Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1770년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

3 DE INGENIORUM MODERATIONE

rum Censurae sunt suae leges, est suus modus. Nunquam in Censura contumeliis aperiendae fores; rabies, acerbitas, ac turbulentae animorum perturbationes, & calumniae potissimum, eliminandae, in dei ia, aequitas, caritas quam fieri potest accuratissime, & perpetuo ante oculos habendae. Sed tum praecipue urgent hae leges, quum Censura exercenda est in viros illustres, pietate spectabiles, ingenio admirandos, pluriumque saeculorum consensu commendatos, & ptam sertim si bona fide in errorem prolapsi deprehendantur. Si secus fiat, non eos quidem risu dignos efficiemus, sed nos omnium exsecrati ni exponemus. Quid enim aliud promereatur tanta Censoris amisbitio, audacia, atque inverecundia Τ Cur autem has poenas rela re non debeat in Augustino tam acriter insectando Phereponus, ego

sane non video.

Hic tamen familiaris est Phere ni stylus. Immo ut Augustinus habeat, unde se consoletur, reliquos sanctos Patres eidem Phe- reponus adjungit, omnesque uno colore denigrat, una voce exsibilat. Pag. 49 I. Animadv. in Epist. I. alias io. Augustini inquit, eos voluisse Uideri egregios Interpretes Scripturarum, quas non inre Iigebant, quum ex sola versione saepe obscura oe vitiosa penderent. In Notis ad Ep. I73. olim sto. pag. 3I9. Africanos Patres deci maioribus infirmis accenset, eosque tanquam Criticae prorsus imperitos irridet, quod etiam de Patribus Graecis scribit pag. 399. quum constet sunt ejus verba propemodum omnes imperitos Critieae Imreae, o infelices Scripturae Interpretes fuisse : quidquid dictitent, qui nee eos, nec Scripturam fax studiose legerunx. Tum addit in Notis ad Epist. II . de sanctis Patribus: Sui tam negligenter legebant

Seripuram, oe tam oscitanter laudabant: eos nobis quas egregiorum

Interpretum exemplaria proponi quis ferat' Ad haec illos passim adiguit, quod anathematum potius terrore, minisque edictorum, quam rationibu & scientia plebem regerent, instruerent, atque in officio continerent. Suspicatur etiam pag. sto. in Notis ad Cap. 23. Lib. 18. de Civ. Dei, multos Patrum olfecisse quidem suppositionem Sybillinorum Carminum, sed quia rudis plebecula tam levibus capiebatur rationibus, quam gravibus , eos arripuisse hoc argumentum , uralia multa, qu=a conducebar caussae, non quia vertim iis videbatur.

Deinde in Notis ad Cap. 43. Libri ejusdem, quod Augustinus, aliuque eorum temporum Episcopi non paterentur Hieronymianam B, bliorum interpretationem anteferri Versioni των LXX. dolet is, νον

582쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 343frmis ratisnibus nixae, sed credulitatis inconsultae, o omnia temere arripientis, nise quis politicam calliditatem, ut loquimur, haec haberi. Qua ex re infert, prarare Christum G Apostolas, non quaerendos magistros, in quorum auctoritate adquiescamus. Quae quum audis, audire etiam tibi videris Iohannem Clericum paria in aestionibus Hieronymianis declamantem. Sacris quoque Conciliis pag. 6o I. Animadv. auctoritatem omnem Phere nus adimit, atque ignorantiam, factiosos assectus, & ad errandum facilitatem dictatorio more tribuit; immo quid non tribuit Alia omitto, multa uno verbo conclusurus. Sordent Pherepono omnes saneti Patres; infantes sunt prae recentioribus; nemo inter illos tolerabilis Scripturae Interpres; & ne ipse quidem Hieronymus heic multum eminet; mille denique vitiis & infirmitatibus abundant, ut stulti sint, qui eorum auctoritati adquiescant, eorumque scientiam suspiciant ac ament. Ita se ille aquilam, ceteros fere omnes reputat noctuas.

In sanctorum Patrum Libris distinguenda Scientia Dogmatum, Legumque Moralium ac Pietatis, a Parergis, hoc est, a rebus ad Artes profanas Dectantibus. In his nihil interest, an interdum d fecerint, imyeririque deprehendantur. Ar in illa praecipua Gieu-3ia eximii fuere, ideoque veneratione ae laude digni. AllegoricaesarearMm Litterarum Interpretationes non vituperandae apud fanctos Patres, o quando utiles illae, aur inutiles snt. Phereponi artes, ut Augustinum deprimat. Lumen a Caelo rogandum, M veritas capiatur, errores evisentur. Hebraicae Linguae peritia an ubi necessaria Theologiae eultoribus. Drusi oe Gratii exempla Catholicae Religionis veritatem confirmant.

SLp qv ndo istam ea marinam movere aggressi sumus, juvat

etiam addere, quae in Augustinum hac potissimum de caussa Phere ponus effudit. Pag. 47s. miram confusionem in Libris de ordine invenit, oratque Lectorem, ut conetur en iis, quae Lib. 2. CV. IV. habentur apud Augustinum, constare diJutationem perspicuam. π via ae ratione dispositam; quods praester, erit illi magnus Apollo. In Animadv. ad Quaest. in F ω

583쪽

1 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

ptateucum pag. 33o. dicam eidem grandem impingit, quod sibi vemsiones Aquilae, Symmachi, aliorumque satis notas, non compar rit; quod tot Quaestiones in sacram Scripturam proposuerit; tot etiam Libros conscripserit, necessariis destitutus subsidiis. Credo, inquit, excitatum fuisse adulationibus, auν stulta admiratione Afrorum

horum, ut non desineret dictare, dum illa dactata sua tam avide emcipi videbar. Sie homines purant se magnos ac erudito , non quia

funi, fed quia ab aliis putantur, fumuntque inde audaciam, quae persaepe male eis cedit. Aeque acerba legas in notis ad Enchiridium pag. 339. & pag. 386. & alibi ad nauseam usque. Haec autem in unum compellere locum placuit, ut homini nulla moderatione scribenti, simulque censurae illius petulantissimae, uno responso obviam eamus, pacato tamen, si fieri id poterit, animo; non quod nobis spes sit vertendi ad meliora Phereponi. quem nimium aestimatione sui, aliorumque contem tu occupatum video, sed ut habeant minus periti e nostris, quo vel apud se, vel apud alios tueri valeant comtra hujusmodi coecos impetus veritatem, Sc Augustinum non minus, quam Ecclesiam Catholicam. Multa sunt, quae in Libris sancti Augustini ceterorumque P, trum exquiri possunt. Grammatica videlicet, Rhetorica, Didactica, Logica, Physica, Eruditio, Linguarum peritia, Critica, Chronol gia, & aliae id genus Disciplinae, quae nunc excoluntur magna nimi contentione a Litteratis hominibus. In his omnibus non negamus, immo sincerissime fatemur, reperiri posse, & revera ostendi multos nonnumquam Patrum defectus, & si etiam velis, postremam quandoque imperitiam. Accurata Critices scientia in plerisque desideratur; severam Eloquentiam in nonnullis frustra quaeras; si Origenem, Hieronymum & Epiphanium excipias, vix alium inter ipsos habebis Hebraicae Linguae gnarum. Declamant interdum; alibi parum recte ratiocinantur. Apocryphis quandoque utuntur, aliaque peccant, quae temporibus istis, ac in tanto lumine Scientiarum &Artium, in homine Philologo aut non feras, aut saltem non laudes. Sed praeter has Artes ac Scientias alia est Scientia in Libris

sanctorum Patrum consideranda, nempe divinorum Dogmatum, Legumque moralium cognitio, atque traditio, per quam aut exponum

tur, aut suadentur, quae Deus per Scripturas sacras, & voce Unigeniti sui credenda atque agenda mandavit Ecclesae suae, suisque fidelibus. In hac autem Scientia nos dicimus excelluisse atque exiscellere illos, qui nomine sanctorum Patrum, ab Ecclesia tamen,

584쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 34

non a Vulgo, donati sunt. Intercedit quippe non exiguum discrimen inter eosdem , quum vulgo sancti Patres appellentur, quicumque Christiani Scriptores doctrina, vel antiquitate conspicui fuerunt, ut Tertullianus, Clemens Alexandrinus, Origenes, Lactantius, Eusmbius; nos vero eos heic tantum intelligamus, quos Ecclesia ipsa probavit, atque sinceros ac eruditos suae, seu potius Apostolicae, &Christianae Doctrinae telles, magistros, 3c judices esse declarat, quales sine controversia sunt Athanasius, Baslius, NaZianzenus, Nyssmnus, Chrysostomus, Cyrillus Alexandrinus, Cyprianus, Hilarius, Ambrosus, Hieronymus, Auguilinus, Leo, Gregorius, aliique similes sanctissimi aeque & domissimi viri.

Monitos autem Leflores volo. tum in Scripturis sacris, tum in Libris Patrum, distinguendam esse materiam praecipuam & pr priam, quae ἔργον dicitur, ab aliis rebus, quae illic habentur pram ter praecipuum argumentum, & πάρεργα dicuntur. Proprium eorum Librorum argumentum est caelestis illa Scientia, per quam constat hominibus divina Revelatio, legesque omnes & consilia tum credendi, tum operandi produntur. Parerga sunt, quod est ad Scripturam sacram & ad ipsos Patres, alia omnia, ex quibus haec hominum erga Deum omia minime pendent; cujusmodi sunt Scientia temporum, locorum, numerorum, Astronomiae, Linguarum, Critices, Physices, aliarumque Artium. Nihil ergo aut parum resert Christianae rei, quod in Parergis interdum & saepe etiam, deficiant Patres, dum in praecipuo negotio procedat certissimo gressu illorum chorus. Dic ergo ipsos Declamatores; id temere plerumque dices; attamens nam te dicere, nobis sanctos Patres non esse perfectioris Eloquentiae Magistros. Dic ignaros Criticae, dic Physcae imperitos, parum in Logicae usu accuratos, in Astronomiae, Eruditionis, & Gerar, phiae scientia hospites, dic plura eiusmodi. Non moramur. Parerga sunt isthaec in Patrum Libris, neque hinc accessit laus ipsis, neque ob eam caussam tanti aestimantur, & commendantur in Ecclesia. Eoangelica doctrina fideliter ac religiose ab ipsis tradita, per quam ducimur tum ad sanam Fidem, tum ad perfectam morum disciplinam, ea est, quam apud sanctos Patres plurimi facimus. Lingum rum , aliarumque Artium studio excelluerunt utique duo proxime praeterita saecula, ut collati cum recentioribus Scriptoribus vete. res Patres, infantes in ea eruditione s si duos excipias nonnumquam deprehendantur. Verum nemo superavit, pauci etiam aequare

possunt beatos illos viros in praecipuae Eruditionis Christianae Sciem

585쪽

1 3 DE INGENIORUM MODERATIONE

tia, hoc est, in divinorum Dogmatum & Legum peritia. Ad hanc enim aptiores ipsi fuere, & in eamdem incubuere diligentius, tum quod propiores essent Apostolis, & longius latiusque diffusam Traditionem colligere ipsis tunc facile foret, tum etiam quod iis animi virtutibus abundarent, & caelei libus donis illustrarentur, quae ad rectam Christianae Doctrinae conservationem atque intelligentiam in primis exiguntur. Pespicacia profecto ingenii, & Criticum judicium,& Linguarum cognitio, aliaeque Artes, non parum conducunt, &interdum etiam necessariae sunt ad explicanda, ac intelligenda Scripturarum, divinaeque Fidei Parerga. At ad caelestem illam Scientiam, circa quam Scriptura sacra, sicut circa materiam propriam versatur, Jc quarn Chrillus Apostolis, Sc per Apostolos Ecclesiae suae tradidit, plus conducit, magiique necessaria est ingenii utique non vulgaris assidua meditatio, animus pravis cupiditatibus & opbnionibus liber, sincerus Dei amor. pietas. humilitas, aliaeque vise tutes, quas sanctis Patribus non defuisse Historia nos docet. Quod si in plerisque Patrum desiderata est Hebraicae Linguae

peritia, quam nempe omnium maxime necessariam nonnulli clami.

tant ad intelligendos Codices sacros: Primo respondemus, Evangelicam Doctrinam Graece propositam fuisse ab Apostolis ae Discipulis Christi, adeoque Graecam Linguam satis fuisse, ut divina dogmata, crataeque Christi ac Apostolorum Leges recte a Patribus percipe.

rentur, ac traderentur.

Secundo, quod eli ad vetus Testamentum, vulgata versio τῶν LXX. ab Apostolis ipsis usurpata, & Vulgata Latinorum, satis atque abunde exhibebant omnia Scripturae loca, quae alicujus momenti sint sive ad imbuendos Fideles tota Scripturarum Doctrina ac Historia, five ad Iudaeos, Haereticosque refellendos. duae illic indigere videntur ea Linguarum & Critices Scientia, quam tantopere quidam esserunt, Parerga sunt, hoc est ad Ecclesiae aedificationem minime necessaria. Et si qua supersunt ad Doctrinam spectantia, neque satis perspicue in Graecum Latinumve sermonem conversa, haec ipsa ex multis aliis locis, quae in vulgaribus Versionibus ape

ta sunt, illustrata, obscuritatem omnem iam posuere, Sc saltem de fide versionis nulla in iis locis controversia fuit; aut si fuit, ad peritos Linguarum res deserebatur. Quamobrem constanter affirmare

licet, nullum vel de Deo, divinisque legibus, & decretis, vel de Christo, ejusque adventu, operibus, ac documentis e sacra Script

ra dictum produci posse, ad quod intelligendum, explicandum, &

586쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 34'propugnandum non pervenerint sancti Patres, δc satis non sit, ac perpetuo satis non fuerit ad ejus intelligentiam, Graeci aut Latini textus vulgati fides. Tertio, experientia ipsa constat, Iudaeos, Ethnicos, atque Haereticos validi ssime confutatos, & victos, & ad Fidem Christi conversos ea duntaxat Methodo ac Scientia, quae in Patrum Libris apparet, quaeque nunc sordet ingeniis non tam Criticis, quam ambitiosis. Ea quoque Methodo, ea Scientia usi sunt Apolioli ipsi; atque Apostolorum discipuli. Nihil autem, quod sit momenti alicujus, proterri potest ex Hebraicae Linguae, Criticesque peritia, quo non sint usi Patres Graece Latineque solum eruditi ad Christianae

Doctrinae amplificationem, atque tutelam. Nam quaecumque a recentioribus tanto cum fastu & discutiuntur, & illultrantur in Scripturis, felicius profecto, quam praestitum olim fuerit, ea propem dum omnia nihil aliud quam Parerga Scripturarum sunt, nihilque magni momenti per illa adiungitur ad illustrationem Doctrinae, ac Religionis Christianae . Utilia sunt, laudanda sunt, non nego; at

nunquam eius necessitatis, quam sibi nonnulli somniant. Eamque ob caussam Apolloli nunquam aut praecepto aut consilio commendarunt

tanquam necessariam Christianis Hebraicae Linguae peritiam; & qui

eos viventes auscultarunt, istius aut praecepti aut consilii nunquam meminere. Immo fuere inter ipsos Christi discipulos, quos non novimus in eo idiomate excultos, quum & pateat ipsos Graeca versa ne των LXX. sere semper usos, & primos Episcopos ac Patres E clesiae in sola Graeca Lingua fuisse versatos. Aliud ergo est, in veteri Testamento vim alicujus dictionis, Chronologiam, Genealogias, pondera, mensuras, Chorographiam, idiotismos, eruditionem Historucam, aliaque id genus diffficilia explicare diligenter, ad quod Iuda,

cae Linguae cognitio necessaria est, ibique sancti Patres aperte vincuntur a recentioribus; aliud vero est ad aedificationem Fidelium ex iisdem sacris Codicibus Dogmata Fidei ac Morum elicere, eaque secundum Christi mentem exponere; Mic enim praecellere, aut sabiem maximi faciendam esse Patrum Scientiam nos affirmamus, eamque solis vulgatis versionibus, & meditatione, & Traditionis colla. tione, aliisque ingeniis ac animi virtutibus comparari potuisse. Quarto, irascuntur quidem ac rident .neoterici non pauci; sed

immerito, quod Allegoriis nimium indulgeant sancti Patres, dimisso litterati sensu. qui procul dubio & praestat allegorico, & rem vere conficit in investigatione ac tutela veritatis contra inimicos Christi,

587쪽

sso DE INGENIORUM MODERATIONE

ni aut Catholici nominis, & quem prae aliis sequutus est Imcomparabilis ingenii vir sanctus Ioannes Chrysolio mus. Non est,

quod heic nos ottendamus, mystice multa esse dicta in divinis Scripturis, sanamque esse, atque ab ipsis Apostolis exemplo comprob tam methodum interpretandae quoque atque exponendae per Alle. gorias & Tropologias sacrae Scripturae. Id esset actum agere. Ibi solum laude carere potest, aut etiam culpari, immodicus atque inopportunus mysticorum sensuum usus, & ad eos lepide violenterve contorquere lacras Historias. Quod quum contingit, is & ego sum, qui indignatione commoveor, & moleste sero inutilem plane labo. rem illum. Et quanquam reliquae etiam Allegoriae, vel probe deductae, neque i a Libris, neque in Concionibus sacris me multum assiciant, eo tamen confidentiae nunquam veniendum esse sentio, ut cum Pherepono pag. 477. Animadv. dicamus: Allegorica Amenta qui probet, neminem eraditum nunc inUensum iri puto. Suus quippe& Allegoriarum est bonus usus apud populum, quem hujusmodi quoque argumentis ad ossicia pietatis, & ad reverentiam Mysteriorum impelli cernimus. Patres autem, ceterique veteres Episcopi, quibus familiare ac necessarium tunc erat plebi suae explicare divina et quia , allegoricos quoque sensus interdum adhibendos esse arbitrati sunt, quod illos etiam ad utilitatem populorum facere intelligerent.

Allegoriis autem sunt usi iis in locis, in quibus & Critica subtilitas, & litteratis sensus nihil per se ad informationem pietatis con.

ferre videbantur, uti in Historicis rebus non raro accidit; idque eo maxime placuit, quod tricae Criticorum locum duntaxat habent in. ter eruditos, aut inter homines in Religione discordes. Apostolus vero non uno in loco agnovit, totam Scripturam ad institutionem ac aedificationem nostram tendere. Rom. XV. 4. Guaecumque enim scripta sunt, ad nosram doctrinam scrxpra sunν, ut ρer patientiam, T conflation- Scripturarum. Dem habeamus. Rursus a. Tim. II. Omnis Scriptio diυinitus inoirara, utilis es ad doeendum, ad amfluendum, ad eorripiendum, ad emulendum in /ustula. ut perfectus 'homo Dei, ad omne opust Mnum instructas. At multa in Scripturia habentur. quae nisi mystice & allegorice exponas, ad eruditionem

jultitiae solo sensu litterati dissicile inservire possint. Vide Augustunum in Libris de Doctr. Chriit. . : Quod ergo heic prae omnibus animadvertendum censeo, illud est: hi lce myllicis atque allegoricis Interpretationibus tum solum im

588쪽

IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 33Idulsisse Augustinum, & reliquos propemodum Patres, quum ad populum verba faciebant, aut suas elucubrationes in institutionem Raedificationem plebis emittebant. Quod si res erat adversus Haeretiis cos, Ethnicos atque Iudaeos, tum maxima, immo unica cura iis de litterati sensu fuit, cujus vim atque necessitatem tunc omnes in. telligebant. Si Allegoriis tantum productis Dogmata statuere ac tueri se.posse credidissent Patres, non immerito nunc aspere exciperentur a Censore Pherepono. At litteratis sensus arma tunc ministravit. Si quando allegoricus in ea dissidia irrepsit, uti ornamentum

accessit, non autem ut argumentum veritatis; & tum solum acce sit, quum aliunde confirmata valide ac evidenter fuerant Ecclesiae

Dogmata, aut quum litteratis sensus aliquid sonaret a dignitate Numinis, atque a constante Fidei Doctrina dissonum. Alium testem heic nolo, quam Augustinum ipsum in tot disputationibus susceptis contra Arianos, Donatistas, Manichaeos, Pelagianos. Immo eumdem audi in Epistola 48. nunc s3. ad Vincentium, Cap. 8. Suis non impudentissime, ait, nitaruν aliquid in Allegoria poserum pro se interpretari. nis habeat oe manifesta restimonia, quorum lumine iumstrentur obscura P Ad haec in Lib. de Gen. contra Manich. Lib. I. Cap. a. litteralem sensum, dum fieri potest, retinendum, & praeserendum docet, in haec verba scribens: Sane quisquis voluerit omnia, quae dicta funi, fecundum litteram accipere, id est non aliter intellia gere, quam litera sonat. oe potuerit mirare blasphemias, o omnia congruentia Fidei Catholicae praedieare; non solum ei non est inυλdendum, sed praeeipuus mutiumque laudabilis intellector habendus est. Lege & reliqua. Sed luculentius, quae sua mens heic fuerit, Augustinus prodit Lib. I . Cap. 3. de Civ. Dei. Μibi, ait, scur mul-rum videnrur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum MLquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur; ita multum audere, qui prorsus ibi omnia signiscationibus alle. goricis involuta esse contendunt, &c. Infra addit: me enim existimo, nou tamen culpans eos, qvi potuerint illis de quacumque re gesta fensum intelligentiae Diritalis e culpere, servata primitus dumtaxat missuriae veritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitur, seu

divinitus gessis, sυe gestendis, eonvenire non possint: quis fidelis δε- biret, non esse inaniter dicta P Atque ita Augustinus sentiebat. Quae prosecto unicuique persuadere iam debent, nimium exce sise Phereponum, dum propter Allegorias & Linguarum inopiam, toties ac tantopere cum fastu insultat Augustino. Eum vero potissi

589쪽

332 DE INGENIORUM MODERATIONE

mum audias, pag. 476. Animadv. perpendentem haec Augustini ve ha Consess. Lib. II. Cap. a. O Domine perfice me, o revela mihi, scilicet Scripturarum secreta atque obscura. Orationem hanc quidem religiosam, & dignam Episcopo agnoscit Phereponus, sed cum ea conjungendum fuisse ait studium Linguarum, quibus conscripta erat Scriptura, & comparanda cetera praesidia, quibus demum adhibitis, Scriptura inteligi potest. Sed quum ea Augustinus neglexerit, illa

dumtaxat in Scriptura intellexit, quae potuit homo Linquarum s Cri ricae imperitus intelligere. In ceteris ἀεροβατῶ, oe Platonismum nobis pro Doctrina Apostolorum propinat, aut argutias inanes magna vers sum pompa nobis obtrudir. Quam verborum acrimoniam ut aliquo pacto emolliat, subdit: Muae non eo dico, quod eloquentiam, oe ac men in rebus praesertim Metapissicis, Augustino detraham, avx quod meritas laudes minus libenter tribuam; sed quia video multos eius ames oritate abuti, o eos prae illo contemnere, quibus nulla ratione conis

ferri potest. En ergo bona tandem verba impetravimus a Censore, modesto in speciem , sed fortassis acerbitate nulli secundo. Quae enim contemtus signa atque dicteria congesserit in Augustinum, spe. cimina superius adducta satis nos docent. Sed quota quaeso eli laus ista, quae Phere pono sibi de sua maledicentia timenti extorta esse, aut tandem excidisse videtur Aliquid eit, eloquentiam & acumen in Augustino agnoscere, postquam ejus eloquentiam & acumen imite irrisisti. Aliquid est, eum laudibus dignum fateri, quem ubicumque possis vituperandum tibi statuisti. Sed uti nemo cordatus non

fateatur) Censoris honesti atque germani erat, non minori cura atque sinceritate has edisserere laudes, quae vere Augustino conveniant, quam maculas in ipso, ut sibi videtur, detegere, & grandi etiam ore incusare. Ita factum fuisset, ut non odio viri sanctissimi,

sed amore veritatis videri multis posset contra eumdem militare Phe- reponus. Saltem in ejus Censura aequitatem, ac modestiam tam saepe desiderare non cogeremur. Omnium autem Eruditorum conseusum heic appello, & peto, an non eae sint virtutes tum intellectuales, tum morales in Libris Augustini, ut Auctorem exhibeant omnium amore ac veneratione dignit limum Z Erraverit quidem; nonnulla ignoraverit; magnis quoque viris ea calamitas familiaris deis prehenditur. In aliis excusemus, quod uobis condonatum vellemus. lEt quanquam nefas minime sit, immo potius sit commendandum, magnorum etiam virorum errores ac defectus diligenter investigare, di imerdum etiam prodere in communem utilitatem; serendi tameti

590쪽

IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 333

ii non sunt, qui nulla reverentia, ὶ multoque supercilio ac ira id praei ant, & propter naevos quosdam non excusatione indignos tam effuse debacchantur, ut quantum ad ipsos pertinet. reliqua ingentia merita, illustresque dotes denigrare ac penitus tollere velle videam tur. Neque vero quod alii nimiis laudibus extulerint Augustinum, ejusque auctoritate abutantur, tibi in oppositum excessum proruendum est, ut vitio tuo illos sui vitii commoneas. Utrimque peccatur. Sed Augustinuin prae reliquis tot virtutes commendant, tot merita illustrant, ut qui in tantis laudandi caussis, ejus vitupera. tionem unice persequi amet, iam malevolentiae insignis, & inique

censurae poenas evadere apud aequitatis amantes non possit.

Repete nunc laudes a Phere pono superius tributas Hipponensi Episcopo; levissimas sane, ac nullas, dum Augustino eripias verae Theologiae scientiam, Scripturarum sacrarum intelligentiam, eidemque contra objicias tanquam familiares aereas pugnas, δc Platon, cae doctrinae abusum, quam nempe pro Evangelicis dogmatis o trudebat credulae plebi. Nam quid atrocius de Augustino proferre possis, quando eidem violatae Religionis Christianae notam inuris,& ignorantiam omnium deterrimam Z Post tantum dedecus nihil sere laudandum superest in Augustino. Proinde nemo non videat, m . ras haec esse calumnias, quum constet, Augustinum neque Iam tu piter offendisse, neque caruisse scientia & praesidiis necessariis ad rectam interpretationem Christianae Doctrinae, sacrarumque Litter, rum. In Parergis exponendis negare nolim, quin quandoque Augustinus frustra sudaverit ingenio suo, eaque protulerit, quae Criticis

Tom. X. P. I. A a a a atque

o Hae de re satis abunde superius egit Auctor noster Lib. II. Cap. IV. ubi si

tuit, I rnores quidem in lanciorum Patrum scriptis uon dissimiιιaudos; sed mοιιesse age dum, excusaudos errantes. Cuius sane canonis aequitatem quis non agnoscat, approbet, sectetur Attamen dolendum maximo, nostro & superiori saeculo nonnullos exitiutisse in lanctos Patres adeo inverecundos, . ut eos proscindendos ae ludibrio habendos duxerint. Da laetim omitto, cuius virulentum opus De Patram cordatioribus Protellantibus improbatur. Sed DaniHis 'hit mi audaciam serre nequeo, qui licet Dallaei Librum doctiores Ecclesiae suae Anglicanae homines, Usierius, Perisonius, Fellus & in Irimis scri enerius, suerint exsecrati; eius tamen doctrinam impiam instaurare eontenit, odita Londini an. t t . in L Dissertatioue de farearum Scripturarum iut' retariove secundiam Patrum commentarios, in qua potissimum probare nititur, sanctos Patres noue isse idoue, sacrae Scripturae interpretes. Si autem Iphitistis in sensim Patres iniquior, eorum au it atem in Scripturarum interpretatione infirmare aggressus est; in eosdem

iniquis limum te prodidit Ioannes Barborae tis in Upero Gallice inseripto, Traiis de iamretis des Peres de e Fgsse, edito Amstelodami an. I 728. in quo nimirum ontendat, si Diis plaeet, Doctrinae morum ignaros prorsuq adeoque ineptos Magiitros fuisse vetu. stoet Ecclesiae Patres. Horum exemplum sectatus Joannes Cisricus, & ipse in suis Y pia solis init eis, sed praecipue in F pistola II . patrocinium Dallari suscipiens, plurima in sanctos Patres dicteria e suo amaria lento pectore evomuit. Horum qui em me milaret, sed eorum e nostris in primis, quibus placita illiusmodi hominum arrident.

SEARCH

MENU NAVIGATION