Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

16 DE INGENIORUM MODEROMNE

Quum vero a tot saeculis floruerint, ac floreant apud nos ae. curata omnium doctrinarum, & praecipue divini cultus, veraeque

Religionis studia, & quum quidquid unquam Theologia & recta Ratio docuit cum ad veteris novique Teltamenti interpretationem, Jcconfirmationem, tum ad morum disciplinam, atque intellectus voluntatisque humanae persectum regimen, totum id non minori pietate quam eruditione ac ingenio ab eximiis Chrillianis pertractatum, litterisque etiam consignatum fuerit, & etiamnum ex initi tuto pertractetur, ac disputetur in eorum Scholis atque Ecclesiis: hinc est, quod rude Christianorum vulgus eximatur a praecepto, quod prudentia unicuique injungit altius inquirendae Veritatis in potissimo Religionis negotio, hoc est perpendendi prima illius fundamenta Scsrincipia. Imprudenter sane & crudeliter exigas, ut quilibet e popu-o Theologiae , Linguis variis, atque aliis compluribus Disciplinis det operam, quae necessariae sunt ad explicandas divini Instrumenti Scripturas, & ad instituendum exquisitum de Religione examen. Fecerunt id studiosissime & quotidie faciunt innumerabiles Ecclesiae

Pastores, atque Doctores. Igitur dum tot, ac tales antesignatam sui alia omittam nobis, non aliis faventia) Christiana plebs sequitur, imprudens sit, qui illam imprudentiae accuser. Sed non idcirco omnes Christianos ab huiusmodi onere eximimus. Arbitramur enim, sacros Ecclesiarum Minoitros, & omnes, quibus erudienda creditur plebs Christi. debere diligenter inquirere Sc noscere Christianae Legis fundamenta ac principia, neque hujus tantum veritatem, sed & reliquarum falsitatem habere perspectam. Tum etiam magis id necessarium ducimus, quum Christianus populus in Gentilium, aliarumque sectarum vicinia constitutus est, &aut occasio fert, aut Caritas suadet, pugnandum saepenumero esse non minus contra superstitionem, quam pro Religione legitima.

Quando enim, ut diximus, populo Christiano fas est conquiescere in sapientia, fide, pietate tot Maiorum suorum, doctrinam a Deo re. velatam, rationisque suffragio probatam tradentium, si sorte populo eidem dubitationes injiciantur, sive occurrant, aut si ab hostibus impugnetur Christianae Legis veritas: quis haereditatem sanctam in tuto collocabit 8 Est id Pastorum procul dubio, quibus cura gregis demandata fuit. At quei periculum a grege avertent, ubi prae igninnantia ne se quidem expedire possint ab instantibus lupis 3 Quocirca quum non in alium finem magistri & duces dati sint populo Dei, nisi ut illum doctrina sana imbuant, Jc in veritate confirment, &

62쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I.

errofibus arceant: vires etiam sibi parent necesse est, quibus remneri institutoque suo respondeant. Manifestum autem eit in hanc rem Apostoli praeceptum. Oportet enim, inquit ad Tit. c. I. ut Episcopus potens sir exhortari in doctrina fana, θ' eos qui contradicunt, argu re. Ia II. vero ad Tim. c. 4. Praedica, inquit, verbum, infla onori une, importune, argue, obsecra, increpa in omni parientia oe rict i stra Ge. In eandem sententiam loquuntur sancti Patres, & Concilia. Quam certe legem si ad omnes cujuscumque gradus Pastores in Chri itiana Republica extendemus, nimis severi non erimus. Singulorum enim est gregem pascere ac tueri. Quod quidem praestari etiam posse per subsidiarios & mercenarios non negaverim. Sed tum deamum laudabiliter praestabitur, quum Pastores deligendis optimis mera cenariis sint apti, ac intenti; & ipsi quoque ad curam gregis conserant diligentiam suam, doctrinam, sapientiam, atque pietatem, ne si solo Pastoris nomine & honore contenti sint, ex ignorantia & deis sidia mentem frustrentur summi omnium Pastoris Christi.

An ad ineundam Religionem veram Auctoritas praecedere Rationem debeat. Manichaeortim iactantia exploditur. Sancto Augustino femsentia hae de re absurda a Phoemno incta. Rationes extrin i fetae, seu mitis Credibilitatis adhibenda ante Fidem, nee exi gendae Rationes Dogmatum demonstratiυae. Ufus Caesolicae E Hessas Hie laudatus, a qua nemo sine iratio- credere iubetur. Scire, oe eradere quantum disseranν. miracula, emtrinsecae Ra

riones. Alia Phereponi somnia puratis, Carbolicos olim fue --sionibus exegisse Fidem .

ΕX hactetmis dictis consequitur, Rationem atque Auctorita.

tem consulendas esse, easque confluere, ut quisque prudem ter aut susceptam servet, aut amplectatur Religionem umram. Quod quum plerique non animadvertant, aut negligant, & ab una hominum fallaci auctoritate se ducis nant; hine fit, ut tot Provinciae in antiquis erroribus perstent, δε

ad verum Dei cultum nunquam convertantur. Omnium autem mamrime Christiana Religio auctoritate. R Ratione si niti profitetur; cm D a teris Dissiliam by Lorale

63쪽

g DE INGENIOR Μ MODERATIONE

teris vero aut unum ex istis fundamentis, aut utraque deesse in victis argumentis contendit. Apostoli, eorumque successores, & Sancti Patres, & reliqui Christianae Reipublicae Doctores, Legem hanc non aliis artibus in toto fere terrarum orbe propagarunt, quam instendendo divinitus revelatam, & rationi conformem, idque rationibus probando, quibus humana prudentia prorsus acquiescat, nisi candem audire malit, quam spiritum. Proinde prima fronte videatur non injusta censura a Joanne Pherepono argui Sanctus Augustinus, quippe qui in Libro de Utilitate eredendi persuadere nititur, Christianam Religionem sine ratione prius veram esse credendam, ut iulius veritas ratione postea percipiatur. Vera religio, inquit ibi Augustinus Cap. 9. nisi credantur ea, quae quisque postea, s se bene gesserit, dignusque fueriν, assequatur atque percipiat, omnino sne quodam graυi auctoritatis imρerio iniri recte nullo pa Io potest. Augustini sententiam Phere nus in animadversione ad eundem Librum pag. 396. his verbis insectatur: Quo argumento probare 'terra, prius esse quaedam sue ratione nam bοe debet intelligi eredenda. quae postea perciperentur Quis mendaciorum oe fabularum Propola non potuit similia exigeνer in postea dicere, si quis eommenta eius reiecisset, eum fuisse iu)ignum, qui ea adsequereruν P An non Iudaei Er Ethnici Cbristianis , eontra se ratiocinantibus , talia reponere moerant , esso credendum, non ratiocinandum P Tum ostendere pergit, non injuria petere posse homines ad Christi Fidem convertendos, ut hujus Fidei veritas rationibus ante vera probetur, quam vera credatur. Aliter praepostere agi ; nullamque superstitionem esse, ad quam pertrahi non possint homines, si obtineat opinio Augustini. Verum enim vero Phereponus ineptam Augustino sententiam affinxit, eique, contigit, quod reliquis, qui quum in hoste quaerant quod criminentur, errores & culpas deprehendunt, quas tamen non

hostis saepe admisit, sed Censoris livor incaute somniavit, atque creavit. Nos aequiore animo Augustini mentem investigantes palam faciemus, nihil aequius ab Augustino suaderi atque exigi potuisse, quam quod ipse a mnichaeis exigebat; & fimul quodnam sit Rationis pondus, & ques Ratio procedere debeat in Religionis nego. tio, ostendemus. Uti diximus, Religio vera ab Auctoritate, sue Revelatione divina, destendere debet. Quum Deus nolit singulosper, se alloqui homines, eisque Religionem veram mirandum in m dum Communicared necesse est, ut isti ad Rationis consilium, & ad Auctoritatem quoque humanam confugiant, per quae subsidia de di-2 G vinae

64쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 29vinae Revelationis veritate certi essiciantur. Ipla humana Auctoritas, quanquam multum polleat, ad Rationis tribunal & examen trahe da est, nosque e Rationis consensu, sive dissensu, illius vim, aut infirmitatem dignoscimus. Rursus Ratio duplici via nos ad cognoscendam veritatem divinae Revelationis perducere potest ; vel per demonstrationem, & argumenta intrinseca, vel per credulitatem, Scpersuasionem prudentem, hoc est per extrinseca argumenta. Manichaei magnificis verbis homines ad Religionem invitabant, polliciti se omnia illius Mysteria & Dogmata demonstraturos esse eis videnter cum veritate concordia, priusquam ab aliquo fidem exigerent. Scilicet, si pollicitationem sequebatur effectus, poterant homunes primo per rationem, sive per intrinsecas rationes, intelligere, veram esse illam Religionem, quam subinde per Fidem credituri mrant, ita ut Fidei fundamentum foret ipsa Ratio. Contra Catholici contendebant, prius esse credendum per Fidem, ut postea per Rationem, Sc per intrinseca argumenta, intelligi ardua quaedam Reiugionis mysteria & dogmata possent. Quam quidem rationem pertr hendae gentis ad veram sapientiam ambitiosissime deridebant Haereisticorum omnium stultissimi Manichaei, non aliter ad tantam rem procedendum rati, quam nihiI credendo, nisi rationi prius intrinsece constaret veritas per explicationem omnimodam, atque evidemtem demonstrationem omnium Dogmatum, atque Mysteriorum.

Totus est Augustinus, ut ostendat, quam injusta flagitarent Μ Michaei. quam justa Catholici. Primo, quia ne ipsi quidem haeretici promi sta prae ilabant. Hus enim, ut ait cap. I. Lib. de Utilita cred. in res si nati aliis disini oe eopios erant, quam in suis probaudis firmi cI certi. Et cap. 6. amrmat, eorum Auditores falsa pollieitatioue νationis inaudita millia fabularum credere ρο eolare fuisse eoactos. Ipsos item Magistros ineptissimos fuisse in reddenda ratione, suisque doctrinis confirmandis, tradit lib. contra Epist. Manichaei cap. 3. & cap. 34. Immo id ostendit in reliquis suis adversus eos Haereticos lucubrationibus. Secundo, quia & ipsi Manichaei ante omnia hortabantur auditores suos, ut Christo crederent, atque in hoc sequerentur auctoritatem Ecclesiae Catholicae. Quo facto, potilicebantur se exposituros, verumque esse demonstraturos quidquid diaxerat Christus, & in Scripturis habebatur Manichaeo calculo prob o tis. Tertio, quum divina quaedam Mysteria & Dogmata vim iacaptum intellectus humani excedant, Sc fini non quidem contra ris.

timem, sed supra rationem: ideo Catholici Gebant, per Fidem stem

65쪽

nendam ese viam Rationi, ut haec in alta atque obscura, impetrato per Fidei obedientiam caelesti auxilio, postea penetraret. Quarto, ostendebant Catholici, etiam si Mysteria divina, & Sacrae Scripturae, humanis viribus intelligi possent, paucorum hominum esse rationes intrinsecas capere, quibus mens ad certam cognitionem rerum omnium

divinarum perducatur. Num ergo ceteris hominibus, qui tam felici ingenio, tam vivido intellectu, praediti non sunt, idcirco neganda aut differenda Religio, neque per Fidem ad verum credendum suntii pertrahendi 8 Si hoc statuamus, tunc rudes & crassa minerva afflati , arbitrantes non sine rationibus & demonstrationibus esse credendum , nunquam ad veram Religionem pervenient, quia nunquam obscura & ardua quaedam Riligionis arcana satis sint intellecturi. Tandem, ut alia praeteream Augustini argumenta, Christus ipse non alia ratione homines ad se pertraxit, nihil prius, nihil fortius exugens, quam ut sbi crederent, quum tamen illi nondum essent idonei ad divina percipienda secreta. Neque secus ad nostra usque tempora actum fuit in Ecclesia Catholica; & porro secus agere periculosum est, aut certe exiguum afferet fructum. Haec est, inquit August. cap. Io. de Util. cred. pro υidentia vera Religionis. Hoc iussum diυinitus.

Hoc a beatis maioribus traditum. Hoc ad nos usque ferυatum. Hoeperturbare velle atque perυertere, nihil es aliud, quam ad veram Religionem sacrilegam viam quaerere. βuod qui faciunx, nee s eis tam cedatur quod υolunt, possunt quo intendunt perυenire. Cusefmodi Gnim liber excellant ingenio, nisi Deus adst, humi repunt. Tune autem adest, s societatis humanae in UeMm tendentibus cura sex. gradu nibit firmius in caelum reperiri potest. Sed hactenus deducta dubitationi lectoribus eximendae satis non sunt. Nondum argumenta Phereponi dejecta, nondum ejus error detectus. Quum audiunt lectores, veterem Christianorum Rempublicam, & Augustinum poscere, ut ad veram Religionem accedentes primum sine ratione credant, facturi sibi gradum etiam ad intellugenda Religionis Mysteria, non continuo opinentur, iis imperatam esse Fidem sine ulla omnino ratione. Exigebatur, ut veram crederent Christi Legem; sed simul credendi rationes exponebantur, quibus ducti homines prudentissime veram crederent. Rationes autem istae erant, quae nunc in Scholis signa, seu Motiva Credibilitatis, appellantur, extrinsecae quidem rationes, sed proposito sortissime probando omnium consensu idoneae. Nos aliqua ex his argumentis suis

pra attigimus. Proponebantur Infideli una cum divinis utriusque Te

66쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 31 flamenti Libris Mysteria & Dogmata Christi, atque etiam explicabantur. At parcebatur intrinsecis rationibus, quae dissiciles plerumque sunt, ac intelligi nequeunt, nisi post longum studium, & peculiari auxilio Dei; quod per Fidem divinitus infusam, & per Baptismatis

gratiam sperare deinde fas eis. Ego, ait Augustinus cap. I . credere ante rationem, quum percipiendae rationi non ss idoneus, ct ipso Fide animum excolere excipiendis feminibus veritatis, non solum salubem rimum iudico, sed tale omnino, fine quo aegris animis salus redire non pust. Sacerdotibus Christi Fidem praedicantibus inter Infideles, non Teologiae Baccalaureos, ut barbaro utar vocabulo, sed Christi nos facere animus erat. Praeviis igitur Argumentis efficacibus Credibilitatis movebantur Infideles ad credendum , veram esse Christi Religionem. Quo fundamento posto, cognitaque veritate Revelationis divinae, quidquid postea ab ista caeleiti Religione propositum

erat atque explicatum, etsi non intelligeretur, etsi intrinsecae causae& rationes non afferrentur, aut satis non caperentur, verum credebatur. & credendum erat, quippe a Deo mentiendi impotente in ea vera Religione traditum. Ita extrinsecae rationes animum instruebantat Fidem; misericordia autem Dei animum ita instructum ad Baptismum, & ad caeleste Fidei salutaris donum perducere solebat. An Lmus tandem divina gratia imbutus, ad obscura & abdita Mysteria& Digmata intelligenda, quantum creatae menti licet, efficiebatur aptissimus. Quod itaque in Catholicis c iminabantur Manichaei, nihil aliud erat, quam istud praecipere Fidem sine praevia demonstratione, sine rationi Lus intrinsecis, evidentique dogmatum omnium atque Myste Horum probatione. Id importune a Manichaeis exigi, quin etiam parum pie, atque imprudenter exigi, Augusticio praeeunte, didicumus. Satius enim erat, ac tutius & expeditius, ad Religionem ad. ducere homines per 'oliva Credibilitatis, hoc est, per extrinsecas rationes. Ad haec animum Phereponus non advertens, ubi audiit, Manichaeos rationem petere ante Fidem, Augustinum vero in contraria esse sententia, tum censuit sine ullis rationibus praeviis imp situm ab Ecclesia Catholica credendi jugum futuris fidelibus. At am bo, quid aliud Augustinus in Manichaeis damnat, quam quod ante Fidem rationem se de obseurissimis νebus pollice tur reddiruros, uti p. s. ait Z Secundo, quod eradendum negent, nis indubitata ratio raddita fuerit me. Et nisi apertifimam rationem stultis de Deo pr tulerint, nihil credendum esse contendant Z Nihil ergo aliud prosare

67쪽

3a DE INGENIORUM MODERATIONE

Augustinus contendit, quam prudenter credi posse ac debere, vel antequam ratione. & certa cognitione, divina quaedam secreta &ardua quaedam ac obscura Mylleria intelligantur. Nonne ad rite prudenterque veram Religionem ineundam, satis est, si externis a gumentis, quae multa atque essicacissima habet sola Christi Religio, ad credendum ducaris 8 Ubi enim tibi constitit, veram esse aliquam Religionem, tibi etiam constat, nonnisi vera in ea contineri, tametsi per demonstrationem veritas singulorum tibi nondum perspecta fuerit, Augustinus ipse, quibus rationibus permotus fuerit,& quibus reliqui permoverentur ad a inplectendam Christi legem , prodit in ipso Libro de Utilitate credendi Cap. I . dum significat, se Christi moram in terris credidisse populorum atque gentium comsrmatae opinioni, ac famae admodum celeberrimae. Famae, inquam, celebritate, consensione, vetustate roboratae. Deinde cap. I 6. partim

admirandis Christianae Religionis prodigiis, quae nemo nisi imp dens neget, partim credeatium multitudine, quae Augustini tempore se latissime per ingentia terrarum spatia effundebat, moveri nos ad credendum ait: Homini non valenti verum intueri, ut ad id fiat id neus, purgarique se suar, Auctoritas praesto est, quam partim miraculis , partim mulsitudine valere, nemo ambigis. Sequenti autem Capite pleraque Credibilitatis Motiva enumerat, quibus Infideles addusti prudenter credere iubebantur, nostrisque etiam iubentur temporibus. me factum es, inquit, diυina proυidentia per Propherarum Vaticiania; per humauitatem doctrinamque Christo per Apostolorum irin

ra; per Martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes ἰ per Sanctorum praedicabilem vitam; atque in bis uni-Us, digna rebus ea ris , arque virtut3buε, pro remporum opportunitare Miracula. En a

gumenta, en rationes, quae ab Infidelibus Fidem impetrabant, priusquam certa & interna demonstratione, sive cognitione, intelligerentur omnia divinae Legis documenta atque Mysteria. Hinc Augustinus dicere pergit: Quum stirur rantum auxilium Deἰ, tantum m scium , fructumque viaeamus, dubitabimus uos eius Ecelesae condere gremio, quae usque ad consessiouem generis humani ab Apostolica Se γε per successones Discoporum, frustra merericis eircumlatrantibus , o partim plebis Usus iudicio, partim Conciaiorum gravitue, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, eulmen auctoritatis obii

uuii p Alia hujusmodi argumenta extrinseca, quae Augustinum iaEcclesiae Cathalicae gremio tenerent, luculentius ab ipso recensen tur in lib. contra Epili. Manichaei Cap. 4. Nunc

oste

68쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIR. L

Nunc ergo accedat Phereponus, & dicat pag. 3's. Animadri uis mendaciorum o fabularum Pro Ia non ρotuit similia exigere pAu non Iudaei oe Ethnici Christianis contra se ratiocinantibus, ratia

reponere poterant: esse credendum, non ratiocinandum P At quis mendaciorum Propola, quis Ethnicus, aut Iudaeus, tot ac tanta Motiva

Credibilitatis afferre poterat, aut possit, quibus probet suam Reli. gionem divinitus institutam , aut a Deo semper in pristinis legibus& ritibus conservatam, quot & quanta producere potuit, & potest Christi Religio 8 Non ergo sibi timere debebat Augustinus, immo Catholica Ecclesia, si credendum prius esse monebat quam intime

evidenter omnia intelligerentur; nam reliquae Religiones tanta vi, tanto numero & concentu argumentorum carent, quibus fidem extigant ante rationem. Propterea extra oleas Phereponus fertur, quum

in reliquis animadversionibus suis Augustino minatur, di flagra intentat, quasi hic nulla ratione prolata, Christo, ejusque Religioni , & sacerdotibus, credendum esse moneat. ui eredis sunt Phe- reponi verba pag. 397. veram aliquam esse Religionem, seu Deum coli Melle ab hominibus, sine ulla omnino ratione, aut insanis, aut ita hebes est, us ab insanis non mutrum diser. Mui fidem habuit xibi sne ratione, idem eriam sene ratione, eum videbitur, ribi fidem detrahet, adsentieturque aeque facile Arianis, s rerum potiantur, aut etiam, quod deterius est, Mubammedanis, quod resera fecerunt Afri post Augustini tempora. Non vacat inquirere, cur in Muhamis med anam superstitionem concesserit una cum Asia & Graecia, ipsa quoque Africa . Hoc unum dicam, temere pronunciari, Afros sine ratione olim credidisse, Christo, & ejus Religionem fine ratione didicisse, di per aliquot etiam saecula siue ratione servasse. Neque in animo est perpendere, quot exceptionibus subsit, & quot explicationibus indigeat regula illa: Qui tibi fidem sene ratione haber, smelle etiam sne ratione tibi fidem detraher. Siquidem & Iudaeorum,& Mostemorum filii sine ratione plerumque credunt parentibus, &majoribus suis, Religionem propriam tradentibus; neque tamen f

cile de sua se fide atque opinione dejici patiuntur. Quod si id illis

contingit, quanto magis id Christianis continget, & porro contingere debeat Qui enim vel sine ratione Christo credit, & per Baptismatis lavacrum Religioni verae conjungitur, dum id ex animo faciat, & non ficte credat, ea caelesti virtute profecto donatur, quaa illum vel sine ratione in Fide constantissimum continere possit. m. X. P. I. E Haes Diqi tiroci by cooste

69쪽

3 DE INGENIORUM MODERATIONE

' Haec, Inquam, missa faciamus, & certa sit undequaque Phm reponi sententia, immo non aliud sit quam quod habetur Cap. Iy. Ecclesiastici: Vui elio credis, Ieυis corde es. At quid rei haec habent cum Ecclesiae Catholicae disciplina, quae a Christo ad n stram usque aetatem sanctissimam Religionem propagavit, tot rationibus, caussisque propositis, cur Sacerdotibus suis, & Christo credendum seret 8 Bardos plane stupidosque necesse est, faciat existimetque Phereponus tot populos ingenii fama alioqui celebres, qui sese ad Christum hucusque adjunxerunt, si aliter eos censet Christianae Re. ligioni consensile, neque iis, antequam crederent, sortissime per suasum putat, iure fuisse credendum. At, inquit Phereponus, non rationi, sed Sacerdotibus fidem exigentibus credendum esse Augustinus monet. Id iuris si sibi arrogent Sacerdotes Ethnici, & e dem, quae Augustinus habet de Utilitate credendi, Christiano o cinant, quid responsi dabimus 3 Intoleranda ab iis peti, Christianus

exclamabit. Ne ergo, subdit Censor, bona ratioeinantio habeatur in

Afriea Cbristiana, quae Paralogismus fuisset ad ortum Eubratis. Sisne ullis omnino rationibus Christiani Antistites sibi adhibendam fidem dixissent: ferri utcumque posset ista Phereponi percontatio.

Verum, ut vidimus, aliter sese res habuit. Praeter animum non

fictum adserebant Christiani Sacerdotes rationum pondus, quibus evidenter credibilem esse Religionem suam probarent, vel non intellectis evidenter singulis ejus dogmatibus atque mysteriis. Manichaei vero ita obfirmatis animis pugnabant, ut neque Sacerdotibus C tholicis, quamlibet sincere agentibus, neque extrinsecis argumentis, quamlibet fortissimis, eorum ex parte productis, adjungere fidem vellent, & adjungendam praefracte negarent, nisi certa cognitione atque intrinsecis rationibus prius intelligerent & vera esse evidenter cognoscerent omnia divinae legis mysteria atque documenta. Itaque sponte evanescit inter Christianos atque Ethnicos Sacerdotes instituta comparatio.

Quum vero Augustinus Cap. Ιχ. lib. de Util. cred. quaesisset, guomodo, se quod nescitur, credendum non est, semiant parentibus tib ri, easque mut a pietate diligant, quos parentes suos esse non eredant

Phereponus insurgit, & haec plane dissimilia eta pronunciat. Nam ρ σenies, ita scribit, o alii scire possunt, oe revera seiunt, quinam sis

fui, ct cerioris homiUum liberi' nee ulla utilitate ducuntur, saltem

plerumque, ad opponendos sibi alienos liberos. Sed Sacerdotes, quivo ni sibi eredi de Religione, eius veritatis non sunt magis conscii,

quam

70쪽

IN RELIG ION. NEGOTIO. LIB. I. 3 s

alii homines, si rationibus sunt defixuri; o plerumque nomsne magna utilitare sua suum gregem augebant. At hoc ipsum exemis plum dilucide ostendit, quod had enus de quaestione ilia non m spexit Phereponus, qui tametsi Criticae Artis magister moneri se

patiatur, ut quando ad aliorum censuram fertur, diligentius e Tum opera legat, mentemque scrutetur. Tria esse dixerat Augustinus Cap. II. Inrelligere, eredere, spinari. Intelligere idem esse ac scire, seu aliquid mentis eerra ratione tenere statuit. Tum haec abdit : βuod intelligimus debemus rationi; quod credimus, Auctoritati; quod opinamur, errori. Ut autem ostendat, falli Manichaeos, qui dicunt. nihil esse eredendum, nis quod scimus, liberorum exemplum adducit, qui procul dubio mentis certa ratione, & per demonii r tionem scire ac intelligere nequeunt, suos esse parentes, quos ut tales diligunt & colunt, & tamen pie prudenterque tales esse credunt, quia auctoritate, hoc est, argumentis & rationibus extrinsecis ad ita credendum atque ageodum moventur. Credimus, inquit, oesne ulla dubitatione eredimus, quod scire non posse confitemur. Quid nunc rei tam certae objicit Phereponus ρ Parentes ait, Galli scire posunt, o resera sciunt, quinam sint sui liberi. At ut praeteream, ne ipsos quidem parentes id scire interdum posse per Uentiam certamque mentis cognitionem, quo sensu Augustinus helchire accipit: nunquid liberi per rationes intrinsecas, & per scientiam noscunt parentes suos 3 Non hercle. Non enim rarione ut ipsis Augustini verbis utar in ullo pacto sciri potest, sed interposita matris

auctoritate de patre creditur οῦ de ipsa vero matre plerumque nee m

fri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. Nam cui furari filius p rest, aliusque supponi, nonne potes, decepta decipere ρ Sed, inquit

Phereponus, hoc exemplo probare vult Augustinus, credendum qu que esse Christiano Sacerdoti sine ratione, quum tamen haec finiplane dissimilia. At quandonam somniavit quisquam, liberos sine ulla omnino ratione credere, hunc aut illum esse parentem suum Illud ergo exemplum in euin tantummodo finem Augustinus adfert, ut ostendatur, nihil omnino humanae frietatis incolume remanere, snibit eredere flatuerimus, quod non possumus renere pereeptume hoc est cujus certa non habeatur scientia. Nimirum inter Augustinum& Manichaeos vertebatur ista quaestio, utrum scilicet credi quamdam prudenter possent atque deberent per sola Credibilitatis Argu. menta, an vero necesse foret earum rerum Scientiam prius habere, ut prudenter deinde crederentur. Nemo neget, quin liberi veris,

E a milli.

SEARCH

MENU NAVIGATION