Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

1s DE INGENIORUM MODERATIONE

quam fiat, ut Mutam mesanus, ut Ethnicus, ut Iudaeus, aliaque hujusmodi Seetarum genera, quas Religioni falsae, aut a caelo imis

probatae addictas esse non tam credimus, quam dolemus, se revoc re, aut per alios revocari possint a perversa opinione, inolitoque eris

rore, si prudentis dubitationis jure uti unusquisque renuat, & piac

Ium arbitretur Prudentem autem dubitationem ideo commendamus ti suadminus, ne a legibus aequissimis discedatur, quibus constringuntur, ut diximus, ipsa dubitationis iura. Sed ita me Deus amet, paucos invenias, qui eadem uti aut sciant, aut velint. Ut enim quisque Religioni alicui ab ineunte aetate nomen dedit, reliquas contemnere, di fallacibus ac falsis accensere, earumque cultores imprudentes duc

re ; unam vero suam cum ratione & veritate consentire, seque nonnisi imprudenter facturum putare, si opinionem suam in periculum dubitando adducat. Restat igitur, ut ad inquirendum nostra festinet oratio, quinam in tanta Religionum diversitate prudenter de sua d bitare debeant, & qui minime debeant. Heic rei maximae cardo vertitur; heic si sapere incipiamus, meliora quaeque speranda sunt

uobis, tum ad firmandos homines in veritate stantes, tum ad excutandos in errore stertentes. Quum autem Religionis nomen tot geutium sectarumque Superstitioni tribuimus, hoc quidem καταχρῆροικῶς,

sive abusive, facimus; una quippe, non multiplex esse poteli vera Religio; sed non sine divinarum Seripturarum exemplo facimus, apud quam salsa quoque numina sub Deorum appellatione saepe mem rantur, intacta nihilominus semper unius Dei fulgentissima veritate. Dicimus ergo, a dubitatione illi esse temperandum, qui suam Religionem si cita perspicit certissimis principiis, & fundamentis innixam. Duo autem sunt hujusmodi fundamenta, Raeto, & Auctoria f. Rationis nomine hoc loco intelligimus vim & lumen intellectus ad dignoscendum verum & falsum, bonum x malum, simulque eam Vim , per quam rationalis anima st certis sibique notis praemissis certum aliquid argumentando deducens, sibi illud aut liis persuadet. Auctoritatis vocabulo vim illam fgnificamus, quam habet ad aliquid persuadendum alterius narratio, verbis aut criptis menti nostrae communicata. duo firmiora sunt haec fundamenta,

eo fortius Ueritas stat illis innixa, & elatius effulget, & facilius

homini persuadetur. Utraque autem ad persuadendam Religionem veram collaru signis, quanquam diverso pondere, conspirant.

52쪽

IN RELIGION NEGOTI . LIB. I.

Vix autem negare possumus, quin humana Ratio semina quaedam contineat Veri & Boni insita ab ipsa natura; nam & nullo docente pueri sua se sentire mala facta pudore testantur, & dolent se fuisse decutos. In primis autem hujusmodi semina deprehendun. tur, dilucideque nobis apparent, quum attenta meditatio excutit penetralia Rationis, & quum optimorum Librorum, eorumve hominum consuetudine utimur, qui istas veri bonique ideas, jam sibi perspectas, aut in nobis excitant latentes, aut, si ita dicere amamus, in noς immittunt peregrinas & novas. Excitatis in homine istis boni & veri seminibus ac ideis, progredi multu ni potest, quamvis pluribus morbis laborans, humana Ratio ad naturam qualitatesque non visibilium tantummodo, .sed & invisibilium rerum intellia gendam. Cujus progressus tot sunt exempla, quot veterum Philos Iliorum meditamenta sunt litteris consignata. Nimirum solo Rationis umine ducti illi in plurima penetrarunt, quae certilsima esse lux melior subinde nobis patefecit. Quantum etiam ponderis habeat Auctoritas in usu vitae atque

in aliquibus disciplinis, & in Historia potissimum, nemo non sentit. Si nihil aliud credere, quam quod Ratio in se invenit, ani

mum induceremus, magna non solum humanae scientiae sive eruditionis portio periret, sed etiam infinita homini, atque hominum regimini impenderent incommoda. Aliorum ergo narrationibus, & fidei, fidem habeamus oportet, nisi inter somnia computare velimus,

quidquid habent Libri & Fama de praeteritis saeculis, immo & depraesenti aevo: quod profecto non faciat, nisi verus somniator & a mens. Duplex autem Auctoritatis e st genus. Altera a Deo est, a Llera ab hominibus; illa nunquam, ista saepe ac saeoius fallax. Inter prima Rationis evidentissima praecepta illud omnium consensu praecipue probatur, eertum esse, verum oe inconcussum, quidquid rovclar, ac narrat prima Veritas Deus. Etenim, ut aiebat Salvianus

lib. 3. Dei sermo irae sibi restis est, quia necesse es, quidquid ineo

rupta Veritas loquitur, incorruptum fix restimonium Veritatis . Ut amtem hominum est falli & fallere, decipi & decipere, ita eorum Amctoritati non continuo fidendum. Sola Ratio, sive Prudentia, advocatis experientiae, & Critices, & aliarum Artium in suam opem documentis, feliciter ostendere potest ac solet, quando neganda, qua

do habenda fit fides hominum dictis. Ad ipsam quoque rationem

pertinet expendere, an fallantur, aut fallant homines, quum voce aut scriptis aliquid reserunt ac nunciant tanquam a Deo revelatu

53쪽

18 DE INGENIORO MODERATIONE

& proditum; tunc enim non in Deum, qui aeternum est verax, sed in hominem, qui facile vel propter ignorantiam, vel propter improbitatem, est fallax, prudens dubitatio nostra atque suspicio conis vertitur. Quamobrem sapientissime Ioannes Apostolus in Epist. I. 4. suis discipulis injungebat, ne cuicunque crederent divina dogmata se afferre dicenti: Nolite, inquit, omni spiritui eredere; sed probare spiritus, s ex Deo Dir; quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. Praeterea quum falli ac fallere possint homines in intelligenda, exponenda, interpretanda Auctoritate, quam alioqui divinam

merito credant: hinc est, quod iterum consulenda est Ratio, ut pedicipiatur, an heic homines errent. Statuendus itaque videtur hic o do. Primo quaerendum, an rectae Rationi adversetur Religio, quam quisque amplexus est. Si adversatur, plane de ipsius veritate non talum dubitandum est, sed in ipsam protinus dicenda sententia. Si n quaquam repugnat, quaerendum secundo est, num a Deo processerit, an vero ab hominibus tantum, hoc est utrum divina, an humana auctoritate inducta sit illa Religio. Si homines solos auctores habuit, de ipsius veritate dubitandum est; si Deum. nulla dubitatio occurrere potest, quin vera sit; siquidem divina Auctoritas supra liniam Rationem valet, atque ab omni fallaciae suspicione immunis est. Adhuc tamen inquirendum restat, & tertio dubitandum, an quae Deum tradidisse credimus, recta a nobis intelligantur & exponantur: quod ubi praestiterimus, vel Ratione duce, vel regulis tutioribus, si quae sunt, a Deo praescriptis, tum prudentis erit conquiescere, n inconsulta dubitatione nobis maioris periculi simus auctores. His praemissis, dicimus, Ethnicos tum veteres, tum recenti res potuisse ac posse prudenter, immo etiam debuisse & debere de vertitate suae Religionis movere sibi dubitationem. Vix enim secum si cero animo reputare possunt, quibus principiis nilatur inspirata sibia teneris unguiculis opinio, quin illam evi)enter nutare statim deprehendant. Non prima Rationis edicta, non divina Auctoritas, quae

unice firma ae ceria est, iis oceurrere, mentemque ab ulteriori hamstatione & inquisitione retrahere possunt; sed hinc recta Ratio pluribus modis laesa in se exhibet, & inde sola fallax hominum Aucto. ritas se prodit, cui non cito, neque inconsulte, habendam esse iadem, Ratio ipsa efficacissime clamat. Et quid quaeso Rationi evbdentius adversatur, quam plures credere Deos, atque inter se discor. des; quam debitum uni Deo cultum, in homines, in sidera, in elementa, atque in vilia aut naturae, aut hominum opera transferre;

54쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. pquam ineluctabili fato humanas voluntates subjectas opinari; quam

rationali Animae, ut quidam censuerunt, ac censent, nullam ultra corporis mortem tribuere vitam; quam ignorantiam, libidinem, impotentiam, atque alios aut desectus, aut ipsis hominibus indigna facinora in Deo excogitare ρ Haec atque alia complura in oculos meo

ditantium facile incurrunt, ne de reliquis in disciplina morum vitiis loquamur, quibus Ethnicorum Religio aut consentit, aut etiam laudem & praemia pollicetur. Accedit, quod eorum opinionem non divina Auctoritas, seu prima Veritas Deus, invexit, sed aut Poe- ae argutis mendaciis ludentes, aut incerta, inconstans & sallax hominum, immo & anicularum, rudisque popelli traditio, cui certe sine ratione, siue praovio examine adiungere fidem , desipientiani potius, quam insipientiam appelles. Iure itaque dubitare possunt ac debent Gentes de suae Religionis veritate: quod si praestent, eamque cum Christiana demum componant, nisi rationis & prudentiae legibus renuncietur, antelligent, hanc unam esse veram ac pe

ferum ; reliquas vero Idolorum cultui ad dirus, in crassissimis atque lutolerandis erroribus versari. Vel ante Christum natum id perspexere non pauci Philosophi, solum Rationis lumen semes. At nunquam id melius patuit, quam ubi Christianae doctrinae majellas &veritas longe lateque effulgens totum terrarum orbem permeavit, iusque cultores, per tormenta, per igcies invicti, fortitudine sua su serunt, quod Ratio sola persuadere poterat. Tunc enim non vi to

mentorum adhibita, non armorum terrore ae metu compulsi EthnLia, sed ut veritatis devim, se se Christo adjunxere, atque ipsi pintissimum populi, qui ingenio S literarum cultura ceteris praecellebant. Quod est ad Iudaeos, nihil in eorum Religione occurrit, quod revi Ratio improbet. Traditam vero eorum legem ab ipso Deo fuisse, tot ac tanta argumenta ostendunt, consentientibus hinc M. ham medanis, inde Christianis ipsis, ut imprudenter sane illud in comtroversiam adducas. Quae s- hujusmodi argumenta, a luculentis liorum libris praestat petere, quam heic leviter attingere. Verum ne his quidem contenta esse iure potest Hebraeorum natio. Ulterius eistiam progrediendum Prudentia & Ratio monent. Scilicet illi dubia tandum est, num recte intelligat, atque interpretetur divinarum Scrupturarum oracula; in hoc enim contingere potest, ut imbecilla Ratio fallatur. Eo autem magis Iudaeo suboriri haec suspicio debet, quod audiat, tot nobilissimas nationes, ingenio, judicio, & litter rum omnium scientia illustres, doctioresque sine comparatione, quam

C a Iudaica

55쪽

eto DE INGENIORUM MODERATIONE

Iudaica gens, & aeque saltem ac Iudaei de Religionis verae nego. tio solicitas, neque minorem quam Iudaei venerationem ac honorem habentes divinis Iudaeorum libris, concordi voce clamare, certumque habere , nostris temporibus in interpretandis atque assequendis eorum Librorum sensibus, quem liber Iudaeum turpissime caecutire. Quid, quod nihil in sacris Litteris tam aperte repetitur, quam Ven turum Messiam, idque fatentur Iudaei 8 Nonne prudentia poscit, ut serio inquirant, an sorte venerit, qui a tot populis noli ex fama te. meraria, sed ingenti rationum ac miraculorum pondere, jam venisse perhibetur Z Iultam dubitandi causam augere debet praesentis sortis& conditionis consideratio. Omnium abjectissima gens, Prophetis, S cerdotibus, Templo destituta, neque a paucis annis, sed ferme a septemdecim saeculis, invisa hominibus ac Deo, vix alia de caussa ad tantam infelicitatem excogitari potest adducta, nisi quod Messia contemto & legibus perperam intellectis desierit esse Dei viventis p pulus. Far autem, sincero do ilique animo Judaeus de suae Legis intelles tu dubitet, di Christianae Religionis Originem, documenta, rationesque sedulo expendat: Si adhuc priori in sententia perstet, neque videat tot Prophetarum oracula in Christo ejusque Religione e.

videnti Isine completa, miserae caecitatis aut pervicaciae notam apud cordatos prudentesque viros haudquaquam effugiet. De Multam medi Sectatoribus multa dicenda forent. Sed rem paucis expediemuς. Dis licite a Muham medanis impetrare pcssis, ut dubitent, an aliquid in suis legibus occurrat rectae Rationi contra. Tium. Neque nos molesti percontatores esse nunc volumus. At quum Auctoritatem divinam suae Religioni ubique praetendant. praecipue que huic argumento inhaereant: Prima prudentiae & rectae Rationis principia prorsus exigunt, ut non temere credant cuicumque se esse

Messiam dicenti, & delapsa e caelo dogmata. sive scripta iactanti. Ne ipsi quidem negent, ab impostoribus cavendum esse; & saltem

nullus inter eos habeatur, modo fit prudentiae legibus imbutus, qui ad novam ab homine promulgatam Religionem continuo se conseis rat, tametii nihil rectae Rationi iste legislator repugnet, immo pie.

tatem multam redoleat, & quarto quoque verbo exclamet, se nuncium veritatis e caelo demissum, nisi etiam dogmata, fidemque suam probet veris miraculis, sanctissimis moribuς, oraculis praecedentibus, optima doctrina, aliisque divinae legationis testibus signis . Gravior quoque labest dubitandi causa de Muham medo. Ex eius enim M pertissim confessione cum veteris, tum novi Testamenti Scripturae

56쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. a Idiuinitus traditae fuerunt, Religionemque veram attulerant Moysesia Christus, atque istius lex & doctrina sub finem usque seculi Asiae Christianae sexti quo tempore ipse Multam medus vivere coepit germana veritatis magistra fuit. Qua igitur prudentia fidem habeas statim & sine dubitatione homini abroganti, immo postea damnanti Religionem sua consessione prius optimam atque a Deo tr ditam, niti evidenter se id facere ex ipsius Dei imperio probet, signisque certissimis se verum esse Prophetam caelique nuncium ostenis datὶ Certe non est, cur diuturnius regnum sibi polliceantur Alcor, ni ipsius dogmata, ubi tam facile credere liceat novam e caelo Religionem se advehere solum testanti. Quod si convenit in Multam medi finem suspicio, & Ratione monente in examen est advocanda Auctoritas, quam ille divinam dictitabat: nullo tunc negotio, quantum quidem arbitror, de sua opinione dejicietur Muham medainus, & singulari cum utilitate sua vincetur, dum vinci velit. Tum, inquam, facile patebit, nullum ab imanitore Muham medo certum signum divinae suae legationis pro- du'um . nullum ab ipso miraculum fuisse patratum, quo novae doctrinae fides conciliaretur: obstat enim nonnullorum famae ac traditioni de miraculis per Muham medum factis evidens Alcorani, seu ipsius Pseudoprophetae, & sapientiorum Moste morum contraria conis fessio. Lectis autem sacris Iudaeorum & Christianorum Scripturis, palam continuo fiet, nihil minus esse verum, quam quod affirmabat

Multam medus. se nempe, suamque doctrinam in iis Libris saepissiam e sui ste praedi Ela, seque nil aliud in Alcorano docere, quam quod Moyses & Christus tradiderant. Itidem intelligent, fieri omnino non potuisse s quod commentus est ille Imposior ut a Iudaeis & Christianis divinae Litterae per totum terrarum orbem vulgatae, & in plures linauas translatae ex industria & ex concordi at secretissima tot populorum conspiratione corruptae & depravatae fuerint, ne ea loca apparerent, quibus praenunciabatur illius adventus atque doctrina, & quae tamen ipse ignorasse convincitur, dum ea non recitat, recitaturus certe in suae causae beneficium, si illa novisset. Constabit etiam . quantum infra sanctitatem & persectionem Christianae imgis, sit Alcorani doctrina, & disciplina moralis, quum illa Spiritum ubique. & ista ubique Carnem sapiat; illa pacem, ista bellum suadeat; illa ad veram animorum beatitatem, haec ad corporeas vilesque delicias totam serme reserat doctrinam suam. Quare nulla excogitari potest ratio, cur Deus immutatam voluerit, uti Mutam me

57쪽

11 DE INGENIORUM MODERATIONE

dus contendit, persectam Christi Religionem in minus perlectam ἰimmo in admodum imperfectam , & vitiis non paucis statentem, tum in disciplina morum, tum in dogmatibus tradendis a divina sacrarum Scripturarum revelati e penitus alienis; quae non ratione,

sed gladio nititur; quae vi armorum, non suasione veritatis invecta& propagata est, atque etiam per vim amplificanda traditur, in te dicta omni disputatione de Religionis negotio, ne qua sit via detegendae fraudis, ne qua spes deponendi erroris. Tandem luce meridiana clarius apparebit, non alia de caussa Muham medum danta fui se commentum, nisi ut suae libidiat atque ambitioni consideret; Librumque illum, quem ex praeconcepta opinione Multam med ani diis vinissimum censeat, innumeris iisque putidis Libu Iis, mendaciis, Sesuperstitione ita abundare, ut Meque Deum auctorem habuisse, M que ullam hominum fidem mereri facile cognoscatur, dummodo adhibeatur in consilium Ratio recta, aut cum Alcorani tenebris C feratur lux Evangelii.

CAPUT V ARTUM.

An Chri yiano bomini dubitandum de fuae Religἰonis veritate. A quum id videtur, sed gravibus perieulis obnoxium. Dubitatio oeheis licula, o quando, oe quomodo, ne Fidei donum perdatur Milo oe Auctoritas fluuunt voltatem Cbristianae Religionis. Cur Christianorum vulgus aequiescere prudenter possis in Religione sua, sique ab onere dubitandi exemtum. In Ecclesae Carbo- licae Pastoribiu poιissimum hieotia Religionἱs experira.

AD Christi nos demum accedamus, scrutaturi, an & ipsi

prudenter de veritate suae Religionis dubietare possint, immo etiam debeant. Equidem praesentio, quorum dam animos adeo delicatos esse, ut horrorem concupiant vel ex hoc solum, quod dubitem, an de re tam nobis certa sit dubitandum . Sed quaeso ne patiantur se inanibus umbris & solis nominibus terreri. Omnes imprudentem dubitationem refugimus, omnes prudentem amplectimur, nam ut a prima sbi notile cavere, temerarii est atque irreligiosi, ita alteram quocumque pa-

58쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 23

proposita quaestione statuatur, negari non potest, quin multis incommodis obnoxium appareat. Si enim Chri itiano vim fas esse dicamus in dubitationem adducere suae Religionis veritatem: quomodo stabit illius fides 3 Frustra illum tam eximio dono dignatus fuerit Deus, ut sine ulla dubitatione veram crederet esse Christianam Religionem. Et certe jam Fidem perdidisse videtur, qui dubitare coeptu, num falsa credat an vera; atque idcirco, ut in cap. v. da mereticis habetur, dubius in fido , Insidelis est. Periculosae insuper flenum opus est aleae de re tanta dubitare. Quanquam enim nulla sit Religio, quae rectae Rationi praestantia, & sanctitate, & veritate se tantum commendet, quantum Christiana Religio e infirmitate tamen humanae mentis contingere potest, ut qui de illa dubitare coepit, dubitare in posterum non desinat, aut etiam iudicio deceptus ti cupiditate in transversum actus, ad alterius Religionis castra deficiat: quod quidem aliud non est, quam de certo hono in certum malum inconsubta curiositate velle se praecipitem dare. Contra vero si de suae Religionis veritate nequaquam esse Chrisiano homini ambigendum pronunciemus, quam aequo jure actum erit cum Ethnicis, Iudaeis, & Muham medanis Θ Exigent di illi a nobis, quod nos merito ab ipsis exegimus. Si recusabimus eo nomine, quod veritatem a nobis, ab ilIis errorem stare, certo cognostumus: iisdem verbis se a nobis expedient, quoties iis esse de sua Religione dubitandum indicimus. Aut etiam reponent: certi equidem esse potestis, omnes vos Christiani, de Fide illa, hoc est persuasio. ne, qua veram esse Riligionem vestram creditis; at certi esse non potestis omnes, Religionem istam vere esse, qualem vos creditis, nisi prius illam cum reliquis Religionibus composueritis, vobisque constet, eam a Ratione minime abhorrere, atque insuper Auctoritate divina fuisse constitutam. Et cur tantum vobis a dubitatione tim iis, si tam firma est ae aperta Religionis vestrae veritas Illi paveant, qui in errore versantur, eoque stultitiae devenerunt, ut graisve ducant, se ab erroris servitute liberari, & ad regnum Verit iis perduci.

Ut isti controversiae sat satis, simulque investigandi Veri iura

serventur, atque avertantur perdendi pericula, memoria repetendum

est, quod praecedenti Capite disseruimus; nempe rudes atque ignaros dubitare non debere de veritate rerum, quas doctissimi & sapientissumi viri semper tradiderunt ac tradunt. Secundo posse quemlibet honesto fine sibi dubitationem creare vel de evidentissimis rebus, non

quod Diqiij sed by GOrale

59쪽

quod earum veritatem suspectam habuit, sed ut earum caussas & r tiones 3c veritatem clarius perspiciat. Hoz autem non doctis solum N ingeniosis hominibus, sed & imperitis ac rudibus facere licet, nam do primi ingenium contineant intra limites concordi prudentum consilio statutos, reliqui vero ad fideles sapientesque Magistros dubitatio. nem suam conserant, seque illis erudiendos tradant. Licitum, inquam, est aliquo modo dubitare, seu perscrutari quam firme Rationis atque Auctoritatis principiis innitatur sua Lex, dummodo id limmines praestent, intellectus sui illustrandi gratia, atque dum id praestant, a se certitudinem illam nondum rejiciant, quam de Legis ipsius veritate ante conceperant, & dummodo instrumenta ad recte judicandum necessaria in id opus adhibeant. Ita fiet, ut nobilissimum. Fidei donum, quo a Deo per sacrum Baptisma donantur Christiani, vel in ipsa dubitationis specie servetur intaEtum, L Christianae Re ligionis veritas magis eluceat, & sortius confirmetur in diominum

mentibus.. Neque dicant Ethnici, aut Iudaei, aut Multam medani, levia nos a nostris petere, postquam gravia ab ipsis petierimus. Volumus

aequis rationibus cum illis agere: non alium in finem, non aliis conditionibus eos de sua Religione dubitare volumus, quam dubit turi sint Christiani. Nam vel ex hujusmodi cauta dubitandi forma, certum nobis est, consecuturos esse contrarios quidem, sed optimos effectus utrimque, quando sinceris animis examen habeatur, & media stet Ratio liberum prolatura iudicium. Scilicet Christianus quilibet tunc arctius in sua Religione firmabitur, atque ad eam contra inimicos tuendam aptior validiorque efficietur: quod sane omnibus Christianis suadet sanctus Petrus in Epist. I. 3. ita scribens: Paxat. feni per ad fatisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in

Nobis est, spe. Reliqui vero hucusque a Christo alieni, aut mentem victam ad Evangelii leges convertent, aut tacite ostendent, se ab una pervidacia, seu terrena cupiditate, aliisve parum honestis caussis, det in si, no lanctae Christianorum Religioni suum deat nomen R

r Atqua hoc profecto est peculiare istius Legis decus ac praerogativa, ut ipsa sit, non dicam credibilis supra ceteras, sed una fit videnter credibilis, & consentanea aequitati Naturae atque Rationis. Quamobrem inquirantur, ut luber, ejus fundamenta ac principia. Nullum plane ibi Dogma occurrat, quod rectae Rationis suffragio non comprobetur, atque laudetur. Nonnulla quidem Mysteria ibi

60쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIR. I. 23

traduntur de Natura ac Voluntate divina, quae aut captum humani intellectus excedunt, aut perfecte intelligi, dilucideque exponi non possunt. Verum haec ipsa non contra rationem, sed supra rationem esse, omnes intelligent. Neque mirum, quod finita potentia in infiniti Dei capienda atque explicanda Natura aliquantum deficiat. Illud praeterea omnino exploratum est, nos i ita credere, eo quod ab ipso Deo de se testimonium serente revelata sunt, & novimus a Deo

revelata fuisse ; & quandoquidem Rationi minime ista repugnant,

propterea quoque a Ratione recta in cunctanter probantur. Quod est ad Auctoritatem divinam, tantus signorum rationumque concentus in Christianam Religionem confluit, ut illam nisi impudenter negare nequeas a Deo constitutam. Etenim ejus fundator Christus compluribus Prophetarum oraculis praedictus antea fuerat,

eaque prostant in libris, quos Iudaei, inimica Cliristianarum natio,

a tot saeculis venerantur. Accedunt plane caelestis vita, ac mores

Christi, & manifesta atque innumerabilia Miracula, quibus tam ille, tum ejus sectatores virtute ab ipso accepta istius Religionis veritatem confirmarunt. Ad haec puritas & sanctitas dogmatum, leguminque ad mores spectantium rectitudo, quibus nulla alia Religio, aeque ac Christiana, homines ad cuncta virtutum cisicia impellit, atque a terrenis ad caelestia & spiritualia perducit, docetque non solum credere digna de Deo, sed etiam digne colere Deum optimum maximum. Praeterea non ad instituentium commodum, aut emolumen.

tum & gloriam proposita fuit; non vi propagata per totum ferme terrarum orbem; sed ab idiotis viris primum depraedicata, tum immenso rationum pondere, tormentorumque incredibili tolerantia a

doctissimi g viris, fortissimisque Martyribus propugnata ibit: quibus

tametsi ardua quaedam Rationi humanae proponentibus, & volunt ii non sensuum oblectamenta, voluptatesque, sed legem Crucis, eracidiumque cupiditatum indicentibus, nihilominus tandem cessit nocipaucorum Iudaeorum pertinacia, & immanis aliorum populorum numerus. Haec atque alia complura fgna, seu Motiva Credibilitatis,

ut vocant, latissime ab iis pertractata, qui de Christianae Religionis Veritate agunt, nisi illam a Deo esse, utique prudenter esse credendum, evidenter probant, sortiterque persuadent: quid aliud exspectes Certe nulla alia Religio tanto signorum consensu Deum sbi vendicet

auctorem : & siquidem habenda est aliqua Religio suti procul dubio habenda est certe Christianam, cujus resimonia eredibilia facta fumnimis, longe esse reliquis praeserendam, qui non videt, nihil videt n. X. P. I D Quum Distrigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION