Aeternitatis prodromus mortis nuntius quem sanis, aegrotis, moribundis, sistit

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

avus , ubi ceteri majores tui omnes, inquit iste , suis in lectulis obierunt. Tunc nauta : Non tu, inquit, times lectulum conscendere , omnibus majorisbus tuis fatalem t Eleganter quidem, aliquantoque plus quam nauticum fertingeniuml. Quotidiana sit cogitatio nostra, quae Iuctu Lipsit fuit, fuit correptus morbo , decubiturus dixit: Ad lectum, ad lethum. Saepe qui dormiunt, ducum

tur ad mortem, somni sororem. 7. Ioannes, Patriarcha AleXandrinus, Gint. qui ab eleemosynis nomen traxit, super- Θμον.

stes & sanus monumentnm sibi extrui e se eis jussit, sed ideo non absolvi, ut diebus sollennioribus, praesente iam clero. rem sacram facturus , ab uno aliquo sic mo- δ'' neretur r Domine , sepulchrum tuum imperfectum est,jube igitur inchoatum absolvi, scis enim qua hora fur veniat.

8. Imperatorem Orientis recens cre- I matum nemini prius alloqui licebat, ibid. quam latomus aliquot diversi coloris marmora exhibuisset 'interrogassetque: E quo genere lapidum , Majestas Tua monumentum sibi vult fieri Quid hoc aliud erat, quam dicere r Ne supercilium tollas Imperator,homo es: morieris,

sicut postremissimus mendicorum. Sic ergo regnum administra quod perditurus es, ne regnum perdas aeternum. .

9. Domitianus Imperator primoribus in Do mitiano, qui hoe eluti um mutuis me riam , sed riseMuauitatem quaesiui.

72쪽

bus Senatorum & equestris ordinis, epulum dedit hunc in modun Apparavit aedes omni ex parte nigerrimas. Laque aria , parietes , pavimentum, sedilia, atra omnia , & luctum spirantia. In hoc mortuale triclinium nocte introducti convivae , absque comitibus ; juxta singulos collocatum feretrum, inscripto cujusque nomine : additus & lychnuchus , qualis in monumentis solet. Ministri mensae & ipsi colorem noctis vulis tu & veste referebant, coenatesque saltatione funebri cingebant. Coena interim magno silentio peragebatur; Domitiano insuper sermonem de iis quae ad

mortes & funera spectarent,super men sam ingerente , convivis eXtrema metuisentibus , metuque paene jam eXanimaistis. Quid itaquei Salubre sibi & Senatoribus documentum parasset Domitianus ; sed montes parturiebant, natuLque demum ridiculus mus. Rectius Hisgyptii, qui convivii risus lugubri casti.

gant epilogo. I. II. Novum in usum , nigra littera. Fast. Ayri in aegypto templum Turcicum epist. 3- Moschaeam vocantὶ hac ratione aedificatum est. Assanus Bastha vir tamiastitia Vam quam avari ingenii, nomen suum

in M' in orbem vulgaturus , grandi aliqua Q. substructione,sed nullis fere suis sumpti-J76. bus, hoc iuvenit consilii. Vbivis locorum

73쪽

CAPUT X. . ς' rnm procIamari jussit,constituisse se ingens Deo templum condere. Vt autem hoc opus feliciore successu eat, omnibus undecunqe adventantibus liberalissimam stipem erogatum iri. dictusque est certus dc dies & locus partiendae eleemosynae. Evocavit haec res immensum populum ex AEgypto universa : sed aliis e regnis Cayrum plurimi confiixerunt. In adventum horum Asnanus maximum indusiorum S tunicarum numerum parari jussit. Eos autem qui stipem accepturi venerant, ex amplidi mo atrio in aliud seque amplum, per aliquot ostiola, & no nisi singulos transia ire voluit. In hoc transitu singulis suae vestes ademptae, & indusium tunicaque nova vi obtrusa. Hoc eo astu factum, ut quicquid a tot millibus hominum, in viaticum fuisset assumptum , id omne dicto loco relinqueretur. Solent enim illic locorum pecuniam, quam itineri destinant , indusiis aut pileis insuere. Et quamvis nemo non maluisset suum inclusium Sc tunicam etsi laceram retinere , cogebantur tamen universi suis relictis, nova sed vacua tunica su perbire. Ploratus tandem ingens dc ululatus populi coortus, veteres ab Aia sano vestes petiit. At ille irrisis plebeculae clamoribus & lacrimis , quicquid vestium collectum est, rogo uno comburi jussit. Pecuniae vis tanta e busto sublata, ut ea aedificio tam nobili suffe.cerit.

74쪽

so PRODROMI

cerit. Simillime nobiscum mors agit, vestem veterem vel invitis eripit, & no-2.Cον. Vam sepulchralem obtrudit. Nos quidem, uti Paulus loquitur,ingemiscimus gravati, eo 'uod nolumus expoliari, sed supervestiri. At frustra renitimur.

Clamores 3c lacrimas nostras mors riis det. Velis nolis, exuendum vetus amiculum. Exue,& abi. Omnes eadem

conditio devinxit i Cui nasti contigit, mori restat. latervallis distinguimur,

Exitu aequamur.

Sed audite, quomodo avarissimi hominis crudelitas, sit vindicata. Imperator Turcicus Assani nequitia intellecta, Imbraimum Bastham ad eum misit cum litteris , quibus Assano serio praecepit: Quam primum ab Imbraimo litteras accepisset, ipse suum caput Constantinopolim mox mitteret. Fatales ejuscemodi epistolas Turcarum 1mperator ipse sua manu solet scribere , dcholoserico nigro obvolvere. Harum epistolarum semper summarium est i Mitto mihi tuum caput. Quisquis es , ReX an Caesar , quando Imperator caeli nigras ejusdemodi litteras tibi miserit, resistere non potes , excusare non licet, deprecari nil juvat, effugere non Vales , tergiversari nectuis , alium est. Hoc ergo aruge, dc ipsam calca necessitatem : quod vivitus facere cogereris, fac illud sponte animi. Mitte caput tuum, non tyran

no , sed patri ; non homini, sed Deo.

75쪽

Non tantum morere , sed & velis mori. Cur enim quod necesse est, voluntas non occupet Acquiescere necessitatis, velle virtutis est. g. 28. Omnis dies observandus. χεVsonius apud Stobaeum : Non est, 1inquit, praesente diem recte tranSigere , nisi statuis eam quasi ultimam transigere. Et Augustini sapientissimum πῖ

monitum est i Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies. Diem mortis mTri incertum salubriter constituit Deus , Ut Mm. ultimum suum quisque salubriter cogitet. At, inquies , tristis haec cogitatio tis. est super morte, & ipsam adducit mor tem. Falleris. Sapiens cum tranquillitate' de ea cogitat: non aliter quam in mari aut navi ventos δc vela spectar, quibus fertur in portum ; nec tamen ipsa cogitatio eum transfert. Haec stultitia& omnis error noster est. In fluctibus& inter undas jactari volumus ; reformidamus, quo natura & ratione ducimur, pervenire. De natura scimus : Omnes eodem ducimur, omnium

Versatur urna

Sed & de ratione, quis ejus compQSabnegabit Quid hic nisi jactationes,

si urae , miseriae , corporis atque a nimidolores t Ecce finem: quid reformidas Ecce portum t cur non intras Sed revera, ut ii qui in carcere sunt,elabi vel-

76쪽

Ient & subinde possent, nisi custos carinceris teneret, sic in hac vita nos impedit phylacista ille, Amor vitae. Ρellen dus est, dc ut possit , saepe cogitandum est, quod semel faciendum est. Et quia

incertus ac ignotus est ultimus dies, fuspectus sit omnis dies. Animus hoc modo sortior, vita emendatior , imo dc laetior. quid enim terreat aut turbet quem - ille timorum Maximus haud urget, lethi metus. Praevisum jaculum minus ferit; mors saepe cogitata mollius sternit. 5. 29. Sandapila ultimum superbianbstra solium.

ABrahamus ille Magnus, cum Dei jussu peregrinabundus huc illuc

commearet, nihil potius habuit, quam ubi stabilem locum reperisset, animum adjicere sepulchro emendo. Hoc ita voluit esse tuum, ut id omni jure modoque possideret. Hinc omnem pecuniam a venditore designatam sine cunctatione adnumeravit, probata moneta pu-ιli . Nec illi satis emptionem publice transigi , voluit in stiper omnes loci incolas adesse testes emptionis. Qua in re vir fide plenus monstravit, sepulchrum esse hominis looum proprium, quem is vere, si quidquam aliud , suum diceret. Abrahami exemplo, optimus quilin

77쪽

CAPUT I. Dquisque inter primas curas numerat, rem sepulchri curare. Maximilianus I. Imperator, Austra acus, triennio ante mortem , capulum funebrem e querno ligno, arcae viatoriae inclusum , circumferri secum jussit cavitque testamento , ut exanime corpus suum , rudi linteo involutum , sine ulla exenteratione , illi imponeretur, naribus, ore, auribusque viva Calce ορ-

pletis. Quid sibi voluit magnus viri nisi monumentum illud assidue in oculis habere, quod diceret, Cota mori. Quod amplius diceret, Quid te dilatas δοῦ ex tendis , quid multa possides, plura appetis i Que tot provinciae & regna non capiunt, loculus iste capiet. Cur autem& calcem cavis illis partium immisit

en aromata quibus condiretur. Maximiliane magnus fuisti l & res tuae dicunt, tum & haec circa mortem. Quid memorem de feretro Ablavit, Baron. qui Praefectus Praetorio, inter Constan--. 3.tini Magni aulicos princeps , auri insa --εην-tiabilis vorago, aurum saepius cogitavit 3' quam tumulum , quam caelum. Hunc '90' manu prehensum affatus Constantinus: Quousque tandem 6 bone , inquit,thesauros accumulamus t atque simul cum dicto, hasta , quam manu tenebat, feretri figuram in terra descripsit, &: Orbis, inquit, opes universas habeas, non majorem tamen post funus locum posse

78쪽

- . PRODROMI .

PInXI. Si tamen tantum terrae tipatium sis occupaturus. Vates fuit ConstantinuS, nam Ablavius frustatim dissectus, non habuit quod daret tumulo Carolus v. Augustie memoriae Imperator , Maximilianum , quem dixi, sanctissime aemulatus, diu ante mortem Reipublicae administratione se sponte submovit : & cum in filium jam validum aevi Sc animi curas transtulisset, in Hispania S. Iusti monasterio se abdidit, cum duodecim duntaxat familiaribus, Deo & quieti vacaturus. Interdixit autem aliter se quam Carolum appellari , Caesaris atque Augusti nomina Cum rebus animo exuens , quicquid honorarii est contempsit. Imo noc amplius ferunt, diu ante Imperium abdicatum , sarcophagum sibi construi jucsisse cum funebri suppellectile, deportandum, clanculum tamen, quocunque iret. Hunc apparatum mortualem habuit apud se quinque annis, ubicunque locorum esset, etiam dum Mediolanum contra Gallos proficisceretur , illumque diligentissime singulis noctibus in suo cubiculo reponi jussit. Arbitrabantur quidam qui circa eum erant, thesaurum illic asservari, alii nonnihil librorum, in quibus historiar veteres continerentur, alii aliud quidpiam magni. Caesar vero sibi constius quo animo eam arcam circumferret, sublidendo dicebat : In rei sibi charissimae usum, id secum de- serri.

79쪽

serri. Sic assidue mortem cogitabat Carolus,poteratque diebus singulis dicere, v I x I. ita quotidie ad lucrum surgebat. Carolum Imperatorem complures alii felicissime imitati, qui sandapilam

mortis suae monumentum quot diebus religiose sunt contemplati. Genebaldus Laudunensis Antistes,instar sepulchri lectulum habuit septennio toto,quo quidem tempore in magna asperitate Vi- S.Re

tam traxit. I . Oct.

Ida probatae sanctitatis femina, diu Idem ante supremum diem feretrum sibi con- m-Τ- strui curavit, quod quotidie bis pane de alimentis implevit, idem in pauperesbi, liberalissime depletura . Virtutis stu- Hier.

dium, optimus ad mortem apparatuS . est: Virtutem nulla mors inquinat. Fa-IO3.cile contemnit omnia,qui se semper cogitat esse moriturum.

g. 3o. Vita quid est rFLos est , Fumus est, Vmbra est, Sc Viri P. umbrae umbra: Bulla , Pulvis, Spu- - ma, Ros, Stilla, Glacies est. Iridis ar- 'r cus, deficiens Cereus , Sacculus pertu- dita

sus,ruinosa Domus, Cinis dolosus,Dies hum. vernus, Aprilis constantissimus, unicus Anno testudinis tinnitus est; Hydria fracta, X6χ6. fontis Rota , aranearum Tela , maris est

Guttula, vilis Stipula, solstitialis Her ' h/, brevis Fabula, volucris Scintilla, E et tristis

80쪽

s6 PRODROMI

tristis Nebula, Vesica vento plena,rutilans ad solem Columbula; Vita,Vitrum tenerrimum, Folium levissimum,Filum subtilissimum, Pomum aureum est, sed intus putridum Z c. Si nihil est umbra, dic quid umbrae somnium Sexcenta, mille talia , de vita humana recte pronuntiantur. Mihi omnium rectissime videntur dixisse,qui Vitam vocant,S-nium umbra brevis mum. Compendiorem dicamus t Vita est, Somnus , Busia , Vitrum , Glacier, Flos , Fabula , Faenum . Vmbra, cinis , Punctum , Hox, Souin, Aura , Nihil. Ah, miserit quas opes struere, quantos honores gerere,quas & voluptates percipere nobis videmur quicquid horum est, Somnium est, sed heu qnam breve& quam ludicrumi Dormierunt somnum suum, & nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Divites& beatos , o viri, vos esse somitiastis, sed ex iis omnibus quae habuistis , quae sperastis,quid rerum obsecro retinuistist

haec vigilantium somnia, harc somniantium ludicra erant merissima. Oculos nunc aperit poena , quos olim clauserat culpa.

Vita igitur quid est y Compendio dicam. Vitae humanae tempus , punctum est : natura, inconstantia: sensus,obscuritast corpus universum, concretio putrescere facilis: Animus vagus: honores, fumus;

SEARCH

MENU NAVIGATION