Flosculi sanctorum patrum, in areolas suas distributi. Labore & studio Ioannis de La Russaliere, sacerdotis Pictaviensis. Tomus 1.5.

발행: 1670년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

411쪽

mittitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis & poena peccati est, quia reddita est meritis inobedientis: causa peccati est, defectione consentientis , vel contagione naΩ

Sicut diabolus atque angeli ejus, dc mali Reges non solum ipsi peccatores sunt, sed per justitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude digni sunt sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa juste agit , quia ejus qui egit injuste poena fit justa. Nulla pugna est sine malo: quan do enim pugnatur, aut bonum pugnat malum aut malum malum aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum

malum.

Joannes Apostolus non ait: υ s. Nolite uti mundo sed , Nolite .D .a diligere mundum. Qui enim non diligens utitur , quasi non utens

412쪽

utitur , quia non eius rei causa, sed alterius , quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. HCor. Et qui utuntur hoc mundo, quasi non tantur injd est , quasi non utantuni us non diligant quo utuntur, quoniam tale est , ut bene alia ter non utantur. Et hoc quidem etiam in his rebus observandum est, quae in hoc mundo sic bona

sunt, ut tamen eas diligi non oporteat quis enim malum pecuniam esse dixerit 3 Et tamen nemo ea bene utitur , qui dilexetit. Sine corporum commixtione

possunt esse conjuges t alioquin

non erunt conjuges, ut nihil aliud dicam certe cum senuerint, sibique misceri vel non potuerint, vel sine spe suscitandae prolis erubu

rant atque noluerint.

Voluptatis causa non prolis, facit concubitum culpabilem; sed in conjuge venialem. Non obest renatis quod oberat 'o Etsi nulla ratione indagetur,nu

413쪽

Io sermone explicetur,veruntamen est quod antiquitus veraci Fide Catholica praedicatur,4 creditur per Ecclesiam totaim Audiebamus a maioribus O ea . Cstris , qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanum Carthaginis Rhetorem,cum ipse accidenti vitio luscus esset , luscum filium procreasse. Accidens quippe fuit in patre, quod facitam est in filio naia

rurale.

Quicumque aguntur Dei spiritu, I . ipsi facta carnis mortificant spi

ritu.

Cum dicit Apostolus Iacobus I. jam is Vnusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractu ct illectio, deinde concupiscentia cum Conceperit, parit peccatum profecto in his verbis partus a pariente discernitur pariens enim est concupiscen-ria, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit nisi conceperit: non concipit,nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis consensum.

iiij

414쪽

p. s. . Concupiscentiam quis ambigat

in hac vita posse minui , non posse consumi Concupiscentia minuitur charitate magis magisque fervente. Ex hoc concupiscentia pejor est ignorantia , quia ignorantia sine

concupiscentia minus peccat,concupiscentia vero sine ignorantia magis peccat: c nescire malum, non semper est malum concupincere autem malum, semper est

malum.

Ut resurrectionis tempore concupiscentia' non siit omnino in vivente corpore nec dolente,praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui langore sanato immortalitate sana leatissima vestientur: in eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter erit: non quia tunc quisquam ab ea mundabitur, sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tor

menta vertetur.

v. Mors cum sit supplicium pecca-

415쪽

toris, bono mali usu accedente fit

meritum martyris. Quomodo manent peccata rea-

tu , quae praeterierunt acti sic econtrario fieri potest ut concupi centia maneat actu, praetereat

reatu.

Quiddam tale est secrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus ejus maneat venia resolvendus. Tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine secum per continentiam confligente , iamvis ejus reatus qui fuerat in generatione contractus,jam sit regeneratione transactus: actu enim manet,

non quidem abstrahendo, illi ciendo mentem, ejusque consensi: concipiendo pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo Ipse quippe motus actus est ejus , quamvis

mente consentiente desit effectus. Non semper est desiderium contra quod pugnemus sed si tunc non est qtiando non occurrit quod

416쪽

concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis, fieri potest ut insit qualitas mala sed nulla sit tentatione commota: sicut inest timiditas homini timido,

quando non timet. Cum Vero occurrit quod concupiscatur , nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur sanitas plena est.

Nulla iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expia

verit.

Q. Nonne domino subditur servus,& bonus bono in malus malo, malus bono ac bonus malo Nonne uxor subditur viro hono bona, malo mala δε bono mala,& malo bona Quis rebellat Diabolo, nisi ab ejus potestate per Mediatoris fanguinem liberatus λMelius hostem non habere quam

vincere.

Quia peccati merito humana nais tura subdita est hosti, prius homo ut adversus eum pugnare possit, b

417쪽

ejus eruitur potestate Deinde si vita est in hac carne prolixior,certans adjuvatur ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet dii huius in fine: Ubi est mors contentio tui Vel sicut dicit Apostolus Vbi en mors victoria tua' ubi est mors aculeus tum ' Non omnes homines justifican w.1 .

tur in Christo sed omnes qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus dicere in aliquam domum per unam anuam intrare omnes, non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed

quia nemo intrat nisi per illam. Amicitia nusquam nisi in Chri Contrasto fidelis est,in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest. ἡ .

Liberum arbitrium usque adeo a BonLin peccatore non periit ut per illud facium peccent maxime omnes qui cum delectatione peccant, Wamore'

peccati.

Datur potestas ut fili Dei fiant m . qui credunt in eum , cum hoc pia

418쪽

sum datur ut credant in eum.

Haec voluntas quae libera est in malis, quia delectatur malis , ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab

eo qui malum non potest velle. Nemo potest habere voluntatem justam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit veram, io est, gratuitam desupergratiam. 's. Profecto in ipsa intus voluntate peccat, qui non voluntate, sed ti

more non peccat.

ia. Ipsi carnis concupiscentia in Baptismo sic dimittitur, ut quamquam tracta sit a nascentibus,nihil

noceat renascentibus ex quibus tamen si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur, ii usque 3 noci tura nascentibus, nisi eadora forma nascentibus remittatur se insit nihil obfutura vitzelatusce . cap.r . Nemo potest ve=rire ad me , visi Pater qui misit me, traxerit emn. Non ait, duxerit, ut illic aliquo niodo intelligamus p aecedere O-

419쪽

FLOSCULI. 397luntatem. Quis trahitur, si jam volebat Et tamen nemo venit nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non

potest,nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant. Medicus corporis non continuo tib α pronunciasset a mortis periculo lita et '

berum, quem negasset hydropicum, si alio lethali morbo perspexisset aegrotum.

Hoc catholicae mentis est, si qua p. 3 forte aliter sapit quam veritas exigit, non ea certissime definire sed ea detecta ac demonstrata respue

Dominus ut responderet futuro' Pelagio, non ait: Sine me dissicile potestis aliquid faceres sed ait: Sine me nihil potestis facere. Et ut responderet futuris etiam istis in eadem ipsa evangelica sententia, non ait Sine me nihil potestis per- fcere .sed facere. Nam si perficere

dixisset, possent isti dicere, non ad

420쪽

incipiendum bonum quod a nobis est, sed ad perficiendum esse Dei adjutorium necessarium. Tunc bonum concupisci incipit, quando dulcescere coeperit: quando autem timore poenae,non amΟ-re justitiae fit bonum, nondum bene sit bonum, nec fit in corde quod fieri videtur in opere, quando mallet homo non facere, si posset im

pune.

Hominis propositum bonum adjuvat quidem subsequens gratia .sed nec ipsum esset, nisi praecederet gratia.

Nihil in Scripturis Sanctis homini a Deo video iuberi, propter probandum liberum arbitrium quod non inveniatur vel dari ab eius bonitate. vel posci propter adiutorium gratiae demonstrandum. Nec omnino incipit homo ex malo in bonum per initium fidei commutari, nisi hoc in illo agat indebitat gratuita misericordia Dei. Sicut nemo potest bonum in-

SEARCH

MENU NAVIGATION