Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

6 DE INGENIORUM MODERATIONE

tates quaidam ediscant, quas ignorare praestet, quam scire. Distuntii Meditorum more vulnera & vitia, quae in aliis sanent, in se non admittant; & dum alienae prosunt voluntati, non metuunt suae. Quae hactenus deduximus ad commendandam Ueritatis indois Iem , semper in se honestam, & nostro soluin vitio interdum perni. ciosam, multorum auctoritate confirmari possunt. Unus tamen instar omnium erit mihi S. Augustinus. Quaerit ille Cap. I. lib. I. de libero Arbit. num quid mali esse possit disciplina, seu discere, quod

discipulorum est, uti Magistrorum doctrina, sive docere. Quis auis dear, respondet Evodius, dicere malam esse disciplinam P Mibi bonum videtur ..Cui Augustinus: Bene Iane, siquidem scientia per illam δε- νur, aut excitatur; nee qu dan; nisi per disciplinam aliquid discit. Ubi vero addidit, se arbitrari, nulla mala, immo nihil nisi bonum, per disciplinam percipi, frustra querendum ait, a quo male facere dia

hamus : siquidem non discuntur mala; aut si discuntur, vitanda, non facienda d. scuntur. Quum tamen Evodius dubitare videretur, aliam esse disciplinam, per quam bene sacere, aliam per quam male facere discamus: Saltem, inquit Augustinus, inνelligenriam nonnisi bonum putas. Mam plane, reponit Evodius, ita bonam puto, ut non videam, quid in homine posser esse praestantius, nee ullo modo dixerim aliquam

intelligentiam malam esse posse. Hinc Augustinus dicere pergit: Gergo omnis intelligentia bona est, nee quisquam qui non inrettigit, diasciae omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intelligis; ει omnis qui intelligit, bene facit. Dum autem intelligentiam qua libet Augustinus laudat, utique intelligentiam, disciplinamque Veri significat; neque enim Falsum disci intelligi ve proprie dicitur. Itaque perspecta institutione naturae ambigendum non est, quin generaliter loquendo liceat homini Verum quod vis indagare, sibique etiam .de illius inventione gratulari, dummodo alte in animis nostris haereat semper es latum istud: Bonum quidem esse omnia fire, sed non omnia

ibus sti: & Veritatum earum non esse nobis curiose comparandam

notitiam, quae illustrare quidem intellectum possint, sed voluntati. perversae laces simul ministrare ad flagitia. Nunc progrediamur. Amplissima Boni & Veri familia In quamplurimas classes dividitur. Nos ceteris divisionibus dimissis, & de solo

Vero loquentes, Veritatem nunc dividimus in duas acies. Siquidem altera est Veritas, quae scitur; altera, quae creditur. Priorem iunos immittit accuratus usus externorum sensuum, ubi ad eorum isdem ascedat ςXameu , atque consensus rationis, aut quando illas Digitigod bi Ocrale

42쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 7

ipsa ratio detegit, adhibitis in consilium & praesidium artibus, o

nibusque Logices, & Scientiarum documentis. Alterius Veritatis, quae creditur, compotes nos faciunt probabiles & verisimiles rati nes, aliena auctoritas, seu famae traditio non temeraria, ad nos tranis

siens per Historias germanas, per majores & aequales nostros fide dignos, perque alia humani commercii subsidia . Ut autem posteri ris hujus Veritatis notitia solet appellari Persuasio, cujus tamen ina 'terdum ejusmodi est vis ac pondus, ut firmitatem, assensumque in intellectu non minorem, quam altera obtineat & exigat; ita prioris Veritatis cognitio strictiore vocabulo Scientia nuncupatur. Nihil enim moramur, quid Arcesilas, quid Carneades, & Pyrrho cum toto Scepticorum Academicorumque grege Obloquantur, qui quum ceterorum Philosophorum cautissimi esse vellent, aut videri affectarent, omnium ineptissimi evaserunt, peiora deliria amplexi; nam sublata proterve omni Scientia, ne hoc quidem, quod certe par erat, fateri cum S crate amarunt, se hoc unum scire, quod nihil scirent. Horum sen. tentiam & tempus exarmavit, & ratio recta dudum confecit, nostrisque praecipue temporibus ridendam exhibent tot Artes, discipli. naeque late regnantes. Et sane, ut cum Lactantio loquar lib. 3. cap. 6. dio. Inst. Nos omnia scire non possumus, quod est Dei: at neque omnia nescire, quod pecudis. M aliquid medium, quod es bominis, .des scientia cum ignoratione eoniuncta oe temperata. Illud quidem, sed non sine dolore, fatendum est, in comparatione ignorantiae per quam curtam suisse, semperque fore, hominibus supellectilem Scientiae. Quemadmodum enim honesta bona, quae amanda sunt nobis, facile noscuntur, difficile amantur; ita & Verum, quod noscendum sciendumque nobis esset, facile ab omnibus appetitur ac amatur, at dissicile invenitur & noscitur. Nihilominus multas Veritates heie imtelligi & sciri, nemo nisi inverecundae frontis neget, nisi mentis imfirmae non sentiat. Latius longiusque etiam patet earum Veritatum campus, quas, non scimus quidem sed credimus, opinione scilicet, non Scientia ducti. Medium vero inter Persuasionem & Scientiam, tenere locum, & cum utraque participare videtur Fides, quae Religionis verae firma persuasio est. Accedit ista ad prioris naturam, misbore vero vel ipsam superat Scientiam, quippe e caelo delapsa, di vinaque auctoritate nixa, animos hominum beatissime allicit & vi cit, ibique tali insidere vi solet, qualem nulla hominum violentia,' nullus mortis terror vincere aut infirmare deinceps possit. Uti vero

in dilectione boaorum, ita etiam inter tam diversas Veritates hie

ordo

43쪽

π8 DE INGEN ORUM MODERATIONE

ordo constitutus est, ut infimum pretium & locum obtineant, quae ad Corpus pertinent infra nos positum; medium, quae ad rationais Iem Animam; supremum vero, quae ad beatam immortalitatem aniniae, corporisque olim resurrecturi spectant. Et quum nihil sine ordine aut pulchrum, aut persectum esse possit, tum praeceptis suis Deus conditor, tum ratio magistra, & natura nutrix interna pulsatione nos ad hunc ordinem in Ueritatis investigatione servandum quotidie impellunt, atque hortantur. Nempe ante omnia, ut in Evangelio praecipitur, quaerendum est Regnum Dei, ad quod studium refertur in primis Veritatum illarum inquistio & cognitio, quibus ad regna dum cum Deo aptissimi efficimur. Deinde Eruditio animi, Scienti rum splendor, atque humana Sapientia prae ceteris deligenda atquaaestimanda sunt, ne qui ratione bestias superamus, miserabili ignorantia nos ad illarum conditionem demittamus. Postremo comparandae Ueritates, per quas corporeae vitae creari possit incolumitas, o namentum, atque honesta voluptas. Sed quota pars hominum est,

queis eximius iste ordo servetur8 Eorum plerique toti sunt in inqui. rendis infirmis vetitatibus , nihilque isticiti de illustranὀo beneque informando per Sapientiam animo, totam felicitatis rationem coli casse uidentur in scientia & usu voluptatis corporeae, commodisque terrenae vitae. Alii vero ita se quibusdam Scientiis, disciplinisque liberalibus tradunt, atque ita in iis habitant, ut, si noti contemne. re, at oblivisci certe videantur potissimum humanae vitae negotium Si Graecarum, Romanarum ve Antiquitatum peritos, si humani I ris, aut Physicae, aut Geometriae se scientissimos, si in mitioribus Litteris se ingeniosos, & in disputationibus acutos efficere dc prodere possunt: tum sibi mirifice iudunt. facileque seponunt orniue si dium Veritatum illarum , quarum scientia & meditatio probos iu hac vita, beatissimos in altera homines facit. Ab utrisque igitur peccatur, non propterea quod infimis aut mediis Veritatibus dent Operam verum enim discere ex sua natura malum non esse iam

constituimus sed quod in summis quoque addiscendis & contemplandis, parem, sue majorem non ponunt operam, ordinemque divinitus constitutum aut ranta socordia posthabent, aut tanta ambitione evertunt. Hinc Augustinus in lib. de uti l. credendi, cap. II. Arelligere, inquit, femper sive vitio est. Intelligere metua, o honesta, vel etiam diυina, beaxissmum es. Inselligere avrem supersua, H. inores, sed frauso fere nocuis, quum rempus necessariorum σσμ' et

a In

44쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. st

In tanta ergo Veritatum copia distinguendae praesertim sunt dea lectabiles a necessariis. Nam delectabilium quidem Veritatum igno.

rantia laude saepe careat, nunquam culpa censeatur; ignorare vero necessarias Ueritares, non tantum culpae datur, sed etiam in maximas miserias hominem devolvere solet. Quare a nemine prudente vutuperabitur, qui caneadi, pingendive, ciborumque Apiciana industria parandorum scientiam negligat, tametsi multa inde corpori obvenire possit delectatio; contra vero desipere dicatur quodammodo, qui quid corpori noceat, quid valetudini sit necessarium , quaeve pericula immineant, plane ignoret, & discere nolit. Quis non sentit, quantopere corporis nostri curam nobis natura commendet 8 Ejus profecto societatem odisse, & sine gravi consilio, aut sine verae Fidei Virtutisque conservandae caussa, nos ab ipso liberare, infirmi nimium Raberrantis animi est, legibusque adversatur a Deo, atque a natura positis. Simili ratione vitio nobis nequaquam vertatur, si a Math

maticis Disciplinis, si ab Artibus liberalibus, si ab Historiae profanae Physicaeque studio abstineamus , quamvis ingenti cum delectatione

hisce adminiculis excolatur animus Sc amplificetur rationis regnum. Et contra nemo nos excusatos habeat, ubi ignoremus & cognoscere nolimus, quae ossicia, quae virtutes, qui mores exigantur a legibus, tum ad prudenter honesteque vivendum, tum ad continendam societatem humanam. Ex quo enim nos natura fecit, non bruta, sed ratione utentia animalia, neque solitarios esse voluit, sed propinquis, amicis, civibus, ceterisque mortalibus per domos, per urbes, per diversa iura di commercia conjunxit; tunc imposita nobis necessitas ea noscendi atque intelligendi, quae honestatem vitae alant, quae prudentiam adserant, quae nos in omni ossiciorum genere peritos expeditosque efficiant.

Nihil autem hominibus magis futurum est cordi, quam ea προ specta habere, quibus erudimur in veri Dei Religione. Ad beatam

aeternitatem nos perducere potest una Religio, nimirum credere, quae de Deo credenda sunt, & Deum colere ac amare eo cultu &. amore, quem ipse nobis praescripsit. Itaque quum Religio vera, tum singulae istius Religionis veritates prae omnibus inquirendae sunt nobis, inter quas tamen aliae necessariae, aliae utiles tantum & dele.ctabiles. In eomparatione istius Veritatis quidquid splendoris, quis quid utilitatis in humanarum Disciplinarum curriculo habetur, inans est, & flocci faciendum, ut non iniuria insipientissimos omnium Rinfelicissimos appelles tot veteres Philosophos ac Sapientes, quos a Τ -. X. P. I. B terna Disit jgoo by Cooste

45쪽

io DE INGENIORUM MODERATIONE

terna quidem fama nobis commendavis, ignorata autem sive conis temta Religio vera abjectissimos in oculis Dei constituit. Quod si tantum est Religionis negotium, ut cetera prae illo negligenda, &posthabenda videantur; dubium non, est, quin omnem ad illius vertitatem assequendam convertere debeamus cogitationem & curam, a que adeo sit enitendum, ut ne quum totam litteris A veritatis imquisitioni vitam dederimus, id unum adhuc nobis restet ediscendum, quod unice scire iuvat, & probe tenere necesse est. Atque hoc quudem nobis de Veritate scribere volentibus in primis ante oculos erit. Nam Religionem veram, aut quod illam satis non inquirant, atquaideo ex inertia, ignorare solent homines innumeri: aut quod nimium inquirant, & ingenii ambitione in transversum agantur, perdere i terdum possunt. Quid itaque juris habeat, & quos fines habitura Iieic sit humanorum Ingeniorum meditatio, ia posterum disseretur. 8c si quid proditum fuerit, quo non sol uni ad necessarias Religionis veritates credendas, sed etiam ad reliquas ejusdem utiles & delectabiles veritates erudite pertractandas, tutior ac planior via demostr tur: neque nos suscepti laboris, neque alios lectionis adhibitae fortas se poenitebit. .

CAp UT SECUNDUM

Ut Religio vera noscatur, an a dubitatione sis inst tuendum iter .. Duc biraudi necessitas, ut error eυiretur; oe pericula, ne Veritas ammittatur. Prudens dubitatio commendara , cte temeraria vera repudianda .

PE RUIM Us amplἰssimum campum humanis Ingenitri quum nullum esse Verum diximus, quod honestum ex sui natura non sit investigare & cognoscere; si mutique posuimus, Verum, quod ad Religionem pertinet, non honeste solum posse quaeri, sed necessario quaerendum, sciendumque esse. Quod si quaerere veram Religionem oportet, consequens est etiam, ut adhibere liceat ac oporteat rati nem quaerendi omnium aptissimam, per quam quaesita inveniantur. Iamque nonnulli accedunt, quibus nulla fortasse opportunior occurrat ratio, quam a dubitatione instituere inquisitionis iter. Quo enim mor

46쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. II do veram Religionem quaerere, & assequi possint homines, nisii pri.

mum dubitare incipiant, utrum Religioni verae nomen jam dede. Tint, an in errore versentur, & dubitando investigent, inter tam varias a populis usurpatas Religiones quaenam sit falsa, quaenam sit vera Religio 8 Et ista sane inquirendae Veritatis ratio, qua mens humana omnibus anteceptis opinionibus valedicens, nulli rei, nisi perspicuis argumentis probatae assentitur, a Socrate manavit, & ab Academicis, aliisque Philosophis summopere laudata, proximeque praeterito seculo a Cartesio potissimum instaurata, ac temperata, nunc utramque recentium Philosophorum paginam implet, quippe quae ad

verum inveniendum, aut saltem ad errorem evitandum, non parum conducat. Εκ horum ergo sententia consequi videretur, nefas non

esse Religionem suam in dubium revocatam expendere. At aliis secus videbitur; nam ubi de Religione omnibus relinquatur dubitandi facultas , mirum e si, quot Religioni verae excidia creari possint, " erroribus janua aperiatur. Qui dubitare incipit, animoque st,quit, nonnisi evidentibus & perspicuis rebus a sensum dare, & ubique ne fallatur timet; aut aeternum de omnibus dubitatutus est, quod Scepticorum filiis accidit; aut multum quidem falsi, sed una cum eo multum etiam veri exscindet ac repudiabit: quod ambitiosis ingeniis non sine ingenti in selicitate plerumque contingit. Praeterea quicumque in Religione vera titubare coepit, & de sua fide incertus esse, iam infidelis est, & certo bono renunciat, ut incertum exquirat. Quae quum ita sint, & quum unicuique persuasum sit, veram esse Religionem suam, ceteras autem salsas: nemo proinde sibi riciatum arbitrabitur, fidem suam in dubium revocare, bellumque errorubus indicere, quos tamen convellere non possit, si religioni sibi d

cat, incipere de ipsa Religione dubitare. Itaque in ipso argumenti suscepti vestibulo iam nobiς gravissima

impedimenta occurrunt, a quibus nisi nos expediamus, omnis proingrediendi spes sublata videatur. Id autem praestitum facilius ibimus, postquam nonnulla praemiserimus utilissimae quaestionis dirimendae perquam necessaria. Primo igitur ex omnium consensu liquet, nat rate ac universale hominibus desiderium esse, & jus evit di erroris, aut expellendi, quum illum incaute induerint. Etenim errare, &falsam credere, ex ipsa naturae institutione contrarium est homini,

eumque in maximas, atque etiam aeternas calamitates protrudere

poteli. Secundum dicimus, ex hoc iure alterum effluere, nempe licere cuicumque iis uti subfidiis, quae tum natio, ac natura, rum B a hon

47쪽

D DE INGENIORUM MODERATIONE

honestae artes a sapientibus doctisque viris excultae tradiderunt, ut

per illa vitari, deponive possit error. Immo Scientiae Artesque ipsae nihil aliud fere sunt, quam hujusmodi subsidia. Ipsae tam ea Artes ac Scientiae aliis indigent peculiaribus subsidiis, quibus se suosque

cultores arctius regant. Si secus fecerint, interdum erroris, non veritatis, magistrae evadunt, & infida ad verum dignoscendum, erroremque auferendum, subsidia fiunt. Criteria veritatis nuncupamus

hujusmodi peculiaria subsidia, eorumque scientiam appellare Criticam

possumus, si hoc nomen latius, quam soleat, usurpare placet. E currunt autem criteria per quamlibet Scientiam, & Artem, eorumque ope quid certum, quid probabile, quid dubium . quid fictum

ac falsum sit, ubique rimamur, & non raro cognoscimus. Nimirum iis praeeuntibus, solicitoque examine singula pensantibus, & s cernentibus, saepe discimus, quos errores invexerit & invehat, aut perversa ratiocinatio, aut vis praeiudicatae opinionis, & imperium

assectuum in nobis regnantium, aut nimium erga antiquitatem obis. quium, nimiusve recentiorum temporum amor, aut immodica fides

habita nostris sensibus, Praeceptoribus, Majoribus, Historiis, aliisque

humanae vitae fallacibus documentis. Dicam uno verbo: faciunt l, iusmodi praesulia, ne temere credamus, ne falsa aut dubia pro veris aut certis, certa & vera pro dubiis & falsis habeamus. Quocirca quum & ratio prodiderit. & sapientissimi viri passim commendent,ae adhibeant horum subsidiorum apparatum in insectatione erroris,& inquisitione veritatis: nequit dubitari, quin rectus illorum usus cum maxime honestus ac uti sis, tum etiam interdum necessarius sit omnibus, errorem fugere, & verum assequi cupientibus. Tertio, inutilia plane forent ista ad errorem evitandum ejiciem dumque subsidia, si de rebus ac sententiis, in quibus Verum exquirimus, dubitare prius nequaquam liceret. Immo nullus errandi finis, nulla veritatis hauriendae spes erit, ubi nefas sit in dubium vocare

expendere tot opiniones, rerumque notiones, per cogitationem, aut per sensas corporeos in phantasiam, animumque nostrum immi sis; quarum tamen complures vel falsae, vel parum firmae deprehe derentur, quoties de iis dubitare, easque at criteria opportuna exigere vellemus, atque possemus. Igitur ad ipsius naturae, errorem ubique refugientis, principia & iura pertinet, posse de propositis, aut animo iam perceptis sine praevia consideratione rebus, primum sibi dubitationem aliquam movere, tum laudata adhibere subsidia, ne allamur, neve in antiquo e re diutius pertam . Quartos Digit 2 Coo e

48쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. I 3

Quarto, praeter haec insita homini jura, insuae etiam sunt quae tam leges, quas nemo sciens sine culpa levi aut gravi; nemo inscius sine magna aut aliqua saltem infelicitate violare poteli. Nam sicuti institutioni rectae rationis convenit, ut quisque contendat ab erroreae falsitate sibi eavere, ita & eidem rationi repugnat, ut homo umTitati renunciet, noceat, atque obsistat. Quapropter qui unice defugiendo errore solicitus est, tantumque hujusmodi studio insistit, ut veritati ipsi fidem adjungere neget, aut illam sibi insectandam frumat, ubique fallaciam sibi metaens: alia quidem via impingit, sed

tamen impingit in errorem. Dubitare autem possumus, utri miseri res sint, an qui errorem contrahunt ob cautionis defectum, an quiveritatem repudiant ob ejusdem cautionis excessum. Id certe experientia constat, illis ignorantiam Uenia alias dignam, istis intolera, dam superbiam huiusmodi mala plerumque creare. Quinto, si igitur a recta ratione jubemur, veritatem non impugnare neque perdere, sed ejus praestantissimum recipere & custodure lumen, necesse quoque erit eam adhibere curam, eisque uti su fidiis, quae nos a laedendi & respuetidi veri periculo avertant; iacontra singulis, quantum per nos licet, renunciare impedimentis, quae remorentur in regione veri progressum nostrum. Neque ista lex iuribus dubitandi supra constitutis opponitur, sed cum iis eo sentit, modo intra aequos limites, ratione praeeunte, contineatur iblorum usus. Tam enim peccant, aut miseri sunt, qui nimium dubitationi se tradunt, quam qui nimis facile credunt, utrique nimio aut erroris fugiendi desiderio, aut veritatis improbandae limbre a repti. Ipsa mei subsidia, & criteria veri, per quae diximus errores ab humanis mentibus arceri, nisi utentibus adsit prudentia cum humilitate conjuncta, non minus ad errores evertendos, quam ad ipsum verum reiiciendum, inservire possunt. Quare opus est, ut drubitandi iura, in effrenem audaciam interdum assurgentia, perpetu temperet alia comes dubitatio ac timor, ne scilicet una cum error,bus veritatem ipsam incaute exscindamuς. Quae autem sint impedimenta, ne verum perspiciatur, quae subsidia, ut percipiatur, nos imira, quantum ad rem nostram pertinet, Ostendere conabimur. Interim ex his Iegibus sequitur, commendari a recta Ratione prudentem dubitationem. improbari vero temerariam. Neque enim

Propterea quod nobis natura dubitandi ius dedefit, ut falsum declinemus, verumque assequamur, ideo fine discrimine cuicumque, &de quibuscumque rebus, dubitare fas est. Certis qinbusdam terminis Omnia

49쪽

i4 DE INGENIORUM MODERATIONE

omnia maturae iura coercentur, ultra quos excedere peccare est iu ipsum naturae Coaditorem. Sic humanorum Affectuum innata jura suos habent fines, modumque suum. Nihil etiam emeacius natura nobis commendat, quam amorem usumque Virtutum, sed eiusdem naturae documentis prohibemur laedere ordinem limitesque Virtutibus positos. Una prudentia tum Affectuum tum Virtutum omnium

dux ct moderatrix sutura est. Ejusde in consilio & imperio indigent reliqua omnia, sed potissimum dubitationis jura, ut rectus, non pravus, fiat inter homines illius usus. Quanquam vero nihil difficilius occurrat, quam constituere, quando, & cui, & quibus de rebus prudenter dubitare liceat; nam Prudentia, ut aiunt Philosophi, circa particularia, quae innumeraiunt, versatur) attamen monere iuvat, quasdam etiam universales haberi leges, quibus sere semper singularia reguntur. Has inter miminet illa : De primis principiis per se notis, o de rebire certa emperientia, aut omnium hominum omniumque temporum est ensu probatis, aut evidenrusmis, Me rudenter dubitato. Tum altera: Deveritate rerum, auc sententiarum, quas doctis mi viri tradum ae pro-hant, rudes atque omnino imperiti Me tieem moυento. Certe quicumque vel acuti Isimi viri ne de primis principiis quidem se certos prodidere, saepe temeritatis, raro prudentiae famam sibi compararunt Quis autem Tationis compos prudenter dubitet, an vivat, an cogutet, an edat, an loquatur, & scribat, quum evidentissime haec sinis gula sentiatὶ Quis dubitationem sibi prudens moveat, num aridum lignum combustibile flammis iniectum comburi possit, num corpus grave, impedimentis sublatis ex alto in imum sit ruiturum 8 Deinde quam prudenter ille agat, qui tot rebus, quas aut Sciretiae atque Artes liberales tradunt, aut Historiae a doctis Niris commendatae concorditer reserunt, ipse omnium ignarus atque imperitus adjungere fidem neget, earumque veritatem pro Iibidine sua, ac sine ulla r etione, revocare velit in dubium ΘIn piamis vero animadvertendum est hela, duplicem esse dubietationem , alteram quidem multum, alteram parum consentaneam

rationi. Utriusque ditterentia in fine, & causa dubitandi se pro. dit. Quidam enim de rebus vel evidentissimis dubitant, non quod sibi earum rerum veritas dubia si atque suspecta, sed ut veritatem ipsam dubitando ac disputando in meliori cottacent 4umine, atque ut aliis, non sibi, dubitationem eximant. Nemo sane hujuscemodi dubitationis genus improbet, immo non laudet; non enim proprie

50쪽

IN RELIGIOR NEGOTIO. LIB. I. II

id dubitare est . sed dubitantis duntaxat personam induere. Quaproe pter praestantissimis viris nunquam non licuit dubitantis specie imquirere, utrum fit Deus, utrum mera st Chrisiana Religio, num Ferta, recteque plurium seeularum oe hominum eo ense sabilira sis νον prima principia. Quod rudibus utique licet, illud est, ut a sapiemtioribus reserant lumen, quo & ipsi alacriores fiant in credendis al. tissimis abditisque rebus. Contra, vero rationi adversatur illorum conis fidentia, qui non alium dubitando sibi finem statuunt, quam acutiss, mi sui ingenii periculum facere; & tum sibi videntur cordati sapie tesque viri, quum unius suae mentis vocem ac iudicium audiunt, aliorum contemnunti; & ad destruendum quam aedificandum apti res, aut nihil probant, aut id solum probant, quod animi sui appetitibus blanditur, & quod suae tantum meditationis aciei perspicuum firmissimumqua apparuit ἀ

Non omnibus dubitandum da veritare fuae Religionis. Ratio 2' --ctoritas in Religionis negotio, earumque pondus. si uae quaerem da snt, ut constet, an vera sit aliqua κeligio. Prudenter possunt immo debene de vertrare suae Religionis dubitare Ethnici, Iudaei, Mubammedanio Iussae apud eos dubitandi causae. ACiLE nos In vastam planitiem argumentum perduceret, si animus foret singula nunc disserere ad dubitationis fines modumque spectantia. Sed per brevem, hanc orati nis excursionem praecipua fundamenta detexisse contenti,

quibus innititur aequa dubitandi ratio, iam ad castra regrediamur. Nostra ante omnia resere, quae semita in itinere ad Re. Iigionem veram servanda sit, diligenter inquirere . Atque in primis, quum errore capi ac detineri in re tanta homo possit, immo quum satis constet, innumerabilem hominum copiam errasse, ac errare in amplectenda Religione, quam plerumque non ulla ratio primum persuadet, sed educatio, & parentum, populorumque exempla tenellis mentibus inspirant: dubitari non potest, quin generatim loquendo, non honestum duntaxat. sed ia necessarium sit de suae Religionis veritate sibi aliquam dubitationem movere. Et sane quei umquam

SEARCH

MENU NAVIGATION