장음표시 사용
61쪽
longioris seu dissicilioris visa, aut cujusvis occuptionis , vel etiam morbi contagiosi et pestilentis; r Putantes quod , si quem, ipsorum negligentia vel ignava, salutis auxiliis fraudatum ex hac vita migrars contigerit, sanguis ejus de manu eorum requiratur s . Se promptos igitur et faciles exhibeant, sua libentissime impendant et se ipsos superimpendant ca
Ρarochianos suos moneant, ut, clim aliquis in modi hum inciderit, statim eos de ejus statu certiores 1 Ciant i non Vero, ut saepe nimis, ad ultimum sere ag nem ProcraStinent i unde evenit ut aegroto non possit tempore opportuno Succurri. XVα Non Praesumant, excepto mortis articulo, extis limites suae parochise, sine Pastoris loci aut nostis speciali licentia, Sacramenta administrare Vel qualem- eumque jurisdictionem exercereis
XVI. Ne dent Sanctum canibus: ca) peccatores publicos
qui in crimine notorio vivunt, qui artes illicitas exe eent , ad Sacramenta non admittant, donec publica Praebeant conversionis indicia. In casibus difficit i) Eaeoli. 3. as. η Μati. 7. 6. α) a Cor. 12. 13.
62쪽
bus, ubi de publicitate non ceris constat, caute et Prudenter Procedant, nosque, si res moram Patiatur , vel delegatos nostros, pro majori opportunitate,
dignus est operarius mercede sua. I) Hortamur igitur Parochianos, ut corde magno et animo volenti suum Praestent Pastoribus honorarium. Ρastores Vero ipsos etiam hortamur, ut quae gratis acceperunt, gratis dent dispensatores 'steriorum Dei. 3 Avaritia, quae est idolorum servitus, sanctae Religionis ministerium non polluat neque inhonoret. Absit ut a pauperibus aliquid accipiant, et quidem quoad oblationes, quas Pise consuetudines Vel jus ipsum illis assignant, Sine ulla cupiditatis specie vel suspicione se gerant. Μe minerint satius esse ut debiti jacturam saciant, quam ut repetitione quantumvis legitima animos offendant et avertanti nihilque Ρastorem magis commendare et ei populos devincire, quam cum Vident eum non
quae sua sunt quaerere, sed quae sunt Iesu Christi. XV ΙΙΙ.Singuli actus baptismi, matrimonii atque etiam
ecclesiasticae sepulturae in registris, quolibet ineunte anno ad ipsos mittendis, inscribantur diligenter, cum i) Cor. 9. 13. 3 Μati. I P. I. a) ι Tim. 5. 18. H Phil. a. 21.
63쪽
circumstantiis competentibus et subscriptionibus G in facientibus. Omnia scribantur sine ulla interruptione, litura, interlinea, nota arithmetica seu chrifro. Si quid omissum sit, addatur in margine , cum approbatione et prima littera subscriptionum, vel in fine actus ante subscriptiones. Si quae verba obliterari vorteat, eorum numerus notetur Pariter in margine vel in fine actus. Si quis eorum ad quos sub cribere pertinet, scribere nesciat, ejus rei mentio siet. Omnes praedicti actus conficiendi sunt sub duplici exemplari; unum anno elapso ad cameram ePi-COPalem mittetur, alterum in domo parochiali remanebit et accurate custodietur.
DE SACRAMENTO BAPTISMI. ARTICU Lus I. CUM ex verbis Christi Domini et Ecclesiae catholicae traclitione constet Baptismum in lege Evangelica esse neCESSarium necessitate medii ad salutem, et siue eo Cepto vel in re vel tu voto, neminem, nec ipsos
quidem insantes , posse introire in regnum Dei i , i soau. 3. 5.
64쪽
Oeendi sunt populi, quanti sit momenti recens natorum saluti sine mora providere, et quam redarguenda negligentia, ex qua insans sacro lavacro non ablutus moreretur. II. Fons sacer sub operculo et sera diligenter servetur. Sabbato Sancto et vigilia Ρentecostes, Veteres aquae in piscinam projiciantur, et novae sonti per Pastorem vel alium in sacris Ordinibus constitutum mundato infundantur et ritu praescripto Consecremtur. Si videantur non sussicere, addatur aqua non benedicta in minori quantitate. Si vero omnino deficiant vel corrumpantur, no se aquae ritu C Secrentur , qui extis Sabbatum Ρaschae et Ρentecostes
in Rituali Μetensi praescribitu III. In Baptismi administratione adhibeatur ad insundendam aquam cochlear seu Vas uni huic sacro usui destinatum. Ne fiant unctiones intincto pollice, sed stylis seu bacillis ex stanno vel argento in eum usum comparatis, qui singuli in singulis unctionum sincrarum Vasculis recondantur.
IV. Nulli, nequidem Pastori, liceat in domibus pria vatis, vel sacellis domesticis aut etiam in Ecclesiis , in quibus sacri sontes non existunt, sine nostra licentia, insantem baptisare seu, ut aiunt, assecurare, nisi praesenti mortis periculo subjaceat.
65쪽
Baptisandis non imponantur nomina prosana quae gentilium memoriam reserent, nec ea quorum cum cognominibus conjunctio ridicula sit; sed nomina Sanctorum et eorum praecipue qui a Christo nato Vixerunt; ut quorum nominibus insigniti fuerint, virtutes imitentur. VI. La registris parochialibus, baptisatorum et pare tum, Patrini et matrinae nomina, cognomina, status et domicilium, necnon dies, mensis et annuS n tivitatis et Baptismi baptisatorum sedulo inscriba tur. Pater, Si Praesens est, Patrinus et matrina subscribant. Si plures gemelli baptisentur, totidem distincti actus conficiantur. Μagna prudentia et ca tione reus est, praesertim cum filii spurii baptisantur, ne quid nimis in actibus scribatur, quod familiarum honorem offendat.
Unus ad summum Patrinus et una matrina insa tem e sacro sonte suscipiant.
Ad hoc munus non sunt admittendi infideles, haeretici, peccatores publici, nec pueri qui usum rationis nondum habent et praecipua Religionis christianae mysteria ignorant.
66쪽
IX. Improbamus, quod sacerdotes et clerici sacris O dinibus initiati, patrinorum officium obeant, nisi gravibus de causis et ex nostra licentia.
Moneantur patrini et matrinae de suis obligati lassius ergὲ suos filios et filias spirituales, pro P
bus se fidejussores apud Deum constituerunt, DeC- non de cognatione spirituali, quam cum eis eorum que Patre et matre contraxerunt: et haec cognatio,
si quis vices gerat patrini absentis, idem dictum
esto de matrin1 non a procuratore, Sed a Solo P trino ut tali designato contrahitur. Ista autem P trini per alium repraesentatio cum utriusque ---xibus in actu baptismali est reserenda. XI. Patrinus et matrina, qui infantem, domi in casu necessitatis sine Caeremoniis ablutum, inconsulto sorte suscipiunt, praedictam affinitatem non contrahunt. XII. Pater vel mater proprium infantem extra necessitatem baptisans , propter eamdem inde c--
tractam affinitatem, excidit a jure conjugali. XIII. Sciant catholici sibi non licere insantem, qui a
67쪽
ministro haeretico baptisatur, nec Per se neque Per
Saepe exponant Pastores Paroiniauis suis ritus Ba tisini essentiales, Pro casu necessitatis, et imprimis satagant ut eos Probe calleant obstetrices, quibus baptisandi necessitas ex ossicio saepe saepius incumbit, eaeque formam Baptismi non alia quam vulgari lingua pronuntietat. XV. Infantes exposititii baptisentur sine conditione quidem , si nulla circa eos inveniantur collati Baptismi indicia ; sub conditione vero, si dubia et probabilia tantum et non omnino certa deprehendantur. x VI. Cum experientia compertum sit, mulieribus pra sertim et ipsis etiam obstetricibus non Plenam et integram fidem habendam esse , utpote quae tu barae et Vix sui compotes, cum in urgenti periculo baptisant, haud satis sciant, hene an male fecerint, et quidem temerarie et salso aflirment se omnia rite Peregisset in his casibus Baptismus est sub conditione iterundus , quoties desunt testes fide digni, qui nihil
necessarii omissum esse confirment.
MOneantur obstetrices catholicae, quod sibi non liceat haereticorum insantes ad eorum Baptismum deferre.
68쪽
Cum insans propter mortis periculum domi abi tus est, caeremoniae Baptismi in Ecclesia supplendae sunt, totius rei mentis in registris parochialibus facienda et distinguendus dies Baptismi collati a die
caeremoniarum Suppletarum. Quod si caeremoniae solae sine iteratione Baptismi suppleantur, patrinus et matrina monendi sunt, se nullam cognationem Ubritualem coutrahere.
Μatribus, nutricibus et aliis quibuscumque sub gravi piaculo prohibetur, ne cum insantulis in eodem lecto decumbant ob Periculum suffocationis. X X. Cum in thoro immaculato et in Partu legitimo nulla sit culpa nec immunditia, Puerperae non india gent purificatione, nec ulla lege ab ingressu Ecclesiae prohibentur, donec purificentur. Attamen juxia
laudabilem Ecclesiae consuetudinem, cum a Puese peris primum domo exeunt, ad Ecclesiam Parochialem se conserant, Deo gratias acturae, ei inua tem oblaturae, et a proprio Pastore aut ab alio S cerdote , ex istius licentia, benedictionem accepturae. Benedicen dae non sunt illae, quas constat ex illicito concubitu peperisse, nisi matrimonium fuerit sub . Secutum, nec eae quarum infans sine Baptismo mortuus , vel ab eis in lecto suffocatus sit.
69쪽
XXI. Ut filii Catholicorum adulti ad Baptismum admi
tantur, eadem media sunt adhibenda, eaedem pro aetate congruae dispositiones exigendae, quibus adulti baptietati ad primam communiouem Praeparantur.
XXII. Cum, iuxta fidem catholicam, Baptismus a mini tris haereticis collatus sit validus , haeretici qui in
Ecclesiae catholicae gremium redire desiderant, nunquam sunt rebaPtizandi, nisi certo constet sormam Baptismi vitiatam in eorum secta adhiberi; sed ant quam ab haeresi absolvantur, debeut in doctrina catholicli hene instrui et probari an sincera sit eorum abiuratio et vera conversio. Utrum omissae in eorum baptismo caeremoniae supplendae sint, consuletur EpiscOP .
Quod attinet ad Baptismum adultorum infidelium et Praesertim Judaeorum, qui religionem christianam amplecti postulant, res est gravis momenti, in qua
maxima cautio est adhibenda, et non nisi consulto Episcopoprocedendum.Ρraeparandi sunt catechumeni ad Sacramentum regenerationis eodem modo quo lapsi post Baptismum ad Sacramentum reconcilia tionis. In eis requiritur non tantum fides quae do trinam christianam credat, sed fides quae per char tatem operatur i ita ut sincera cordis conversio et
70쪽
totius vitae institutio omnem simulationis et incon tantiae suspicionem excludant.
Adhortandi sunt fideles ut anniversarium Baptismi diem pie celebrent, Vota quae Deo VOVerunt ren vent et Sacramentorum receptione confirment. Israelitis ab aegyptiaca servitute liberatis sic praecepit Μoyses: habebitis hanc diem in monumentum et celebrabitis eam solemnem cultu sempiterno 1 . Quanto potiori jure Christiani memoriam diei, in qua per gratiam baptismalem a daemonis imperio redempti sunt, recolere debent. Iisdem pietatis oporibus celebrent diem festum Sancti, qui illis in
Patronum datus est, et Per sedulam. ejus virtutum imitationem, nominis et Patrocinii diguos se praestare Studeant. i Exod. IS. 24.
