De spectaculis theatralibus dissertationes duae

발행: 1752년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

12 DIssERTATIO PRIMA pauci conquisiere. Vix artibus honesis pudor reIinetur , nedum ἐπ- ter certamina pistorum pudicisia , modestia , aut quidquam boni retiuebitur. Seneca Epis. 7. Nihil vero iam damnosum, quam in aliquo D Haculo desidere. zune enim per voluptatem facilius vitia furrepunt. stiid me exi limai dicere Θ Aoarior redeo , ambitiosior, luxuriosior . Juvenalis deridendos Romanos propinat, quod cum olim nationes sibi subjugaverint, nunc ventri, & spectaculis indulgeant.

Patresspefiucula improbant, O quod Idololatriamsapiant, di quod

ad luxuriam provocent. Mens Tertulliani fusius exponitur . I. π π Actenus pauca delibavi, quae ad historicam eruditionem adix1 tinent.Nunc ad causam ipsam propius accedo & doctrinam

Sanctorum Ecclesiae Patrurn adversus Theatra sitncere exponam . .

Gmnes, quorum interest Comoediarum usum vigere, in id potissimum sua conferunt studia, ut honestatis coloribus easdem depingant. Et quamquam Christiani Poetae, vel modestiores cum suas lucubrant Comoedias , Ethnicorum Terentii, di Plauti, aliorumque sibi imitanda proponant exemplaria, in quae tam acriter Patres invecti sunt; nihilo secius contendunt Patres Gentilium spectacula quaedam idcirco improbasse, aut quod Idololatriam , ct superstitionem saperent, aut quod Mimi, & Pantomimi impudicis gestiaculationibus turpia facta reserentes , eadem inquinarent. Nos vero in praesentia ostendemus , Patres Sanctos omnia spectaculorum genera improbasse. Et in primis quatuor generatini rejiciunt, ut o servat Jacobus Pamellius in notis udiab. Tertuli. de SpeLI. nempe ludos Cireenses in Circo, artes Scenicas in Theatro, Agones in st dio , & Munera, Venationes , seu gladiatorios ludos in Amphiteatro . Deinde singillatim Comoedorum, Tragaedorum , Mimorum ,& Pantomimorum ludicras , obscenasque actiones execrantur . Nunc ego antiquiorum dumtaxat Patrum, qui opponi solent, sensi expendam .

II. Non desunt, qui evulgant, Religiosos homines maximo assici dolore adversus Theatra, quod credant, Patres eadem diris devovisse . Extant utique in Patrum libris, inquiunt , acres a

72쪽

versus Spectacula declamationes: sed eariundem sensus, ratio , dcvis comprehendantur, oportet Quoniam tum Scenici ludi haud erant, quemadmodum nunc , simplicia solatia, ct honesta obieet menta; sed falsae Religionis officia, Idololatriae labe contaminata. Quae veritas, prae aliis, comperta est Antiquariis, qui priscarum

aetatum secretiora arcana investigant, Spretiosiora vetustatis mα. numenta scrutantur, expenduntque. Id autem ut evincant, auctoritatem opponunt Tertulliani scribentis in Apologet. cap. 38. acque Spectaculis Desris in tantum renunriamus, in quantum originibureorum , quos Icimus desupersitione eone tus. Si ingenii, & eruditionis solummodo res esset, eam silentio praeterirem: at cum Religionis sit, & pietatis, temperandum mihi non existimavi, quin pro modulo meo, quod censeo Christianorum moribus exitiale , pate faciam. Principio itaque ajo , adductam Tertulliani auctoritatena mutilam esse, si argumentum, quo de agitur, spectemus. Addit namque Tertullianus, nullo interposito verbo : diri/in sis rebuἔM quibus transluntur, praeterfumur : Nihil es nobis dictu, vise ,

si diiu , eum infania Ciret, eum impudicitia raeatri, cum atrocit rc , cum xysti sanitate. Non ergo ob solius superstitionis Originem , sed etiam ob omnium sensuum contaminationem, & cris

'pudicitiae Theatra insectatur. Quid, si istic lam superstitionis causam produxisset, ubi tantum obiter de spectaculis verba facit Docent vel ipsi pii, religiosique homines, qui extremis

dumtaxat labiis sacram scientiam degustarunt, veram genuinam que S nctoruni Patrum , & quorumque Scriptorum in rebus controversis intelligentiam ex locis, in quibus non obiter tantum, sed ex instituto controversiam versant, hauriendam esse ia Porro Te

tullianus librum integrum in 3 o. Capita tributum de Spectaculis

Clucubravit. Et eruditi antiquitatis cultores truncatum textum ex

Apologetico ejusdem nobis opponunt ZIlI. moniam vero ad Tertullianum causam hanc appeIlant, primum omnium Patrum Tertulliani doctrinam expendendam susci- Pio. Is in praefato libro de Spectaculis primis duodecim capitibus Spectaculorum originem, Ioca , diversitatem , Numina varia, quihus erant dicata , idque genus similia recenset, hisque titulis omni hus abstinendum ab illis evincit. Deinde e . x m. concludit his

Verbis. Sutis opinor , implevimus ordinem, quot, ct quibus modi

73쪽

I4 DissERTATIO PRIMA Spectacula Iduolatriam committant, de originibus, de titulis, de a paratibus , de iocis, de sacrificiis quidem certi fumus nulla ex parte

competere nobis ea, quihus Idolis renuntiavimus. IV. His peractis, alia prorsus via Spectacula adoritur, ct totam reliquam libri partem eo collineat, ut demonstret, fugienda esse Theatra ob id potissimunt, quod aut ad impudicitiam, libidinem , voluptatem, mollitiemque provocent; aut s aevitiam , feritatem . odium , vindictam , aemulationem , superbiam in spectatorum animis concitent. Audiamus ipsum Tertullianum, qui suum cap. XI v. sic auspicatur.

V. Nune interposito nosse Idololatrix, quo solum subjectum suf

ficere deberent, ad abdicationem spectaculorum : alia jam ratione tractemur ex abundami propter eos maxime, qui sibi olandiuntur , quod non nominatiχην absinentia ista praescripta sis, quasi parum etiam de Spectaculis pronuncietur, eum concupi centiae saeculi damnansurJoan. I. 2. Nam fm pecuniπ Pu dignitatit, pei tuω, vel tibicinis , Delgloriae , ita in voluptatis etiam vectacula, Finstr , generaιiter no minatae concupiscemiae continent inse, vsvsates: aeque gener liter inreluctae poluptates specialiter, O in Spectacula disserunIur . Caeterum retulimussupra de Iocorum conditione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea, quae illic geruntur, per quae ui imquinamentum combiberint, tunc O is uιισοι respuunt. Quid , quod

vel ipse Cn. Pompejus, quo primus mansuram Theatri Sedem exiscitavit , praesentiens reprehensionem prudentum , a quibus m gnam sperabat laudem, ac si Theatro consti tuto, turpitudinis om-cinam instruxisset Veneris Templo Theatrum quasi appendicem ad junxit , ut hoc circuitionis fuco suae consitieret famae inquit cap. I o. Tertullianus. Itaque Pompeus Magnu1 solo necIrosuo minor , eum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritat quandoque

memori uae censoriam animadPersionem, Heneris aedem superposuit, ct ad dedicationem edicto populum vocans, non Theatrum, sed Veneris Temptam nuncupavit, euisubjecimus inquit) gradus Speia culorum. Ita damnasum ,-damnandum NM Templi titulo praei

xuit , ct disciplinamsupersitione delusit.

VI. Sed ut magis palam fiat Tertulliani, aliorumque Patrum mens in hae controversia, pauca quaedam Christianae Religionis capita , seu fundamenta jacienda sunt, quae forsitvi non omnibus Antiquariis s

74쪽

DE SPECTACULis CAP. III. Isriis, sed Theologis , prae aliis, quibus est Caelestium arcanorum ex planatio concredita, sunt explorata. Primum, quod omnes voluptates, solatia, ct oblectamenta, quae referri in Dei gloriam nequeunt , Christianis vetita sunt. Ea vero omnia , quae Deo placita non sunt, nec referri ad eum valent, illi sane displicent; & quae illi displicent diaboli sunt ,& inter diaboli pompas computantur quae omnia idololatriam sapiunt; quaeque omnia in Baptismatis professione ejuravimus. Hoc principium paucis explicat Tertullianus

e . xx I v. Nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non es, vel Deo displicet, hoc erit pompa diaboli, odorestis quam insigπaculo fidei et

romur , πeque facto, neque dicto, neque prospectu pararcipore debemur . Alterum est, quod cum tam severe impudicitia quaeque Velita Christianis sit, idcirco ea omnia declinare debent, quae castitati contraria sunt. Nihil autem eastitati insestius, quam Theatra , ait Tertullianus cap. xv I I. Similiter impudDDiam omnem amoliri jub mur . Hoc igitur modo etiam a Neatro separamur, quod es priva Ium consi orium impudicitiae , ubi nudprobatur, quam quod alibi non probatur. Euoasi nobis omnis impudieitia execranda es, cur I ceat audire , quae loqui non tiora λ Cum etia currilitatem , ct omne Danum Perbum Ddieatum a Deo fiamur, eis que liceat ridere quα

facere flagitium est . . . Habes igitur neatri interdictionem de

interdictione impudicitiae. Poterat ne clarius asserere vetita Christianis non solum ob Idololatriae crimen , . ut salso Contendunt antiquarii quidam, verum etiam ob interdictionem impudicitia . Sed ad prin- Cipium , quo ille utitur animum intende Si de omni Verbo oti so reddenda Deo ratio est, quanto magis de Theatrorum dictis, i ctisque . Tertium est, quod in Theatris humani cordis, animique inclinationes omnes concitantur, motus impotentes, passionesque Vehementiores provocantur, irritanturque: quae omnia fieri lex Evangelica vetat. En verba Tertulliani e . xv Ne enim θωLIocias ne concusone spiritus non est. Ubi enim voluptas, ibi sudium, quod felliere voluptas sopiat. Ubi studiiam, ibi γαmula- is , fer quam si dium eapis . Porro ct ubi aemulatio, ibi di furor,

bilis , ct ira, ct dolor, ct caetera ex his, quae cum his non competunt disciplinae. Quartum, si fabularum studium , si Poetarum figmenta , saecuIarisque litteraturae doctrinae vix permittuntur Christianis ; licitane Spectacula Theatra, Comoediaeque illis erunt Sinct d

75쪽

rs DissERTATIO PRIMA ct doctrinam saecularis litteraturae inquit Tertuli. c. xv . titsultitiae apua Deum deputatam, aspernamur: satis praescribitur nobis , ct de illis speciebus Spectiaculorum, quae seculari liueraIura Iuse iam, vel agonistea cenam dispungunt. auodsi comae diae, em tragae di celerum, ct libidinum a Iriees, erueniae, di Iasivae, im

piae , ct prodigae nullius rei aut atrocis, aut dIlis commemoruIio m lior est σe. Plura alia principia, quae tamen ad recensita revocantur, afferre ex Tertulliano , aliisque Patribus possem: sed nonnulla paullo infra adjiciam. Nunc praestat, quae opponuntur, sub examen inducere . VII. Objiciunt duo representationum genera in Antiquorum Theatris distinguenda esse: Alterum , quod eloquio auditum ; altorum , quod gestu oculos demulcebat. Primum in comoediis, tragoediis, Atellanisque, quae honestae erant Oblactationes, peragendis versabatur. Secundum gesticulationibus , posituris , corporum motibus, saltationibus . sonisus inter, & cantiones gesta refer bat. Gesticulatores, Mimi, & Pantomimi appellabantur. Haec, non illa spectacula, reprobasse Patres contendunt. Caeterum , concludunt , quia pauci ingenii acumine, rerumque penetratione omnati reperiuntur, qui varios vocabulorum significatus teneant; idcirco homines pii , religiosi in eum prolapsi sunt errorem , ut crederent, omnes Theatrales 1cenas proscriptas esse. Verum , ut mea praefert opinio, nec profunda r euatione, nec acri ingenio opus isthic est: 1 ed quisquis vel 4evioris armaturae , colligere valit, P tres Sanctos utrumque representationis genus detestatos esse. ljque evidenter constat ex sol is recensitis principiis. Ultro fatemur , v hementius invectos fuisse Patres in 1brdidissilvias Mimorum, & Panis tomimorum actiones faedillimamque Neretricularum nuditatem, in adulteria, in masculorum concubitus, in fornicationem. Q.iid inde Propterea ne non improbarunt interiores voluptates, cogitationes pravas, tactus impudicos, Oscula obscena Propterea ne non improbarunt vel ipsum in haec prolabendi periculum Vlu. At ne parum uni versalis, minusque praecisa videatur responsio,ex ipsisPatribus diluere objectionem lubet.Nec enim nova est opinpositio isthaec ; sed in omnium Poetarum, voluptatunique amatorumore semper fuit. Cum enim homines ardentissimo voluptatum , gaudiorum. atque oblectationum desiderio afficiantur, virea, conatus

76쪽

que omnes Gerunt, ut licitum evincant, honestumque, quod impotenter cupiunt, S appetunt. Audiamus Tertullianum ipsum , qt: iUmnia, quae nunc pro Comoediarum honestate inerri subtiliter solent, acutissime sibi opponit, eademque diluit. β amsapiens inquit c. ii. ) argumentatrix sibi videtur ignorantia Bumana , praesem sim eum aliquid ejusmodi se gaudiis, fratribu aeculi metuis amittere. Porro ad obiectionem his verbis respondet cap. xxv II. Sint dulcia licet, O grata , o simplicis , etiam honeso ραπώμ. An non est ipsaniet objectio e Au es responsum .) Nemo benenum temperat felle, elleboro ; sed condisii pulmentis , ct benes oratis, purimum duuibus id mali injicit . ita di diabolus lethale, quod eonficit, relus Dei gratissimis, di occeptissimis imbuit. Omnia HID seu fortia ,seu honesia , seu sonora , seu conoro, seu subtilia , proinde B

Be , se Iisillicidia meliis de ranunculo Penetato: nec tanti gulam Diacius voluptatis , quanti periculum. IX. Satis superque haec forent pro objectae difficultatis resoluti

ne . Uerum ut magis veritas splendeat, & rimae omnes ad persu-gium occludantur, alios cavillos, di technas recensere juvat, quibus voluptatum amatores vel ipso Tertulliani tempore velum ho- nellatis comoediis praetendere contendebant. Sint, inquiebant illi , Spectacula impudica, immodestae comoediae : nos probe honesteque

eisdem fruimur. Respondet Tertullianus cap. xi v. Nam, di siqui modeste, probe Spectaculis fruitur pro dignitatis, vel aetatis, vel etiam natur. Iuc conitione , non Ismen immobilis animi es sine ιaelia si iri tui passione. Nemo ad voluptutem venis Ane adfectu , nemo adyectum fine casibus Dis patitur. ί casus incitamenta sunt adfectus. Quod si quis obfirmate perneguare vellet, se nec passionen aliquam , nec adfectum , neque adlactus consequutiones , casus nempe, animaeque ruinam, neque voluptatem ullam in Theatris experiri , hunc alia via aggreditur Tertullianus , reumque stultitiae damnat , quod eo conveniat , ubi nihil saporis percipiat,

nihil commodi. Ccterum, si cesses adfectus, nulla es via tas ;σ es reus jam lue vanitatis , eo conveniens , ubi nihil consequitur. X. Tria alia principia ἱ quae Tertullianus adhibet adversus Spectacula, brevissime perstringam . Primum. Fingam , te nullo adfectu nulla prorsus tangi voluptate : reus nihilominus criminis es, quod

C aliis

77쪽

18 DissERTATIO PRIMA aliis peccantibus adsis, conniveas , tuaque praesentia veluti adjutri ces porrigas manus. Nobis inquit Tertullianus cap. xi v.) fatis non

est, si ipsi nisii luis faciamus, nis talia Deiensibus non confera

mur . Si furem . . . . videbas, concurrebas cum eo. Utinam ne in scinculo quidem cum tuis moraremur: sed tamen in Iccularibus separamur, quia saeculum Dei es, saecularia autem diaboli . Secundum . Poetae in suis comoediis, tragoediis, & tragicomoediis vix quidquam

sinplicis veritatis absque falsitatis mixtura efferunt. Grandia pomtenta , miracula, fabulosa inventa, eaque omnia, sive vera, sive falsa, confingunt, quae admirationem excitare , mentem animumque defigere, spiritum commovere posse existimant: atque iis fucis ,& figmentis delibuta propinant, illarumque figurarum , troporum , digrestion uinque coloribus depingunt, quibus pollini sensim . & delicate omnium appetituum turbam ciere, affectum ,amorem , iram , indignationem , prout varia refert repraesentatio , concitare. Quia de actoribus dicam , qui Poetarum commenta populo elaborato artificio referunt: qui nunc amorem , modo iram, nunc lacrymas , modo laetitiam , nunc spem , nunc desperationem vafre simulant ,

ct ementiuntur . Licita ne Christianis haec ξ quibus sermo simplex , & ingenuus sit oportet, praecipiente Christo et fit autem sermo vester : es , es: non , non: Matth. s. P. 37. Hoc quoque argumento utitur Tertullianus, ct latius Augustinus , ut infra patebit, ad improbanda Spectacula. Inquit enim Tertullianus cup. xXI II. Jam v ro sum opus personatum, fucro, aπ Deo placeat, qui ρmnem simia litudinem Exod. 2 o. vetat fleri: quanto magis imaginis De amat fessum auctor veritatis; a Berium est apud tuum, quod fingitur . Proinde vocem sexus, aetates mentienteι, amores, iras,gemitus Iacomas ad erantem, non probabit, qui omnem Θ crisim somnat . Haec poeticam artem non absolute, sed in hunc adhibita finem, hi Gque mendaciis pollutam , damnat . XI. Tertium Tertulliani principium istud est. Sint Specta Ia , quae propugnas, licita, ct honesta quod tamen falsum omnino est )-Nihil praeter castitatem , pudorem, verecundiam, scelerum detestationem, amoremque virtutis redoleant . Non ob id licet Christian is illuc adire . Quoniam superest adhuc innocentiae, seu castitatis offendiculum. Quodnam ξ est congressus hominum S mulierum , quae SPectacula, α Theatra amant, ceu Opportunam una con-

78쪽

DE SPECTACULI s CAP. III. Is

veniendi occasionem . Illuc passim concedunt, non tam ut commenta poetica audiant, comoedosque respiciant, quam ut tu mutuam

coeant societatem: quisque illic Poetain Actor: & quaeque Poetria,S Actrix. Nonne experientia constat, in vestium splendore , in vultus pigmentis, in colloquiis alIegoricis Theatrorum spectatores comoediis simillimos esse λ Anne isthic describam mulierum artificia , quibus , antequam ad Theatrum pergant, caput suum, speculum

considentes, vexant, capillos contorquent, nec ferro, nec igni parcentes, ut crinitae , cincinnatae, S cristatae appareant, pulverem serunt, odores, S unguenta adjiciunt: vultum si pulcro nativo colore Ornatum habent, qua diligentia naturam adjuvant, si desormem , qua arte, quibus fucis, S pigmentis Dei imaginem polluentes non immutant, falsam & illudentem ementientes pulcritudinem PQuid de universo corporis ornatu: Quid de muliebri virorum scultu dicam ξ Quoniam adeo effeminati tandem evaserunt , ut

femellis , nec in vestium vanitate , nec in Odorum fragrantia quidquam cedant. Hoc ergo pomparum, vanitatumque exqui to apparatu ad Theatrum incedunt , una conveniunt, oculis ludunt, gestu, & lingua loquuntur: dulcissima amicitiarum laedera ineunt, foventque tenerrimis colloquiis, quibus libidinum scintillas excitant, concludit Tertullianus cap. xxv. Immo In OMNI Spectaculo nudum magis SCANDALUM occurret, quam ipse iue mulierum , ct virorum accuraιior cultus, ipsa consenseo et ipsa in opor hus aut conspiratio, aut disensio inter se de commercio Icintilla l l bidinum conflabellant . Nemo denique in Spectaculo ineundo prius

cogitat, nis videri, O videre . In omni mulierum,& virorum conve satione extra ipsa Theatra, ct Spectacula, haec omnia contingere possunt, tu inquis : & ego MO, reapse plerumque contingere, si coninversatio frequens sit, di familiaris . Sed quid inde Istud ego argumentum in medium protuli, ut evincerem , Tertullianum Spectacula omnia detestari non ob id tantum , quod confictis Numinibus dicata sint, quod idololatriam sapiant, quod Mimorum & Pantomimorum gesticulationibus inquinentur: sed potissimum ob caetera, & potiora momenta, quae descripsimus. Quin nec Tertullianu , nec caeteri Patres aeque exprobrant Christiani, idololatriam , vel periculum in eamdem prolabendi, ac exaggerant crimina impudiciatiae, libidinum, omniumque virtutum contaminationem . Ex ha

79쪽

eto DissERTATIO PRIMA

omnibus Tertullianus colligit conclusionem , quae Christianae professonis summa est, nempe Christianorum oblectationes, delicias , S spectacula esse sanctitatem vitae, integritatem morum , carnis conflictationem , jejunia, lacrymas, cilicia , delictorum poenitentiam , voluptatum, & ipsius Mundi contemptum : soli vero Deo, ceu nostrae felicitatis centro, adhaerere, & ipsius extremum adventum commeditari. Nosrae coenae inquit a cap. xxvi II. usque ad fine n xosrae nuptiae nondum sunt: non possumus eum illis discumbere , quia xte illi noliseum. VDUtis disposita res es, nunc tui Mtantur, nolconflictamur. Seculum inquit Dan. I; gaudebit, vos tristes eritis is Lugeaαus ergo, dum Ethxici gaudent, ut quam lugere caeperint , gaudeam I, ne pariter nunc gu&dentes , tunc quoque pariter is eamus . Detieatus es Chrisiane , si di in seculo voluptatem concupiscis , iam mo niniam fultus,ρ hoc existiMas voluptatem adem cap.xxix. uiae enim jucundius , quam Dei Pistris, Domini reconciliatio , quam

zcritatis revelaIio, quam errorum recognitio , quam tantorum retrocrin inum venia λ Euc major voluptas , quam hastatum voluptatis , quam semia totius contemptas, quam vera tiberim, quam conseientia integra .... Huc Poluptates, barc Spectas ala ciri anorum ,ycincta ., perpetua, graivisa. . . . Item cap. xxx. auale autem Spectaculum in

roximo es adventus Domini jam indubitati , iamsuperbi, iam trium-sbantis e βuae tua exultatis Angelo um, fuc gloria resurgentium a Sanctorum ὸ salo Regnum exlxde jusorum uualis Cipitas nona Ierusalem AI enim supersunt alia spectacula , iue ultimus, ct perpetuus judicii dies, iue nationibus insperatur, ille derisus , eum tanta secuti vetusia1, ct tot ejus natiphaies uno igne haurientur. Que tunc Spectaculi latitudo id is irer ὸ Gid videam e et bigaudeam . , ubi exultem inpectans tot ae tantos Reges , fui in Caelum recepti nuncioboni r , cum ipso Jove, ipsis suis resibus in imis tenebris congemiscentes λ Bem I resides , perjsuntores DomiMicisanguinis saevio-νUM , εὐ- i conir a arisiaxos saepicruxi, flammis insultantibus Iiquescentes ὸ Praeterea Sosicntes suos Philosophos coram disipulis suis una consuraxtibas erubesentes , quibus aeuia ad Deum persine in

Tei adebant, quibus animas aut aulias, aut non in ρνfria corpora redisuras adyrmabant E Etiam Porsas non ad Rhadamanthi , nee ad

80쪽

nne H riones e noscendiflutiores multo per se 'em: tunc se Ian- I auriga in flammea rota totus rubens: tune XViei contemplandi non inramnasiis, scd in igne iaculati : nisi quod ne tune quidem ilios velim 7 Vos, ut quι malim ad eor potius conspectum Jnsatiabilem com ferre , qui in Dominum desaevierant. His est ille dicam i fabri, aur uestiariifilius, Sabbati destructor, Samarites, ct daemonium habent . Hic es, quem aJuda redereisis , his es itae arundine, Iaphis dioerberatus, sputamentis dederaratus, fel , ct aceto potatui. Hic es, quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur,

vel hortulantis detraxit, ne laetaeae suae frequentia commeantium t derentur . Ut talia spectes, ut talibus exultes, qui tibi Praetor, aut

Consul, aut Eucstor, aut Sacerdos de sua liberalitas e praesabit e Et tamen hce jam quodammodo habemus per fidem, spiritu imaginante

repraesentata. Caeterum, qualia Hu fiunt, quae nec oculus vidit, ne auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt Z Credo circo di areaque coea , ct omni stadio gratisrs. X u. Haec licet paulo prolixiora, transcribere volui, quoniam haec sunt sacra priscarum aetatum monumenta, ad quae Oculos con vertere ; haec sunt Christianae ReIigionis principia , ad quae animum intendere debent quicumque de moribus disputare gestiunt Chrisianorum . Qui vero haec tota mentis indagine commeditari non est assuetus, eaque alta memoria reposita non habet, satis dissicile , quid Evangelicae integritati congruat, quidve repugnet, decernet. Porro ut hanc civinam scientiam asequamur, praeter ingenii acumen, mentis vastitatem, vimque penetrandi, & omnia ad vivum resecandi, jugibus precibus , atque caelesti illustratione opus est . Tertullianus omnia Spectacula mundana exterminare, minime ve ro tantum de superstitione, de Idololatria, aliisque criminibus purgare conatus est. Et Spectacula, & Theatra caelestium arcanorum Christianis aperuit, ut illuc omnes cogitatus suos dirigant. Conforas nunc , velim , Spectacula, quae Tertullianus Dei servis contemplanda proponit, cum tragoediis, & comoediis illis,quas modestiores comoedi peragere hodie dum solent . Deinde collige, tantum ne invicem distrepent, quantum lux a tenebris XIII. Tatianus S. Iustini Martyris Auditor in oratione quae in operum S. Iustini calce extat,ait,quod Histrio sit praeelararum actionum calumniator, adcinerit promator, insanc avaritia commenda-

SEARCH

MENU NAVIGATION