Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ηο . DE INGENIORUM MODERATIONE

millimis rationibus ducti prudenter credant, & credere debeant parentes suos. Nemo etiam negare audeat, quin Infideles auditis duntaxat Motivis, ut aiunt, Credibilitatis, credere prudenter possint ac debeant Sacerdoti Christiano, quamvis internas quorumdam divinorum dogmatum rationes nequaquam proponenti. Dissimilia autem sunt hujusmodi exempla, sed contraria atque alia ratione, quam Phereponus censet. Liberi enim facile in credendis parentibus suis, ut liquet, falli possunt; Ιnfidelis vero in credendo Sacerdoti tot credibilitatis argumenta adserenti, si rationem consulat, sentit se sal. Ii non posse, etiam si Sacerdos ille ad utilitatem quoque propriam eo in negotio respiceret: quod tamen quam modeite, quam Vere, a Pherepono Christianis Sacerdotibus affingatur, ipse viderit. Tanta quippe est eorum argumentorum vis, quibus credenda ostenditur Christiana Religio, ut eam non solum prudenter, & fine dissicultate credere quisque poSt, sed etiam dissicillimum fit homini iis auditis temperare a credendo. At Phere nus sibi temere persuadet, sine ullis omnino rationibus olim Saceriotes fidem praecepisse, dum nequaquam intelligit, quid scire hoc loco sit Augustino. Poterat tamen ipse ex iis, quae retulimus, abunde perspicere, & partim etiam perspexit in eodem Cap. I . Sed qui extra orbitam cucurrerat, is

in viam revocare non valuit.

Disciplinam Ecclesiasticam de exigenda fide ante rationes metrinsecas exemplo Christi confirmabat Augustinus, inquiens eum nihil prius, neque fori ius, quam credi sibi voluisse. Fide, ait, ille

sultos ducebat: vos ratione ducisis. Latidabat eredentes Ele οῦ vos o iurgaris o c. Heic Phereponus suas obtrudit notas, ostensurus egregia morum Praecepta & Miracula duas graves fuisse rationes, quihus divinus ille Magister sibi conciliabat fidem, quamvis Iudaei non intelligerent, quaecumque dicebat. At rogo quid novi adfert eruditus Censor ῆ Nonne & Augustinus ibidem haec habet : si uid enim cIiud agunν xanta oe tam multa Miracula, Ufo etiam dicente, illa feri non ob nIiud, nisi νν sibi erederent ρ Quare ergo non intellexit aliquando Phereponus, fatis esse posse ad prudenter credendum Reli. gioni Christianae Argumenta Credibilitatis, eaque argumenta ant, quis Christianis in credendo, R in praedicando Infidelibus Evangelio familiaria fuisse Τ Ipse Christus caussas & rationes intrinlecas altissimorum quorundam dogmatum non attulit; & tamen ut sibi crederetur, instabit. Sola Miracula, quae nemo alius fecerat, pro rarione erant, eorumque gratia prudenter assentiri Christo eorerant,

72쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 3I

Immo debebant Iudaei. Miracula autem non intrinsecas esse, sed extrinsecas rationes, ad probandam doctrinae veritatem, manifeste constat. Praeterea Phereponus hinc discere debuit, excipiendum cum

risu fuisse exemplum Christi a Catholicis adhibitum, si isti non B. Ium sne intrinsecis, sed etiam sine extrinsecis rationibus postula sent, ut sibi crederetur, quando ipse Dei Filius non aliter fidem praeceperit, quam praemissis ingentibus prodigiis, hoe est gravissimis

rationibus extrinsecis, quibus tuto deducerentur Iudaei ad credenda illa etiam, quae satis non intelligerent. Videat igitur Censor, quam

recte in haec verba concludat: Itaque non potuis Augustinus exempis

Christi uri, ur probares Eecusam Catholicam iure sibi sne rationcereri postulare. Itidem ex aliis quoque Augustini Libris , quae Catholicorum

atque ipfius Augustini mens & consuetudo foret, colligere Phereponus poterat, nisi figmentum suum nimis amasset, ex quo exercendi ingenii censorii tam bella occasio suboriebatur. Inquit autem Augustinus in Lib. de vera Religione cap. 34. I a quoque animae media cina, quae diυina providentia cra ineffabili beneficentia geritur, gradatim distincteque puleberrima est. Distribuitur enim in Auctorixatem atque νationem. Auctorixas videscet argumenta credibilitatis fidem

gitat, oe rarioni praeparat hominem. Ratio ad intellectum cogniarionemque perducit. Θιanquam neque Auctoritatem Ratio penitus d feris, quum eonsideratur, cui sis credendum p oe eerte fumma essi us iam cognitae atque perspicuae Veritatis auctoritas ἀ In Epistol. 12 . cap. I. alias 22. apertius exprimit, quae sententia foret Eccle-sae Catholicae. Absi s sunt ejus verba us ideo credamus, ne rati

nem accipiamus, sue quaeramus; quum eriam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam flutarem pertinentibus, quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedar rationem, qua cor mum detur, υν magna rationis eapira oe perferat lucem a hoc utique rati nis est. Quae verba Phereponus veritatem prorsus consentientem h

here & ipse adnotavit, atque affirmavit; quamvis postea fateatur, se non intelligere, quomodo haec in concordiam redigi possint cum iis, quae alibi de Auctoritate ab Augustino traduntur. At nihil homini facilius erat, quando ad ejus Libros accessisset amantis potiusquam inimici animo, & non insectandi, sed illustrandi tanti viri causa in eum commentarios sibi conscribendos suscepisset.

73쪽

3 8 DE INGENIORUΜ ΜοDERATIONE

Ceterum lepidus mihi videtur Phereponus, quum veras divIn re vult causas, cur Augustini tempore Fides,.ut ille somniat, sine ratione exigeretur. Prima est, quod Christiani non satis erant in

Philosophia Criticaque exercitati, ut Scripturam conrra obiectiones minnichaeorum , aliorumque defendere commode Possent. Altera, quod re

vera sebi conscii essent, non pauca a se dici plane controrial rectae

raristret, quatia erant tam multa, quae de Gratia oe Praedestinatione,

aliisque dogmaribus iis adnexis, quasi evira Fidei medenda ab Augustino proponebantur. Denique is sermo bis partium iam vires suas sentisaetium , oe multitudine fua fretarum ἰ quam faepe iactat heis Augustinus, eontemta paucitate aliter sentientium, en quot criminum postulet Ecclesiam Catholicam suis hisce divinationibus Phere nusnos er . Sed ad primam causam quod attinet ab eo excogitatam, negamus, ita Critices & Philosophiae scientia destitutos fuisse veteres Chri itianos & potissimum Augustini tempore, ut commode interpretari tuerique non possent Scripturas sacras. Proliant eorum Libri, quibus vindicarunt ab Ethnicorum, Manichaeorum, aliorumque hostium censuris veritatem, & sanctitatem divinorum codicum. Multi e Manichaeis, plures ex aliis Sectis, innumeri e Paganorum superstitione ad veram Christi Religionem perducti nisi omnes illos inter pecora stipitesque referre volumus) argumento sunt, non infeliciter neque segniter versatos esse veteres Ecclesiae Catholicae Praesules & Pastores in sacris voluminibus protegendis & recte explicandis. Secundo dicimus, peculiarem illam Criticam & Philosophiam, quam expetit Phereponus, ne necessiariam quidem olim suisse, neque adhuc esse, ut quis iure ad Christianam & Catholicam Religionem advocetur, atque impellatur. Satis superque sunt Argumenta, quibus prudenter credibilis, immo evidenter credibilis, mstenditur Christi Religio. Non alitis usus est ipsemet Christus; non aliis fere semper in praedicatione Evangelii usi sunt ejus Apostoli,

atque Apollolorum Succe res, ceterique Ecclesiae Catholicae Doctores. Non aliis utendum contendit Origenes lib. I. contra Cebsum, hominem nempe, qui Pherepono in huiusmodi accusatione praei Verat. Curae tot agricolarum, quanquam Philosophiae & Crit,ce, si Phereponum auscultamus, imperitorum, quanta messis respon derit, ac respondeat, nulla non loquitur Historia. An multos ad Christum adducere possit, atque adducat praescripta a Pherepono via, tantumque ab eo commendata Ars Critica, videant alii. Illud quidem affirmari posse reor, si homines induxissent, aut inducant in

animum,

74쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I.

animum, tum solum credendum esse Christo, quum sublatae eviden. ter fuerint omnes in divinis Scripturis dogmatibusque occurrentes difficultates, eos aut serius quam par est, aut nunquam futuros suisse,& fore Christianos. Rationi feroci, atque admodum curiosae, sive etiam infirmae, nunquam satis est; neque est ulla gens tam disco diarum ferax, quam quae enixam dat operam Criticae, Jc de omni, bus dubitat, nihilque credendum ducit, nisi quod est evidenter prohatum. Unusquisque in suo sensu abundat, unusquisque supra alium se sapere arbitratur, & uni sibi credere novit. Quamobrem tutior,

di laudabilior semper fuerit ratio praedicandi & persuadendi Evangelii, quam Christus, quam nostri Majores hucusque servarunt, &quam fortasse non impugnasset ipse Phereponus, si Augustini consilium sententiamque hac de re quod facile fuit) melius percepisset. Sed alibi de Critices usu, ab usu & necessitate, & de scientia Patrum

quaedam commentabimur.

Quod est ad alteram causam, nempe ideo a rationibus reddendis se abstinuisse veteres Christianos, & Catholicos, quod reυera sibi

confii essent, non pavea a se diei contraria rectae rationi et a verit

te omniao abhorret. Nonnulla quidem diximus in Catholica Religione tradi, quae supra humanam rationem sunt, qualia sunt a Christo revelata de Dei natura. At aliqua ibidem tradi, quae sint, si Superis placet, plane contra rectam rationem, & id non ignoraria nobis, nullus unquam Catholicus, nili errans, sibi persuasit: nullus nisi stultus, somniavit. Et queis, rogo, Auctoribus tam deso mem sententiam Ecclesiae Catholicae imponit Phereponus 3 Haereticos forsitan cum antiquos tum recentes, quibuscum & ipse sentit &facit, sui dicti daturus est testes. Verum quonam ex Canone Criti- eo didicit ille, credendum esse hostibus nostris affirmantibus, quod nos constantissime negamus Quandoquidem tamen Augustinus ipse accersitur in hanc eandem caussam, ostendat quaeso Phereponus, eum sibi conscium fuisse, adversari rectae rationi, quae de Gratia oe Praedesinatione a se proponebantur. Mihi nullum dubium est, quin Augustinus hac de re interrogatus non solum se tam absurdae opinionis conscium negasset, sed etiam invictis rationibus ostendisset, sententiam suam cum recta ratione penitus consentire, aut saltem ab illa non abhorrere. Pro ipso luculenter respondere adhuc possunt editi ejus Libri, in quibus unice probat, nullam aliam, quam suam,R Ecclesiae Catholicae, de Gratia & Praedestinatione sententiam habere consensum Scripturae atque Rationis. Si ille fingamus rem

a vero

75쪽

4o DE INGENIORUM MODERATIONE

a vero longe alienam in ea fuit opinione, quam Calvini Sectat, res eidem tribuunt, non inficiamur, quin contra ipsum recta ratio pugnaret. Sed, hoc etiam posito, certissimum est, non advertisse Augustinum, quantopere hujusmodi sententia adversaretur retiae rationi. Nam & ipsit Calviniani, qui revera in hisce quaestionibus

Contraria rationi docent, induci non possunt ut credant, se rationi contraria tradere, atque in tam misero errore versari. Deinde prodit ipse Liber de Utilitate credendi, qualia Augustinus sentiret. Credere, inquit is Cap. D. rvm es eii pandum, qutim vel de Deo tuo dignum aliquid creditur, vel de homine facile creditur. Utique fatemur, nihil indignius excogitari de Deo posse, quam quod Augustino Calvinus adscribit; nempe a Deo creari homines, qui antecedenti necessitate non secus ac fato compellantur ad bonum & malum, di subinde ab ipso Deo propter delicta puniantur, quae illi non coacti quidem patrarunt, sed electione & resistendi facultate sine sua culpa destituti evitare nullo pacto potuerunt. Talia Deum prorsus dedecent, nimiumque rationi adversantur. Si verum foret, eam fuisse Augustini sententiam in Gratiae & Praedestinationis negotio, quam tradidisse ab haereticis recentioribus dicitur, & conscius ille sibi fuisset, in quot a ratione absona atque indigna Deo, se sua opinio coniiceret: adeone mentis inops fuisset, ut tunc esse culpandum hominem diceret, quum de Deo indignum aliquid ereditur Z Sed Augustinus a Calvino perverse explicatus, neque indigna Deo tradidit, multoque minus sibi conscius fuit, se aliquid credere contrarium rediae rationi.

Denique idem ille est Augustinus, qui Epist. I 43. olim p.

haea scribit non ignorata Pherepono, immo aurea jure ac merito ab ipso appellata. Si Ratio contra diυ narvns Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit . fatiis verisimilitudine, nam vera esse non potes. Rursus si manifestissmae certaeque Rarioni vestit Scripturarum suctarum obiicitur auctoritas, non intelligit, qui hoc facit; no et Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit,

sed suum potius obiicit veritati; nec quod in eis, sed quod in seipso

velar pro eis ἐσυenit, opponit. Idem etiam Lib. 4. de Trin. Cap. s. praeclarissime inquit: Contra rationem nemo sobrius, contra Scri. pturas nems Christianus , contra Ecclesiam nemo pacisieus fenferis.

Similia habet aliis in locis. Nunc ergo a Pherepono petimus, qua fronte affirmare possit. revera sibi conscium fuisse Augustinum a se tradi contraria rectae Rationi in quaestionibus de Praedestinatione O

Gratia

76쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 4 et

Gνdria, nisi censeat Augustinum, virum ingenio Se memoria ad invidiam praestantissimum, supine admodum delirasse, aut virum suin, me pium impostorem fuisse mendaciis mum, qui aut ignoraret, quae

in animo certa & statuta habebat, aut quaedam intimo corde crederet, contraria vero alios decepturus, depraedicaret Τ Haec, inquam, nisi devorare velit Phereponus, fateri tandem cogatur, Augustinum, qui contra rectam rationem sentiendum esse negat, sibi conscium

non fuisse, a se proponi quaedam, quae ipsam rectam rationem Lnimicam haberent; sive, si ita Pherepono placet, errasse quidem Augultinum contra ipsam rationem , sed ipsum se errare non cognovisse. Facile vero nobis foret ostendere, ne errasse quidem Augusti. num, neque a ratione absona prodidisse in controversiis de Praedestinatione & Gratia. Sed occupata iam fuit ista provincia a docti Lsimis inter Catholicos viris, quorum etiam cura atque eruditione palam factum est, quantum Augustini dogmata a Calvinianis diis stent. Illud in praesentia adnotasse suisiciat, ab Augustino adhue Presbytero conscriptum fuisse Librum de Utilirare eredendi. Eo amtem tempore, quum inter ipsum & Pelagianos, quippe nondum ab ovo eductos, nullae quaestiones da Gratia intercessissent: inepte dicitur Augustinus aliena a recta ratione in Gratiae & Praedestinatio. nis argumento proposuisse. Immo tantum abest, ut id contigerit, ut Dihil prius neque antiquius tum Augustino esset, quam Liberum

hominis Arbitrium a Manichaeis defendere, quod postea in reliquis contra Pelagium scriptis ab ipso laesum nonnulli perperam opinanis tur. Teliis etiam est ipsemet Augustinus, se tum temporis incaute adhaesisse opinioni de initiis Fidei merito hominis, non Gratiae Dei, tribuendis, quam postea adoptarunt Semipelagiani. Quamobrem quum liquido constet, eo saltem tempore, quo Librum illum scribebat Augustinus, ab ipso proposita non fuisse aliena a recta ratio. ne in argumento divinae Gratiae: constabit etiam, nihil magis abs re produci a Pherepono potuisse, quam quod Catholici ideo Fidem ante rationem exigerent, quia conscii sibi erant, tradi a se quamdam plane contraria rectae rationi. Idem quod de dogmatibus ad

Gratiam spectantibus dictum est, dici & de aliis potest, quae in

Catholi ea Religione rationi rectae repugnare Phereponus credit, &quae libenter, ut opinor, heic quoque memorasset, nisi fortasse conis terraneis suis non . omnes illius sententias, non eius ubique licem tiam, aequo animo ferentibus, parcere consultius duxisset. m. X. P. I.

77쪽

Tertia causa, quare postulabant Catholici, ut rationi anteveristeret fides, Pherepono divinante, ea fuit, quod ii suas jam vires sentirent, suaque multitudine freti, aliter sentientium paucitatem contemnerent. Eiusmodi partes, inquit is, ae ingenia pati non possunt sibi obloqui pauciores, sed volunt fidem loquentibus eontinuo haberi. Nescio, an heic Dord racenam Synodum tacite carpat ingeni sus Censor. Hoc quidem novi, ipsum, quamquam minime falsa de Catholicis heic narret, multitudinem suam Manichaeorum gregi

objicientibus, non minus tamen quam antea in nos contumeliose

agere. Amplissima quippe Catholicorum Respublica sibi fidem ab

Ethnicis habendam esse contendebat, non quod tantummodo loqueretur, sed quod, ut vidimus, evidenter credibilia vel sine rationibus intri eris, loqueretur. Nunquam huc respicere Phereponus didicit. Ubi autem in Haereticos disputatur, multitudo quoque ipsa vat, dum praebuit semper argumentum dignoscendae Religionis verae. Quum enim quaeritur, quae inter tot Sectas, quarum unaquaeque sibi veram Christi Religionem tribuit, Orthodoxa sit, & germana Religio: praeter alia Credibilitaris argumenta, quae unis Catholicis

favent, illud quoque favet, quod isti re & nomine Catholici sint,

semperque fuerint ab Apostolorum aetate. Hoc est, quod per universum terrarum orbem diffusa sit, & adhuc ex divino munere latissime pateat una Catholicorum Religio: quod hucusque Haeresi nulli contigit, neque continget ante ultimi judicii dies, & quando etiam contingere posset quod non concedo nihil Religionis. quae

hucusque Catholica fuit, veritati officeret, ut nemo non intelligit. Haec etiam tessera ad reliquas accedit, quibus in unum collectis vera Christi Ecclesia a falsis atque Haereticis distinguitur; eamque sapientissime in sacris Symbobs, in aecum enicis Conciliis, in Patrum scriptis constitutam habemus. & ab Haereticorum oppugnat ribus efficacissime semper adhibitam scimus. Sed commodius hac de re in sequentibus Capitibus habebitur sermo. . . Praesenti finem faciemus, simul ac monuerimus I ectorem, nouheie tantam, sed Sc aliis in locis Phere num Augustino loquentide Utilitate eredendi bellum indixisse. Attamen quum tam impar

tus ad accusandum venerit, ut quod maxime opus erat, ne statum

quidem quaestionis intellexerit; nullo negotio patebit, quam imbeblia sint in ista contentione illius tela, & quam incaute pugneri si

memoria repetantur, quae hactenus conscripsimas. Quapropter nulla

mihi amplius cura refellendi ejus animadversiones in cap. 7. Libri DigitiZ by Gos le

78쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. L 43

de quantitate animae, & in cap. a. Lib. I. de moribus Ecclesiae Catholicae, & in cap. a. Lib. I. de libero Arbitrio. Unum tamen omittendum non est, quod ille habet in hunc postremum locum. Culpat nimirum, aut potius deridet Augustinum, quod ex Isaiae cap. 7. haec Verba citarit. Abi eredideritis, non intelligetis, iisque

probare contendat, prius esse credendum, quam intelligendum. At ista Prophetae verba nihil ad rem facere novus Censor exclamat, quippe ab Hieronymo aliisque recte translata, diversum reddunt sen. sum, nempe Nisi eredideritis , non permanebitis, ita ut Prophetici sermonis series ab Augustini mente longissime abscedat. Pro sententia Prophetae, inquit Pne reponus, laudar bonus vir Amenrtim Grae- eorum Interρretum oec. Credidit enim hune esse senium Scripturae, antequam scirer, an LXX. Inte retibus per omnia sidere liceret, aut hunc locum bene esse ab iis versem constaret. Lectorem nolo diu de

liuere disputando, an sustineri aliqua ratione possit LXX. Interpretum versio, cujus sensum in his verbis usurparunt alii doctissimi Pa tres, & Hieronymus ipse non improbat. Quaecumque sit germanaeorum verborum sententia, certum eth, Augustinum rem veram, ut

vidimus, per ea probare voluisse. Verum autem dogma, etsi inutilia ad illud confirmandum congerantur, verum certumque esse non desinit. Immo regula est, quando ex diversis interpretatiouibux diversi saerae Scripturae sensus emanant, iis licere nobis uti, non ad fundandum quidem, sed ad illustrandum aliquod dogma; nihil enim prurieuli subest, ut ille sensus, quanquam alioqui non prosit, dogmati

noceat, quod veritati congruere ex aliis Scripturarum locis eviden tioribus ostendi potest. Augustinum autem non exspectasse, ut a Phe. repono de diversa illius versione certior fieret, constat e Lib. I.

Cap. I a. de Doctrina Christiana, quem 3b ipso conscriptum novimus duos anaos post Libros de Libero Arbitrio. Disiti od by Cooste

79쪽

44 DE INGENIORUM MODERATIONE

Infirmitas humanae mentis, atque rationis, oe errandi in homine s.cilitas . Eius eaussae , fuga disciplinaν, socordia in inquisitona veri ἰ corpus male eo actum, ta' pessime affectum; penuria a que ab us fuUdiorum ad invenienisam Veritatem ἰ memoriae exi Lixas; phantasae impotenria, s praecipue dum lectus in animo regnant; Voluntatis peris a inrites; mentis ipsus angustia, ignorantia, oblivio, oe prava electio principiorum, quibus ad recte iudicandum uri necesse es.

Hδες τῆ Rus dictum est, quousque in inquisitione Veri,

quantum ad Religionem ineundam spectat, humano Ingenio sit procedendum; hominique prudenter agenti sus-ficere , immo necessarium esse diximus, ut Argumemtis Credibilitatis contentus fidem suam Religioni verae prius accomodet, quam omnia illius dogmata atque mysteria pere videntem rationis intuitum perspicere atque intelligere velit. Sed non desunt, qui Manichaeorum pervicaciam imitentur adhuc, sua que mentis ambitione fascinati rerum omnium veritatem assequi se posse suis viribus temere confidant, & Rationis humanae vires ultra aequum exaggerent. Ut perniciosa haec opinio funditus concutiatur,

invadendum nunc est in arcem errorum omnium, hoc est aperienda sunt homini, quam brevissime poterimus, tum infirmitas, tum stultitia creatarum mentium. Hinc leges, hinc praecepta moderandi Ingenii petamus oportet. Nos noscere ante omnia nosmetipsos, ab

ipsis quoque Seculi Sapientibus iubemur. Neque sane ullus ad veri Dei cognitionem atque amorem sperandus est progressus, nisi prius praecesserit imbecillitatis nostrae cognitio, & nisi humilitas ab ipso

Deo in nos descentens nos ad ipsum convertat, animumque supe bientem castigans, efficiat idoneum ad majora e caelo dona aut e cipienda aut impetranda. um dicimus, infirmam esse atque imbecillem hominis mentem atque rationem, significare volumus, hominem licet ratione praeditum, suis tamen viribus difficile ad Uerum inveniendum, recteque judicandum pervenire, facile vero in errorem rapi, atque iu

80쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 43

errore iacere. Duplici e caussa manare videtur hujusmodi infirmitas atque impotentia. Prima est, quod homo Veritatem quaerere non vult, & adhibere subsidia ad Ueritatem inveniendam idonea. Ait ra, quod etiamsi Verum quaerat, invenire saepe non potest ex ipsius difficultate Veritatis, aut ex inepto rationis usu. Has causas fiagillatim explicabimus, ut sua humanae rationi vulnera evidentius constent, & ingenia nostra tandem pudeat suae ambitionis atque

proterviae. Sentiunt omnes, nemo negat, rationale animal ab utero matris crassissimam secum afferre ignorantiam omnium rerum . Mox

ista ignorantia paulatim depelli solet, ubi sensibus, & meditatione

pollere, iisque uti homo coepit. Ideae rerum an nobis ingenitae sint, vel adveniant peregrinae in mentem nostram, Philosophi dusputant; nos in medio reliquimus. Illud constat, necessarium esse

meditationis & sensuum usum, quo aut in animo domesticae excutentur, aut in animum novae importentur rerum ideae. Hinc Sea neca in Ep. 93. Omnium, inquit, honestarum rerum femina animi nostri gerunx, quae admonitione excitantur, non aliter quam sciat L flatu leυi adiura ignem suum explicis. Meditari autem dicimus, quum anima vegeto corpore, & ut ita dicam, ipsa vigilans aciem suam in res, & earum essentiam, cautas, effectus, & qualitates ac te intendit. Usus sensuum, experientia, parentum & aequalium consuetudo. atque alia humanae vitae instrumenta, rudem intellectum,

velit nolit sensim inserinant, & aliquam Veri notitiam in ejus penetralia inserunt. Sed quota pars haec Veri immensi dici potest ὀQuot etiam erroribus & falsis opinionibus permixta non est, atque insecta 8 Sola plerumque rerum vulgarium, & sensibus obviarum n titia hinc fluit; immo sola ipsarum superficies cognoscitur. Quare nisi ulterius homo procedat, & quaerere velit immanem reliquarum Veritatum copiam, atque intime perpendere, quae jam didicit: imterdum bipes a quadrupede, nisi ex habitu corporis externo, diffiis milis non videatur. Quidam igitur socordia atque odio laboris, Se affectibus pravis impediti; quidam nimio ardore incitati erga hum nae vitae negotia, & vilia quaeque commoda, quibus unice inhiant palii, quod invenire scientiam desperent; alii, quod se opinentur scire quod nesciunt & si quae sunt aliae caussae , Verum quaerere nolunt, negliguntque subsidia homini ad inveniendum Verum necessaria atque opportuna . Quot autem erroribus id hominum genus serviat, di pateat, nemo nescit. Infantes plane appareant, quu-

SEARCH

MENU NAVIGATION