimmo cum semper
apponi possint, ut quoddam praecellensantidotum, & panchrestum
medicamentum, contra grauior animi morbos perpetuo, atque ad
manum haberi debent: presertim quibus mysteri j, atque diuinitatis tam . P v quid
mili prope saltu philolophico,pr polleram mortallum opinionem in αstimandis rebus, conculcasse visus est magnus ille Poeta & philosophus Dantes Florentinus: qui cum ad selemne epulum esset inuitatus;
236쪽
quid inest ad sanandum. Hos enim Paulus adeo utiles ac necessarios esse affrmat, ut non modo opportune , sed vel importune apponendos esse praecipiat: ac quoniam sunt omnino salutares,necessarium est,
ut mordeant, ut pungant, utque etiam urant,modo sanent,modo putagent, modo contractam olim vitiorum saniem extergant, ab impendentiq; subinde corruptione animum defendan quandoquidem nulla remedia tam faciunt dolore, quam qua salutaria. Cocludi ergo poterit ex adductis, quicquid voluptatis, siue iucunditatis accrescat animo, vel ex nostris,uel ex aliorum siue pulchre dictis,sive strenue factis,
vel ex utrisque simul, quamuis risum non moueat; modo tamen dei ctet, atque admirationem excitet, id totum Salem esse. Neque enim
huius Salis risus aliud est, quam ipsamet interior animi voluptar, pura quidem ac simplex, neque deformitate aliqua deprauata: iceoque sua etiam admirationis signa, ut dictum est, in vultu exprimit. Lx Seriis igitur Salibus, cum uniuersis eorum memoris dc origine,e plicatis : reliquum est,ut ad ridiculos, siue iocosos, quorum caussa induentus fuit a natura risus, declarandos veniamus. Et quoniam de his, quonam videlicet pacto&ordine formentur in animo, atque origi- ne distinguantur a serijs, satis superque explanatum est: nunc,viret 'qua percurramus, quattuor potissimum nobis consideranda sunt. Primum, qui sint iocosi Sales. Alterum, qua ex occasione fiant. Tertiu, Quatenus regustandi. Quartum,quod ad sanationem animorum sint aptissimi. De primo itaque ridiculi, sue iocosi Sales sunt breues quodam,& acutae, subitoque in animum illabentes iucunditates, ex turpi viso aliquo, quamuis non turpiter, obortae. Vtpote quae, ob deformidiatem,cum a pulchro deciscant,idcirco fiant ridiculla vixque in mente defigi possunt, quin protinus foras, atque per risum erumpant. Ouos Cita se habere ex noc maxime ostenditur: quod iucunditates ex re licet. siue ex dicto colligantur, ad hoc tame ut risum moueat,& Sales fanis, conflari subito potius, quam sensim confici debent. Eius enim perte nuis,atque lubrica naturae sunt Sales ridiculi, ut si pedetentim, si grauia ter,& cum maiestate, ac non potius cussim, breuiter, atque in puncto quasique aliud agendo. referanturii defrigeant quidem, de tanquam inis
fulsi easbitentur. haud secus quam in concretione Salis,ut supra dixi-i . mus
237쪽
LxImus, fieri solet. Is enim ab exhausta e puteo salsa subito caelestis roris defluxu concrescit: qui si concretus, illico, antequam pluuia decidat, aut humescat aer. non colligatur, protinus evanestit, ac dissoluitur.
Ad haec, sicut in Salefactitio impuram quandam, de quasi sordidamnaturam habet materies ex qua ille coagmentatur: ita iocosi etiam ac
ridiculi Sales, ex quadam siue rei, siue dicti, siue loci, siue temporis, siue personae deformitate, unde oriuntur, tum saporem mutuantur ad ori sum: tum alijs omnem sui gustum exhibent ad iocandu alioqui profecto ridiculi esse non possent. Nam risus derisio quaedam est: derid tur enim quod deforme est: quemadmodum quod omnino pulchrurapit in admirationem. Est quippe deformitas quasi quadam a pulchro, siue a venusto defectio: neque quicquam est, quod tam moueat risum, quam illud ipsum deforme, quod sub magno aliquo, atque fucato pulchro detegitur . quod quarti generis ridiculoru esse, atque inter Sales Aulicos,ae quibus postea, adnumerari potest. Ouale Florentiae retexit patricius quidam iuuenis, qui annum agens undetrigesimu, Bea tenebatur atra bili, ut a puero nunquam visus esset risisse. Huic erago, parentum Sc consanguineorum interuentu, nobilis patritia etiam puella nupta suit; & antequam ab eo cospecta esset, a caena in thalamuintroducta. Quam cum ille aspectu primo,ad lucernae fulgorem, de splendenti vultu, & auro ac gemmis nitentem,tum fragantem odoribus , atque tam varijs, Sc vermiculatis vestibus adornatam videret: ac insuper,ignorata sandaliorum ope, procero atque praestanti eam compore praeditam existimaret; suspiciens ut perpulchram,amantissime nudare coepit. Unde sublatis monilibus, multiplicibusque detractis vesti- Cbus, atque fandalijs detrusis; cum perpusillam, deformem, & a priori specie dissimili mam inuenisset, mandragoram existimans, in subitos cachinnos,& nunquam antea sibi notos risus effusissime solutus est. De qua re postea acta fuit in theatris Comoedia. Conumile nuic ridiculum Romae,Iulio. III. Pontionum habuita quibusdam Nigritis seruis Legati Regis Lusitanorum, qui in ludis
agi solitis ante carnium interdictionem,personati incedebant; adeoq; omni ex parte corporis obtecti, ne qua color appareret; ut chiroth cis manus occultarent, palpebras laco dealbarent, capita vero vermiaculatis
238쪽
culatis peltis mirifice adornarent .Quprum pulchritudinem vehernenter augebat procera, atque prast ans habitudo corporis, qua in oculis multitudinis chari erant. Tum S. choreas ducebant compositissimas, quas pro foribus arcis sancti Angeli,ad molem Hadriani, coram Pontifice, uniuerib inspectate populo,agebant. Qu oscum magnopere admiraretur omnes, iamque heroas potius, quam vulgares nominea reputarent:ecce derepente Nigritae,inter saltandum, ut more Hispanico digitorum percussione saltationes concinnarent, chirothecas e manibus excusserunt. Quorum deformi colore viso populus quasi delusiis, ex admiratione in tantum cum indignatione ritum solutus est,ut protinus exsibilandos Nigritas, atque inde amoliendos curauerit. Unde constat, pulchrum per se, mouere in admirationem,ut in serijs: derideri autem minime,nisi quatenus pulchrum turpi commixtum est. Adli cscuti pulchrum per te, ut admirabile manet in mente defixum, ita rursum quod per se turpe est,ac deforme, omnino despicitur, & quasi ab
indignitate rei,& commoto animo,& auerso vultu: & trucibus atque toruis oculis,& rugata fronte,& demissis supercilijs, conlcmnitur, exprobatur, atque vituperatur. Ac licet risus quidem, medius inter admi rationem dc contemptum, ad hunc sit procliuior; tamen ridiculorum materies,siue occasio, non turpiter,hoc est, non impuro,atque perue
se maledicendi, seu detrahendi animo capi dcbet: ne sub candido Salis nomine, virus in quempiam figatur: tunc enim lacessentis animus, non Sales spectatur. Nam hi quamuis sint specie modesti, atque dictu suaues,tamen intentione,atque anim o deiceto fiunt vituperabiles. Aeneque aliter quam Sal commisto aceto horribiles assumit vires ad firmitsima quaeque intersecanda sic lacessiti animus iniuria peruritur. Ex quibus ostenditur, locum,ac regionem ridiculi,siue iocosi Salis ut ait Cicero inclusam habere deformitate, seu turpitudinem aliqua, eamq; maxime esse,qua non turpiter, id est, sine affectata noxa, subito risum faciat degustata. xxii Alterum est qua ex occasione Sales fati Quorum origo vis,& n ira sic se habent. Quidam enim a natura fiunt; quidam ab aricii alii ab utroque: plerique tandem ab experientia dc usu rerum oboriri solent.
Primi infimi natura dicacibus ueprasertim quibua innata est aliqua deformitas,
239쪽
formitas,ut pomilionibus aut alio corporis v itio,haud supra modum turpi,laboratibus. Vt qui cum nullo omnino insigni alicuius membri deiecta dedecoretur,mediocriter deformes sunt,dc quia sua utcunque proportione costant, pulchru cum deformi commilium habent hos natura ridiculi potius, quam comiserationis locum occupare permisit: atque inde factum fuit, ut natura eiusmodi deformes multoru prope irrisionibus, atque iocis subiectos fore praeuidens vesparum in mo- Arem, quasi pro defensione, mordacissimis aculeis armauerit. Sunt e tam hi cum aculeo, & maledicto facetiores, ideoque mirabiles atque perlepidos Sales excitare solent. Idque maxime, prae dolore, qui saepe nomines ut dici solet,& lepidos devenustos facit. Dolent enim ob deformitatem quam patiunturi atque, ob eam tegendam, breues quasdam, subitas, dc peracutas cauillationes lacessiti iaciunt, quibus laceL sentes repungunt. aut ut irrisionem a se procul abijciant aut ut aliorum deformitate prodita,sua imminuant. Sic enim Valentiae quidam po- milio Ducis Gandiani, mordax peraeque ac facetus, cui Valentinus eques procerae staturae homo,cum dixivet; doleo animum tuum alim Bqui pergrandem, tam humili & perangusta circuncludi casa: & ego potius, respondit ille, tuum alioqui perpusillum, in tam magna &valde vacua delitescere. Itaque permagnos hi mouent risus,quoniam mordacissimis vlutur salibus praecipue prouocati quod tameAulici in ludicris sine vitio licere sibi arbitratur,iniuriam iniuria, quasi vim vi r pellentes: nisi forte iniuria talis si,quae spectatoru opinione ac iudicio, multo salsius multoque prudentius risu,dissimulationetae, aut silentio,
quam aculeis contumeliarum retorqueatur in lacessente. Sape namq;
accidit, ut clim amicos de vindicanda iniuria sententiam rogamus, si Cminus illa fuerit vindicta digna, facile respondetur, iniuriam non esse talem, ac tantam, quae vel dissimulatione, vel risu expiari non pos sit honorifice. Quare hqc potissimum in iocando adhibenda erit moderatio, ut ea solum ludantur,quae neque odio magno, neque commiseratione maxima digna sunt Quis enim miseros, atque supplicesvnquam derisu nisi quatenus ijdem immemores tum miserae conditionis su , inania aliqua verba proferunt ut fuit illud Roderici Cordubeasis latronis famosi, qui cum duceretur suspendendus, tortoribus iniu-xit
240쪽
xit, ut mortuo sibi umbesia capiti imponeretur,qui vultum a Sole defenderet. Tum illud de duobus Normandis, quos vidi Lutetiae, de homicidio & facrilegio conuictos: a quibus cum similis & aequalis paena timeretur: tamen alter damnatus fuit ad Rotam, ut dicunt: quo
truculeutissimo supplicij genere, saluo capite,& pectius,& reliquae partes corporis membratim, ferreo grauissimoque contunduntur malleo, vitaque adhuc superstite, comminuuntur ossa omnia . alter vero
ex caussa ad palum tantummodo suspendi iussis. Sed is ob imminu tata sibi prae socio paenam, tanta fuit affectus laetitia, ut gestiret, praeque gaudio exultaret ac dum per urbem duceretur, obuios quo , sibi no- Λtos compellaret, faciens quasi participes incolumitatis suae. Qui tamen in ipso suspendis articulo tantopere contristatus est, adeoque perculso de abiecto fuit animo,ut vel a locio pati incipienti acerrime fuerit increpatus, ab uniuerso vero populo vehementer derisus. Lxiii Porro similem a natura ducunt originem,tum infantiit, tum amen tium Sc cum his misere amantium,improuisi, ac praeter opinione, quasique praecoces prolati Sales Quibus aut imperfecta aetas aut laesa mes, aut perturbata assectio,pro deformitate est,ut exin quicquid dixerint, et, mirabile quodam odo, salsumque omnino, & perridiculum appareat. Atque in primis infantium Sales sunt omnium valde lepidi,propterea quod puriores,minusque affectati, atque etiam inexpectati veniant; simulque cum risu admiratione inducant. Quale fuit illud Toleti quod trima puellula olim protulit: quae ob prodigiosam dicacitatem apud sacrum Antistitem habebatur: quam cum interim omnes coram illo derepente dicentem admirarentundeque eius crescenti indies dicacitate prospera conijcerent: E rratis, ad eos inquit Antistes, nam infantuli, quos tenera aetate acutos videmus,matura quidem, stupidi,& bardi solent euadere. Cui protinus puellula Ergo mi domin argututu te sui L Q. Ie aetate prima necessum fuit. Sunt δc his persimiles amentium Sales noeorum tantummodo, qui stulti & insani nati sunt, quos vocat deliros,
utpote quibus in prima eorum conformatione aut Ortu,natura manca fui ed eorum etiam,qui casi, aut morbo aliquo insiani erunt. Priores perridiculi sent, ac pleni Salium; proptereaquod risias in his ab eo turpi,siue deformi colljgitur, quod in eorum innata stoliditate positu