Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

de Sale it ber terti usi 233

LXXIma cum vituperatione patefaciunt, in medium proserunt i maiori illi sint ridiculo spectatoribus ; inter quos nemo est qui tironis partes ad defendendu suscipiat, nisi cum ironica, magisque ridicula eiusdem apologia. Ex quo tirones varijs,atq; permiris modis affici solent. Nam quidam eorum cum videat se omni ex parte derisos, atque nulla protectos, sed quasi obrutos tam praecipiti dictorum torrente, ac nec responsiones ad manu habeant, quibus contra nitantur, usqueadeo con . uicto ac perturbato sunt animo, ut saepe 'uidem, si posscnt, ad lapides in derisores iactandos confugerent. Vnue alij annos licet quadragin ta nati,in lacrymas prorumpunt: alij e conspectu,quam possunt tacite, se siubtrahunti alij vero de repente proripitit, cum quibusdam inanibus minis; quos maiore iccirco clamore ac sibilis veterani confestintur: uae omnia risus adaugent. Quapropter ad hosce iniuriosos Sales euaendos aullus 'texperimeto constat fouenientior est modus; quam si tiro prodiens in huiusmodi theatrum, dum agitur de eo fabula, inprimis madeat immotus, patienterq; dicta omnia ferat,iaceat,atque ridentibus alijs, ipse quoque, risu licet Sardonico, rideat: caveatque, ne I quoquomodo pudore aliquo,aut rubore asciatur; quod ob haec tan quam puerilis animi indicia,tirones magis irrideri soleant. Sic ergo se .gerens tiroin arenam cum veteranis descendens; sapiens,iatisque prudens de ceteris haberi incipit, neque amplius deridetur quinimmo etirone protinus in numero veteranorum reponitur.

Quae res,quamquam prima facie, otiosa quidem,aciuidiosae iuuenia tuti pernitiola esse videtur; altius tamen peripecta,& attentius considerata, non minus profecto utilitatis ad vitae, morumque emedationem affert, quam Salis ad iucunditatem. Huc enim pertinet, ac sese omniano referunt veteranorum ridiculae iactationes, ut inconditi, atque inculti naturae mores, adeoque innata tironibus rusticitas & in epi ia,per- cacuto notationis gladiose cauillatione tollatur. Quae enim vel maior vel firmiora elle possunt honestatis, atque virtutis firmameta,quam vitiorum reprehensiones &redargutionesZquam ineptiarum, atque insulsitatum, quibus passim implicantur tirones, amicae simul & ioc se animaduersiones nempe, ut ex detecta iam inde sua cuiq; ignoram ita, ac morum barbarie; rursum artificiosa eiusnodi cultura Salium,

252쪽

Commenta riorum

tum uberrima sui etiam enastatur cognitio, tum pura subinde ac pe utilis revirescat emedatio Nam quamuis initio tiro,se,ioculari pungi Sale grauiter, atque moleste ferat; tame emedationis latus est fructus, tantusq; exinde animi gustus; ut ob id maxime haec omnia ille boni costulat, quod videat se eo magis indies sapere, quo plus ictus fuerit: eolmagis purgari a ruditate quo frequentioribus, atq, acrioribus defric tur Salibus. Etenim ut in Sale coluncta est cu acrimonia suauitas,quarum illius morsus huius benigna adhaesione temperatur: ita ridiculi cauillatio si cu urbano Sale & facetijs emittatur, libentius sustinetur. Ipsa Ame maledictio, quae nihil habet propositi, praeter contumeliam, si

intius iaciatur, conuitij, si facetius,urbanitatis nomen usiarpat. Verum scholarum Sales, etsi peruarij sunt; atque festiui, ac magni etiam ubique habentur; quia tamen argutiis, ac verborum captionibus magis quam rerum ponderibus inhaerescunt, minime praeferendi sunt ijs, quos quarto loco enumerauimus. Vtpote qui ex usu Sc m gna rerum parente experientia prognati sunt, ac vel in Aula,vel in urbana consuetudine oriuntur; maxime vero qui castrensi in militia co- crescunt. In his quippe tam efficax de viva inest condiendi vis a pericli Blatione, & longo usu rerum c' arata, ut tametsi rariores, superioriabus tame longe acutiores sint Sales,atq; cum risu simul Sc admiratioiane multo iucudiores proseramur. Et qui non artificiosos modo & naturales; sed mixtos etiam superant, clariore rerum intelligentia Sc ob seruatione. Est enim experientia, obseruata quadam rerum singularum ratio, & quasi regula inter naturam & artem constituta. Nam ut rudis pene,& barbara esset nostris animis natura,qua no excoluisset experientia: ita neque ullus, nimie ipsa duce,concessus fuisset arti locus ad res perfecte tradendas, & ad methodum redigendas. Neque enim potuisset ars sparsissimas natura res, quasi dissolutas scopas, in fasces vianiuersorum ad sicientiam reuocare; nisi ei prius experientia in singulos quasi manipulos collectas suggesisset. Vnde ipsamet indiuidua, quorum,ut infinitorum,nulla potest esse scientia, experientia comprehenduntur utcunque. Cum igitur actiones,ex quibus Sales effluui,singulares sint, ac nisi pro temporis pro modi,proque loci, ac per naru varietate,cui ars,quae necessariorum est, minime lubijcitur, tradi possint; t 4 sequitur,

253쪽

de Sale liber tertius 23s

sequitur ut expertis, quibus praecipua est ratio singulariu , sit item proxima, maximeque propria Salium appositio. Experti igitur Salium dici possunt,quos vel aula Regia, vel urbana

consuetudo dc frequentia, providos, ac citcunspectos reddit. Sed omnium experietissimi, tum ad Laconice, acuteque dicendum, tum ad

strenue se domi, forisque gerendum, habendi sunt; quos longa, laboriosaque, atque etiam periculosa militaris ars, de disciplina exercuit. In Αhorum quippe singulis non modo dicta; sed gesta etiam multo salsio ra insunt. Quo fit, ut cum militaribus Salibus uix Aulici comparandi sint, nedum Academici,quamuis hi militaribus iocosiores appareant. Quod utique multis ostendi poterit de caussis: si in primis virorum qi

Salium auctores hoc est, expertos militares cum inexpertis Acad

micis conferamus. His quippe tanquam rerum imperitis potiora sunt dicta, quam facta: ab expertis autem militibus facta dictis anteponuntur. In illis dictorum praecipuus finis est inrisum cuncta referre: in his ipsamet rei dignitas iucunditatem cum admiratione affert. Tum ab illis,cum rei nihil sit proprium, semper aliena iactamur: ab his autem Bliropria saepe facta aut plane visa,aut coirectata m anibus enarratur: ilia i tantummodo auditorum Salium faceti sunt relatores. hi conspecto rum non solum fidi testes sed plerunque auctores. Denique in his viva est,& efficax, breviloqua simul, bc dilucida rectu exprelsio; quae una cum desectatione docet atq; etiam mouet: In illis contra, prior est verborum quam rerum captatio; quin & summa cura, ut verba non tam rebus, quam res verbis illustrentur : de quae licet doceant, si tamen riasiam non moueant, ab eisdem irride antur, ut inlislsa. Vnde cum iidem scholae auditores vix ullum vitae discrimen, neque periculum in expe- Criundis rebus subierint: ita neque memorabilium quidem factoru, quae sola periclitatione animis inuruntur, vere reminisci possunt: ac neque

in referendis illis aliud magis pr stare, quam quod in theatris Comoedi; qui dum magis periculosas pugnas, siue rixas agunt, conari potius, quam hostem velle conficere videntur. Ideo namque a periculo dicta est periclitatio, quod ea nulla prope sit,neq; altiu&antino imprimi possit,absque periculo seu vitae discrimine parta. Qua de caussa bellatores,quibus prepetui labores de excubi ,atque

254쪽

Commentariorum

tam in danda, quam in accipienda iniuria prasentissima semper imminent pericula,omnium quarnmaXime expertos essici necisse est,atque ab experientia persalsos. Nam cum rei militaris virtus ceteris praestet; quod omnia fere,ut inquit Cicero,lateant in tutela, ac praesidio bellicae virtutis ad hanc tamen viriliter obtinendam, atque strenue sustentaniadam non miniis quam lacertosis corporis viribus, summa etiam opus

est animi Perspicacitate,atque ingenii acumine,quibus pericula & prae uideri possint,& praecaueri. Vnde cum in bello nihil sit tam leue,quod

non magnae interdum rei momentum faciat: silc ad minimas quasque Ahostium commotiunculas, permirum est, quam subita militibus exti more cooriatur animo virtus & sortitudo. Quos, simul atque ad amma conclamatur,videre est,pro suo queque munere,prasto, ac in praesidio esse, in loco opportuno sistere; insidias aut agere, aut timere; h stium conssilia rimari, & prauenire; auribus bellicum expectare; oculis omnia circunspicere atqueerectis semper stare animis. quin&t aquam de certo capitis periculo acturos,pro religione pro patria. pro legibus, pro amicis demum morti sese gloriose deuouere. Ex qua cotinua cum corporis agitatione 6c succussus, tum iugi potissimum intedentis animi Bmotu Sc actione, necesse est, ut eis non solum maior rerum experietia,

sed ab ea ipsa multo etiam coditior appositio Salium obueniat. Nam ut inter omnia genera Salium, nullum est frequentius, neque iocosius, neque magis ridiculum, quam quod, aut praeter eSpectationem fit, aut per ironiam, siue dissimulationem emittitur: ita in bello, sub similium Salium generibus stratagemata fere omnia continentur & condium tur. Quid enim in bello usitatius,quam hostes, praeter expectationem, atque exinopinato inuadereῖquid prius, atque sortius, quam simulata

fuga. eos ex insidijs capereὶ quid demum callidius, quidue cosultius esse opotest,quam arte,aut dolo circunuentos illos,v. uos potius in deditio nem redigere,quam cruenta victoria superare Quod utique incruen tum vincendi genus in se tantum habet Salis, ut a ridiculo & iocoso nihil prorsus videatur distare. Neq; enim sum mo risu vacat, hostes alio qui inexpugnabiles,& sibi praefidentes imparatos improvidos,ac nihil tale expectantes,vii delusos,eXimprouiso intercipi ab hostibus VLqueadeo,ut ves ipsimet intercipientes isa deformitate ridicula,vtpote

255쪽

de Sale liber tertius. 23Z

captiuorum haestantia,ac stupore, vel in periculo risum continere nequeant. Nam quamuis insignis miseria seu pertristis,aut horribilis euotus aliquis,ut in Tragoediis,non irridetur sa tam e cuius rei miserrimus, ac truculentissimus expectabatur exitus, qualis ab interclusis hostibus- ac tremulo metu mortis su ess,timeri se Iet,victoris clemetia & com , miseratione anteuertitur; an non subitus exinde, adeoque salsus cum admiratione risus exoritur' Quod certe tum ridiculos facit captiuos

hostes tum triumphanti de illis Imperatori, n5 solum strenui magnanimique gloriam; verum callidissimi etiam, persalsique nomen impo- Anit. Neque enim bellica calliditas,quae est quadam facti cauillatio, absq; suo Sale ac lepore adhiberi consueuit,cruenta licet illa sit dolόue malo;

coepta, ut egregie Poeta sensiti

LXX U Dolus,an virtus,quis in hose requiret'

Non enim minus salsum est,quam callidum, & astutu, dolosum illud dimicandi genus,quo Scythae solent hostes suos ineute praelio decipere. dum genu flexi, famulata religione, primas in altum sagittas in hostium ceruices reuolaturas, Ioui consecrant: secudas vero erecti in eos.

dem collineantinempe,vtyrotinus atque hostes cadentibus sagittis elata scuta supposuerint, patefacto corpore a collineantibus transfigatur. βQuemadmodum Sc Parthi solent limili etiam uti sale: utpote qui ve iis retro arcubus irruentes hostes,tum certo defigunt ictu,tum sensim simulata iuga,ad tutiora sibi loca eos ad depugnandum deducunt. Lxxvi Sed ut praeclara militarium Salium exempla ob oculos ponamus: Quis qualo, Annibale strenuo Poenorum duce in decipiendis hosti bus callidior inuentus est; ac una etiam in eludendis iocosior, atque facetior Quis subtilioribus, minusque ex peetatis quam ipse stratagema tis eosdem ludificauit, atque persalse conterruit in Etenim terribilis illa Romanorum clades,partaque Annibali ad Canensem pugnam victo Cria, nonne persialsis deceptionis, seu potivi lagacissimae ludificationis, quam iusta victoriae vim obtinuit Cum in primis Annibal ad pertu bandos Romanorum exercitus astutissime prouidisset ut & Solem &pulvere,qui ibi vento multus excitari solet, uersum haberent. Deinde partem copiarum suarum, inter ipsum prati j tempus, de industria

256쪽

z38 Commentariorum li

na sequeretur, hanc ille trucidandam ab ijs, quos in ins dijs collocaue.

rat,curaret. Postremo quadringentos subornaret equites,qui simulata transitione peterent consulem. a quo iussi,more transfugarum, depositis armis,in ultimam pugna partem secedere, districtis gladijs quos inter tunicas & loricas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum Cederent. Quibus ille peracutis, atque mordacissimis militiae Salibus,

cum hostium acies callidissime retundebat,ium suorum animos,& ad pugnandum alacrius, de ad vincendum ardentius excitabat. Sed ru

sum ad huius iuueniliter exultantis ducis insolentiam comprimedam, Λ eiusque praeproperas in urbem festinationes impediendas, quis sene itato Fabio Maximo sollertior quis eo prudentior, atque tacito cum lepore sagacior Vt qui immobilis,& quasi statarius manens ante hoste, nihilominus ut immobile quoddam atq; munitissimum urbis vallum, hosti sese in conspectum ubiuis dareti Cum aut progredientem Annibalem protinus a tergo adoriretur. aut rursum a progressu couersum.

firmo atque quadrato stans agmine,deluderet. Adhac sagacissimos Caij Marii astus, ac versutissimas in deridendis, decipiendisque hostibus machinas,& magnas artes,quis non inter facetissimos rei factique I Sales referet Is quippe ad Cymbricum bellum missus cum paucis Romanorum copijs, insigni quadam usus calliditate ac solertia, innumeras hostium myriadas, non solum ab Italia ingressu prohibuit , sed ad

unum omnes profligauit,atque deleuit: ingenio id quidem, atque arte potius quam aperto Marte conficiens. Erat enim ges illa natura imma inis ac fera nimis, atq; Borealibus usqueadeo assueta frigoribus, vipe ueniens ad Alpes sic ad gelidissimas ibi nives obduruerat; ut quo horribilior fieret Marianis, in horum prospectu, nudis sape corporibus volutaretur: tantisque proinde viribus, atque robore in pugna praestabat,ut quoties illos Marius eo loci aggrediebatur, totiescum maxima uiuorum strage pelleretur.Id autem animaduertes M arius illos sensim, simulata fuga e summis atque perfrigidis locis eliciens in planiciem ad aestuosa, puluuruletaque ima loca convallium astute deuocabat. Quo se hostes pracipites, atque turbato agmine demittentes, cumprimum insueto sitire aestu, ac mebris dissolui coepissent, miserabilis simul & riudicula eos clades consequuta est.

Quibus

257쪽

Quibus longe anteferendus occurrit C. Iulius C sir Quo si ir moImperatore, nemo unquam suit seu pace, seu bello tam Be, stare Dicto, neque humanior, neque argutior, neque in coeni gc nere Sal t mconditior. Cuius vitae cursus perpetua qua cam fuit domi,iorisque militia,qua ipse vela puero, non solum Romani populi, sed totius etiam orbis Imperium ubi expugnare est aggressus De quo quid vim stiust quid fausta eius Imperij pras agitione dignius quam quod a doliscinsadhuc magnanimiter & dixisse,& fecisse, refertur ξ Cum enim initio sua militaris peregrinationis Syllanas partes si geret, & in Bithy- Aniam ad Nicomedem Regem nauigans apyratis captus esset, ab hisq; viginti talenta pro ipso redimendo reposcerentur pei salse illos derisit Casar,quod qualem cepissent virum ignorasscnt: proinde quinquaginita se daturum pollicitus fuit Ac quod sub uxit,nonne pergi aue smul, de perlepidum quod statim suos pro conficiendis pecunijs in diuersa

loca de ciuitates gimittens,& interim cum vno aut altero ministro manens inter immanissimos Cilices eos sic parui saceret,ut quoties quieti se traderet, silentium illis imperaret non ut custoclis,sed ut satellit es, ac famulos duces Verum his poteratne quicquam subi jcii cccsius quam riquod eosdem,nunc ludis nunc certaminibus prouocaret interdum e- tiam carmina dc orationes conscribens ad audi edum inuitaret Quos

non admirantes,palam barbaros atque impcritos vocaret eosque inter ridendum se cruci suffxurum Lape minitaretur Idque eo etiam salsius quod ob id Cilices nulla assicerentuminiuria sed magnopere latarentur; eam loquendi libertatem ioco, ac simplici Casaris naturae potius quam magnanimitati tribuentes. Sed illud tandem salsissimu quo ut extremo tabula actu mordacissime ab eo est peroratum. Allatis nim ad se redimendum pecunijs,liberatus Caesar,&Miletu adductus, confestim instructis nauibus pradones apgressus est. Quos adhuc cir- cca Insulam cum classe per otium desidetes, in potestate redigens,cunctos ad unum patibulo AExiti sicuti eis sepe in Insula pradixerat. Quae& alia permulta pulch errima, & salsissima x bique ab eo edita facinora, sub loci ac leporis inuolucro, seri j, atque magnanimitatis multum praeseserentia .permagnam Caesari gratiam apuo mortales pepererunt ad promerendum tantum orbis Imperium. Quo tame neque potitus

fuisset

258쪽

24o Commentariorum

fuisset unquam,nisi uniuersum paene idem collustrasset, peruarijsq; mul Zatorum hominum moribus & v rbibus inspectis, barbaros atque immanes eorum habitus cum propria sua ipse humanitate contulisset. Quinde tentasset,quos vi aut armis opprimere non poterat, callida ac festiua quadam morum facilitate,inauditaque clementia, quasi stupefactos capere. Cum nullamiam esseram, nec tam indomitam gentis naturam esse diceret quae humanitatis Sale condita flecti animo no possit. Huic igitur, cui breui loqua simul bc Laconica,cui grauis etiam atque semen I tiosa semper insita suit dicendi vis, Marcus quidem Cicero, no miniis Ain Academicis,qui ab arte,quam in Aulicis,& Vrbanis, atque militaribus,qui ab experientia ducuntur Salibus,primas cocessit. Nam in summo suo de Oratore libro in quo diuersas ipse perfecti Oratoris partes summis,atque excellentissimis sui temporis Oratoribus tribuit C sari salsissimi personam imponit Nee dubito,per Caesarem Catulli fratre, quem introducit, non alium quam hunc ipsam Caesarem Imperatorem,quem nouerat persalsum, intellexisse. proptereaquod ille vix suo fuit notus seculo. A c neque fieri poterat ut euaderet salsissimus, qui novi Iulius cunctis salsitudinis,lam facti,quam dicti,numeris eXpletis, Bmnibus subinde seculis fieret notissimus. Idque eo maxime quod salsitudo,&quae Iulio gratia inerat ad iocandum, non tam in eo summa erat,quod omnibus tum grata esset, tum festiua, ac periucunda: quam quod a tam serio,ic graui viro illa efflueret: & qui inter tam seria, tam lique ponderis Sc maiestatis negotia,quibus implicabatur, humanissi mos totius generis Sales permncere non grauaretur. Demum aeque ab Imperatorijs longe absunt persalsi militum ioci Sc scommata: cum ijdem continuis assueti periculis usqueadeo forti,ac strenuo sunt animo & cotra omnia fortunae tela munito; ut vel in summo vitae discrimine,non ex timore in lacryma sed quasi ex magnani. Cmitate quadam,in risum potius humanae miseriae erumpetes,salsissimas e dicta iaciant. Vtiuit illud Hispani militis, sub Feminando Gon saluo, Hispanorum duce, cognomento magno, in expugnatione Caietae,quae a Gallis tenebatur. Vbi cum miles altero iam captus oculo, subito ictu sagittae altero caperetur: subridens, ad socios, Bona nox, imquit. Tum illud,alterius etiam Hispani, imminente sibi naufragio, ex magno

259쪽

de Sale liber tertius

magno illo maris turbine ac tempestate, qua Caesariana classis Caroli

Quinti at Hispania Algerium appulsa, iactata fuit s solus ipse in puppi

recumbens, variosque cibos sibi apponi curans, opipare comedebat. Cui nautae, atque etiam vectores omnes, quos paulatim mare absorbebat, cum cibos misere exprobarent: An non, respondebat, tam large bibituro mihi sinetis antea cibos sumere' Verum enim Sales, qui maxime ex his praestant, sunt qui mutuo iaciuntur, ac reciprocantur tirones inter & veteranos. His quippe illi maxime solent esse ridiculi; aut ob disciplinae sermonisque militaris inscitiam; aut ob praeposteram Aarmorum tractationem,qua caussa a veteranis salsissimis aculeis infigutur. Quibus nimis tandem lacessitus Gallus quidam tiro a veterano Italo, in obsidione Neapolis, duce Lautrechio, Italum ad singulare certamen prouocauit: cumque in arenam descenderent, tiro sese protinus, ac sine ullo praeludio, protegentis in modum ad pugnam composivit, beaque positione immotus manebat. Cui veteranus, non tela sed arenam & puluere in oculos iaciebat.Tum tiro,obicijs,inquit, mihi pulverem tanquam nubem,ne te certo ictu feriam: Immo terra respondit veteranus, ut te vivum sepeliam,quem ut mortuum pugnare video. Ex quibus sequitur, iocosos Sales, neque posse quidem excipi acutiores, neque aliunde oriri puriores, quam ab ipsamet periclita ltione rerum: a quo maxime sonte emanare solent Sales, qui inter sed rios habentur acriores: quasi quod dulcia vix nosse recte possit, qui noaut amara gustarit, aut quemadmodum ex utilibus dulciabita iocosa desaceta ex serijs delibarit. Cum itaque militaris disciplina, tum virtus Seexperientia bellica in serijs, adeoque arduis, ac periculosis actionibusve lentur , quarum,ut dictum est, expertes sunt Academici; consequi tur non Academicos modo Sales, sed reliquos, qui ab ipse etiam constant experientia, militaribus longe retroque esse ponendos. Quam- Cobrem naud maior prosecto est iniuria,si periclitationis praesertim bellicae expertum inexercitato, id fere interesse dicamus, quod ignaro intelligentem . Nam idem ille experientissimus armorum annibal,

Academicorum de bellicis disserentium fastum de insolentiam indigne serens, acerrimo, grauisiimoque iniecto in eos dicto, cunctos vitii est e suggesto deturbas se. Idque dum Carthagidiensium non mi. R nus

260쪽

a a Commentariorum

nusquam Romanorum insidias timens, apud Antiochum Regem e xularet. Cum enim cuidam magni nominis philosopho, nomine Phormione, in scholis publice profitenti, Annibal& Rex una inte uenissent; elatus tanto auditore Phormio , de rebus bellicis, de Imporatoris officio, deque uniuersa disciplina militari latissime fuit homo copiosus aliquot horas loquutus: cuctis ei subinde acclamantibus,atq; oculos in ipsum Annibalem conijcientibus. Quod Annibal iniquissime passus, atq; a Rege de philosopho sententia dicere rogatus; respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam APhormio deliraret, neminem. Iam vero post militares Sales , rursum Aulicos cum Academicis conferamus. Vtrique enim cum &varij inter se sint, atque inter eos versentur, qui varium vitae genus sequuntur, alterum in actione. alia terum in contemplatione positum necesse est,ut Aulici,qui sunt actioni propiores, majorem habeant condiendi vim, atque multo gratiusquam alij, animi gustum commoueant. Quo enim unusquisque rerum status apparet inter mortales opulentior i, quo magnificentior de

pulchrior; hoc ipso etiam svi sunt humana omnia) tum incertior est, B magisque lubricus: tum ab ipsemet in constantis eius naturae volubiliutate ad ridiculos ex sese proferendos Sales efficitur cogruentior. propterea quod sub ea maxime opulentia, ac pulchritudine,turpiores latere soleant deformitates. At vero,statu, seu vita Auli ,estne alia usquam mortalium oculis vel opulentior, vel splendidior, vel pulchrior , vel tandem speciosiorὶ quae non potius supremam quandam in terris Hierarchiam agat, atque admirationem , reuerentiam , & venerationem , aspectu primo praeses erat; quam vel risum prouocet, vel sui mnino contemptum pariat Verum enim , cum unaquaeque res, ut

Epictetus ait, duas habeat ansas, vel facies potius . si eandem quidem CAulicam altera ex facie consideres; atque eum, qui latet sub tanto lapiade scorpium perpendas: profecto eaipsa quod pace multarum bene moratarum Aularum dixerim nulla alia tibi visa erit miserior, nulla deformior, nulla demum sub tanto pulchro ad deride lum paratior. 5 2 in primis varios, adeoque lubricos, ac versicolores illius ministrorum mores recenseas: si ipsorum propositum, quo se tandem referat,

SEARCH

MENU NAVIGATION