Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

314 DE INGENIORUM MODER IONE

atque Eruditis nostrorum temporum parum , neque injuria, arλdeant. At in notionibus verae Virtutis, in explicatione Evangelicae Veritatis, atque in tradenda illa Scientia, quam praecipuam diximus esse divinarum Scripturarum materiam, in iisque locis exponendis, quibus ista nititur & confirmatur, aut contrarii errores damnantur: non salso minus, quam impudenter aberrasse dicitur Augustinus. L eum unum proserat Phereponus, quo apertum fiat, tradidisse Augustinum contraria Apostolicae Fidei. Sed ille puto nihil aliud adseret, quam quae ab Arianis, Socinianis, Remonstrantibus, Calvinianis, aliisque ejus gregis hominibus perperam non tam in Augustino improbantur, quam in Ecclesia Catholica. At virum, non alia quam ista Augustino objicientem, meminisse decebat, iam nullies a Catholicis protritas fuisse hujusmodi accusationes ; & quamvis se victos non dent ca) Haereticis, non id nostro, sed Haereticorum vitio ae peribnacia fieri. Nostrum certe omnium ea de re iudicium ita habet. Atque hoc potissimum fuit, quod in laudatis supra Consessio. num verbis exposcebat a Deo vir sanctus & humilis, ne a Fidei ae

Morum Doctrina caelesti aberraret unquam , dum eam in sacris Litteris abditam scrutaretur. Nam ut ut in Parergis pertractandis te

eruditio deficiat , atque hallucineris squod maximis etiam viris, iisque ad miraculum Criticis, b) interdum) accidit, & porro accidet): neque Religio ipsa tum laeditur, neque perit hominis e

rantis Fides. Tum solum errare pessimum est, quum Fidei Morumque Doctrinam aliqua ex parte errando labefactas. Et quamquam nos quoque fateamur, validius atque efficacius per ea praesidia defendi, suaderi, confirmarique posse Religionem & Ecclesiam veram Christi; quamquam etiam non negemus, ad multa Scripturarum Io. ea necessariam utilemque esse Linguae Hebraeae peritiam; attamen addimus, non esse illam Catholico Interpreti aut homini Christiano absolute necessariam, positis fidis Versionibus, in ea parte, quae spe. Elat ad propriam sacrorum Codicum intentionem sive materiam . Denique animadvertendum, hanc ipsam aciem ingenii, & Criticam Artem, & reliqua praesidia, & praestantiorem methodum, neque

ad Interpretationem faciendam numeris omnibus absolutam, neque

ad germanam Christi Doctrinam intelligendam prodesse, nisi e Caeislo virtus interpretandi, atque intelligenai descendat. Certe Hebrae

rum Linguam callebat Regius Propheta, & tamen is in Psalmo D8.

Deum

a Alii legendum putant Haeretis . ιγ Al. Iaepe. Vox iubliliuia lenior.

592쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 333

Deum rogat, ut ad rem tantam sibi sit praelio. Da mibi intellectum, O scrutabor legem ruam. Et ibidem: Reisia oculos meos, oeeonsderabo mirabilia rua. Et rursus : Faciem tuam illumina superferυum tuum, T doee me iustificationes tuas. Hinc sanctus Hieronymus in Epist. ad Paulinum: Si ranius, inquit, Proρbera tenebras ignorantiae eo tetur: qua nos putas parυulos o paene lactentes tuis

filiae nocte circumdari P Qua ex re intelligat quisque Theologus precandi Dei, atque animi a vitiis purgandi necessitatem, quo intellectus ad assequendam mentem ac voluntatem Dei, suam legem proponentis, expeditus aptusque fiat. Facilius vero contingit, ut humiles corde, licet semidocti, quam sumine docti, sed ambitione turgentes, pravisque cupiditatibus addicti, penetrent in sacrarium caelestis revelationis. Audi Magistrum ipsum nostrum ita ad Phar, leos Legisque peritos loquentem Lue. XI. 32. Vae vobis Let per ris, quia tulistis clavem Iesentiae, ipsi non intrasis. Accedat demum experientia ipsa. Non plus olim in cognitione Christianae Legis, tum ad Mores, tum ad Dogma spectantis, e celluere Patres, Criticae & Linguarum gnari, quam reliqui Patres solis Uersionibus & Traditione contenti. Catholicis vero nostrae aetatis non paucis, Phereponus. ut puto. Eruditionem, Criticam, Si diumque Orientalium Linguarum non negabit. At isti, quod est ad Dogmata Fidei ac Morum, & in praecipuis Disciplinae Ecclesiasticae capitibus, consonant cum antiquis Patribus, neque eos errasse

agnoscunt propter ignorantiam Linguae, neque constituisse pro Chrusi & Αpi, stolorum documentis somnia Platonis. Rursus qui tantum sibi de Critices Linguarumque peritia plaudunt, in gravissimos errores, teterrimasque Haereses concessere, atque inde ad Catholicam veramque Fidem exsurgere nequeunt, & exsurgendum non putant.

Quid quaeso tam ambitiosa haec scientia valet Grammaticae tamea potius, quam germanae Theologiae speciem referens) si ab Ecclesia

orthodoxa avertit, & in maximis erroribus tam pertinaciter qui scit Et ne nobis Romano. Catholicis nos blandiri ac tribuere nimium dicant: sese, gregemque omnium Haereticorum, qui nunc in Septemtrionalibus regionibus tanto numero, tanta diversitate regnant,

tandem contemplentur.

Non inter se minus turgidi isti Critici atque Heter Oxi prugnant, quam cum Catholicis; & alter alterum Haeresis, & abdic tae Evangelicae Doctrinae incusat. Melius, inquiunt, quam ineruditi Patres, eruditio nostra divinas interpretatur Scripturas. Bene A a a a a est;

593쪽

336 DE INGENIORUM MODERATIONE est; at cur dissident in praecipuis Evangelii dogmatis 3 Quei alter

alterum non vincit 8 Cur non dicam gregales suos, sed ne ipsos quidem Catholicos, quamquam sinceros, & de puritate Fidei suaque salute solicitos, quidquam e priori sententia dimovent ρ Discant erigo, quid possit Critica & peritia Linguarum, ad intelligendam veram Christi & Apostolorum Doctrinam; discant se potius Grammati. cos egregios, quam Theologos Orthodoxos ea eruditione saepe fieri;& tandem intelligant, se quidem in sacris Codicibus muIta melius, quam Patres exponere posse in ea eruditione, quae ad salutem non ducit; at in praecipua ac regia sacrorum Codicum materia, quae ad veram Fidem salutemque deducit, plus potuisse ac posse Ingenium Catholicum, meditatione constanti excitatum, pietate ac humilitate Caelo carum, Traditione suffultum, & probatis ab Ecclesia Versio. nibus contentum, quam potuerit unquam, sive possit tota Critico. rum jactantia. Accipe nunc, quid Phere nus serat pag. 6o3. Animadv. ad Lib. 2. Cap. 3. de Baptis contra Donati itas. Si omnes, inquit, omnino Africae Episcopos congregasses ad iudicium ferendum de sensu loci

veteris, aut novi Tesamenti, quorum nullus Hebraice felebo, oe . perpauci Graece noran3 2 ingens illa imperitorum multitudo ineptior erat ad recte iudicandum, quam vir unus peritus utriusque Linguae; ex Nit easessa , quam solus Hieroumus Drrdonensis, quamvis tanta

non fuerit eius periria, quanta vulgo putatur. Miseram plane Christi Eccletiam, cui exspectanda fuere duo proxime praeterita saecula, hoe est fortunati illi dies, qui tot nobis dedere acutissimos Criticos in Heterodoxorum coetu, ut recte ac sine erroris periculo interpretari posset caelestia Legis nostrae volumina. Et si quidem Pherepono sordet ipsemet sanctus Hieronymus, quid de reliquis Patribus eiisdem imparibus dicendum eritὶ Equidem incertus haereo, num plus in in conterritum hominum ista sententia vergat, quam in comtumeliam Dei, qui & statim ab aedificatione, & tan diu, suam deseruit Ecclesiam & ignorantiae omnium perniciosissimae evertendam dedit, neque inculcavit unquam per Filium suum. aut per Aposto. los, Hebraicae Linguae necessitatem, omniumque Versionum iniustiis cientiam ad salutem. & frustra nos hortatus fuit, ut Ecclesiam auadiremus, eique Ecesesiae immunitatem ab errore pollicitus est. At quis haec absurda facile somniet, aut concoquat in Religione Chri- lsit 8 Satis fissae Versiones io iis, quae ad Christianum Dogma spe.

594쪽

IN RELIGIO M NEGOTIO. LIB. III. 357 Etant, semper fuere; sussiciens Eruditio semper fuit in Eccjesia Dei; & quod in primis huc facit, longe lateque diffusa Traditio

non sinebat errare pios accuratosque Interpretes, quamvis in locis minime necessariis exponendis deficerent interdum nonnulli, & methodo nonnunquam minus commoda uterentur. Quod si ex ipsis P, tribus aliquis in re quapiam gravi erravit, ejus errores minime adoptavit Ecclesia, sed correxit, Traditionem di consensum reliquo. rum fideliter sequuta.

Pergit deinde Phere ponus: βuis dubitet etiam superiore faeculo

XVII. unum Hugon m Gratium, aut unum Ioannem Drusum, rectius

potuisse scripturam vixeris er noυi Te urentia incerρresari, quam omnes Italiae ae Hispaniae Discvos simu . evita conferentes P Nolone vel tantillum quidem expendere, num haberet proxime prael rito saeculo b Italia atque Hispania, qui Hebraice & Graece docti passent divinas recte interpretari Scripturas. Satius erit aliquid afferre in exemplaria sacrorum Interpretum nobis a Phere pono proeposta. Drusus inter Proteliantes Hebraica certe ac Rabbinica Eruditiona illustris, talem se praebuit, ut vel a Catholicis Scriptoribus tulerit eximias laudes. De illo Richardus Simonius in sua Historia Critica paucis ingentem Panegyricum exhibet. Animus autem mihi non est, totam ejus laudem inter Grammaticae pomoeria concludere, quum & propterea Divinus Grammaticas apud suos audierit. Tibi liceat hominem illum Theologis etiam addere. Sed memineris etiam, in Theologicis controversis atque in interpretatione divino. rum Codicum supra quam plurimos e suis moderatione atque modestia excelluisse. Inimo & abstinuit a subscribenda Calvinianorum suo. rum confessione; & Graecorum Patrum, ac Hieronymi scripta in honore habuit; & aliis in multis Catholice sentire visus est; quae agendi ratio homini peperit odium suorum gregalium. Quantus vir inter eosdem Protestantes fuerit Gratius, nihil a Nrinet in praesentia commemorare; ejus enim Libri ae fama tanta

. Addita haec, fmper fuit . . b, Non ade ne i brachio Ioeum hune tra lasset Auctor hoster, s dum haee seri hebat, publiei iuri sui siet Pauli Colam si It Mia is Hispania intentatis, serae Italorum mH a-um qui Liu uam Hebraeam vel alias Orientales excoluerunt, V tae ἰ opus non ita pridem a Ioanne Chrisurim Πιμο Hamburgi editum, an. scilicet I7ῖα in Eo nimirum compertum fit, et axime praeterito saeculo quod hele nempe noluit . inquirere R. Iurat mus plures egregios viros Italiam atque Hispaniam habuisse, Hebrale & cramee doctos. Quin & Richardus Simomas Rυo e suae sentimens de qu teques Triologionxd- 'Ilaude Cap. li I. rast. 18. seq. Ioanui clerico exprohravit,. In I manarum exoti- earum cultura & studio Catholiem cum tempore tum industria P aestantibus anteferon eos ; hoique Catholicorum lcrinia expilasse, si quid boni aliquando ad saerarii Scripti ram illustrandam in medium attulere . L

595쪽

318 DE INGENIORO MODERATIONE

celebritate feruntur, ut noltro plane non indigeant elogio. Eum Ariminianis totum adhaesita, & multis erroribus ejus Libros scatere, nemo nescit: an & Socinianis in praecipuo illorum deliramento se. se iunxerit, non ita certum; multaque in idem argumentum Bossuetus Vir Clariss scripsit. a Sunt qui istius criminis notam ab ipso abstergere conantur. Verum illud pro comperto est apud Erinditos, Gratium impense admodum inclinasse in Catholicorum partes: immo nisi mors immatura ejus consilia praevertisset, nomen suum Ecclesiae Catholicae daturus erat . Luculentum in hanc rem testem

habemus Virum Clariis Henricum Valesium in Oratione habita in funere incomparabilis viri Dionysii Petavii Soc. Iesu. Ita ille de eodem Petauio: Suid non praesitat, ut clarissimum virum Hugonem

Graptum ad Catholicorum eommunionem adducere3ρ Bras ille quidem minime a nobis alienus, ae paene noster; quive qui doctrinam

dentini Concilii in omnibus fine amplecti palam proferraur. Id unum fuererat, ust Eetissae saerarium ingressus communioni nostrae foriar rur; quod ille nescio quas ob eausas, dum ad Casholisae Fidei unia ratem plurimos seeum Derat adducere, consulto disserebat oec. Cum

Valesio consonat Petrus Iurius in Gallico Libro, cui titulus IV nium Maonii Arnaidi. Postquam dixit, Isaacum Casa bonum, si quid fuit, suisse Papillam, addit, Groitum quoque se conjecisse tu Papismum: expresse quippe is statuit in postremo opere suo adversus Rivetum . solam faeram Scripturam nequaquam fincere, sed opus etiam esse Trad tionem sequi; atque ut percipiatur ista Traditio, confugiendum esse ad eonsensum veterum Scriptorum; praecipue vero certam esse viam ipsius colligendae en uniυe ali Concilio stare.

Illic etiam Episcopis ingentem tribuit auctoritatem in decernenda Fidei Doctrina, & praesertim Episcopo Romano, quem ad conse Vationem veritatis atque unitatis consulendum esse in dubiis rebus affirmat. Ad haec testatur Iurius, obligasse Grotium fidem suam Bignonio, se post reditum e Suecia Catholicam in Ecclesiam palam ingressurum . Vide etiam peculiarem Commentationem Grotii de Aniiebristo, & Viam ad Pacem Ecelesiasticam, seu Annotariones ad consultationem Cassandri, ubi quantum Romano.Catholicis assenti

t a Critique de Gratius; es que praefixum se udae Iustrinioni, quam illultris Auctor edidit in Uersionem Novi Testamenti a Richanto simonio adornatam. Hie autem Interpres aegre ferens, Episcopum Meldensem Gratii naevos notasset eius memoriam vindicare sibi visus est, Dissertationem Possistianam perstringens in tua Bibliotheca Critiea. quam consuler Bibtioth. Critique Tom. III. Capp. XIII. XIV. XU. pag. 49. I76.

596쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 33ρ

tur, palam fiet. Quae res Iacobum Laurentium Calvinianae gentis Ministrum iam olim incitavit, ut Librum emitteret, cui Papissam ii, Gratii titulum fecit. Sed Epistolas Grotianas omnium maxime heic perpendendas Lectori relinquimus, quum toties in iis edisserat Grotius, quae sibi de Catholica Ecclesia foret amica opinio, & quam ti a se aestimarentur & colerentur probatissunt Ecesesiae Patres. Atque illa quidem de Drusio Sc Grorio, non ut ea quafi ignota narrem Protestantibus, sed ut alicui e nostris non latis rerum perito subveniam, atque in nostram omnium utilitatem pauca deismum ista convertam. Si Dr ius 8c Grorius, quos ut divini Verbi praestantissimos Interpretes nobis objicit Phereponus, tam bene de antiquis Patribus sensere, eosque sanae doctrinae testes amplissimogsuspexere: ergo sancti Patres in eo, quod maximi refert, hoc est in Dogmatica Theologia, atque in interpretanda caelestium Libro. rum doctrina, alii ex opinione Drusi & Gratia fuerunt, quam nobis persuadere nunc velit Phereponus. Deinde si celebres illi duo Protellantes, quo magis Linguarum orientalium peritia ac eruditi, ne excelluerunt, eo magis in sententiam & communionem Catholicae Ecesesiae inclinarunt: ex eorum exemplo conjicere quisque pintest ac debet, quid sit Ecclesia nostra. 3c quam sana sint illius Dogmata, in quibus sta praecipue est Religionis verae substantia. Intelligas etiam, quam non contemnendi Patres, licet minus in Critica & Linguis versati, quoties eos Ecclesia ista Traditionis te. stes adhibet, & in scientia Dogmatum in sacris Litteris descriptoruni fideles agnoscit Interpretes, & sequitur. Eamque nostram methodum, atque sententiam de Patribus placere video multis etiam eruditissimis ex ipso Protestantium numero. Vide, quae Scriptores nonnulli Anglicanae Ecesesiae adhaerentes, de ipsis Patribus eorumque auctoritate fateantur. Unus praecipue ex iis mihi nominandus est Thoemax Milles, qui ante paucos annos in novissima Editione operum Sancti Cyrilli Hierosolymitani contendit, sola Traditione 3c aucto. ritate Patrum convinci debere nuperos Arianos, sectatoresque Socini. Quamobrem ex iisdem exemplis quae in medium Phereponus protulit, intelligat tandem ipse, si potis est, sine injuria Augustianum ceterosque Patres a se explodi non posse. & maledicentiam prutius quam justam censuram sapere, quaecumque tanta asperitate, &sine ulla exceptione, & sine ullo rerum delectu, adversus eosdem ipse conscripsi. Denique rideas turgidam quorumdam iactamitam sta: Isthaee notabilis additio secundis curis accessit.

597쪽

16o DE INGENIORUM MODERATIONE

tiam, qui quod Hebraicis Litteris operam dederint, Religionis Ma.gistros jam se evasisse arbitrantur, ceterosque contemnunt. Nihil enim ex iis Litteris pendet verae Religionis Chrillianae scientia ata

CAPUT ULTIMUM.

An loquentibus de diminis rebus novas voces adbibere lice , ac licumrip. Necessirare eonvuls Ecclesiae Pores tot quaestiones perstr flarunt, υν ab Haereticorum rechnis ae erroribus Corbolicam vol- ratem liberarent. ιniusa crimrnario Phereponi contra AEgustinum, tribuentem Monnieae matri suae quaedam in Libris de Ordine. Iidem Libri a Pherepono nullo ure eonremti. Ad ordinem pia, ricum De fiat in Urbibus rolerare Μeretrices, ne peroνa mala subsequantur. A Fana imo ae Enrb Umo quam lange abfuerit Augustinus . guibusdam hominibus non necessarii Codices sacrae Scripturae. Sapsen/iae Liber eur Salomoni adserinus, oe nibit minus Canonicus reputatur. Areustinus de Gobis agens in vasea

tione Urbis nihil dissmul ist. Alia Phereponi uti in sanctum Augusinum repulsa . ONGERERE nune iuvat nonnulla alia, quae in Phereponi. Animadversionibus sparsa occurrunt. Pag. 477. ad Lib. N 13. Cap. D. Conses auctor est, de Trinitate esse par

Uo . eissime disputandum, uti de aliis hujusmodi Mysteriis; s

enim de iis loqueremur dumtaxat, quatenus nobis sunt revelata, atque loquutionibus Scripturae eontenti, senota Deo relinqv remur, non tot essent contentiones &e. Paria habet pagi II 6. ad Cap.

Libri de Agone Christiano, ubi Theologos culpat, quod post

exortas Nestorii controversias sciunt de Incarnatione Verbi: audacter explicare velint sed fusius hac de re, quod neia mentem suam explicat pag. 6ao. Animadv. ad Lib. I. cap. 4. & pag. 6o2. ad Lib. 7. cap. 4. de Trinitate, valde ambigue loquutos esse Veteres de Deo uno ia trino ait: id quod piaculo proximum putat. Tum laudat posteriorum saeculorum Ecclesias, quae Veterum audaciam emenda. rint. Nas ergo, deinde subdit, de unitate Dei, deque Patre, Filio oe Spiritu Sancto ex Seriptura quoque loquamur, atque sentiamus, nec

putemus

598쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 56I

putemus id posse a nobis perspicue explicari, quod perspicue revelatum non est: aut melius exprimi verbis nostris, quod non assequimur , quam verbis Christi oe Apostolorum, oec. Si veteribus ignoscimus, quod de Unitate Decima diυinae naturae in mire, o Filio oe Spiritu Sancto docuerunt ' ne immisericordes simxs in eas, qui hae de realiter quam nos nunc forte sentiunt, s modo Scripturam sacram nommam fidei suae babeaur, praeceptorum Evangelii Iins observantes, re dirumque e caelo Domini nostri Iesu Christi miυοs ct mortuos iudico. ruri nobiscum praestolentur. Qui heic loquitur, Arminianus est, &pro se ac pro Arminianis perorat, cujus Sectae Libri & praecipue Consessio cap. 3. & Apologia cap. 3. & Limburchius.variis in locis, hoc idem docent; nempe in proponendo Irinitatis mysterio abili. nendum esse a vocibus, quas humana auctoritas induxit. Gratissima utique Socinianis lententia. Immo Episcopius atque alii gregis ibi ius, abstinendum quoque dixerunt a sententia & vocibus, quibust Deum unum in effintia, trinum in personis affirmamus; Fidem quippe Trinitatis si iis credimus ) necessariam ad salutem non censuerunt priora tria Epochae Christianae secula. Iisdem numeris canentem nunc audimus Phereponum, & insultantem aliis in locis Augustino, tanquam de eodem immenso mylterio inepta narranti. Equidem omnia, quae in Libris de Trinitate edisseruit sanctus Augustinus, in me non reciperem olfendere talia esse, quae unicui lue placeant, quum & aliqua sint, quae Augustinus ipsemet proba e non videtur. Sed sive elumbia sint illic argumenta, sive multiloquium , & ornamenta superflua pro dignitate ineffabilis argumen. ti αὶ ibi occurrant: nihilominus illud certum esse debet nobis, quod est ad nucleum Dogmatis, nihil ea in re hallucinatum fuisse Augustinum, ejusque orationem a crimine audaciae prorsus abesse: neque secus iudicandum de reliquis Patribus, qui Augustinum pram cessere. Invecta sunt quidem in Theologiam, de Deo uno ac trino loquentem, vocabula nonnulla quaestionesque non paucae, quorum nusquam expresse meminit divina Scriptura. Sed quod iis vocibus novis significatur, iisque de controversiis Ecclesia decrevit, veteremti Apostolicam nihilo secius Doctrinam continet, quippe ex aliis evidentibus Scripturae placitis rite deductum, aut per Traditionem certissimam a Christo Ecclesiae suae revelatum. Fecerunt autem sinbinde pullulantes Haereses, grande illud mysterium variis' erroribus vexantes, ut ipsi quoque Patres coacti vocabulis novis uti, scien- m. X. P. I. B b b b tiam

ab Haee elvius addita.

599쪽

351 DE INGENIORUM MODERATIONE

tiam divinarum rerum uberius explicarent, Sc ab Haereticorum eris roribus atque cavillationibus, multiplicata quaestionum segete, se tius tuerentur. Augustinum ipsum audi Lib. 7. c. 4. de Trin. Fateamur loquendi necessitate parta haec vocabuta, quum opus esses eo. pi a disputatione adυersus infidias, vel errores Haereticorum. Quum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in feernario mentis pro captu tenet, de Domino Deo Creatore

i O, sve per piam fidem, sive per qualemcumque ιntelligentiam, tismuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diυerstas. Rursus non esse rria quaedam, ποn poterax dicere;

quod Sabellius quia dixit, in Haerom ιυβs est. οχ.

Quod vero ambigue hisce vocabulis loquuti sint Veteres, etiam si id concedere vellemus, non tamen admirationis aut accusationis justa caussa Pherepono seret. Linguarum diversitas obstabat in te dum, ne Christiani unius Linguae, voces alterius, caussa novarum controversiarum in Theologiam illatas, expedite intelligerent. Tum varias notiones uni atque eidem voci susjiciebant nonnulli; rursusque unam rem diversis vocibus significabam alii. Sed Haereticorum in primis arte accidit, ut ambiguae viderentur voces, dum suam illi

doctrinam aut celare, aut dealbare niterentur, ne erroris accusar

tur. At collatis, & probe expensis & in Conciliis potissimum, C, tholicorum Patrum sententiis, explorata quoque diligentius HaererLeorum menter demum constabat, verbis tantum, non rebus, inter

se discrepare Catholicos, & Dogmata per eos certissima tradi, &falli Haereticorum novitatem . Ait Phereponus, abiiciendas Ioquintiones novas de Trinitate, & iis contentos nos esse debere, quae in Scripturis sacris habentur. Catholici quoque hoc iaciendum suadent, ne novam doctrinam sub vocibus novis in Ecclesiam inferamus. B, filius, Nazianzenus, Cyrillus, ac alii complures modum ac sobriet tem laudant, in loquendo de rebus divinis, iubentque nos temperare temerariis quaestionibus. Sed quum nos cogunt Haeretici per alia verba explicare mentem ac voces divinarum Litterarum, nihilque aliud quam vetus doctrina proponitur, vel per legitima consectaria ex iisdem sacris Litteris derivata, vel per accuratam investigationem e Traditione Patrum hausta: tunc licet, ac interdum etiam necessa est, nova verba a Scholis & Linguis mutuari. Filiis autem Ecclesiae verae uti nefas est aliquid proferre . quod sacris Scripturis ad.

versetur; ita crimen est aut negare , aut damnare, atque rejicere

quidquid rite per Ecclesiam deducitur ex eisdem Scripturis, ac Traditione

600쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 363ditione fideli. Sabellius ita unitatem Dei depraedicat, ut Trinitatem

excludat. Ecce necessitas novarum vocum, ut Apostolorum Doctrina

melius innotelcat, & novus error profligetur. Divinitatem Filii Arius negat: Sancti Spiritus Macedonius; in Christo duas naturas impie disjungit Nestorius, pessime confundit Eutychra: en quod Patres adbgit ad loquutiones novas in Theologicis usurpandas, quo quid credendum moneat Fides, clarius intelligatur in populo. Et sallitur Phereponus, quum Dogmata hujusmodi non perspἰ-

e rmenta ait; nam etsi non semper apertissime verbo Dei scripto, certe revelato per Traditionem, ea omnia perspicue constant. Frustra quoque invidiam facere conatur Catholicis, quasi melius exprimi posse putemus nostris verbis, quod nou assequιmur, quam verbis Christi, is insolorum. Id enim necessitate fit, & ad eruditionem indoctae gentis, & ad confutationem errorum; & in hunc finem Chrillus Ecclesiae suae, ut Apostolus ait Ephes. IV. a. Dedit quasdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evam getistas, alιos aurem Pastores, o Doctores. Quamobrem si divinae essentiae unitas, Jc divinarum personarum trinitas innituntur, ut nos contendimus, certa auctoritate Scripturae ac Traditionis: quid est, quod veniam Phereponus, nescio an. Arminianis, certe Socinianis, impetrare nunc velit, praecipua haec Dogmata aut negantibus, aut

recipere recusantibus e Et quum in EccIesia Dei talia negare, immo non asserere, inexpiabile crimen Haeresis semper fuerit, uti jam do. Etissimi viri tum ex Catholicis . tum ex Protellantibus, & omnium nouissime Georgius Bullus Anglus contra Episcopium ostenderunt: quei nunc licentiam credenda heic, quidquid suae tantummodo menti arridet, Augustini Censor deposcit Si qui ex Veteribus a Ca tholica sententia discrepasse videntur, iis sane indulgendum, vel quod minus acute, multumque periunctorie, & sine dolo malo, de sublimibus mysteriis egerint; vel quod solo usu loquendi a reliquis Christianis dissenserint, idemque vocibus divertis lignificarint; vel etiam quod iis temporibus scripserint, quibus nondum aut disputatio cuin Haereticis, aut sacra Concilia falli nescia splendidissimam facem ue

Titatis praetulerant. At quam quaeso indulgentiam debeamus Nova. toribus quibusdam Ingenio suo Revelationem accommodantibus, &Ecclesiae auctoritatem, di Parrum omnium Traditionem, nunc unicuique notam, & in Conciliis stabilitam, miro fastidio atque ambitione nostro hoc aevo des cientibus 8 Hoc hominum genus fugiem dum clamat Apostolus. Hanc superbiam, non cautiouem damnam

SEARCH

MENU NAVIGATION