Andreæ Matthæi Aquiuiui ... Illustrium, & exquisitissimarum disputationum libri quatuor quibus omnis diuinæ, atque humanæ sapientiæ, præsertim animi moderatricis musicæ, atque astrologiaæ, arcana, in Plutarchi Chæronei De virtute morali præceptionibu

발행: 1609년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DISPUTAT DE VIR T. MOR. LIB. III. x r

sas apud antiquos erat seipsem occiderer Graeci Aiacis corpus humi deposiverunt, Calchante ita censente, quoniam impium videbatur, ut daretur igni,qui mortem sibi consciuerat. Accedit praeterea ratio,quod si sibi iniuriam faceret, qui seipsum occidit, tunc unus Nidem ellet alius a se: quod si consequens est dissentaneum, erit etiam antecedens, quia si aliquis sibi iniuriam facit, profecto ipsemet sua sponte ex clectione

ac prior aget,&patietur. Atiniuria fit a volente in nolentem. ergo v- num idem vellet'nollet: essetque ex consequenti alius a se. itaque nemo sibi iniuriam facit, nec patitur , nisii nuitus. Sed neque is, qui patitur se ab amica spoliari, absolute damnum patitur lubens: putat autem damnum illud esse bonum propter incontinentiam . ideo non quod malum est, sed quod bonum existimat, aequo animo fert. Pari modo neque is damnum patitur, qui minus,quam suaed gnitati conuenit, accepit: sed fortasse boni plus assequitur : nam saepenumero qui minus, quam par est, assumit, assequitur gloriam de honestatis laudem. Igitur neque is,qui sibi mortem eonsciuit, neque is qui ob intemperantiam laeditur, neque is qui minus accipit, sponte inauriam sitis inet. Plato contrarium sentit, ut non tum putet, quempiam posse sibi iniuriam facere: sed neminem iniuriam pati, nisi a seiplo. At Stoici neutrum admittunt,immo potius negant,poste modo aliquo inferri iniuriam sapienti: quippe cum sapiens non ignoret ea, quae in seipso sunt, Si quae non fiunt:

nouit enim,in se es le opinionem, appetitum,declinationem, conatum, S ea omnia,quae nostra opera efficiuntur: quae autem non eniciuntur nostra opera, in nobis non esse, vere sapiens putat. Cum igitur opinio Are iniuriam.

sit ex eo rerum genere , quae in nobis sunt, & opinio ipsa sit semper mcausa, ut aliqtiis assiciatu niuria, quoniam ipsa cit, quae irritat patientem : non potest id facerc in sapientem, nam sapiens non irritatur,neq; existimat,ea esse bona,aut mala, quae creduntur ab aliis, nec iudicat illud esseti upe, quod autumat vulgus , sed ea putat esse bona, quae tan' tum ad honestatem,*virtutem pertinent: mala autem solum, quae ad vitium,&ad id, quod aduersatur honesto. Socratem non irritavit opinio, quando fuit a quodam calce percussus , sed mirantibus qiaibusdam tolerantiam ipsius,respondit: Estne dicendus dies omo,s me caste petisse . Derisit etiam Xantippen coniugem, cum in ipsum lotium effunderet, quin potius dicterio iocatus: inquit, τι Muit e plueret, cum rurgi ante tonasset. Pu no etiam caesus insusurrauit tantummodo , Ini-- quum esse, quodnescirent homines, quando λ domo debeant gahat rodire . Dicet fortasse quispiam haec omnia illum contemnere debuisse, sed quonam pacto non accepit iniuriam sapiens hic oraculo iudicatus, cum iniuste fuerit a suis ciuibus condemnatus t Hoc loco oportet c, inquit Seneca, nos intelligere, saepenumero euenire posse, ut aliquis faciat iniu '

212쪽

riam mihi, & ego non accipiam, tanquam e villa mea quis rem sirripuat,quam in mea domo ponat,ille furtum faciat,ego nihil perdam.Nihil enim prohibetίait)ut aliquis nocens sit,quamuis non nocuerit,ut si quis eum ore tanquam Cum aliena concubat, adulter erit, quamuis illa adultera non sit. Declarat hoc postea, & ostendit exemplo. Possum inquit pedes mouere, ut non curram: currere non possum, ut pedes non moueam: possum quamuis in aqua sim non natare: si nato,non

possum in aqua non esse. Huiusmodi est hoc,de quo a tur: si iniuriam accepi, necesse est factam esse: si est facta, non est necesse , me iniuriam accepisse. Ait postea: nihil iniustum iustitia pati potest: quia non coeunt con traria, iniuria autem non potest fieri nisi iniuste: rursus, non habet,ubi sapiens accipiat iniuriam ab homine, sed nec a fortuna: quae

quotiescum virtute congressa est, par non recessit. Itaque fi damna, dolores, ignominiae,locorum commutationes, orbitates, dissidia sapietem circumueniunt,non mergunt denique sapiens omnia sic patitur, ut hTemis rigorem, feruorem aestatis, coeli intemperantiam, morbos, MCaetera,quae natura accidunt. Haec sparsim ille in libro ubi disputat: In sapientem non cadere iniuriam.

Qiddu ferant inter se Temperantia continentia.

CAP. XII. T de his fortasse diffusius, quam decebat, disseruimus i; nunc ad Plutarchum ipsum redeamus: qui affert diis

irentiam, contra quos agit,inter temperantiam&conti nentiam. Ait enimnunquam vir temperans se ab illece-ibris abstinereti si suapte natura eadem pars,quq cuperet, ipsa etiam iudicaret. Quare ea erit temperantia, cuius partem affectui obnoxiam,tanquam animal mansuetum freno obtemperans, ratio tractat,&quasi aurigatur,viens eo circa concupiscentiam, non quidem reluctant sed sponte temperamentum,&honestarem a cipiente. Continentia vero contra ducit quidem valida & superante ratione cupiditatem, non lubentem tamen neque obtemperantem, sed obliquam potius & rcluctantem,quasi sub plaga defreno coercet. quare per se certaminis atque tumultus plena est, ut Plato asserit, cum de duobus equis animae fabulatur, nam aurigam pro ratione finxit; & ut nonnulli aiunt pro appetitu gemino geminos equos,ut placidus equus& fieno obtemperans intelligatur appetitus rationi parens, quemadmodum ille , qui est excitatus ab ira, contumax vero equus appetitus

sit libidinis, qui:magis rationi repuguat. Assirmat hoc Aristoteles in libros D jugoo by Corale

213쪽

DISPUTAT. DE VIR T. MOR. LIB. HI. I

libro,quem de moribus scripsit: repugnυ e, Pam irae. Fabulam hanc Plutarctius in sentcntiam suam traxit, concinnavitq; pulchriorem, celitoreinq; equum tempcrantiae, at repugnamu fata n iis continentiae:quoniam Plato illum participem honestatis asset uit,&ro,ctae opinionis amicum, non egentem scutica,aut itimulis, scd cohorta is tione tantummodo alterum vero asperum, intortum , Consulumq; habitudine, de usq; adeo surdum, stupidum', ut necesic sit aurigae, eum vi inflectere,& os eius cruentarc, eum Q dchgere in imos poplites. Hac det causa Plutarchus dixit, alterum equorum placidum obtempcrant cinque freno, alterum asperum & contumacem, qui contra bene parcntes ium,iugum detrectat,& saepenumero perturbat aurigam,dum simul cauere is nititur,neauseratur ab impetu ruentis equi, contraque cius impetum,in contrariam illi. ad quam ruat partem, equum cogit adducere,anxius etiam, ne punicea lora cut ait Simonides) tibi e manibus ex- cutiamur. Quam ob rem non putant,continentiam in zzgram & per' eis, his sectam esse virtutem, sed inchoatam de mancam, nec plane ad perfectam mediocritatem redactam ex concentu, atqu&ta cordia deterrimi cum optimo: addunt etiani non esse Plane purgatam amputatione excedentis affectus. Purgatam vero, ac detersam nonnulli contend sit Pisu. a se esse virtutem,quando penitus ab extremis sic abhorret, ut extrema non 'reprimat cum aliqua difficultate, sed obliviscatur ipsorum , perinde ut nunquam illa fuissent. Nam temperantiacum sit utitus bene purgata, μιο non repugnat modo aliquo rationi, sed obtemperat lubens; continentia vero, quia nondum acquisiuit 3psius vi rtutis habitum, amputatione hisis, extremoIum, non modo repugnat, sed moerens,&dolens ad medium trahitur, in quo virtus habitat: ideo Plutarchus inquit, eam cum tem - mst,

perantia habitare,tanquam in seditione: quemadmodum Thebani: ut 'de etallud recte dicatur: ve stur cum

Nam Thebani obo Edipi facinus intemplis coronati gementes sacra Deis faciebant cum accensis odoribus,paeanis,& Q spiriis. Sunt autem hi Sophoclis versus in OEdipodis tytanni tragoedia, quos Plutarchus suo & peculiari instituto apposite adducit: quoniam continen-ris viri anima ad parendam ac bene agendum non sponte, sed coactra, Compellitur. aegerrime tamen aequa , & sibi congruentia sustinens. Contra sentiunt de incontinentia, di intemperantia: quia priuationes ut hodie dicimus) &contrarii liabitus contrarios enectus ainuuunt rut quemadmodum temperantia perfectaest, atri abseluta ,

virtuti

214쪽

i AND. MATTHAEI A QUI VIVI -

virtus, ita intemperantia sit plane vitium, quoniam ad pranam affectionem, prauam etiam ad git rationem et ac tum concupiscendo ad turpitudinem labitur, tum malum, obliquumque iudicium cupiditatibus annectendo , cognitionem abiicit, sensumque peccatorum. In- Continentia vero quoniam non deprauatur ratione , seruat rectum iudicium atque integrum, sed ab affectu qui ratione potentior est, trahitur praeter suam sententiam omnino transiuersa,&praeceps, differtque ab intemperantia, quia huius ratio superatur ab affectu , illius autem non repugnat affectibus:& huius quidem ratio repugnans cupiditates sequitur, illius vero dux est,&causam agit, tanquam patrona. Praeterea haec dum errat, dolet, illa gaudet, & cupit esse se errati sociam : haec inuita prodit honestum , illa sponte fertur ad turpe. Sequuntur deinde alia, quae expositione non indigent.

Finis Libri tertii, ANDREAE

215쪽

ANDREAE MATTHAEI

RUM, INTERAMNATVMQVE

TARCHI CHERONAEI DE VIRTUTE

M ORALI

LIBER QUARTVS. An assectus, o ratio idem sint:'virum una pari animae sit,

quae aliau contineat.

y 'f' ς Philosephi,qui ante Socratem arcana na

turae scrutati sunt, omnia entia ex materia constare, putauerunt. E diuerso alii materiam , tanquam remm constantem, abiecerunt, formas rerum tantummodo amplectentes , ut non mcdo a rebus natura

constantibus, sed ab ipsis etiam virtutibus materiam expulerint, affectus videlicet, qui ut in initio dictu est vicem materiae sortiuntur, SI a recta ratione informantur, dirigunturque in mediocritatem , a qua virtutes morales proueniunt, &conseruantur: At Philosophi, contra quos opusculum o is hoc autor composuit, non aliud existimauerunt affectum a ratione, ne. inque duarum rerum differentiam, sed unius rationis conuersionem L quandam ad utramque partem, latentem quidem nos celeritate 5 ve in basiis. Iocitate motus: nos,inquam,non animaduertentes eande esse partem . T animae,

216쪽

animae, quae sit apta appetere, poeniterini rasci, metuere, ferri ad turpi tudinem ob voluptatem,rarsus compescere,as reprimere voluptatem nam cupiditatem, iram, metum, & Caetera eiusmodi censuerunt esse iudicia praua,&opiniones mentis erroresque, oc non esse in una parte animae, sed escte totius illius principis animae partis momenta, cessiones, assensiones,& omnino actiones:quae quidem eodem in statu persistunt, non aliter quam cursus,concitationes, motusque puerorum, qui ob im-G;..hises. becillitatem habent impetum inconstantem,&lcuem. Verum ii non errarunt quia rei te de partibus antimae, neque apposite de affectibus iudicarunt, constituentes illos in ea parte animae, quae rationis est compos: siquidem Asaia axque concitationes resident, sed vclantas. Aila. i iis, eiuS autem cum sint illigati organ: s, materia & sensu indigent, tex Μ, motu cordis datur cc mere, quando spiritus ob metum ad interiores partes contrahuntur, aut ad exteriores diffunduntur , dum aliquid euenit, quod pudeat contigiite: quod quidem sine instrumento corporco fieri nequit. Erunt igitur arichus necessario in appetitu seu brio, insint iis non autem in Principe parte animae, ut ipsi asseruerunt,ob imbecillita-p- rem veluti cursus puerorum, scd potius cupiditate adipi iccndi aliquid,' aut libidine quadam ulciscendi,&has quidem potestates cupiditatem

&irascentiam nuncupant: quarum altera bonum tautum modo sensibit e respicit. vicit amor, qui pertinet ad amatum, S cupiditas, a qua prouen. t motus,&oblectatio , quae purtinet ad quietem: altera veroci si bonum,atque malum respicit, tamen sub illa nota it Iud potissimi mrcspicit, quod habet rationem praestantiae Sc ardui, ut victoria: nec sensu delectatur. I ccirco congruit huic potestati timor, audacia, spes , 5 de speratio: inest etiam ipsa ira, cuius contrarium est id, quod Graeci di Cunt quam nos quamuis inusitato vocabulo dicere possum Hs irascentiam, quae quidem a flectio in hebetes atque stupentes impingi

aut Lur. Quare affectus delini mus, a tationesapane irratosnatu animi tro. , diximus , quam mo us,

s. quoniam affectus saepenuria ero proueniunt inconsulti absq; aliqua co-reme Uusto gitatione di mora: quandoque vero motus dici possunt. si cum tempore ratiocinando ab aliquo ad aliquid, tanquam a carceribus ad metam, progrediuntur. Et ii quidem qui curn animi percursit.ne proueniunt, definiuntur motus animi ratio ne carent s boni alicui as veri , aut appa ventis gratia, cuius finisost voluptas atque tristitia. Sed occum it num non parvipendenda consideratio: an possint ii, in quos Plutarchus in uchitur,aliquo pacto dcfendi. Extat autem inrer nostrates Philys phos

m s. quaestio contra Arabes, unane tantum pars animae sit, quae contineat in se alias paries, perinde ut quadratuStriangulum. hoc argumento,quodia, .... si plurca formae essent in homine , Vna tantum ima esset per se lubsistensa C Oglu

217쪽

stens,quam nunc substantialem nuncupant, & ea tantummodo esset, quae perliceret materiam, reliquae vero sermae essent aduentitiae, quin iam ea dicetur forma substantialis, quae aduenitenti inpotentia, accidentalis autem aduenit enti in actu. inare contingeret, ut ea pars animae,quae prmceps N pri stantior est,non est et forma substantialis homini, sed esset aduentitia potius: siquid ein ea pars quae praestantia S dignitate est prior, accessu tamen, ta nanctione tui muneris est ultima: unde seq ueretur, Ut pars alumna villi lima partium, & tantum propria stirpibus vendicaret sibi munus intormandi hominem : praestantior vero,

qtiaeeli homini propria, esset aduentitia, quo nihil posset excogitati absurdius. Sed resistunt his rationibus Arabes : quoniam properare

sermam, ac insinuarescenti, quod in actu est, duplici modo existimat: vno quidem,cum forma substantialis accedit ad cns absolutum, per . a una sectumque,ut non oporteat aliam per tectionem accipere: quemadmo-- g - -

dum fit, ii accedat pars illa, qua intelligimus, siue ut ait Arabs interpres qua cogitamus: alio autem, Cum properat forma, ut perficiat ens illud, quod in actu est : imperfectum tamen & mancum, ut perfici appetat a formapraestantiora,cum ea sit conditio, & natura formarum substan. ii alium,ut si prima forma, quae se inserit misto atquc composito enti, non perficiat ipsum, seq raturalia forma,&rursus alia, donec perfecte compositum informetur, exemplo hominis inelloati, qui primum ab

altrice anima informatur; tamen quia ea pars animae non animal perficit, sed potius plantas, necesse est, ut informetur ab anima sensibili, qua parta perficitur animal, verum quia adhuc aliquid remanet, ut homo sit,informatur ab alia, qua intelligit. At ii si priorem opinionem de partibus animae assumpsisssent,non esset eorum futilis N absurda positio: quoniam sub ea parte,quae princeps & domina est, reliquae aliae continentur. Sed quia ipsi S potentias,& partes animae negauerunt, non possunt hac prima ratione abstaui, quin iussa obiurgatione reprehen.

dantur.

Vnum plurifariam dici:mrationem atq; assectum ob repugnan tiam inuicem disserere, ac disidere.

C A P. II

Erum, ut ab incepto officio non discedamus, ne eorum decreta pereant absque suffragio, tentemus , moliamurque,an ab ea unitate, quam ipsi posuerunt, possent se aliquo modo tueri. V num pluritariam dici ruri aut se in rebus repertum est: aut quod in ratione: quod in reb. repertum - T A est,

218쪽

r g AN D. MATTHAEI A QUI VIVI

est,aliud dicitur per se, aliud per accidens: per se quidem dicitur unum,

- quando plura se inuicem contingunt: id haec aut i unt a natura, ut ossa, in brachio: aut ab arte,ut lignorum sarcina,& Coniuges in pauimento. Ilcm subiecto & quantitate,ut auri virga: genere, ut homo, hos: definitione, ut vestis,& tunica: indivisibilitate, ut atomus, daemon: partium ordine,ut calceus, ephippium : item proportione:& hoc quidem modo ad unum, modo ad plura refertur: ad unum,ut medicamenta, & ea quae sunt salubria, quoniam ad unum videlicet animal referuntur: ad plura, ut tranquillitas quae ad mare, & serenitas, quae ad aerem refertur. Per accidens vero diuiduntur ea, quae in uniuersum sunt, ut animal album, .vel homo albus: &ea quae sunt per partes, ut Socrates sapiens: item ex

comparatione, ut albus ad musicum: ratiocinio, ut unum numero, ut Zeno: specie, ut homo: genere, ut animal. Accedunt praeterea actiones,ut cum plures attrahunt rete. item cum ab uno plures patiuntur,ut

populus, vel plures domini unius ciuitatis: rursus colore, ut plures homines albi: S plures atri AEthiopes. Ex quibusdam igitur earum, quas appinximus, unitatibus,non esset omnino mentita ipsis rum ratio, cdixissent affectum & rationem esse idem: perinde ut populus, qui ab Vno regitur in amabanima tanquam ab uno principe reguntur affectus, taratio; necesset etiam dissentaneum, si dixissent, unum tanquam plures aliquid unum habentes, ut plures domini unius ciuitatis, aut si tanquaab uno principio fluerent, atque in eo ipso inniterentur. Verum quia in eam sententiam feruntur, ut potius videantur innuere illud unum esse L. etiam idem, sublata penitus differentia, quod nouo quodam vocabulo identilatcm nonnulli appellant, non possiunt euadere, quin taxen tur,redarguanturque, cum in homine ratio & mens maxime differre videantur in eo, quod est habere, quod cx utriusque actu datur percipi: nam amborum actus est veritas unius, videlicet ipsam comprehendere, alterius vero ratiocinando procedere. Quin pars illa cupiditatis, quae ascnsu prouenit, differt maxime ab ea, quae ratione percipitur: indiciuest, quod ea, quae apprehenduntur, diuersa sunt,ut patet ex amborum a 'ctibus . cum aptetur, claudaturque affectus omnis in parte illa, qua cu'pimus icirascimur, non in ea, qua ratiocinamur,& sapimus; cuius pro 'prium munus cst intelligere,& velle, quod in ipsis animi essentia, tanquainst biecto, formatur : reliquae vero partes in toto composito, quo ex tincto, atque abolito, tanquam ipsius aduentitia & ut hodieloquimur accidentia evanescunt, & Cum ipso corpore intereunt. Hinc ait autor

ipse: Respondebimus quidem primum hoc esse praeter euidentiam, ecetiam praeter sensum, cum nemo in seipso sentiat mutationem partis, quae obtemperat appetitui, ad eam,quae iudicat: neque rursus illius partis,quae iudicat, ad eam partem, quae appetit & concupiscit: non enim

quis

rari

219쪽

- quis desistit amare, cum primum considerat & ratiocinatur, comprimendum esse amorem: S aduersus cum esse pugnandum, neque rursus abducitur a ratiocinio, &iudicio, quando enervatus, atque emollitus a cupiditate succumbit: sed oppugnans affectum duce ratione, manet adhuc in ipso affectu, devictus superatusque ab aste tu, auspicio rationis partem illam, quae peccat, intuetur; unde neque affectu cogitationem aufert, neque ratiocinando ab aflectu discedit, sed potius ductus modo huc,modo illuc amborum est medius, communis 5 particeps. Subdit praeterea: eos,qui principem partem animae putant, nunc appe titum csh, nunc partem appetitui aduersantem, nihilo minus peccare, quam si putent venatorem,& feram non duo esse, sed unum: de idem corpus mutatione utens instar Protei modo feram , modo venatorem fieri. Cum nemo sit, qui ignoret affectus moueri ab ea parte animae, qua cogitamus: non tamen ab eadem gubernari ,& dirigi,sed a recta ratione: quare absurdum est dicere, idem esse movens & motum, dirigens dc directum, gubernans ic gubernatum. fit, ut illi quidem contemnant id,quod est euidens, hi vero testimonium asserant contra sensem: cumin seipsissentiant non unius mutationem, sed simul duorum pugnam 5c discordiam. Verum ut aliquo se argumento tueantur, i nterrogant: nonne ea pars animae, quae in deliberatione consistit, si de utili fuerit in consultationem adducta, in varias contrariasque opiniones distrahitur Z cum tamen una pars sit&non plures. Cui quidem percontationi respondebimus: omnino id quidem esse, non tamen id sequi, ut eorum ratio non absit a vero qua longissime. Non enim pugnat

Contra se pars ea animae quae consultat: sed una tantum utens facultate ac vi, diuersas 6e varia cogitationes attingit: immo potius una tantum

Cogitatio est diuersis in rebus, tanquam in diuersis materiis. Quare in illis cogitationibus, quae sit ni sine affectu , nulla prorsus molestia inest: neq; ii, qui praeter sententiam 8 tanquam coacti alterum eligunt, id agerent, nisi latero aliquis a rictus a corpore' pendens veluti iugo coniunctus. Etenim hoc plerunque contingit, non tamen repugnantiaco gitationis aduersus cogitationem, sed ambitionc, aut contentione, aut gratita, aut subtractione, aut metu eunte obuiam, ut existimetur,duarum

cogitationum esse controuersiam, quam in his verbis intueri licet : ait enim Homerus in Iliadei Hoc est: Pudebat quidem eosne rem acrimeban olceri. Et occidi quidem' graue est: gloriam tamen affert: Nolle mori, turpe: inest tamen in

vivendo voluptas. Atque circa iudicia rerum contrahendarum sintercidunt affectus, plurimam ast erunt Zc disputationem id moram: sic et-Puris Eo--

iam inconsiliis, quς dantur regibus, ii, qui in gratiam loquuntur, &'

220쪽

adulantur, non alteri duarum sententiarum assentiuntur. sed certo cui dam affectui addicuntur,aliter quam ratio utilitatis expostulat. Iccirco . in republica optimatum Principes ciuitatis prohibent, ne affectus aliquos moueant oratores. Nam Areopagitae ctiam per praeconem iubebant,ne causarum patroni extra rem aliquid in iudicio dicerent, cum

non expediat ut Aristoteles ait) in iram, atra misericordiam impellere iudices, ne iis similes sint, qui eam, qua usuri sunt, regulam i nilectunt. Huic etiam adstipulatur Fabius Quintilianus in oratoriis institutioni. bus: Memadmodum inquit) amantes deforma rudicare non possunt,

sim oculorum premi amor; ita omnem inquirenda veritatu rationem iudex

amittit occupatus asse tibin. Quapropter apud nostrum Plutarchum Ratio affectu carens prona semper fertur ad iustum, cum vero affectus aecedit, ea pars quae laetatur, S ea quae dolet,dissident inter se, Ac pugnam taciunt aduersus iudicium &consultationem. Nam cur in quaestion b. Philosophiae sine aliquo mentis tumultu de molestia, immo potius cum voluptate affectus deponuntur nulla videlicet alia de causa. nisi quia in Caparte animae, quae in rerum contemplatione versatur, nullus est qui repugnet affectus: sed sedata certe, & non curiosa pars illa irrationalis est in eo genere rerum. Quare ratio cum sibi offertur id quod est v xum feliciens libenter falsium, ab ipso fati declinat: quoniam ea pars.cui suadetiir,diffvadeturque, non in alia parte, sed in ipsa ratione con-1istit. Verum consilia&iudicia in rebus agendis, & a. ministratio vulgi cum subiaceant astectibus, dissensionem & dissicultatem rationi dant: quia irrationalis pars voluptate, aut metu,aut molestia, aut cupiditate,rationem perturbat.

modo perturbetur ratio,insensu qua siserum sit , in quo '

Ed ut apertior fiat autoris sententia, probeque innotescat, quonam pacto ratio perturbetur, annectamus, moliamurque actiones rationis : quae trifariam diuiduntur. Prima

quidem actio est,qua ratio apprehendit omnia simplicia, &obiecta reru m a sensibus, a quibus edocta interquiAcit, nil ultra progrediens: haec quidem nunquam decipitur, quoniam deceptio circa obiectum proprium non accidit, sed circa id, quod ipsi annectituri quemadmodum enim visus non potest decipi circa id, quod est coloratum, aut visite, ita ratio non potest decipi, dum apprehendit es ' sentias

SEARCH

MENU NAVIGATION