Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

421쪽

choare sine Domino , sic nemo peificere sine Domino. Baptismus abluit quidem peccata Omnia, prorsus omnia, facto 'r 'rum , dictorum, cogitatorum, sive originalia, sive addita, sive quae

ignoranter, sive quae scienter admissa sunt' sed non aufert infirmitatem cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur. Ecce qua causa illud dicitur ve es. tus Testamentum, quia priore: hoc autem novum, quia posteriore tempore revelatum est. Deinde, quia Testamentum vetus pertinet

ad hominem Veterem', a quo necesse est hominem incipere novum autem ad hominem novum, quo debet homo ex vetustate tram

sire ideo in illo sunt promissa terrena , in isto promissa caelestiarquiari hoc ad Dei misericordiam pertinuit, ne quisquam vel ipsam

terrenam qualemcumque felicitatem nisi a Domino creatore unive sitatis putet liquam posse conserri.

422쪽

O . s. Nostra fides, hoc est catholica fides, justos ab injustis, non operum sed ipsa fidei lege discernit,

Eoech. quia justus ex fide v H. Perquam discretionem fit , ut homo ducens vitam sine homicidio . sine furto, sine falso testimonio, sine appetiture ullius alienae parentibus honorem debilum reddens , castus usque ad continentiam ab omni omnino concubitu etiam conjugali, eleemosinarum largissimus, injuriarum patientissimus,qui non solum non auferat aliena, sed nec sua reposcat ablata, vel etiam Venditis omnibus suis erogatisque in pauperes, nihil suum proprium possideat cum suis tamen istis velut laudabilibus moribus si non in Deum fidem rectamin catholicam teneat de hac vita damnandus abscedat. Alius autem habens quidem opera bona ex fide recta, quae per dilectionem operatur, non tamen ita ut ille bene moratus, incontinentiam suam sustentat honestate nuptiarum, con-

423쪽

repetit, nec sola propagationis causa , verum etiam voluptatis, quamvis cum sola uxore concumbit , quod conjugatis secundum veniam concedit Apostolus injurias tamen non patienter accipit, sed ulciscendi cupiditate fertur iratus, quamvis ut possit dicere: sicut isos dimittimus debitoribus nostris rogatus ignoscat possidet rem familiarem faciens inde quidem eleemosynas , sed non tam largas quam illes: non aufert alteruna, sed quamvis ecclesiastico judicio, non forensi, tamen repetit sua nempe iste qui moribus illo videtur inferior propter rectam fidem quae illi est in Deum ex qua vivit, Tecundum quam in omnibus delictis suis se accusat, in omnibus bonis operibus Deum lata dat sibi tribuens ignominiam, illi

gloriam , at Vib ipso sumens

indulo entiat a catorum dilectionem recte factorum , de hac vita liberandus, is consorii umi

424쪽

cum Christo regnaturorum recipiendus emigrat. Quare nisi propter fidem 3 Quae licet sine operibus neminem salvat , ipsa enim est non reproba fides, quae per dii chionem operatur tamen per ipsam etiam peccata solvuntur, quia justus ex fide vivit.

s. r. Nimis insipienter dicitur tantum amari Deum antequam videatur, quantum amabitur cum videbitur. Deam Ubi mihi animus erga me homi- nis ignotus est incertus, melius, ' ρ atlbitror meliora sentire quam incis 1. e plorata culpare.

cap. Illud est molestum iericulo, sum vel perniciosum , si cum laudatta eloquentia, persuadetur insipientia, Min precioso poculo bibatur pestifera potio:

'. r. Praescientia Dei eos quos sana turus est peccatores praenoscit,

non facit Lib. Nemo fit mem christi, nisi aut baptismate in Christo, aut morte pro Christo: unde de Latro

425쪽

Ιlles, non ante crucem Domini sectator sed in cruce confestari, de quo nonnunquam taejudicium

captatur sive tentatur contra Baptismatis Sacramentum, Cypriano sancto inter MartTres computatur , qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione proVenit: tanto namque pondere appensum est tantumque valuit apud eiu qui haec novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus tunc enim fides eius de ligno floruit, quando discipulorum marcuit nisi cuius mortis

terrore marcuerat, eius resurre

ctione reviresceret illi enim desperaverunt de moriente, ille speravit in commoriente Refugerunt illi authorem vitae , rogavit ille Consortem poenae. Doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem Deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium cru-

426쪽

cis: Inventa est in eo mensura marryris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui erant martyres. Et hoc quidem Oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii fanguine abluto , tantam felicitatem statim contulit Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta charitate mortem pro Christo vivente suscipere potuit. qui vitam in moriente'tLesivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur Latronem , qui tunc credidit iuxta Dominum crucifixum, aqua illa quae de vulnere Iateris eius emicuit, tanquam sanctissimo Bapti sim o fuisse perfusum.

i Si peccata , quae si homo VIVere commisturus esset, etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium collatum est

qui raptus e t ne malitia mutaret intellectum eius quandoquidem iudicabitur secundum eam quae in illo fuerat futura malitiam: non secundum eam quae in illo inventa

427쪽

est innocentiam: de nullo mortuo baptizato poterit elle securitas, quia: post aptismum, non qualitercumque peccare, Verum etiam apostatare homines possunt. Ex parte totum, ex toto par Η ΙΖ'tem divina eloquia significare consueverunt ex parte enim totum significatum est, ubi legitur: Ad te omnis caro veniet quia ex ε carne intelligitur totus homo. Ex toto autem pars,cum dicitur Christus sepultus, cum sola eius caro sepulta fuit. Valde sunt noxia prava diserta, quia hominibus minus eruditis, eo quod diserta sint, videntur

vera.

Omnis natura vel Deus est, qui s. s. nullum habet authorem vel ex Deo est quia ipsum habet authorem. Sed quae habet authorem Deum ex quo est aliqua facta non est , aliqua facta est. Porro quae facta non est, & tamen ex ipso est, aut genita est ab illo, aut procedit

ex ilio Q Ee genita est, Filius est L iij

428쪽

unicusci qua procedit , Spiritus Sanctus: haec Trinitas unius est eiusdemque naturae. Nam haec tria unum sunt singulum quodque Deus, rimul omnia unus Deus, immutabilis , sempiternus , sine temporis ullo initio, sine termino. At vero illa natura quae facta est,

creatura nuncupatur, creator au

tem Deus, illa scilicet Trinitas. Creatura ergo ita esse dicitur ex Deo, ut non ex eius natura facta

sit ex illo enim propterea dicitur, quia ipsum authorem habet ut sit: non ita ut ab illo nata sit vel processerit .sed ab illo creata , condita facta sit partim ex nulla alia, id est , omnino ex nihilo, sicut car-

Ium terra , vel potius universae mundanae molis universa cum mundo concreata materia: partim vero ex alia iam creata atque existente natura , sicut vir ex limo, mulier ex viro, ex parentibus homo: creatura tamen omnis ex Deo,

sed creante vel ex nihilo, vel ex aliquo, non autem gignente, vel

429쪽

producente de seipsi. Ego me doctissimum ac pe- ritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio, d fieri posse non ambigo, ut aliquid imperito, indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus peritus ignorat. Natura certe tota hominis estis . spiritus, anima, corpuS. Nos sumus qui nos comprehen cdere non valemus: nos non possumus capere nos A certe non sumus

Amicus quidam meus iam inde' p. p. ab adolescentia, Simplicius noumine, homo excellentis mirabilis que memoriae , cum interrogatus esset a nobis, quos versus Virgilius in omnibus libris supra ultimos dixerit, continuo celeriter, memoriterque respondit. Quaesivimus etiam superiores ut diceret, dixit. Et credidimus eum posse retrorsum recitare Virgilium. De quoia cumque loco voluimus petivimus ut faceret, fecit Prosa etiam de

430쪽

quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendaverat id eum facere voluim tis Tursum versus secutus est. Cum admiraremur, testatus est Deum, nescisse se hoc posse ante illud expe

rimentum.

- . Io. Longe utique praestantius est

nosse resurrecturam carnem , ac

sine fine victuram, quam quicquid in ea Medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit, cum praesentia sua vegetet cuncta quae nescit. Et longe est

melius nosse animam, quae in Christo renata uenovata fuerit, in aeternum beatam futuram , quam quicqiuid de illius memoria, intelligentia, voluntate nescimus. cap. α Plerumque laudatur, praedicatur, lamatur eloquium in spe juvenis etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. De per corpore mortis hujus non feritisnei omnis liberatur qui finit hanc vi-1 si ii tam, sed qui in hac vita susceperit ustisi gratiam, ne la anum suscipiat

SEARCH

MENU NAVIGATION