장음표시 사용
81쪽
de rebus agitur, quae vulgarem humani commercii usum aliquamatulum excedunt, eorumque mens in augusto sensibilium quarundam rerum gyro constricta, latius explicara volatum non solet, erratura, si faciat. Vigente igitur in istis primaeva adhuc ignorantia, quam expellere fortasse potuerunt, at certe noluerunt: nil mirum, si imbecillima est eorum ratio; si stultis falsisque opinionibus se abripi quotidie sinunt, si vetera deliria nunquam abjiciunt, & se impares sentiunt ad abdita rerum noscenda, ad arduas & invias quaestiones dirimendas, ad rite meditandum, Falsumque in casibus iu- numeris a Vero distinguendum. Longe gravior altera in selicitas est, quod nempe homines, etiamsi Verum, & Scientiam, & semitas ad utrumque perducentes quaerant, reperire tamen saepe nequeunt. Hujusmodi impotentiae triplex in medium adferri caussa potest, Corpus videlicet, initrumenta sciendi, & animae ipsius facultates internae. Et quod est ad Corpus, praeter organa male Animorum indoli respondentia, quae nullo neque studio, neque voto emendare valemus in nobis, innumeri morbi bellum corpori quotidie indicunt, atque ideo conflictantur cum Animo ipso. Sui carceris dolores atque incommoda non sentire Animus nequit, ac proinde nemo non sentire cogitur, quantum imbecillitatis e Corpore imbecilli, infirmo, & male assecto inser tur in Mentem, quantumque tenebrarum tenebrosa haec massa Co potis lucidissimae Rationi creet. Certe hac de caussa hominum plerique in pristina ignorantia perdurant, & ad nobiliores disciplinas, quamquam Velint, conscendere nequeunt; neque fas est obtusis crassisque ingeniis & nulla memoriae tenacitate praeditis se immiscere parum obviis atque reconditis Veritatibus, suumque interponere j dicium in arduis non vulgarium rerum quaestionibus, Ad impotentiam humanae Rationis veniamus, quae nobis o, venit ex inopia & fallacia instrumentorum, per quae Verum colligitur, Falsum evitatur. Et heic suos patitur manes mortalium couditio. Multis desunt ejusmodi adminicula, atque instrumenta sciendi. Quot adhuc populi sunt, quibus liberales Disciplinae tradantur, quibus sint praesto doctores Utique pauci. Apud complures ne minima quidem earum Artium vestigia offenduntur, per quas ad V rum conscenditur, δc eruditus atque excultus animus ea vere sibi aliquo pacto ab immensa errorum colluvione potest. Respice Africam, Asiam, Americam, & quaecumque sunt in ipsa met Europa nimium ιψperboreo septem subisisa Trioni. Immo hanc ipsam omnium he ι
82쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. 47
tissimam terrarum Europam intuere. Quotae hominum parti tam hene vult natura, ut doctoribus asiluant, & disciplinis λ uotae, etiamsi adist, iis operam navare solent, aut cupiunt Τ Quibus profecto perinde est carere optimis Artibus, earumque Magistris, ae ab iis addiscendis propter impedimenta D negotia vitae perpetuo
removeri. Nemini autem dubium est, quin tanta barbaries, tanta doctrinae Linguarumque inopia, naturalem inscitiam foveat, innumerisque etiam erroribus januam aperiat. Deinde ipsa haec sciendi adminicula, saepe veritatis, at non raro etiam erroris instrumenta fiunt. Ut est hominum genus praeimppobitate ad mentiendum ae ad fallendos alios proclive, prae mea tis vero infirmitate falli ac decipi facillime potest: ita necesse est, ex aliorum hominum consuetudine, ipsorumque doctorum comme cio ad errandum pertrahamur. Hinc parentes, hinc nutrices, inde majores, & inde aequales, nos ab ipsa ineunte aetate fabulis imbuere, perversisque judiciis teneram occupare mentem, quam deiu-de, novis illatis errorum tenebris, ita docti eruditique suis in te dum scriptis ac voce deformant, ut longe priore ignorantia deterim rem rerum scientiam si ve intelligentiam habeamus. Attamen gravioribus etiam caussis humanae mentes a Vero percipiendo avertuntur, aut impediuntur. Quod facile patet, ubi consideremus interiores animorum recessus, atque impedimenta Veri, quae ipsi animo sunt aut propiora aut etiam intrinseca. Prima e rorum caussa tribui potest hominum Phantasiae, & Memoriae. Nam simul ac aliqua rerum vivacissima imago in Phantasiam irruit, atque in ea fortiter inscribitur, tum difficile Anima se se abstinere potest ab ea imagine contemplanda, quam sive vel nolenti passim
ingerit, atque objicit potentissima illa facultas. Dum autem tantavi ante oculos animae internos obversantur huiusmodi alte impressa phantasmara, ita liberos animae motus usurpant ac impediunt, ut ipsa impar eo tempore fiat contemplandis recipiendisve aliis phat lasmatibus, quorum tamen ad recte judicandum necessaria meditatio foret. Aa haec anima occupata a nimium praesente aut urgente imagine aliqua, satis auscultare neque solet, neque interdum v let rationes aliarum rerum. & placido consilio Verum a Falso dirimere, Bonum, & non Malum, eligere. Atque adeo quo sortior
est Phantasiae vis, quo frequentius, aut ferocius in ipsam imago aliqua illabitur, eo debilior efficitur Animae virtus in inquisitione atque inventione Ueri. Ita fit, ut quae facultas a natura instituta
83쪽
fuit in auxilium dominaturae Rationis, eamdem Rationem non ra. ro servam efficiat, atque impotenter in homine regnet. Sed Phantasia ac Memoria tum maxime Rationis consilio a
cent, quum una cum animi perturbationibus, sive Affectibus, iunos penetrant imagines rerum tam sensibilium quam intelligibilium. Non solent istae in penetralia hominis ingenti cum impetu deserri, ibique alte infigi, atque internum animae intuitum in se pertin
citer convertere, quotiescumque ea, quae a sensibus nuntiantur, aut
ab intellectu excogitantur sive percipiuntur, nullum aut etiam levem creant in Anima Affectum, sive perturbationem. Multa quotidie aspicimus, multa audimus, quae perinde quasi assiduitate vuluerint, ad Phantasiam quidem perveniunt, ibique habitant, sed si ne ullo, aut summum sine aliquo gravi Animae ipsius motu . Contra quae excogitata, seu sensibus accepta, Amorem, odium, Me tum, Spem, Stuporem, Dolorem, aliasque hujusmodi affectiones in animo excitant, concitatius Phantasiam aggrediuntur, profundiusque in ipsa consignantur. Hinc fit, ut quoties phantasmata ita conso mata mens contemplatur quod saepe ultro facit, immo saepe facere paene cogitur , toties Animae objicitur non solum ipsum phantasma, sed ipsa etiam conjunctae assectionis notio. Nunquam sereali ius hostis imago exhibetur animae, quin & odii vestigia renoventur in anima. Nunquam latronum Avarus meminit, quin tumeat. Nunquam amantis animo obversatur conquisitae pulchritudinis species, quin amoris etiam flammae excitentur. Porro si animi affectus cohibere atque ad normam rectae rationis redigere, arduum opus est; si nihil verius est, quam paucorum esse, insidias Omnes, cuniculos, & abdita machinamenta suorum Assectuum detegere, a que eludere, si certum est, importune a conjuncta Phantasia An, mam vel recusantem rapi ad intuendas & contemplandas imagines rerum, quas alicujus serveutis affectus notio continuo sequitur: quis non intelligat, cum Phantasiam ac Memoriam, tum animi pertu bationes non solum ad Veritatem percipiendam saepe impedimenta esse, verum etiam complurium errorum sontes esse dicendasὶ Quod malum quum frequens sit in humanae vitae negotiis, frequentisismum tamen est in Litterarum studiis, & in eruditorum Republica. Nam, ut alia omittam, ubi alicujus phantasiam occupavit imago, puta Platonis, aut Epicuri, aut Aristotelis, eorumque opiniones &sestentiae ad Animae nostrae notitiam pervenere, si admiratio, si
amor, sit reverentia i ginem hujusmodi consectata sunt, . ita exinis pulsatur Disiligod by Cooste
84쪽
pulatur atque agitatur animus ab ista imagine, & ab IstIs aflues hus, ut sola Platonis, Epicuri, atque Aristotelis dicta magni aettimet, reliquorum contemnat. Contrarium accidit, si pro amore odium, pro admiratione contemtus erga Scriptorem liquamve senistentiam concipiantur. Tandiu autem erroribus obnoxia est anima , quandiu in Phantasia ac Memoria impotenter dominantur adeo vivida phantasmata, & pergunt sine freno interius regnare priores affectus, quos sola recta Ratio diligenter excutiens, eorumque pensitans justam iniustam ve originem, in ordinem cogere & moderari potest. Voluntatis etiam perversitate fit, ut saepe ac saepius erretur. Omnium hominum est, se velle esse beatos. Ex hoc naturali appetitu varia affectuum familia Voluntati nascitur. Nihil enim aliud sunt animi affectiones, quam Voluntatis motus, vel in bonum acquirendum, aut acquisitum, vel pro bono acquisito, vel propter bonum
deperditum, aut nondum acquisitum. Amamus, dum uniri bono, aut in ejus unione permanere volumus. Dum bonum quaerimus, desideramus. Dum non longe a consequendo sumus, speramus. Consecuti, gaudemus. Soliciti ne amittamus, metuimus. In rapientem aut rapere volentem, odio & ira movemur. Propter amissum bonum, dolemus. Idem de reliquis affectibus dicendum. Ceterum si
erga unum verum Bonum perpetuo moveretur Voluntas, semperque
prudentiam adhiberet suorum motuum ducem, nihil Voluntati su censere, nihil inde sibi timere Intellectus posset. At quum corrupta hominum Voluntas plerumque seratur in apparentia bona, quae mala profecto sunt, quotiescumque animum a vero Bono avocant, tiarcent: hinc ipsemet Intellectus in servitutem, miserrimamque com ditionem devolvitur, & erroribus innumeris subest. Ruit Voluntas in corporeas voluptates, in divitias, in fluxos honores, terrenae hominis parti, cui arctissimo vinculo & amore conjuncta est, beatitatem, ut sibi persuadet, paritura. Illam occupat aut Gloriae appet, tus, eiusque soboles novitatis ardor, aut dominandi libido, aut aliae cupiditates hujusmodi, quae uno Concupiscentiae nomine designantur in sacris Scripturis. Ita imperio delirantis & in varios affectus dissipatae Voluntatis abreptus Intellectus, delirare & ipse cogitur. Neque enim, dum tam mala se habet Voluntas, & dum Corpori nimium
servit, menti vacat veritatem perscrutari, atque errores detegere; quippe quae tum unice studet rationibus, quibus Voluntati comparentur illa apparentia bona. Et siquidem vacat, in irritum saepe cedit mentis conatus, non sinente male sano affectu, ut sincere meas. Tom. X. P. I. G iudicet, Disitigod by Cooste
85쪽
iudicet, 3c aperte aut subdole agente Voluntate, ut suae cupiditati faveat & consentiat Intellectus infirmus. Tandem ad rite ac tuto judicandum duo impedimenta super. sunt. Primum in eo situm est, quod creatae mortalium mentes, quanquam latissime excurrere posse sibi videantur, admodum tame angustis concludantur limitibus & spatiis, si cum Angelicis mentibus conferantur, ne Deum huc advocem, cujus comparationem humanae mentes nullo pacto sustinere possunt. Sunt quam plurima, ad quae circumscripta vis Intellectus nostri, donec in isto mortali corpore Versatur, penetrare nequit, quantacumque demum adhibeatur meditationis intentio & ingenii solertia. Multa ex his habet Physica, plura habet Astronomia, Medicina, ut de aliis Artibus taceam: Eo redit mentis conatus, ut probabilia tantum, & verisimilia de his
percipiat atque excogitet, non autem certa atque intrinsecus evidentia humanae rationi. In eundem censum fere veniunt, quaecumque credi, non cognosci, dicuntur, qualia sunt tam multa, quae solam Historiam, & Famam habent testem. Quum creatae hominum menistes omnibus temporibus. omnibusque locis non adfuerint, neque adesse potuerint, aut possint, quod solius est Dei. si tamen cupido subit ea noscendi, quae praeteritis temporibus, & non praesentibus
locis, non necessario contigerunt, atque fuerunt, aut etiam non neis
cessario sunt, atque contingunt: frustra cogitationis aciem illuc intendimus, quo per sensus nostros pervenire non licuit, sive non liis cet. Quamobrem in iis percipiendis dubiae & fallaci aliorum homunum Librorumque fidei necesse est intellectus omnino fidat. Qua vis autem saepe ista quoque ratione Veritas attingatur, non ea tamen certitudine & securitate pedem fistere ratio solet , ut omnis prorsus tollatur errandi suspicio. Idem incommodum manifestius reis currit, quoties internas aliorum hominum cogitationes perscrutari imbet, & arcana cordium noscere cupimus. Ab externis quidem signis interna conjicias; sed se novisse, quid in animis alienis interius agatur, quis certo plerumque sciat λVerum quae si angustia humanae mentis, nunquam melius intelligas, quam ubi devenitur ad alicuius rei contemplationem, qua aut infinita sit. aut aliquid infiniti praeseserat. Tum videas vacili re aciem Intellectus, tum occurrere tenebras & ingens chaos, tum deficientes oculos mentis fateri impotentiam temeritatemque suam. Frustra uelit finita potentia rem infinitam metiri, atque complecti. Terrarum orbis mensuram ineas vel uno cubito, atque ulna quav- Disjti os
86쪽
IN RELIGION. NEGOTII. LIB. I. II
eum satis est repetita, quia suos terra habet fines. At quum ad in. finitum accedimus, quaecuinque mensura finita ad illud adhibeatur, nihil proficit, neque tantum unquam dimetiendo progrediamur, quia semper longe major, immo ut melius dicam , quin infinita pars adhuc dimetienda supersit. In Physicis ac Geometricis id genus quaedam occurrunt, quorum quidem ideam aliquam ratiocinando nobis comparamus. sed quae nunquam rerum interminatae amplitudini respondere possit. Aliis tamen omissis, unum est revera omni ex pa
te infinitum, Deus optimus maximus, & quidquid in Deo est, videlicet illius Potentia, Sapientia, Providentia, Bonitas, Iustitia, &reliquae dotes, sive ut appellari solent, attributa infiniti Numinis. Nihil simplici hac veritate certius, nihil evidentius habet pars hominum sanior. Atqui si divinam Naturam, si divinas dotes intime perspicere, suoque pede metiri velit humana Ratio, duplex illam
exitus manet. Aut enim imbecillitate sua confestim deprehensa, venerabunda, & immenso lumine victa subsistet, aut in mille absurdas opiniones ineptiasque temerario cursu rapietur. . Alterum impedimentum, a quo sese expedire mens in iudicando difficile potest ac solet, proficiscitur ex ignorantia, Oblivione, aut prava electione principiorum, quibus uti in judicando necessum est. Sunt quaedam rerum Ideae, quaedam Rationis principia, quaedam primae Veritates, vel a natura, vel a divinis humanisve legibus,
vel a mutuo hominum consensu tanta vi constitutae, ut iis nemo plerumque assensum obsequiumve neget, aut negare possit, ac velit. Secundum ista principia, rerumque ideas, ac veritates ab hominibus
judicatur. Nihil autem aliud est judicare, quam ad haec principia,
ad has veritates ac ideas universales, veluti ad regulam certamque
ad amussim exigere singularia & particularia quaeque. Si proportio,
aequalitas, similitudo comperitur inter has regulas, atque inter cotilatas seu comparatas cum his regulis res particulares: tum dicimus istas bene se habere, & veritati aut rectitudini consentire. Sin secus, falsas aut perversas pronuntiamus: Omnis homo est animal. En principium, en regula. Varios homines ad hanc regulam admoummus & aequamus, puta Petrum & Ioannem, statimque dignoscimus illos qui sunt homines, recte vereque animalia dici. Quod si alicujus primi principii, seu ideae rectitudo & veritas in dubium vocatur, exploranda est ista adhibitis aliis certioribus magisque generalibus principiis & ideis; e quorum collatione istorum minus generalium, minusque certorum principiorum Veritas aut etiam Falsitas deinda colliguntur. G a F, Disitigod by GOrale
87쪽
Facile sibi multorum hominum superbia blandiatur exi stimanistium , perspecta sibi esse quaelibet principia, quaslibet primas verit tes atque Ideas rerum, nihilque obstare, quominus tuto pede ad imdicandum properent. Qui tamen tantum sibi tribuunt, primum iulud certissimum principium ignorare videntur, quod non a sacris tantum divinitusque traditis Libris, sed & ab ' ipsis inter Ethnicos Philosophis, atque a ratione edocti sumus: plura nempe semper esse, quae homini cuicumque nesciantur, quam quae sciantur. Id
quod homini meditanti, & quotidie aliquid discere cupienti, seque
cum aliis viris eruditione claris componenti, experientia ipsa suad re luculentius potest. Periculum igitur non raro subest, ne hominem alicuius principii, alicuius primae veritatis atque ideae, hoc est alicujus regulae ignoratio in judicia perversa deducat. Hac certe de caussa saltem rude vulgus saepe ac saepius in iudicando delirat. D mus tamen liberaliter, acutos eruditosque viros nihil eorum ignor re, quae futura sunt fundamenta rectis iudiciis. Ipsi omnia axiom ta, principia, certasque regulas didicerunt, quibus judicatur: non idcirco tamen illorum mens omnem semper sustulit errandi caussam. Nam quandoque non omnium quum fert occasio recordamur, quam doque unum principium pro altero male eligimus, & regulam non suam aptamus propolitae rei. Et prosecto, quum de re quapiam rute iudicare volumus, opus est ex omni latere, intus, & exterius, rem propositam excutere, in ejus caussas, effectus, qualitates, rei tiones, aliasque diversas rerum modificationes & sormas intendere Melem Intellectus, tum circumspicere, ad quam regulam, ad quod rationis principium quae millia occurrere possunt, & millia cons
Iere oportet) ea res tum sit exigenda atque applicanda. Atqui nouram accidit, ut neque singulas rerum circumstantias, modificationes,
relationes, & caussas perspiciamus; neque Phantasia, Memoria, &Voluntas, seu deficientes, seu ad agendum tardae, Intellectui tum reposcenti offerant, quaecumque principia & axiomata necessaria ad illam occasionem forent. Quod si offerunt, mens infirma & in camia, non raro alterum pro altero eligit, secundum quod iudicans, cavere sibi ab errore non potest. Unaquaeque res quid simile habet eum multis principiis, atque ideis; sed occasionibus datis cum uno tantum omnimodam integramque similitudinem, proportionem, Raequalitatem habet. Quare si pro isto rationis principio, cujus memsura unice adhibenda nunc est . alterum ex iis adsciscas minime ad
istam rem opportunis, similitudine recti di veri deceptus, pravum
88쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. 33 illamque iudicium pronuntiabis . Iudicio , inquam , deficies, non quod male sibi constet principium illud, sed quod ea in re illud,
aut unum illud duntaxat principium, ante oculos habuisti, incoa- altis aliis rationis rectae documentis tunc longe aptioribus. Monet me rei dignitas, ut uno aut altero exemplo heic utar. Politicarum legum, ratione minime dissentiente, axioma est, Poena capitis plectendum esse hominis iniustum interfectoνem. Cum hocce generalis praecepto componens Iudex alicuius sicarii iacinus, integram sibi videtur deprehendere similitudinem ac proportionem inter istud principium, seu inter hanc legem & rem propositam; qua minhrem in interfectorem ultimo supplicio animadvertit. Nihilo tamen secius errat Iudex, si istius vitam servari tunc exigat publicum bonum , aut eius mortem ingentia Reipublicae damna simi consecut ra. Tunc altera lex, sive alterum principium priore opportunius respiciendum est, nempe: Ob ρriυarum delictum homini non esse tune
mortem asserendam, quum illum vivere plurimum Reipublieae int
rest. Itidem, Reυerentiam esse debitam locis Deo Iaeris, Axioma est inter Catholicos probatissimum, & Religioni omnino conforme. Hoc respicientes non solum Episcopi, sed & ipsi Reges, statuerunt, in iis locis immunitatem hominibus levium quorumdam criminum reis; quam deinde in Provinciis nonnullis extenderunt ad omnia propemodum scelera, arbitrati se rem gratam Deo praestituros, si quibuslibet locis Deo sacratis hoc etiam privilegium accederet. Verum
aliis visum, tantam asylorum amplitudinem non esse ferendam; ad aliud quippe axioma rem retulerunt, nempe: Deo magis gratam esse debere scelerum poenam publicaeque tranquillitatis ae justitiae eonferavationem, quam immunitatem Templorum; immo in ipsorum Templorum dedecus recidere, quod scelerum omnium receptacula, & l tronum speluncae fiant, impediantque innocentium securitatem, Minanem efficiant justitiam, quam Deus Principibus praecipit. Quamobrem ad hanc potius regulam, quam ad superiorem, referendam
esse Ecclesiastici asyli disciplinam contendunt. Haec autem consideis ratio cum in Politicis, tum in Moralibus, & Physicis, & Theologicis rebus dijudicandis locum habet, atque adeo in reliquis hum nae vitae consilis & Scientiarum meditationibus, in quibus Ratio tanquam magistra & moderatrix adhibenda est. Non enim tantum. modo fallimur, quum falsis dubiisque principiis, quae tamen vera Sccerta nobis esse videntur, singularia componimus, & a regula vitiosa
89쪽
rectam petimus rei alicujus dimensionem ; sed etiam quum eertum& verum principium, sed inopportunum, & abs re, tanquam oppo tunum usurpamus, de singulari quapiam re judicaturi.
Rationis humanae imbecillitas experientia reste. Ad ipsius medicinam, ut Religio vera noscatur, necessaria es Humilitas, D evueendae a Deo vires atque Sapientia. uid scienria, quid perfuino, sive eredulitas prudens. Prima principia, quibus Rario oe Pr dentia reguntur in inquisitione Religionis verae, qualis est unis ea Christi Religio, Ratione o Auctoritate in ipsus probati
CVΑητε 'e judicando arcere possint humanam
Rationem, ex istis, ni fallor, constare potest, quaea innuimus potius, quam explicuimus. Postremae de-u mentiae fuerit, nolle in homine aut agnoscere aut fateri multas errandi caussas; ambitionis, nullam unquam in se velle credere aut suspicari. Accedat & ipsa experientia. Nulli provinciae Religio umquam defuit, aut deest, sed compluribus aut defuit, aut deest Religio vera. Excogitari autem non potest delirium ullum, quod populus aliquis non adoptaverit, atque
in suam Religionem invexerit. A recensendis tot monstris abstineo. At unde tanta errorum silva excrevit, totumque fere mundum pervasit 8 duae caussae tam miserandi excidii, nisi quas hactenus Oratione nolira complexi sumus 3 Et ne quis arbitretur uni hominum socordiae atque ignoram tiae, non autem infirmitati mentis humanae tribuendas esse tot populorum tenebras ac deliramenta, perinde quasi in investiganda Vmritate ii nullam unquam collocaverint curam, ingenitasque Rationis vires aut stulte non senserint, aut ignominiose neglexerint: praeterita tempora expendantur. Suos olim Brachmanes & Gymnosophistas Indi habuere, suos Magos Persae, suos Druidas Galli, litteris artibusque nobilioribus excultos, Aegyptii, Chaldaei, ac praecipue Phoenices scientiarum gloria floruerunt. Quantum autem in disci, pliniς olim Sinenses processerint, nostra etiam tempora testantur. Na uitia oo L le
90쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. I. II
Ne exceptis quidem Scythis, qui admirabilem virum Anacharsim dedere nobis, pauci aut nulli populi in vastissimo Asiae sinu possunt
numerari, apud quos antiquitus non habitaverint scientiae. Immo
ex iis ipsis barbaris, ut late ostendit Clemens Alexandrinus Lib. I. Stromatum, in Euro m fluxit quidquid Scientiarum in Graecis 3e Latinis postea demiratus est orbis. Iam quid in litteris praestiterint Graeci, & Latini veteres paucis ignotum. Divina ingenia, praestantissimos Philosophos, omnium disciplinarum ad miraculum peritos, eo numero, eo pondere antiqua aetas tulit, ut parem prove
tum nesciverit reliqua posteritas ad finem usque saeculi a Christo nato decimi quincti. Diceres, tum proditum, quid natura possit,& quousque humana Ingenia contendere valeant. Non igitur stipites, non infantes, non homines rationis nescios, aut incuriosos ante Christum reperimus, sed viros omni Scienti rum laude insignes atque admirabiles, & una saltem in re nobis praeferendos, quod ii Scientias & Artes potius secerint, quam acceperint, nostramque aetatem suo ingenio etiamnum illustrent, non futuram adeo in litteris eminentem, nisi eorum lux praecessisset. Sed ut talium Ingeniorum felicitas nota est nobis, ita & eorum infelicitas in assequenda omnium nobilissima Veritate . Religionis Veritatem intelligo, tametsi aeque constet, ex antiquorum perpe tuis in re litteraria dissidiis, multam veritatis partem eos fugisse eum in Physicis, tum in Moralibus, Astronomicis, Geographicis, Historicis . aliisque eiusmodi studiis. Enixe quidem perscrutati sunt divinam Naturam, providentiam, ac potentiam, & investigarunt, quei colendus foret Deus, & quae ipsi debeat mortalium natura, quidque homo homini debeat. Sed hone Deus i in quot absurdas atque impias opiniones prolapsi non sunt Nunquam magis re vel in est humanae rationis imbecillitas. Nam aut indigna Deo senserunt, aut indigna homine, & omnium una Religio fuit Idolorum cultus. Qui sibi omnium acutissinii videbantur, ii aut ipsum Deum sulfulere, aut Animae immortalitatem, in teterrimum propterea se Ius miseriamque devoluti. Alii vero suae Religionis falsitatem recte argumentando noverunt. Sed nota Ciceronis vox est: Urinam
ram Deila vera invenire possem, quam, falsa convincere. Quare ne sic quidem factum est, ut assequuti sint Religionem veram. IN gnarae sunt, aiebat Lactantius Lib. a. cap. 3. divin. Institutionum,
a prudentioribus fassae Religiones, quia sentiebant esse figas: sed non es inducta vera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque - se ba. Distrigod by Cooste