Statuta synodalia Dioecesis Metensis

발행: 1820년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS. ARTICU Lus I. SAcRAMENTO Baptismi succedit aliud, quod 1 san tis Ρatrihus nunc Confirmatio, nunc manus impositio, vel Sacramentum chrismatis aut unctio appellatur: in quo quidem datur plenitudo Spirissis Sancti cum omnibus multiformis gratiae donis ; ut qui regenerati sunt ad vitam, confirmentur et roborentur ad pugnam , indutique armatura Dei, possint stare a versus insidias diaboli, resistere in die malo et in omnibus persecti stare i). I I. Moneant itaque Pastores, quam multis gratiis illi se Priverit et quam male in seipsos peccent, qui hoc SaCramentum negligunt. Nos vero, pro officio nostro, nulli desideranti deerimus, et eadem diligentia qua coepimus , quantum Poterimus, Deo juvante, Eph. 6. I .

72쪽

perseverabimus in singulis Dioecesis nostrae partibus confirmandos sacro chrismate ungere, atque super eos manus imponere, ut accipiant Spiritum San tum. Ad pretiosa ejus dona Praesertim pueri tempore Opportuno disponantur. Illis explicetur instructio de Sacramento Confirmationis, per interrogationes et responsiones, quam typis mandari curavimus. III. Expedire duximus, pueros ad Confirmationem non admitti uisi post primam eorum communionem, considentes eos tunc intelligentia, doctrina et pi tate magis probatos, certiorem inde et uberiorem Ductum esSe Percepturo I V. Praemoneantur Confirmandi , eum qui peccato mortali inquinatus, et non contritus nec ConseMus, ad hoc Sacramentum accedit, Sacrilegii reum esse.

Consuetudo hujus dioecesis invaluit, ut consi maudis non dentur patrini nec matrinae.

V I. Non est praeceptum, sed pietatis meritum, jejunos ad receptionem Confirmationis accedere. VII. Non confirmabuntur nisi illi qui a Pastore suo

73쪽

praesentabuntur, in manibus schedulam habentes ab eo subscriptam, in qua inscriptum sit Praecipuum nomen quod illis in Baptismo datum est. V III.

Pastores qui pueros ad Confirmationem comita tur, advigilent ut ii praesentes sint ab initio caeremoniae , et non solum chrismationem, sed primo manuum impositionem accipiant cum utraque ad validitatem Sacramenti necessaria reputetur. I X. Ad primam tonsuram praerequiritur receptio h jus Sacramenti.

In registris parochialibus inscribenda sunt nomina, eorum qui Sacramentum Confirmationis receperunt, ut, Prout expedierit, innotescat quibusnam sit co IarumaS.

74쪽

TITULUS VII.

DE SANCTISSIMO EUCHAR STIAE SACRAMENTO.ARTI cutius I. EA quae de sanctissimo Eucharistiae sacramento dicturi sumus, melius auspicari non Possumus quam per sancti Womae expositionem. Nullus enim san torum Patrum accuratius et praeclarius de hoc inensibili risterio disseruit. O pretiosum, inquit, et admirandum convivium, salutiferum et omni su vitate repletum i quid enim hoc convivio pretiosius esse Potest, in quo non carnes Vitulorum et hircorum , ut olim in lege, sed nobis Christus sumendus proponitur, Verus Deus ' Quid hoc Sacramento mirabilius , in quo Panis et vinum in Corpus et Sa guinem Christi substantialiter convertuntur, ideoque Christus, Deus et homo perfectus, sub modici panis et vini specie continetur, et a fidelibus manducatur rNullum etiam Sacramentum est illo salubrius, quo Purgantur peceata, Virtutes augentur, et mens Omnium spiritualium charismatum abundantia impinguatur. Suavitatem denique hujus Sacramenti nullus digne exprimere sufficit; per quod spiritalis dulcedo in suo sonte gustat , et recolitur memoria illius,

75쪽

quam in sua Passione Christus monstravit, maeo lentissimae charitatis. Unde, ut arctius hujus chamatis immensitas fidelium cordibus infigeretur, in ultimi cinis hoc Sacramentum instituit, tanquam Ρassionis suae memoriale Perenne, figurarum veterum impletivum, miraculorum ab ipso factorum maximum, et de sua contristatis absentia Solatium singulare.

Doceantur ergo assidue fideles de summa digni. tate inestabilis hujus Sacramenti, de exhibenda illi adoratione eadem, quae Vero Deo debetur, de desiderio consequendi tot tautasque inde profluent grasias, de reverentii et sanctitate , qu1 ad illud ac- Cedendum est. Duo maxime attendant quae sine grandi piaculo omitti nec separari possunt. I' Sacramentum recipiant. Nisi enim, ait Christus Dominus, manducaveritis caruem Filii hominis et biberius ejus Sanguinem , non habebitis vitam in vobis i . a Probet seipsum homo, ait Apostolus. Qui enim ma

ducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini 0 . III.

Prima Dominica Quadragesimae et Dominica ri sionis publicetur in pronao decretum Concilii Lateranensis quarti, a Concilio Tridentino renovatum, de annua confissione et de communione Paschali, et i) Jo u. 6. 5έ. a) 1 Cor. 1 . 29

76쪽

moneatur populus christianus, quod , etsi jam non urgeantur poenae contra delinquentes latae, nihil idcirco de vi et obligatione praecepti detractum sit. I V.

Propter consessariorum raritatem et penuriam, qui fidelium desiderio non sufficiunt, extendimus temP-gommunionis paschalis a Dominica Ρassionis inclusive, ad Dominicam secundam post Pascha etiam incli

Praecepto communionis paschalis non satisfacit , qui extra suam parochiam sine rationabili causa, et Pastoris Vel Episcopi licentia, sanctam Euch ristiam recipit. Qui toto tempore paschali pro ter negotia sua in itinere detinetur, ei permittimus ut pro Paschate confiteatur et Corpus Christi reci

piat in extranea parochia , ubi sistit. V Ι. Qui legitimis rationibus impeditur, ne praesiXO tempore Paschatis praeceptum adimpleat, potest post Pascha differre i praevenire autem, laudabilis dii

gentiae est.

viatico resectus est, adhuc ad communionem Paschalem suo tempore tenetur; aegrotus vero, qui tem-Pore Paschali viaticum recipit, eo ipso satisfacit Praecepis communionis paschalis.

77쪽

VIII.

Redarguenda est crassa ignorantia vel potius impietas eorum qui arbitrantur communionem paschalem sibi non esse praetermittendam, quamVis nousint rite dispositi: quasi vero per qualemcumque, etiam indignam et sacrilegam communionem, possit Praecepto divino et ecclesiastico satisfieri. Idem di tum esto de annua consessione. IX. Sicut corpus paue materiali, ita anima spirituali cibo saepe reficienda est, nihilque ad sanctam et inculpatam Vitam magis conducit quam coelestis hujus Panis frequens manducatio. Apostolicis temporibus Meles illo recreabantur saepissime, et ideo tantis

virtutibus eminebant, tantam sortitudinem adversustentationes et Persecutiones exhibebant. In ista vero Pessimorum Saeculorum faece, adeo modica est fides , adeo refrixit charitas multorum, ut vix semel αanno tam salutare sumant subsidium. Inde hoe --

periuntur, de quo queritur rex Propheta i aruit cor meum, quia oblitus sum comedi re panem meum- 1 Sic jejuni deficiunt in via mandatorum Dei, et ii nestis lapsibus in praecipitium ruunt

QuaPropter enixe adhortandi sunt Christi fideles , ut frequentius, pro cujusque majori devotione Qt per i) Psai. iob. 5.

78쪽

sectione, ac saltem in solemn bus sestis, ad sacram Raensam Pie accedant. XI. Felices animae, quae sic vivunt ut quolibet mense, feliciores quae sic vivunt ut singulis he domadis , felicissimae quae r) sic vivunt ut quotidie mereantur Panem eucharisticum accipere. Hae vot implent sacrosanctae Synodi Tridentinae, quae optat ut in singulis Missis fideles adstantes non solum AP rituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae Perceptione communicent ca . Porro has coelestes animas discernere et dirigere, hoc opus, hic labor est sagacium consessariorum, et in viis Domini exem

citatorum.

Juxtὲ antiquam Ecclesiae consuetudinem, S charistia administretur, quantum potest, intra Μisarum solemnia, Potius quam ante vel post celebratam Missam. XIII. Non licet cum ciborio eos benedicere, qui ad sacram Unaxim intra vel extra Missarum solemni

accedunt.

Pastores, in praeparandis ad primam communio- i S. chrys. H Sess. 22. o. 6-

79쪽

nem pueris, omnem curam et diligentiam impendant, non per aliquas tantum hebdomadas, sed . tenerioribus annis opus tanti momenti auspicentur, ut pueri pro legitima discretionis aetate, christiana doctrina imbuti, morum disciplina informati, toga innocentiae conservatae vel reparatae induti, probati et digni ad mensam Domini admittantur; in hacaenim magna et totius vitae praecipua actione positum

est faustum suturae eorum conversationis ex aeterna salutis Praesagium.

Haec pia caeremonia peragatur cum maxima qua P erit Solemnitate; ut tam sanctae actionis memoria Puerorum animis altius imprimatur. , ipseque Pompulus religiosi majestate moveatur et sedilicetur. EMbortatio sit brevis, movendis animis idonea, et tanti operis dignitati congrua. Renovabuntur vota Mytismi mane aut Vespere , prout Pastor OPPOrimum

judicaverit. Ante Missam cantabitur hymnus Uem, Creator. Fiet expositio et dabitur benedictio SS. S cramenti in Missa et Vesperis. Omuia per gratiarum actionem et hymnum Te Deum complebuntur. Haec vero Solemnitas, cum expositione et benedictione SS. Sacramenti hymnoque Te Deum, semel tantum iis anno Permittitur, XVI. Optamus et Pastores adhortamur ut laudabilem consuetudinem aliquarum parochiarum imitentur,

80쪽

in quibus pueri primam suam communionem anu. sequenti cum novis mensae sacrae participibus ren vant. Haec solemnis renovatio bona eorum propositaeonfirmat, pietatem corroborat et gratiam resuscitat, qua vires adduntur ad pravos cum aetate Crescentes appetitus coercendos.

Prohibetur, sub interminatione suspensionis, ne ullos Pastor vel Sacerdos puerum extraneae parochiae ad primam communionem sine proprii Pastoris aut Episcopi licentia admittat.

Ante venerabile Sacramentum lampas diu noctuque luceat et ardeat, ac si obstet magna Ecclesiae PauPertas, saltem intra divina officia. XIX. Sancta Eucharistia in tabernaculo mundo sola se Vanda est, quod tentorio exterius opertum, et Pannococcineo intus vestitum sit; ciborium Vero in quo reconditur, velo serico superinduatur.

x X. Singulis saltem mensibus, et saepius, si loci humidi,tas id requirat, sacrae species renOVentur, et noVarum hostiarum consecratione peracta, Veteres et earum fragmenta ὲ Sacerdote reverenter Sumantur.

XXI. Comparetur in singulis parochiis vasculum rotu

SEARCH

MENU NAVIGATION