장음표시 사용
571쪽
bat, consentiente Clero, Populo, ipsisque Provincialibus Episcopis. Atqui unus Collega id implere valebat, quod Episcopus senescens
implere amplius non poterat; atque unum Episcopo morienti successor erat dandus. Quamobrem & superfluum, & incommodum con. filium fuisset plures adligere uno tempore coadjutores; nullaque necessitas, nulla potens ratio succurrisset, quae aut suaderet, aut excu. saret ut unius, ita & plurium cooptationem. Alia tamen habet Phereponus, quae in memorata Epist. II 3.
olim ito. sibi non arrident; quippe illic Augustinus Heraclium sibi Successorem in Episcopatu designat iis verbis; Presbrerum Heraclium mihi Decessorem volo. Canonem LXXVI. Apostolorum, & Synodi Antiochenae sub Constantio habitae decreta heic violata Phereponus clamat; stupetque, ignorasse Augustinum, illicitum hoc fuisse, quum praesertim consensum Coepiscoporum ille non exquisierit, quem tamen exigebat Synodus Nicaena. Profecto interdixere Canones s&jure maximo interdixere , ne sacri Antistites sibi Successorem delugerent, atque constituerent. Sic occursum ambitioni, & propriae utilitatis studio, quibus affectibus occaecati interdum Episcopi indignos eligere, & Episcopis Provincialibus, Clero, ac Populo libertatem electionis praeripere poterant. Sed hoc ad Disciplinam spectat, eamque eligendi Successoris libertatem eadem Ecclesia modo permitatere, modo prohibere potest, prout conducibilius videatur. Nam i
dem quoque periculum quanὸoque imminet, si Episcopi, Clerus. &Populus eligant, ac si unus Episcopus. & pius simul Episto.
pus, gregi suo, dum vivir, melius consulere interdum potest, quam plures. Illud vero dubium esse non debet, quin Augustinus optimum Successorem Ecclesiae suae dederit, omni ambitionis atque utilitatis propriae affectu sublato. Immo id unice a se praestari pa- Iam testatus est Augustinus, ut ne pre ambitioses menti os E clesia Hipponensis perturbaretur post mortem suam, uti aliis in E clesiis acciderat. Cleri etiam, & Populi, duorumque Episcoporum suffragio res acta. Sed quod in primis huc facit, illud est, iis temporibus nequaquam obtinuisse in Africa prohibitionem illam de Sue. cessore sibi instituendo. Suppetunt illic exempla, immo & in nonnullis aliis Provinciis, quae adferre non est hujus loci, quippe a I stello, Beveregio, Thomassino, aliisque congesta. Antiochenis autem Canonibus Asriea se obligari sortasse non censuit; incertumque est,
an iidem ipsi Canones Afris essent satis perspecti. Eadem dici pos-
572쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 333sunt de Canone, ut ajunt, Apostolorum, cui etiam alia explicatio convenire potest. Quare nemo ex Africanis Patribus ea tempestate illicitum, prohibitumve putabat, sibi idoneos eligere Successores, dum cieri & Populi consensus rogaretur atque obtineretur, & eleis Eius Episcopalem consecrationem post eligentis mortem exlpectaret: quae omnia Augultinus praeititit in eligendo sibi Successore Her clio, quem Eradium corrupti Codices appellant.
Nimius fui amor falso obiectus a Phere pono Sancto Augustino, cuius
eonatus in Pelagium eiusque errores fluxerunt ab amore unius Cain tholicae veritatis. Ficta mansuetudo in merericos perperam a cta Catholicis Distoph. Couerimendae Haereses vix ortae, ne que erroribus concedendus nimra lenitare aditus. Conυicia oe eon. rumeliae variae Phereponi in Sanctum Augustinum. Vuam haec hominem Christianum oe Criticum dedeceant. uanto comemtuferatur ille in omnes sanctos Patres.
CIRnivvR Annum Christi 3y4. Expositionem Epistolae ad
Romanos elucubravit Augustinus nondum Episcopatu initiatus. Nonnulla ibi occurrunt Semipelagianis postea n iis faventia; sed emendavit vir sanctus Lib. I. Cap. 23. Retras . confessus, se eo tempore nondum diligentius qua siυisse, nee adhuc inυeuisse, qualis si electio Gratiae . Miratur Phe- reponus pag. 338. Animadv. quei Augustinus sponte , ac a nullo damnatus, dogmata eadem subinde fuerit exsecratus. Tum oculo in intima Augustini praecordia conjecto, Si nunquam ramen, ait, contra fuissent rixae Pelagianae, in iis sententiis mortuus esset. Immo
vero fortasse nunquam ita invectus in eas fuisses, nis Polaetus aliquid in eius seripis earUlfer. Primam vero indignandi in Pelagium occasionem Augustino fuisse subdit, quod Pelagius Romae dum esset, ferre non potuerit ea Augustini ad Deum verba: Da quod iubes, oeiube quod vis, quae in Confessionum Libris adhuc leguntur. Hine prima origo mali, inquit Censor; nam nihil magis irritabile est Scriptoribus, qui pro feri is postea, tamquam pro aris oe focis pugnant. , Qui ne de nomine quidem Augustinum nosset, haec tamen audiens
573쪽
non ignoraret, quam parum ii dei debeatur accusationi huiusmodi, ad quam nempe confirmandam nulla ratio accedit. Quis Censori huic narravit, irritatum fuisse Augultinum, & ad sententiam mutandam odio adversantis Pelagii fuisse compulsum 8 Nimium dictatorie ista dicuntur. Sed hujus criminationis iniquitas longe melius se pro.
det, ubi recogites, quantum a caeco suarum opinionum amore abes.set Augustinus. Nihil aliud sunt Retractationum Libri, quam illus re argumentum ardoris illius, quo Augustinus Veritati uni supra suos affectus obsequebatur. Deinde vix alium reperias, qui demistius Augustino se emendari pateretur, & mitius haberet adversarios suo , quanquam interdum procacissime, & Flam rationi ac veritati injurios. onerare possem librum, si necessitas posceret, exemplis ejusm di & humilitatis, 3c modestiae. Denique tam parum cum veritate congruit, Augustinum ia iram & odium adversus Pelagium fuisse concitatum, quod hic verba quaedam Consessionum moleste tulerit; ut quum Pelagius longe post illa tempora humani Ismis litteris ad Augustinum datis responsionem accepisset amicitiae plenam, Augustinus deinde necesse habuerit se purgare, quasi Haereticum hominem
Quod ergo Augustinum armavit in Pelagium, Apostolicae doctrinae, veraeque Religionis cura fuit. Eadem & armavit in Manichaeos, in Donatistas, in Arianos. A veteri autem Christianorum
Traditione abhorruisse dogmata Pelagii atque Caelestii, jamdudum ostenderunt eruditi viri, ostendit Augustinus ipse, & ejus temporis Ecclesia: quod ne ipsum quidem Pelagium fugiebat,' qui non aliter
quam clanculum, & sub mille verborum ambagibus, ingentique cum simulatione suam huc illuc novitatem disseminavit. Quid faceret Augustinus zelo Domus Dei supra quam plurimos ardens ξ Africanae, a que Orientales Ecclesae, Sanctus Hieronymus, Paulinus Ambrosii discipulus, aliique classicum protinus cecinere in erumpentem Hamresim. In publicam rem tunc & ipse Augultinus operam suam conis serendam esse putavit. Quamobrem en veras caussas, cur Pelagium, sive ut melius dicam, Pelagii dogmata exagitare coepit Augustinus. Quas commentus eli pro suo arbitrio Phere nus, si nos levitatis saltem arguamus, aequo iure proculdubio agemus. Quod si Augustinus procedente tempore renuntiavit sententiis nonnullis, iisque pamcis: ex ipsius testimonio, & rei evidentia constat esse factum, quod attentius subinde investigaverit cum Scripturarum sacrarum mentem, tum Ecclesiasticae Traditionis vocem. An vero crimen est meliora discere,
574쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 337
discere, & melius sentire ρ Et nunquid Augustinus pro suis sententiis tanquam pro aris & socis pugnare paratus fuit, qui sententias prio. res reipsa deserere non dubitavit, statim ac Veritas explorata id ab ipso exegit Retractavit quoque vir sanctus quoddam aliud effatum suum
in Expos Cap. VII. I9. 2 o. ad Rom. uti Semipelagianum. Hinc Pherepono ansa praebetur traducendi Augustini tanquam summopere temerarii hominis, qui ea olim scriberet, quae ut ipse deinde contendit, in Ecesesia minime tradebantur. Quod si tradebantur, non capit Phereponus p. 336. Animadv. quei damnari potuerint quas novatores oe exitiales Haeretici, qui id docebant, quod antea ubique δε- eebatur , oe quod eum laude scripserat Augustinus. Sed frultra invidiam Augustiuo creare, frustra Pelagianam novitatem tueri molitur Phere ponus, parum heic se versatum exhibens in Ecclesiastici juris oeconomia, immo & in eorum temporum Historia. Esse possunt dogmata quaedam adhuc inter Scriptores dubia, atque ab Ecclesia nondum calculis postremis definita. Haereticum nomen alterutram partem tuentibus tunc tribuere non licet. Ubi Ecclesia sententiam tulit, tunc aliter quam Ecclesia, sentire nefas est. Ita fuit tempus, quo sententia de iterum baptizandis Haereticis inter Haere. ticas reserenda forte non erat. Idem Semipelagianis Dogmatis accidit . Non idcirco laesisse Fidem dicti sunt Vincentius Lirinensis, Hilarius Arelatensis, Cassianus, Faustus, Gennadius, Sinodius, aliique aut Lirinenses, aut Massilienses, quod Semipelagianismum foverint. Tunc solum exsecranda coepit esse eorum doctrina de initiis Fidei, quum Synodus Arausicana exposuit, quid heic sentiret, sentiendumque mandaret Ecclesia verax. Plerisque autem e Patribus nonnulla excidisse videmus, quae deinde sacris Conciliis divina or, cula promentibus minime probata fuere. Sed illi incaute, inculpatmque ita sensere, paratissimi consentire cum Ecclesia, si haec in diversam abiisset sententiam; & ideo illis opinionibus addicti fuerunt, quod nondum satis diligenter exquisierant, quid Apostolica de iis
Traditio haberet. Quod ergo ad Pelagianos errores attinet, eos sua novitas tu oculos omnium incurrens exsecrabius statim fecit. Tum protinus in eorum damnationem consensi Ecclesia, & Concilia non semel ab
Afris Episcopis habita, Synodi Hierosolymis, Diospoli, Romae, Antiochiae, aliisque in Urbibus celebratae, praetereaque Romani Pontifices, aliique celeberrimi Patrum adversus Pelagianam doctrinam
575쪽
1 3s DE INGENIORUM MODERATIONE
illico anathemata exseruere. Quid miratur ergo Phere ponus, quod exsecrationi esse in Ecclesia Catholica Pelagius, ejusque sectatores
continuo coeperint λ Novam, insuetam, atque a Traditione abhorrentem doctrinam invehere tentabat id hominum genus; deinde Etaclesiae germanam Fidem statuenti, erroresque proscribenti resiliere pertinaciter non dubitavit, mentemque in errore obfirmatam prodere. Heic Haereseos stat cardo; hae caullae iustissimae anathematum. At
Semipelagiana dogmata, si qua Augustinus tradidit nam vere Pelagiana ex ejus calamo certum est excidisse nunquam nondum Α, gullini aevo, immo ne per integrum quidem saeculum ab illius mo te, ea suerunt, ut ipsorum patrocinio laederetur Fides. Eidem quoque doctrinae adhaesere piissimi viri , nullo sanctita iis dispendio; quippe Traditio ab ipsis nondum satis diligenter consulta fuerat, iacontroversiae omnes de Gratia liberoque Arbitrio nondum satis fuerant pertractatae, atque Ecclesiastica Concilia quid pro certo iis darebus affirmandum soret, nondum constituerant. Proinde incautus,& si etiam velis negligens, sed sine culpa, non autem summopere temerarius dici potuit Augustinus, quod non mala fide olim docuerit, quae postea re melius consulta correxit. Innumerae occurrunt controversiae adhuc serventes, magnis piisque Auctoribus utrimque stantibus. Quandiu Ecclesia ambiguam rem in medio relinquat, quamcumque velis partem tueri licitum erit . Sic Augustinus PNlagianos Haereticis primo non accensuit, ut patet ex ejus Serm. χρ . H Deinde vero pertinaces in errore, & Conciliis palam rest. stentes, Haeresis incusavit: quod Phere pono nec novum, nec iniquum videri debebat in Animadv. ad laudatum Sermonem pag. ISO.
Sed quoniam illuc nostra delapsa est oratio, alia videamus, quae
Phere ponus carpit in eodem Sermone.
Multi iam fuimus alibi in propugnando iure quum Ecesesae,
tum Principum Catholicorum adversus homines Haereticos , quos poenis castigare, reluctantesque ad meliorem sententiam incitare fas esse
a Non ita pridem Cremonae prodierunt, anno se ilicet i s. in H- clare augmstinianae ab imputatione Regni milleuaνii, Auctore Ioanne Cadon et . Totus nimirum in eo est doctu for, ut probet non scripssse . . Augeti inum, sed ipsi perperam tributum, Sermonem CCI IX. Editionis novissimaσParisiensi r simulque suspectos reddere con tur Sermones XXXVII. & XLH. Quum igitur utilem adeo, licet alioquin arduam operam navarit illustriς Auctor in vindieando tanto Doctore, illum publico nomine etiam atque etiam me must, ut diligenter inspiciat, num & Sermo CCXCIU. hete a Muratorio laudatuς, Aurinino abiudieari queat, quo nimirnm eonstat Pelagianos Haer ticis non aecenseri. His addo, ab eodem Nileiarum Aut ore, cap. XVIII. pag. 29 1V7. ex S. Augustini doctrina lueem affundi quaestioni, a nostro Muratoris, husus in ris lib. I. cap. XIII. excitatae, utrum scilicet Anaeti eorporei an incorporei sint.
576쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 339
esse diximus. Phere ponus audiens Augustinum ibi de Pelagianis ita loquentem: Sustine.rt eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne planeat mortuos, &c. mellita haec appellat, sed statim adjungit, dehonestata fuisse sequentium temporum ιncredιbili acerbitate; usprooemodum se icari quis posit, mansuetudinem hane data opera βι- mulatam, ut maior inυidia miseris hominibus constaretur, nisi cede. νeut, utque homines imperiti magis in illos postea exardescerent. Ut ut modestus cautusque videri & heic velit Phere ponus, suspicionem hanc te terrimam non sibi tribuens, sed aliis attingens, eamque illo suo propemdidum temperans: non impetrabit tamen, quin ipsum tan. quam atrocis calumniae au em aequo jure heic postulemus. Satisiose prodit, sibi accusationem hujusmodi probari, sibique in votis
esse, ut in reliquorum mentibus radices agat. Attamen quantum a
Caritate & Veritate longe abeat illa suspicio, facile intelligere potuisset ipsemet Phereponus, si minori odio atque livore suas aggre sex fuisset scribere Animadversiones. Placide primo erga errantes agere Ecclesia solet. & placide monet agendum. Tum si nihil miti adhortatione prosicitur, ipsa Caritas suadet, ut aspera arripiantur, quo tandem revocentur devii in veritatis & salutis viam. Erga fi.lio in vitia deflectentes non aliter se gerunt amantissimi patres; non aliter erga aegrotos sapientissimi Medici. Quis & parentibus,& Medicis smularam mansuetudimm ea de caussa adscribat, quod inutiles eorum blanditias ellicaciora deinde remedia subsequantur Θ Et Parentis & Medici loco Ecclesia est erga errantes in Fide. Praeterea quis Augustinum, quis certam secerat Ecclesiam, austeritate Q. lum vincendos erumpentes errores, ut fingenda prius mansuetudo si ret 8 Denique nulla sere emersit Haeresis, cui non obstiterint pari methodo Ecclesiastici Praetules, nihil aliud cupientes, quam rigore abstinere, dummodo sanarentur filii. Temere, ne dicam stulte, in his omnibus suspicaretur quispiam & animum crudelem, & fictam
At inquit Phereponuς, ut ostendat non solum inanem non esse
hanc suspicionem, sed suum quoque ipsi se adiungere suffragium) Has artes a Sacrorkm Praesidibus saepe adbibitas nemo nescit, eiusque rei insigne eκemptum videmus in damnatione Donatisartim. Talem Criticum tanta confidentia non dedecet. Nemo nescis. Et quibusnam quaeso eruditis haec edisserit Phereponus ρ Europaeis non
puto; Indis fortasse. Quotus enim quisque eit inter nos, qui aut V y y a audi
577쪽
audierit, aut legerit, non dicam saepe, sed semel tantum, simula. tam a Catholicis Episcopis mansuetudinem erga Haereticos, ut acerbitati quam solam animo versabant, major deinde excusatio, & pedivicacibus gravior invidia crearetur λ Unos Donatistas tanquam insigne exemplum nobis memorat Censor, eos nempe, quos tot Veracibus amicitiae, patientiae, & caritatis exemplis ad unitatem Ecclesiae reducere conati sunt Catholici, ut suas ipsas Cathedras iis, etiam si e lite caderent, communes facere non dubitarint. Haeccine simulata lenitas Τ Nusquam sortassis, quam in Donatistarum Historia, evbdentiora habeas Ecclesiasticae mansuetudinis documenta. Severissimis profecto legibus postea adversus illos actum est; sed postquam incredibilis pertinacia, & immanitas insolita ad schisma & ad errores a cessere, nullumque aliud remedium supererat sanandae furiosae gentis. Profecto, pergit dicere Phereponus, eum ei modi initiis minime
eo entiunν viginti minimum S=nodorum intra paveos annos festinatae Pelarianorum dogmatum damnationes, ut Episcopis saepius ad damnandos Pelagianos adductis, nulla iniri ρufer amplius ratio audiendaνvm partium tam faepe damnatarum. Quum enim Synodi quempiam damn
runt, honoris esse fui putanx, hominem videri ture damnatum, nec patiuntur decreta sua iterum expendi. Neque primus fuit, neque pinstremus erit Phereponus, qui Catholicorum Praesulum solicitudinem in damnandis & suffocandis, si fieri potest, nascentibus Haeretibus, moleste serat, minimeque probet. Familiare hoc fuit recentiorum quoque temporum Novatoribus, immo reliquis sere aetatum omnium Haereticis; idemque nascituri Haeretici conquerendo sonabunt. Comis modissimum sane effugium, & praesidium errori, si liber ipsi aditus per medios populos, per gentem ignaram diutius permittatur. Et certe hic quoque patronus Haereticis quibuscumque deerat, quo a ctore ipsorum deliri is tum solum frena offerrentur, quum longe lateque diffusa, pluriumque animis recepta, non amplius frenum pati didicissent. Oculos aperiat, tandem Phereponus, & Catholicorum personam parumper induat . Nullus dubito, quin & ipse tunc nobiscum sentiat, adversus nascentes Haereses armandam & muniendam protinus esse plebem Christi. Hoc ipsum statuere veram Ecclesiae Doctrinam, hoc ipsum oppositam falsi damnare, ac damnatam prodere arma sunt, quae Populo sano per vigilantes Pastores ministran. da novimus. Principiis obstandum est, ne sero medicina paretur. Si contra Ecclesiastici Praesules agerent, si secus enascenti morbo sese opponerent, ministerium suum, salutemque gregis foedissime proderent. Inquiat
578쪽
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. III. 34IInquiat vero Phereponus: At qui putantur errores, sertasse non sint; neque praecipitanda sententia, quam revocare nequeas, & r tionibus potius, quam edictis vincendi sunt contra sentientes. Quid porro aliud Phere ponus dicat, quam quod singuli Novatores dicere hucusque potuerunt, & dicere poterunt deinceps 8 Ergo nullius erroribus, si audienda Phereponi consilia, praecludendum est iter damnatione opportuna, & res in medio relinquendae, dum controversia mature, hoc est post multos annos, expensa appareat, quo in loco sit veritas. Ita nimirum fiet, ut haereses commodissime serpant, &aut numquam aut frustra deinde anathemate percellantur. Ignorare nequit Phere nus ipse, quanta sit hominum in hisce casibus pertinacia, quantumque possit anticipata opinio. Perquam rarissime solis rationibus profligantur Haeretici. Atque utinam illius infelicitatis in.
numera exempla non prollarent adhuc. Quamobrem contra errores
pullulantes exserenda confestim incruenta Synodorum arma, nihilque cunctandum. Quae via quum expedita & utilis sit, praeterea quoque fallere nos nequit. Nam in Catholica Ecclesia qui sint errores, facile apparere potest, si videlicet nova Doctrina ingeratur, cui obstet antiqua Ecclesiarum Traditio. Id autem in Pel gianorum caussa plane accidit; nam ut daremus, aliqua in ea controversa fuisse, quae nondum satis liquerent sunt enim & adhuc nonnulla, quae ad Fidem pertinere inter Catholicos non creduntur, quamquam sanctus Augustinus eas sententias severit : attamen quae praecipua erant in Pelagianis dogmatis, a Traditione aperta & consensu Ecclesiarum abhorrere deprehensa illico fuerunt; ita ut nulla pars Catholici orbis haesitaverit in Pelagio statim, ejusque sectatoribus damnandis. Quae omnia eo quoque faciunt, ut Phereponum mstendant male calculos ineuntem, dum ait, eum eiu Odi initiis, Ldest cum priori mansuetudine, minime confessisse sesinatam dogmatum Pelagianorum damnationem. Nimium perniciosam ac damnabulem lenitatem exigit hic homo, ne serens quidem opinionibus pediversis Haereticorum theta nigrum solicite praefigi, nulla interim iaeorum personas castigatione adhibita. Iterum dico: nihil differenda est damnatio Errorum serpentium ut cancer. Hoc poscit Christiani gregis cura; hoc semper in more fuit vel apud ipsos Haereticos, v. bi in eorum sinu coepit aliquis nova dogmata promulgare. Dudum
vero palam factum est, Ecclesiam decipi heic non posse. Sat placudi fuere, sat ossicio suo sunt functi Pactores, qui errantem Pel gium
579쪽
342 DE INGENIORUM MODERATIONEgium toties monuere, & aufloritate Scripturarum aeque ac Traditionis compressum ad diverticula confugere coegerunt, & tandiu lu.stinuere. ut errori valediceret, si vellet. Ad alia transeamus. Parum Pherepono fuit, calumniosis suspicionibus Augustini famam impetere; conviciis quoque ac dicteriis in eum saepe ac saepius invehitur. Ipsum modo ait in declamando probabilia sequi, non explorata, folitum fuisse; eique Academicum ingenium sibi non fatis constans tribuit; modo ejus rationes ita contemnit, ut inquiat: Profcto non Sopbista ranrum, sed propemodum ineptus haberetur, qui talia hodie scriberet. Alibi addit: Mirum est, quηm Augustinus ealluerit artem pauca ' perspicua dogmata Philosophica aut Theologica multis verbis oe obscuris dicendi, atque impediendi. Ad haec prolerarium Interpretem appellat o R. betorem midam, Ο Rhetorem Semiplatonicum, Criticae plane imperitum: & irridendi caussa, Oraculum Numidiae oe Philosophum Poenum, oe Aristotelem, quamquam alibi Carneadem Poenum, oe Carneadem nosyrum potius vocandum amrmet. Ridet Augustini Quaestiones in Evangelia, Rait: Unde intelligere licet, finem Augustini in hisce Libris non fuisse inquisitionein υeri fensus, fed commentitiarum allegoriarum, ad quas inυiti Evangelistae rorquerentur: quam censuram acutis hisce talibus concludit: O cerebri felices, qui in tam levibus argutiis a qui hebanis En alteram alibi exclamationem non minus gravem: OFelices homines, qui rantam eruditionis famam tam facile sibi pepere. νunis Sed o stipites, qui ratibus olim plaudebant, aut etiamnum feris favenis Accipe & aliam: o vacuam studiosis Scripturae Africam Ostupidos, quibus haee admirationi eνant, o qui tam verbo fas disput riones, ut nibit discerent, legere fustinebant f Alio loco nos monet, arquisndi immodicam cs' intempestυam cupiditatem, Africanam α- περαν λογίαν obstryse, ne Augustinus iudicio suo utererur. Eadem alibi repetit his verbis: Si quid occurreret, quod Decio ae declammtiunculae oceasionem praeberit, auν praebere videretur, id vero aυide arripiebat, O' Punicae eloquentiae vela pandebat. Plus etiam veneni
intus habet . quam in cortice appareat, id quod Censor idem alibi scribit. DoLndum est, inquit, Augustinum non quod veri/m esse a eurato examine comρererat, sed quod expediebar dici, o pik- μάρως 'ud imperitum uti us poterar tractari, protulisse. A prioribus non abludit, quod animadvertit idem Criticus alio in loco inquiens: Autorinus adsuetus Platonicis argutiis. plura Sah PE scribir, quam iureuigii, coinquentia ac p sim admiuir quasi bonas, quae si ne
580쪽
IN RELIGION NEGOTIO. LIB. III. 1 3gentur, flatim corruunt omnes eius ratiocinationes; neque enim ullo
modo probari possunν. His, & aliis bene multis, quae congerere non est opus, Augultinum Phereponus liberalissime vexat, atque hoc sale perfricat. Memini me ante paucos annos legere Librum, cui titulus est Parrbasana. Eius Auctor pag. 23o. de Eruditis Viris, eorumque vitiis scite agit, indicans cur id hominum genus in multorum odium incurrat, & despicatissimum habeatur interdum. Gallicis ergo verbis Optare se ille ait, ut non modestiae minus quam eruditionis gloriam in suis Libris quaerant; ne animo fe inirment, nisi quidquid eυiden-rer probari potes; ut lenitate invicem ae indulgentia ceteros homines antecellant; ne aliis armis se tueantur, aut alios aggrediauxur, quam rationibus, o fine felle, fine petulantia; ut tantum denique elegauriae oe venustatis suis in moribus prodant, quantum in Alo praeci rissimorum Scripsorum apstaret, eui verisimile es respondisse ratam viarae rationem. Ouis eiusmodi viros non diligeret, immo non omnibus, quae in manu fua forent, heu ciis cumularer ρ Haec ille non graviter minus quam vere. Cum hisce legibus atque consiliis, quae non dubito quin probet ipse Phereponus, conser nunc Phereponianas exclamationes . convicia, dieteria in Sanctum Augustinum effusa. Quod quum feceris, quam opinionem induas de homine tam impotenter ferociente in sanctissimum ac ingeniosissimum virum, Omnium saeculorum ceterorumque hominum memoria commendatum Τ Addo: quodnam judicium habendum foret de Parrbasianorum Scriptore, si tanta asperitate, selle, ac supercilio in tam illultrem virum is, nihil quidem ab ipso laesus, ea scriberet, quae nunc in eumdem
Phereponus & scribit, & publica esse jubet Quid si idem unusque
esset Parrbasanorum Auctor, & Augustini conviciator Phereponus Equidem puto longiori sermone heic opus non esse, ut appareat, quam pessimo exemplo Phereponus haec fuerit ausus, quaeve poenae homini tanta maledicentia utenti apud cordatos viros debitae sint. Neque vero is sum, qui velim praeclarissimos Scriptores nullius censura attingi; quive errores magnorum virorum, & sanctorum poti si me Patrum , dissimulatos semper cupiam, aut caeca Veneratione exceptos. Non is prosecto sum; Censoriam Artem probo; ingenio. Tum libertatem qua decet moderatione adhibitam laudo; adeoque me comparatum sentio erga Verum, Bonum, & Pulchrum, ut quidquid iis adversari mihi videatur, ne in Augustino quidem feram; R porro si res posceret, ne dissimularem quidem. At ipsi erudit
