Marmora Macarensia : aucta et illustrata

발행: 1810년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Testamento seri jussit hoc sepulcrum. Prima Marmoris sigia praenomen forsitan exprimebat. In fronιe pedis, in agrum praes quid λ Secundum viam sepulcra olim constitui solita nemo ignorat. Certum Pedum numerus, quo agri, vel Campi, ubi Sepulcra Statuebantur, spatium delinitum erat. Uetabat Plato, ut refert de Legibus secundo libro Cicero, eκ agro culto, eoque qui coli possit, ullam partem sumi Sepulcro e sed quae natura agri tantummodo essicere possit, ut mortuorum corpora, sine detrimento vivorum recipiat, ea potissimum ut compleatur; quae autem terra fruges serre, et ut mater Cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis minuat, neve Vivus, neve mortuus. Atque hinc orta

agri , vel campi sepulturae dimensio . A Fronte nihil aliud est, quam a sonte: frons enim sepulcri intelligitur, quae vel viae publicae propinqua est, vel viam ipsam respicit. In Antonini Itinerario habemus Stationem Ad,

Nouas, seu N ensem. Fortasse penes huius sepulcri locum eadem extabat publica Romanorum via, quae ad Novas ducebat. In agro nil aliud designare crediderim, quam eam sepulcri Partem, quae agri solum occupabat, ut scilicet, in Fronte latitudo demonstretur, in agrum aedificii ambitus. Brevius: in fronte, Partem sepulcri anteriorem , in agrum, Posteriorem intellige. Nec audiendi tibi, Lector, si sunt, qui sigia in agr. , in frons

72쪽

interpretantur in agro, in frontem, nam Horatius Gramismaticalium legum Cultor eximius sic ait: Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic sabat etc. illic senim status, hic motus quodammodo, iuxta Grammaticorum normam, agnoscitur. Aptios ergo castigatiusque leges: In Fronte, et in agrum, ut etiam Marmor ostendit.

Eae Marmor. Macarem. iisdem n. 16.

D. M.

FIRMINE INFELICIINCΟΝpQ ABILIVXSORI VICTOR POSVIT

B. M. Quadratarii oscitantia frequens est in Harmoribus diphthongorum omissio. Incomparabilis argenteae aetatis vocabulum a Plinio, et Quintiliano usurpatum, et in Iapideis monumentis saepissime expressum, ut cuiuspiam EXcellentia aut morinus, aut factis comprobata indic tur , ita et apud Italos Etruscos ineomparabilis laetitia dic,

73쪽

dieitur, idest ingens, rumma; et Quintilianus l. I. Instit. Cap. 2. maestet alicui, ut doctissimum, atque incomparabilem, idest excellentem, magistrum clomi habeat. Radix vocabuli huius est, id, quod emi, comparari, P rari nequit: nulla inde odiosa comparatio.

XIII.

Ex iisd. Marmorib. u. II. D. M.

Hoc, et praecedens Marmor sub n.' I I. penes publicam viam in BashG-RO , eae ruris Bast, et aquae salientis Roda Illi rice composito nomine dicta. Locus non semel in hac opella a nobis repetitus, ad sex milliaria Macarsca occidentem versus distans, moenium antiquorum reliquiis etiamnum eXornatur, Romanorumque Numismatum cujuslibet metalli, satis abundans Copia ex

74쪽

ms-- Roda solo et ruderibus prodivit. Diximus haec eadem Marmora Penes viam Publicam suisse reperta , pro veteri Romanorum more, qui, teste Varrone, se pulcra etiam monumenta, vel monimenta appellabant, ut scilicet praetereuntes admonerent, se suisse, et illos esse mortales. HinC Latina, Nomentana, Appia, Flaminia, caeteraeque eXtra Romam viae sepulcralium Dagmentorum plenae Conspiciuntur. Sigia P. Μ. lege Plus minus. Utrumque Μarmor anaglyphorum varietate intextum, in secundi summitate Parva pueruli, stola D dam circumdati visitur statua; nisi dicas hanc fuisse matronarum vestem; qua Vero Pueri ingenui utebantur, Praetextam malo nuncuPari, quae toga alba erat, Pur-Pureo praeteXta lim . .

75쪽

XIV.

Ex marmoribus iisd. n. 28.

POMPONIO STERCORIO INFANTI INFELICISSIΜΟNON CLAVSA IN TUMULO REQUIESCUNT OSSA SEPVLCRO. ISTIUS NUNC INFANTIS NEC CORPUS MORTE

SACRATUM D

-- σι n. Φ 'HI A Confractus Lapis hic, in Viddo Naronae inventus, nihil praeter detrita admodum sigia in fine praese-sert. Plures ex doctioribus Macarensibus conati sunt inscriptionem legere, sed frustra omnino. Egomet ipse inutili sessus lectione saepe saepius Caepto desilii. Tandem summa Patientia Comite, voti compos factus sum. Quid de Pomponii Stercorii insaniis corpore actum sue Tit, veluti quodam Proposito aenigmate, responsione, quam maiori quidem diuturniorique improbo labore d

76쪽

texi, fit satis. Disrupta igitur sigia in ima Lapidis parte sic poetice lego: DESTITIT VSTVS. Inscriptio hex

metro carmine incipit, Adonio Clauditur. Versus, Istius nunc infantis nec corpus morte sacratum, una abundat

syllata, qui idcirco Hypercatalectus, sive Hypermeter vocatur. Eo Virgilium passim usum esse deprehendimust inquit enim AEne. 8. ver. 228. Ecce furens animis aderat Tirynthius omne M. Et alibi r Et magnos membrorum artus, magna oras , Iacertosque Exuit . . . Iamque iter emensi turres, ae tecta Latinorum Ardua eernebant juisnes....

Ei Georgi C. Aut dulcis musti MIeano decoquit humorem. Η1hes hic Pomponio ignibus absumpto cenotaphium extructum, cuius inanis tumuli usum adinvenit super stitiosa veterum opinio, qui credebant defunctorum animas, si honore sepulcri Carerent, stygiam paludem tra- Nare non posse. Unde ab sacerdotibus profanis inventum est hocce genus eXequiarum, quod terrae iniecti nem v ahant: ut etiam iis, qui incendio, aut naufragio periissent, aut quorum corpora haberi non possent, Justa Persolverentur. Tumulum itaque ex caespitibus,

77쪽

aut alia materia congerebant, u hi absente defuncti cadavere, tanquam Praesente, Sollemni quodam ritu eXequiae pervehantur. Haec SCripseram anno x 788. Cum Ce anno I 8o2. tumulum in eodem loco, eX quo marmor effossum est , tandem aliquando reperire licuit. Edus nos formam scriptis nostris Posteritati transmittimus , ut sic magis magisque Romanorum Antiquitates

illustrentur. Pila lapidea Ovalis atque oblonga suit sesquipedis altitudine, quae lapideo operculo quam optime clausa, serroque ac plumbo trihus in locis constricta, vas vitreum ovalis Pariter sormae, ac plumbea contectum lamina, plenumque semiustulatis ossibus repletum nobis dedit inspiciendum. Portatile istiusmodi antiquissimum sepulcrum simul Cum vitreo vase, et ossibus

Pomponii insantis Macarscam ad nos transferendum Curavimus, ac debito infamibus etiam sine baptismo decedentibus honore , sub Μarmore supradicto reposuimus, ut quiescant ossa humana donec optata eXtrema

dies mundi, et iudicii divini advenerit, quae ex Christi sententia hos quoque insantes debito eis loco, vel alio,

pro divinae honitatis, et Providentiae ratione, statuet Sive ad temsus, sive Perpetuo ibidem mansuros. In hoc etiam Marmore cor conspicitur insculptum , atque ardoris ignes m se veluti emittens. Atque ex hac nostra satis perstricta Marmorum collectione eruitur plusquam

78쪽

quam apertissime, Antiquos Cordis symbolo excoluissecleos, ut Iovem Sulpicius Calvio sub n.' is. Harm. Voliv. I homines, ut AEguenses Μunicipes Suh n.' I. marm. Affin. , et Epaphroditus sub u.' 2. eorumd. marm.; desunctos, ut hunc insantem Pomponium Ster-Corium. Platonici, quorum opinio fuit, iustitiam esse quandam animae propriam actionem, ei locum circa cor attribuunt . Huiusmodi igitur imagine , qui sepulcra

statuebant, eos, quihus monumentum constructum es-Set , sinceros, Puros, veridicos, recte consulentes, dum iidem viverent, suisse, sorte indicare malebant; vel se ex Corde, vereque illis parentare, iustaque Peragere, Perhiberi. Vel nos eor animi vere nostri receptaculum esse, eX veterum Philosophorum sententia dicamus, ut antiquorum Romanorum spiritu cordis symbola Cum eis

interpretemur. Fieri quoque Potest, ut illo cordis Sym-holo significarent, vita perfunctum adeo illis iacturae suisse, ut illius obitu animam sibi omnino e corde divulsam sentirent. Nam quem nos carissimum habemus, nobis illum cordi esse; modo cor, vel Corculum; m do animum, sive animulam, sive animi dimidium nostri appellamus. Plena sunt locutionum huiusmodi Scriptorum monumenta. Hinc in sepulcris carissimo, et carissimis Posuit , Dequenter legimus. Vel tandem nos omnino ad animum transferamus, variis curis, ac Sol licia

79쪽

η Iieitudini hus undequaque, oh parentum, fratrum , amicorum, vel Propinquorum interitum, exulceratum. Quod quidem Pomponii insaniis parentibus valde Congruere fit perspicuum. Ex hoc eodem Μarmore innotescit in super antiqua Stercoria Romana Familia, quam nos Primi forsan oblivioni subtraximus. x V. Ex iisd. Marmorib. n. I9. Prolosatium Imothense oppidum nobis hoc Romanae Antiquitatis tribuit monumentum. Locus nunc Prolos tio lacui ad orientalem insidens plagam, turribus et

80쪽

propugnaCulis quondam munitissimis undique vallabatur, quorum aedificiorum etiarnuum perstant reliquiae non contemnendae. Verum quod impraesentiarum Prolosatium maxime tutatur et ornat , quattri fornicatus est pons, antiguitate, Romanaeque architecturae elegantia et firmitate satis celebris. Etenim centum pedes habens longitudinis, latitudinis vero septem, duo medii arcus soramina Is. Pedes altitudinis, et duo a latere sorti Ces, singuli Io. pariter altitudinis obtinent pedes. Dum pluviarum niviumque magna cadit redundantia, aquae ex proximis montium iugis in unum coactae volumen, rapidum sane confluentem conficiunt, qui Prolos etiam v luti transiliens Pontem, Imothensis agri Planitiem satis amplam magna eae parte inundat. Sigia B. Μ. P. lege: Benemerenti posuit. In Marmoris summitate insculptam figuram, antiquorum Asciam esse scias. Fahri lignarii instrumentum est, quo fabricae materiae dolantur. Μ

numentum ipsum indicat suisse sub Ascia dedicatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION