장음표시 사용
601쪽
ue u DE INGENIORUM MODERATIONE
dani esse, cum Ratio recta, tum disciplina Ecclesiae satis aperte nos docent.
Regrediamur nune ad Augustini Libros de Ordine, in quibus
quum vir sanctus ingenium Monnicae parentis suae commendasset, Phereponus pag. 478. Animadv. accusationis novae ansam arripit, inquiens: Si haee tu fermone familiari matri dixisset Augustinus, via ruperari sane non posset, immo forte laudaretur pietatis eausae fedhaee nescio quomodo scribere sustinuerit ad virum eruditum, arque edere. Legamus, quaenam tandem sint immodica ista encomta in suam matrem ab Augullino congesta. Nobiscum sinquit Lib. 2. cap.
I. de Ord. ) erat etiam mater nostra, cuius ingenium, atque in res diυivas ingammarum animum, eum antea convi Iu diuturno dilia genti consideratione perspexeram , tum vero in quadam disputatione non parυae rei oec. tanta mibi mens eius avaruerat, ut nibit aprius
verae Philosopbide videretur. Necesse est nimium delicatus sit, aut nimis ad versus Augustinum animatus Censor ille, quando hac de ea ulla vituperandum putat Augustinum. Lege tot Dialogos, tot Libros excellentium virorum; similia Zc longe majora ubique reperies, quae aut veritas confirmat, aut certe amor honestissimus displicere
auditoribus non sinit. Quod si Pherepono iudice vel foret laudandus Augustinus, ubi eadem suae matri in familiari sermone dixisset; cur idem praestitisse in edito Libro flagitium fuit 3 Immo si falsa ea laus reputanda est, gravius peccasset filius, quod matri suae in faciem adulatus suisset, falsamque persuasionem bonae anui ingessisset. Quanquam quis in ea laude sobrietatem desideret 8 Inquit Augustinus, se
ingenium illud, eamque mentem, & eum in res diυinas inflamma. ium animum s quae verba sibi reticenda Phereponus non sine caussa duxit ut nihil aptius verae Philosophiae videretur. Non exhibet ible nobis egregiam quampiam in Monnica liceat ita mihi dicere )Philosophi tam , sed ejus mentem ingenio ejusmodi instructam , &ardore in res divinas ita accensam commemorat, ut aptissima esset ad veram Philosophiam. Quae laus piis etiam nonnullis seminis nostra hac aetate convenire potest, quamvis nullam unquam Philosophiae dederint operam. Quanto autem magis in Monnicam cadere eadem laus potuit, cuius prudentiam, pietatem, & reliquas cordisia mentis virtutes sincere expositas habemus in Consessionum Libris 3 Sed inquit Phereponus, se nescire quomodo haec scribere atque edere Augustinus sustinuerit, quum praeferrim Liber de Vita beata, . tibi eximia illa Monnicae responsa Ieguntur, edendus etiam esset: eum
602쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 363
enim se quis tegat, facile intelliget, silium prae amore matris inge nium inυenisse in verbis bonae anus, quod alii non facile animadve xant. Nisii sit hoc abuti otio & litteris, quid aliud jam erit Θ Censorem agere volumus: & quidquid occurrit, censoriam protinus vi gam meretur. Scilicet non desunt unquam verba iurgari, Sc laedere cupientibus. Habemus Librum, seu Dialogum de Vira beata, ibique suae sunt partes Monnicae matri. Certe videtur ignorare Phereponus, quei Dialogos contexere soleant eruditi viri. Interlocutores pro libito inducunt, iisque sine ulla culpa tribuunt atque affingunt or tionem moribus ac ingenio illorum conformem. Quare ne ego quidem intelligo quei dicatur Augustinus ingenium invenisse in merbis bonae anus, quando haec eadem verba Augustino sunt tribuenda, &subtiliora melioraque Augustinus eidem suae matri potuisset ad ribere. Deinde consule ipsum Librum de Vita beata, intelligesque an insulsa sive vulgaria adeo sint pauca illa quae Monnicae tribuuntur, ut ea contemnere Pherepono licuerit, immo his aliis coeptam onmrare censuram; Quae, inquit, mulier nunc paulo liberalius educata, talia oe meliora etiam aliud agens non essundar At nos dicimus, si qua mulier talia melioraque etiam aliud agens effunderet, qualia legimus in Libro de Visa beata; sique pari ardore in res divinas ferretur, ac Monnica serebatur, iure mentem quoque illius seminae apti mam verae Philosophiae affirmare possemus. Ceterum non ita facile ignoscendum videtur Pherepono nostro Monnicae ingenium, ejusque laudes confidentissime ridenti, quasi Censori nupero ex ejus conυictu diuturno, oe diligenti consideratione constitisset, illam ingenii perspicacia caruisse, & bonam tantummodo anum fuisse dicendam. Non uno argumento deprehenderat Augustinus, quanta mens matri suae foret. Tanto ac tam pio viro quisquis fidem sine ulla ratione,& pro solo arbitrio suo neget, non video cur impudentiae non fit
Porro eodem stomacho Libros de ordine Phereponus legit. Nullam quippe ibi definitionem paulo accuratiorem reperit, sed tantum Descriptiones Rhetoricas, re descripta saepe obscuriores, aut certe aeque ae eam obscuras e quod exemplo uno ostendere non inutile putat. Tum haec addit: Si talia hodie conferibillarentur, oe in publicam lucem protruderentur, profecto Eruditorum plausum non ferrent, uri nec innumerae inanes argutiae, quibus haee inustula fatent. Sed illo aeυo verba pluris multo fiebant, ' quam res ipse; quo visio O nostrμm saeculum, plus quam optandum esset, etiamnum laborat. Bono
603쪽
animo volo sit Augustinus, quando Phereponus tot reos cum illo, ejusque aetate coniungit. Seculum nostrum iisdem laborat vitiis, aeSeculum Augustinianum ; quum tamen eruditionis gloria, & mmthodi in Litterarum studiis eximiae fama commendetur, & Phereis ponum non unum luci dederit. Itaque tanto exemplo se consoletur Augustinus. Interim tamen nescio quam multis Lectoribus persuas rus sit Phereponus, opuscula illa Augustini, quamquam primos illius foetus, verbis duntaxat, Sc non rebus, abundare, & innumeris, iisque inanibus argutiis ita scatere, ut nullum Eruditorum piam sum polliceri sibi debeant. Equidem non ea dicere auderem absoluta, aut summe commendanda Augustini opera; sed quidem talia affirmare ausim, ut neque Augustinum quod elucubrarit, ae edi pa sus fuerit, neque nos si legerimus, poenitere unquam possit aut deis beat. Vel ipse Phereponus illa pluris aestimasset, minusve contemsisset, nisi tunc fuisset oblitus, quae licentia, quae leges, qui finis si Dialogorum Scriptori. Alioqui vel in Platonis Libris nimium
habebit Phereponus, quod rideat, atque accuset. Ego vero Censori huic non succenseo, quod exquisita in accuratamque argumentorum
pertractationem in quibusque Libris desideret, sed quod ita ab uno. quoque exigat optima, ut nihil ferat, omnia flocci faciat, quae istum pulchritudinis apicem forte non attigerint. Lege Opuscula illa Augustini, & tu perpende, num inepta ipsa sint, an eorum Cenissor iniquus . Quid fordidius, quid inanius decoris ae turpitudinis plenius , meretricibus, lenonibus, ceterisque hoc genus pessibus dici ροtes P Amfer meretrices de rebus humanis, turbaυeris omnia libidinibus. Verba
sunt Augustini Lib. a. cap. 4. de ordine. optandum esset Augul ino, ne talia unquam es sudisset; adeo quippe absona a ratione ubdentur Pherepono, ut pag. 479. exclamet: Si talia hodie foriber mus, nAmquam fit graves stoenas dare pissemus iis, qui ea tu Vel
ribus mirantur. Et quid Oiὶ quum se Augustini iudicium sequamur, recte fatiani Legislatores o Principes, qui Δρanaria esse ρatiuntur nam praestat paucas domos pollui , quam omnes libidinibus turbari. Audiat porro Augustinus, & quando bene flere non didicit, diseat iam a Phere pono nostro consona & vera loqui. βuanto, inquit ille, set ut erat dieere, malas mulieres oe libidinosos iuυenes abuti li., Nare a Deo aecepta, o alia, quae ab Erudiιis nune dici Iolenis Dicat quaeso Phere ponus, . num rara atque inaudita se narrare nobis
putet, quum talla de meretricibus scribit. Equidem non puto; nam' Di j ipso by le
604쪽
IN RELIGION NEGOTI . LIB. III. 367
eui Christiano discendum adhuc est, peccare malas mulieres, & libidinosos juvenes, dum in vetitam luxuriam se abripi sinunt 8 Pra terea non libidini tantum, sed cuicumque alii peccato indulgens limmo, abutitur libertate a Deo accepta. Addo, me nequaquam intelligere, quid ad rem praesentem faciat animadverso Phereponi. A gultinus quaerit, an ad ordinem pertineat, permittere Meretrices in Urbibus, dc Phereponus reponit, se laudaturum fuisse dicentem, id feminarum genus abuti libertate a Deo accepta. Sed rem intimius perscrutemur. Arguere Augustinum videtur Phereponus, quasi meretriciam artem is probet; proptereaque sorsitan subdit, peccare juvenes ac seminas huic libidini obsequentes. Verum Augustino nulla Mila opinio fuit, quam sit Pherepono; quippe meretriciam artem somdidam, turpitudinis plenam supra ceteras appellat, & risibus accerseset, & boe hominum genus per suos mores impurissimum vita agninscit. Igitur Pherepono duntaxat animus esse potuit sugillandi A gustini, quod dixerit, non male permitti in Civitatibus Meretrices, idque ad Ordinem pertinere. At Augustinum rectissime hoc pronuntiasse, nemo negaverit, nisi qui minora mala negat esse toleranda in Urbibus, quando aliter evitari majora non possunt. Hoc autem axioma politicum quisque sapiens amplectitur, & omnium maxime amplecti Phereponus debuit, qui tantum abest ut vitia quaedam hostminum castigata a Principibus velit, ut vel impune errare in Religione unicuique permittendum censeat. Quod si meretrices ab Urbibus non eliminat saecularis Magistratus, non idcirco earum artem licere apud Deum arbitratur. Christiana vero Lex. ejusque Doctoresin ἐllam tanquam pestem Deo plane invisam quotidie perorant; ac proinde constare potest, ordinis esse, ut mala ac vitia quaedam serantur, neque politice puniantur in hominum commercio, ne si omnia auferre velis, periculosius deinde a gravioribus malis ac vitiis Reipublicae ordo turbetur. Quod & Medici faciunt in corpore male sano, ipsaque secisse videtur Iudaeorum Respublica, & ceterae Nationes, non libenter quidem, sed necessitate quadam coactae. Pauca in Librum de Immortalitate animae habet Phere nus: ut ut tamen sint pauca, pauciora tamen sunt, quae Augustinus ipse Lib. i. cap. 3. Retrare scripta reliquit, & nos repetenda heic exi. stimamus, quum satis sint ad obstruendum os obloquenti Censori, qui ingenuam Augustini consessionem ac sententiam de hoc Libro dissimulare voluit. Inquit ergo Augustinus de Libro eodem. Sed noscio quomodo me invito exiis in manus hominum, o inter mea ορ-
605쪽
Icula nominarur. Hui primo ratiocinarionum contortione atque brevitare se obscurus est, ut fatiget, quum tegitur , etiam ιnrentionem meam, viaque intelligatur a me ipso. Ejusdem Augustini verba sunt haec alia in Prologo ad Libros de Doctrina Christiana: Haec trade. re institui molentibus, s valenribus discere, se Deus ac Dominus noster ea, quae de bac re cogiranti Ioler funerere, etiam scribenti mihi non deneget. Pherepono illa nequaquam probantur pag. 324. Animadv. Quamυis, inquit ille, bonas omnes cogitationes ad Deum, quas ad bonorum omnium primam caussam, referre debeamus; non ira ramen loquendum, qtiasi Deus nos afflaret, o quidquid bonum esse eredimus, vetati dictaret. Tum incommoda nonnulla receniet, quae hinc nascerentur, & quae mirari se ait, cur in mentem Augustino non venerint. Tandem in haec verba desinit: Profecto hodie nemo
es inter Eruditos, qui velit sub nomine suo edi, quae fuggestiones
diminae ab Auctore putabantur. Quam vera sint postrema haec verisba, videant alii, quibus ignota non sit Calviniani Gregis, & Anabaptistarum, & Quakerorum, aliorumque id genus hominum Historia. Quod nostrum est dicimus, bene heic habere doctrinam Phereponi, temporibusque istis usui esse posse, quando recentiora schisin ta peperere tot in Anglia, Germania, Belgio, aliisque Provinciis,
Vasionarios, ut vocant. Cavendum autem, ne stulti abutantur nomine ac verbis Augustini, neve revelationes atque inspirationes tanquam caelitus delapsas nimium credulis obtrudentes, fallant, simu que fallantur. Ceterum si Pherepono animus est. Augustinum hete tacite Fanatici, ut aiunt, seu En3busastis, accensere, eidemque saltem ex his verbis invidiam creare, nequeo quin desiderem in ejus consilio aequitatem. Nemo longius abfuit, quam Augustinus, a revelationibus venditandis; nemo luculentius expressit, qualem sitim, tipsi fidem haberi vellet. Se quippe ille noverat non Prophetam, non Doctorem ab omni erroris periculo immunem. Non ille tantum sibi tribuebat, ut vellet sibi credi quaecumque diceret, quasi nihil non Caelo Auctore loqueretur in interpretandis divinis Liti ris. Sed qui sciret ab homine privato exspectandam non esse certatissimam Doctrinae Chri itianae explicationem, & sitam esse immunitatem ab omni errore in unius tantummodo Ecclesiae auctoritate: sua proinde accipi volebat, tanquam dogmata hominis, veritatem quidem quaerentis, sed non auctoritate caelesti proponentis. Vulga. tissima sunt, & tamen heic referenda, quae ille in Epist. 36. ad
606쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 169sputatioves, quamvis Catholicorum, S laudatorum hominum υeluι Scripturas Canonicas, habere debemus, ctrc. Talis ego sum in seriptis ali rum ἰ tales esse volo intellet ores meorum. Et ad Sans um Hieronymum ita scripserat Epist. 82. alias I p. Solis Seripturarum Libris diis dici hune deferre honorem, ut nullum auctorem eorum in scribendo errasse aliquid, firmissime teneam. Alios autem ita lego, ur quanta
libet sancilitate praepolleant, non ideo υerum putem, quod ses ita senserunt CT serjferunt. Reliqua Augustini hac de re documenta omitto. Quamobrem tollitur suspicio omnis, voluisse unquam Augustinum aliquid novi tradere, tanquam sibi caelitus revelatum, dissisque Ris hac arte comparare certissimam fidem. Quae ergo mens Augustino, quum ait, Deum ae Dominum n syrum Iibi de praeceρris 3ractandarum Scripturarum cogitanti, nonnulla
funerere consumi eZ Nihil aliud ille vult, nisi se Deo accepta re. ferre , quaecumque bona, utilia, ac vera eam in rem sibi adi venisse & excogitasse videbatur. Nempe a Deo venit quidquid bo ni in homine nascitur; & quaelibet cogitatio bona ad Deum, hoc est . ad ejus proprium ac praecipuum Auctorem reserenda est; non enim fumus fusscientes euitare aliquid a nobis, quas ex nobis, sed fin lentia nostra ex Deo es. Quae sententia illultrata est ab inteis gro sanctorum Patrum choro, sed ab Augustino potissimum innume. ris in locis. In iisdem Libris de Doctrina Christiana auctor ipse est Oratoribus sacris, ut preces ante concionem ad Deum fundant, &ab ipso deposcant, quid & quomodo dicendum; nam ut est Sap. VII. ι 6. In manu illius, ct nos, oe fermones nostri, oe omnis fa-pientia, oe operum fetentia oe disciplina. Ad preces tamen ad jumgendum esse ait studium necessarium; & hoc enim Deus exigit a nobis: quae etiam valere puto ad retundenda Phereponi dicteria pag. 348. Animadv. ad Serm. 244. Augustini, ubi sanctum virum non sine legentium stupore quodammodo ridet, quod auxilium divinum imploraverit, quum ad populum verba faceret. Nomine itaque divi. nae funestionis k ν elationit sbi factae quoties utitur Augustinus, aut populum erudiens, aut Libros conscribens, id tantum sibi vult, se divino boni cujuscumque Auctori tribuere, atque acceptum resem re . quidquid boni ac veri calamo aut ore prolaturus est. Neque illi animus jactitandae revelationis cujuspiam, cui fidem non habere ceristissimum piaculum fit, multoque minus quidquam profert tanquam novum dogma sibi a Deo revelatione peculiari detectum. Immo his
ipsis verbis quae de Prolog. ad Libros de Doctr. Christ. Pherepo.
607쪽
ue o DE INGENIORUM MODERATIONE
nus sum sit satis prodit Augustinus, se nihil tradere supra hoministprivati jus, dum humilis aeque ac modestus dubitat, num Deutffibenti sibi ea tunc sit suggesturus, an denegaturus, quae volentibus & valentibus discere, utilia deprehendantur. Eadem pag. 324 Animadv. configit Phereponus haec alia Au gustini verba: Homo itaque fide, De o caritate subnixus, eaque inconcusse retinens non indiget SerUturis, nis ad alios instruendos. Irrique multi per haec tria etiam in folitudine sne Codicibus vi ni. Ita Augustinus Lib. I. cap. I p. de Doctrina Christiana, ad quae Phereponus: Nemo, inquit, ram est peritus Scripturae, quin indigeas Codicibus, quos confular o legar subinde. uod se quis Litteras nesciae, ibi potius debet viυere, ubi leguntur, quam in folitudiuer squis mat, protervia est, o negligentia non ignoscenda, s Codieresbi non comparet. Tum Augustini sententiam egregio decreto percellit inquiens: Haec merum enthusia um redolent. Phereponum laudo, quod Scripturae sanctae necessitatem atque utilitatem Christiano Po pulo commendet. Ne apud nos quidem ullus est, qui divinas Litteras veluti summum Dei munus non extollat, nemo est, qui e rum lectionem atque meditationem non suadeat; & impietate non careret, quicumque ab eo studio Christianum Gregem averteret, ea. sque superfluas Reipublicae Catholicae arbitraretur. Quantum quoque
in iis laudandis & suspiciendis sedulus fuit Augustinus, tantum qu
que alienus suit a minuenda earum utilitate. Id ostendere facile quidem, sed etiam supervacaneum foret in tanta rei evidentia. Haec tamen generalis regula suas patitur exceptiones; nam ad consequendam vitam aeternam, & ad recte vivendum atque credendum, hominibus singulis necessaria non est divina Scriptura; interdum etiam non utilis, immo perniciosa esse potest, non ex se ipsa, sed ex ignorantia, aut perversis hominum affectibus. Certe suere tempora, quibus Codices sacri novae Legis non erant, & aliquid nondum fue rat Litteris divinitus commendatum. Ita nempe se habuere priores anni Christianae Reipublicae. Praeterea diu carulle sacris Litteris Provinciae quaedam Christum amplexae, quum in earum Linguam conversa nondum fuissent Prophetarum & Apostolorum monumenta. Audiendus est in hane rem sanctus Irenaeus Lib. 3. cap. 4. Quid
aurem, Inquit ille, si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissenst i
608쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 37IυA atramento ferippam habentes per Spiritum in eordibus fuis. Erveterem Traditionem diligenter custodientes. Infra vero addit: Hane Adem qui sene Litteris erediderunt, quaurum ad sermonem nostrum barbari sunt; quantum autem ad yenteni iam, oe consuetudinem,
eonversationem propter Fidem, per quam sapiemis i sunν, placens Deo, conυerjantes in omni iustiria, oe eastirare QT sapientia. Nolo heic innuere, quibus hominibus, & quomodo & quando necessaria non sit divina Scriptura, immo etiam esse possit, quibusdam eonditionibus positis, perniciosa. Insistere tantummodo placet verbis sancti Irenaei. Etiam sine sacris Litteris placere Deo possunt homines, dum in omni iustitia, oe eastitate, o solentia vertentur. Nam cur caeleste hoc eruditionis patrimonium Ecclesiae suae dedit
Deus, nisi ut nos Veritatem revelatam edoceret, eamque mutati innis ac depravationis periculo eriperet, simulque nos ad amorem sui& proximi & jultitiae incitaret 8 Atqui certissimum est, vel sine lectione divinarum Scripturarum posse homines consequi id, quod per easdem tribuere Deus solet, nempe abundare Fide, Spe & Caritate, operibusque pietatis atque justitiae fideliter vacare; id quotidie faciunt tot illiterati ac rudes. Bona institutio, pia meditatio, Pastorum vox, praedicatio atque Traditio non raro satis sunt homini di-Vina gratia adjuto, ad placendum plus Deo, quam placeant Eruditi nonnulli in sacrarum Litterarum studium perpetuo intenti. Ergo in his casibus non indigent homines Codicibus sacris, quos legant, multoque minus si legere nesciant. Iam aliunde habent, quod ex eorum Librorum lectione exspectare alii possunt. Ergo iis tunc necessaria non est lectio sacrorum Librorum. Quod si quis dicat: erit saltem utilis, immo necessaria quodammodo; nam Fides, & Spes di Caritas sine meditatione caelestium Codicum servari vix queunt: respondebimus , nunquam negasse Augustinum , quin semper utilis esse possit lectio divinorum librorum, sed tantum ejus necessitatem negasse in hominibus iam Fide, Spe & Caritate abundantibus. Deinde Augustinum loqui de iis, qui has virtutes inconcusse retineant, ac servent; nam eo saltem tempore necessitas nulla est legendae, aut audiendae divinae Scripturae. Tandem quum certum sit, uti diximus, aliter quam per lectionem Codicum sacrorum, Fidem, Spem& Caritatem obtineri posse, certum pariter esse debet, sine eadem temone servari ac retineri posse easdem virtutes. Quibus ex rebus intelligas, perperam, ac intoleranda censura
609쪽
ue a DE INGENIORUM MODERATIONE
Elus Doctor, nihil generaliter referre, habeatne Christianus Homo,
an non habeat, legatne an non legat Scripturam sacram. Equi vocatione rursus non carent Phereponi verba, dum ait: Nemo ram esperitus ScYUturae, quin indigeo Codicibus, quos eonfulas oe lego
subinde . Explicare debuit Censor, quem in finem quisque indigeat Codicibus sacris: si ad alios erudiendos; utique vera eli Phereponi sententia; sed ipse ab Augustino prius didicit, ita scribente, ut vidimus: Non inisseet Scripturis, nisi ad alios instruendos. Si ad eruis ditionem sui, ut recte credat . ac recte operetur; jam ollendimus id immerito a Censore affirmari, quum & Augustini tempore multi
homines piissimi Fide, Spe & Caritate subnixi, etiam in stiluriclo
sine Codicibus viυerent, & nostris etiam temporibus multi vivant fide, pietate bonisque operibus conspicui, & tamen Litterarum prorissus ignari. In reliquis item Phere poni verbis eadem aequivocatio latet. Qui nescis Litteras, ibi potius deber viυere, ubi leguntur δε- eri Codices, quam in folitudine: id verum est, nisi jam inscriptam in corde suo habeat, & solicite servet legem & doctrinam eorumdem Codicum; at eadem necessitas minime urget . ubi jam teneat, credat & re perficiat, quod sacri Codices tradunt, praecipiunt &suadent. Similiter proterviae oe negligentiae intolerandae damnandus continuo non est, qui Litterarum gnarus Codices feros sibi minime
eompareae fieri enim potest, ut hic iam ipsos legerit, & ex ipsis, aut aliunde didicerit, aut discere pergat, & foveat, & exerceat legem Dei in omni pietate atque iustitia. Tabulae autem lapideae,& Codices scripti eo duntaxat tendunt, ut in cordibus hominum imgem Veritatis & Caritatis inscribant: quod quum fastum est, & ea
lex ineoncuse retinetur, tum necessitas tollitur comparandi sibi C, dices materiales, stae quibus nemo dubitare potest, quin multi ad veram pietatem & salutem aeternam pervenerint, atque perveniant. Itaque necessaria quibusdam non est, quanquam generaliter loquendo nunquam desinat esse utilis ex natura sua, divinorum Libro. rum lectio.
Cap. 8. Lib. 2. de Doctr. Christ. scripserat Augustinus: uti duo Libri, unus qui Sapientia, oe alius, qui Ecclesiasticus inscribi ν, de uadam similitudine Salomonis esse dicuntur e nam Iesus Siracb eos scripssse constantissime perhibetur. Tum Retract. Lib. 2. Cap. 4. senistentiam hanc suam de Auctore Libri Sapientiae corrigit, aitque di. dicisse postea. non esse illum Sirachidi tribuendum. Ad haec Phereis ponus pag. 334. Animadv. Miram esse, ait, Episcopum ran/i nomianis
610쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. IIL 373
nis rem tantillam ignorasse aliquandiu, quam a Catechumenis disci
oportuisser. Numquam studiose eum legerar Librum, quum baee scriberet: nam Auctor Libri se non ait Iesum esse situm Siracb, sed Regem Israelis Cap. IX. 7. 8. Quod quum isa ', non capio, qxei inter Propbeticos Libros censeri posso opusculum, cuius AActor praese seri se Regem fuisse, quum minime fuerit. Auctorem Libri S
pientiae nemo certissime novit huc usque; & variae de ipso opinio. nes fuere apud Veteres, quamquam plerique in Salomonem conjectura ferrentur, & quidem graviis ma. Quare mirum esse non de-het. quod Jesum Sirachidem Auguitinus quondam censuerit Libri Auctorem, aliorum famam sequutus. Neque piaculum fuit id ali. quamdiu ignorasse, quum ne nunc quidem ad Fidem spectet nosse, quis Auctor ille luerit, & proiecto incertus sit Audior. Deinde verum quidem est, eius Auctorem se dicere Regem, & conditorem etiam Templi, quae certe non conveniunt Iesu filio Sirach. Ait, men mirum potius esse debet, quod Phereponus non a) intellexerit.) quei simul credere Auguli inus potuerit Iesum Libri Auctorem, di Librum ipsum inter Propheticos connumerandum. Hoc intellectu assequi non dissicile fuisset homini erudito, si aliud quam caussas accusandi Auguli ini apud Augustinum quaesiisset. Quicumque Salomoni abjudicant Canonicum hunc Librum, cedite norunt, quid Cap. IX. . 3. legatur, & tamen alium a Salom .ne faciunt illius Auctorem ; compertum videlicet habentes , nihil idcirco vacillare auctoritalem Propheticam Libri illius. Auctor enim, quicumque is fuit, creditus est sapientissimi Salomonis sensa, atque sententias collegi me in unum ex aliis Libris, quos elucubratos a Sa. lomone scimus, atque deperditos, & ex iis Librum confarcinasse sub titulo Sopienitae Salomonis. Librum quoque Eccles sici ex Ethicis Scriptionibus Salomonis per Sirachidem fuisse excerptum, verisimile videtur Eruditis : idemque de Proverbiorum parte tonjiciunt alii. Deinde Auctor Librum concinnare potuit sub nomine Salomonis, eiusque personam induere, ipsumque loquentem & docentem facere; quod similiare fuit antiquis Scriptoribus. Nempe Salomon Umnium mortalium sapientissimus est habitus apud Hebsaeos. Id innuisse videtur Eusebius Caesaraeensis Lib. II. Cap. 7. Praepar. Evangel. ubi postquam Salomonis sapientiam laudavit, haee subdit: Emῖθεν ἔρ
Quae ita vertere possumus Latine: Hae ratione commotus o ille,
