Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

3 8 RABIES CANIN A. ii 37.

spernunt, posset incuti metus, ut euram habeant, sibiqiae applieari patiantur talia remedia, quae tantum morbum praecavere valent. Quamvis autem nondum penitus constet, quanto tempore illud conta.

gium silens in eorpore latere possit , saltem noc certum est , quod diu haerere possit, & quod dissiculter tollatur de eorpore, si in initio neglectum fuerit. Μaxime mirum videtur , quod insignes mutationes humorum quandoque nee extricaverint hoc venenum , nee in actum deduxe .rint. Sie observavit Celiberrimus Gubi ι quosdam , a ea ne rabioso deis moribs, suisse correptos variolis, & quiὸem numerosis r sanatis feliciter ab hoe morbo postea tamen hydrophobia successit, & perierunt. Cum autem diverso tempore sueeedat in demorsis hominibus, etiam ab eodem animali, hydrophobia, considerari meretur, quid observationes medieae circa hane rem docuerint, & quibus causis celerior vel tardior contagii hujus effectus adseribi possit. A CALORE TEΜpESTATIS ANNI. Ad g. II 34. dictum fuit , tempestatem aestuosam & siceam , diu durantem, in canibus saepe rabiem producere, adeoque probabile videtur, similem tempestatem valere, ut in actum deducatur silens adhuc contagium. Saepius observatum suit, hyemali vel autumnali tempore demorsos tota hyeme nil mali percepisse, verno autem tempore hydrophobos factos. Sic a rabida sele morsus homo autumnali tempore, circa finem mensis Μaji sequentis anni hydrophobus periit u, Alium hominem novi, qui, medio mense Decembri pariter a sele morsus, mense Majo ineipiente hoe morbo exstinctus suit. Plures similes occurru ne

casus, qui suadere viderentur, quod vernus calor hunc morbum excitave. rit: interim acuta febris, variolarum comes, idem essicere non potuit, uti

modo dictum fuit.

A vARlo GRADU MORBi IN ANIMALI MORDENTE. De hae re iam dictum fuit g. iras. Videtur enim hoc malum , ubi semel actuosum redis ditum fuerit , vires acquirere eundo. Forte & haec ratio, quare lupi rabiosi morsus sit maxime venenatus, eum hoc animal raro sylvis egrediatur,& omnia obvia animalia aggrediatur , nisi jam penitus suribundum fuerit. Canis autem rabidi morsus periculosior videtur, quam morsus hominis hyis drophobi v). Praeterea videntur observata docere, citius hydrophobiam sequi, si saliva immediate inficiatur fael: de haec videtur alia esse ratio . quare lupus rabiosus plus noceat, eum plerumque in pedes posteriores er Mum hoe animal hominem assiliat, adeoque faciem saepius laedat. A TEMPERIE ΗΟΜINis MoRsi &c. Constitit ex illis, quae ad g. trao.

habentur, in quibusdam hominibus sponte natam fuisse hydrophobiam in

morbis aeutis; adeoque videtur admia um verosimile esse, quod tales homines validius assicerentur a veneno canis rabidi . Videntur e contra obse ista docere, quosdam homines non infici ab hoc veneno. Sie CeseMrrimus Coechi ιὶ Bagnidi Pisa pag. itf. su stalp. van der Viesen. observat. rarior. Cent. 1. N. roo. pag. 4oo. v) sauvages ecc. sur u Rage pag. 7. ix Ibid.

212쪽

, ii 3 . RABIES CANINA . s

Coeebi γ observavit, plures homines demorsos fuisse eodem tempore, &ab eodem cane rabido; quosdam periisse hydrophobos , licet variis medendi methodis usi fuerint: alios vero nullum damnum inde percepisse, licet nullam omnino medelam adhibuissent. Observavit pariter Va ι δεν ieisu et , quod ab eodem animali demorsi homines, alii citius, alii serius , in hydro. phobiam inciderint. Notabile exemplum, quod huc spectat, alibi ca) legitur: bini juvenes, dum videbant caniculam nec latrare, nec ullum liqui. dum deglutire posse, iligitis in os immissis nuces & linguam tetigerant undique, ut detegerent causam; paucis diebus post rabiola haec canicula e riit. Unus ex his robustus admodum & laboriosus post tres septimanas in. cepit sentite imm nem dolorem capitis, quandoque semel, aliquando bis in die, circiter per horae spatium ; simul tu ac lentiebat fauces contrahi, pulsus erat tremulus, omnia, quae oculis conspiciebat, ipsi apparebant rubi- eundi ignei coloris. Per integram septimanam haec i)mplomata patiebatur , 3c inter paro xylmorum intervalla ad solitos redibat labores , a quibus sudabat, seqtie absque ullis remediis evasit. Alter, ab eadem canicula in secius , sed junior, circiter quatuordecim an.

norum , non adeo robustae constitutionis, etiam dolore capitis corripiebatur, cum levi schricula; nune vero melius, nunc pe jus se habebat: eo medebat optii ne, sed hibere non poterat: postea vera mania corripiebatur, &tandem adeo furiolus per vices evadebat, ut a qua tiror viris coerceri vix possisset: dum deservelceret ille furor, levamen sentiebat, ridebat, loquebatur

cum adstantibus, ted semper tamen morsum minitabatur. Redeunte tan.

dem simili paroxysmo a phonos reddebatur, & paulo post moriebatur. Confirmat haec observatio, ibi a contrediatione multa canis rabidi hoc contatii iam communicari absque mortu posse, Se diversos effectus producere in diveriae temperiei hominibus. Simul etiam notandum, quod in hoc ea. su robustior edalerit, debilior vero succubuerit morbo; licet plerumque statuatur, calidos & biliosos in hunc morbum facilius vergere, pituitosos& frigidos minus. Forte hona sortuna per labores validos , sudores di illa. tum fuit de corpore hoc venenum, quod eaeteroquin, si non expulsum fuisset de corpore, sed agitatum tantum, pessimos in robusto hoc homine essectus proauxisset. Cum enim, uti sequenti paragrapho dicetur, febris acuta se

quenter comitetur morbum hunc . 3c dura atque exercitata corpora inde

pejus asticiantur, videtur probabile, pejorem rabiem suturam , si caetera paria suerint, in robustis de ea lidae temperiei hominibus . . Huic sententiae etiam ad Itipulatur Celiberrimus Guvages b , Sc observat. , symptomata longe vehementiora fuisse in viris quam in foeminis, licet ab eodem an iis

mali demortis; viri enim vinculis coerceri debuerunt , foeminae autem placidam obierunt mortem.

Cum autem δc aestivus servor , 8c ealidior hominum temperies , via deantur reddere hoc venenum magis actuosum , similis effectus meritoo 3 exspo

νὶ Bagni di Pisa pag. 3 3. et observat. rarior. Cent. 1. N. Isto. pag. 431.

213쪽

sso RABIES CANIN A. g. II 37. 2I38.

exspectatur a victu & medicamentis calesaeientibus , de qua re plura dicentur ad I 43.

S. I i 3 8. T Tomo optime sanus contagio hoc ii 36. infectus , LI post varium tempus ii 3 . , incipit hoc ordine fere aegrotare: dolet locus, cui impressa contagii labes primo fuit ;dein vagi per alia, maxime vicina, loca, dolores; lassitudo, gravitas, tarditas, in toto musculoso genere; somni inquieti, turbati, terribiles, cum convulsionibus, & subsultibus;Inquietudo assidua; suspiria; tristitia; solitudinis studium; atque his fere primus mali incursus incipit, his serme primus ejus gradus finitur: sanguis tunc venis emisisus omni nota bonus. Tum postea priora augentur, acceditque porro ingens circa praecordia angustia; respiratio difficilis, suspiriosa; horror; ad conspectum aquae, liquorum quorumcunque, & rerum vel pellucidarum, vel instar speculi reflectentium, horripulatio, tremor; prostratus appetitus deglutitio tamen solidae cujusque ossae possibilis; attactus humoris cujusque, maxime labiis vel lingua, incredibilem anxietatem,tremorem, convulsones immanes, atque furorem fere creans; vomitus glutinis susci biliosi, aut bilis porraceae; incalescentia ; sebris; vigiliae assiduae; priapi sinus; cogitationum alienarum & instretarum perturbata valde series. Sic procedit malum, atque hic solet secundi gradus limites ponere. Postea autem

omnia enarrata exacerbantur continenter, soletqua sequi linguae asiperae exsertio; hiatus oris;vox rauca; sitis ingens; suror ad conatum bibendi, humorum adspectum, contactumve; spumae in ore collectio; eam in alios exspuendi conatus vel invitus; ardor obvia quaeque mordendi invitus, nec tamen a voluntate comprimendus, spumante rictu frendit; pulsus & respiratio desciunt; sudor gelidus; rabies summa, dum interim, quod mirabile, mens prudenS, Constans, aliis a se metuens, adest; hinc intra quartum fere semper a primo gradu diem, mors convulsiva cum summa in respirando angustia.

Patuit ex ante dictis, venenum illud satis diu in eorpore humano latere posse, antequam turbet omnia, & toto hoe intervallo nullum signum dare. Patebit postea, quando de tura hujus mali dicetur, quod, ubi vel minima suspicio hujus contagii suscepti adest, ilico efficacia remedia exhibenda sint, antequam diris symptomatibus se manifestet latens virus. Uerum cum talis medela neglecta fuit, quod saepe fit, insciis hominibus, vel obliviscentibus, quod insilii suerint, magnae utilitatis est cognoscere prima indicta , quibus se

214쪽

sse hoe malum manifestare solet, ut ilico tentari possint congrua remedia .

Omnia autem haec symptomata ordine recententur. DOLET LOCUS &c. Quando nempe per morsum, vel ungulis radendo, hoc contagium communicatum suit : ubi cnim per integram cutem transiens hoc venenum in secit hominem, quales catus ad ri 36. enumerati fuerunt, tunc hoc symptoma locum non habet. Plurimae obtervationes confirmant , primum signum veneni , actuosi

redditi , observari in ipso loco demorso , & praecipue in cicatrice vul neris jam consolidati. Imo Aureliantis σὶ pro universali regula hoc si

tuit, dicens: Praepatitur enim ea pars, quae morsu fuerit vexata, uitae iniatium deuique passionem sumere nemo negat. In homine , post quinque me ses ex undecim dies a mortu canis rabidi, vulneris cicatrix aliquot diebus prurire incepit, antequam hydrophobus fieret d . Satius Diversus e credebat, se solum animadvertisse signum insallibile instantis rabiei in demorsis, omnibus ignotum 1, s nempe dolor quidam in loco commoris , licet ulcus per dies & menses integre fuerit lanatum , accederet , sensim trium quatuorve dierum spatio ad cerebrum ascendens , tuncque vertiginem faciens. Alia obtervatio habetur de homine a rabida vulpe demorso in manu dextra, cui morbus se manifestare incepit doloribus rhe malicis , praecipue in manu dextra, brachio, humero, de dono: his do loribus minutis, sequebatur brachii dextri paralysis; pulsus singulo sexto aut quinto ista intermittebat, sed in brachio dextro tantum . Sinto autem die post haec symptomat jam erat hydrophobu . Apud Sobeueehium fgJ-, cicatrices vulnerum a rabido ea ne inflictorum incepisse liue scere post les qui annum, subsequente pariter hydrophobia. Apud Celeberri. mum Guvetes s bl pariter plures calus leguntur; qui docent, dolorem obistulum cicatricum, & illarum elevationem cum duritie majori, praecessisse hydrophobiam: imo ibi notatur , dum morbus in mplius vergebat, cicatrices denuo emollitas subsedisse. Omnia jam haec observata docent, aliquam mutationem in loco demorso, inprimis in cicatricibus vulnerum, praecedere solere illum statum, ubi laistens hactenus contagium incipit actuosum fieri. Unde videtur admodum piobabile, illud venenum susceptum in loco demorso haesisse tamdiu. Cum autem illud venenum . in demorsa parte haerens, si liquidis per- milium foret, abriperetur in sanguinem . sicque illud contagium univerosae humorum massae communicaretur , ideo credidit in eberrimus Tau-ges s 3J, solidas partes potius hoc veneno imbui , quod ob viscositatem

illis firmiter adhaereat, donee mora, alii lue causis accedentibus, in actum deducatur, attenuetur, fluidis milceatur , inficiat omoia . observara viis o 4 dentur se Acutor. Morbor. Lib. III. cap. xiv pag. zad. . d) Maricco . Medio

215쪽

dentur hoc docere . quod in vulnere contagium haereat impressum diu ;& dum illud incipit agere, saepe recrudescunt vulnera diu clausa , virulenis tamque saniem stillant: interim tamen dubium videtur, an idem illud conistagium sanguine receptum statim actuosum fiat, nee per plures dies humo.ribus nostris permillum manere possit, absque effectu sentibili. Illi casus ,

qui , . Ir36. memorati fuerunt, videntur hoc docere. Dum enim hydro.

phobus pater morti proximus ultima figit oscula liberis, illos in fieti ; nec videtur vero simile illud venenum adhaesisse integrae cuti , sed potius subtilissimam ejus partem venis bibulis receptam suisse. Dum ex latiνeliaui &observatis saliva, exsiccata in veste ab animali rabioso lacerata, infecit mulierem, quae dentibus momorderat filum , hincque labiis & lin. gua tetigerat hoc venenum, videtur potius illud contagium, saliva sana dilutum, degluti tum suisse, vel per venas bibulas oris interni ingressum , quam quod partibus solidis viscosa tenacitate adhaelerit: longe magis hoc videtur probare ille casus , ubi levis rasura epidermidis , ab ungue rabidi selis facta , hunc morbum induxit. Certe videmus & alia venena , humoribus misia , per multos dies haerere in corpore , antequam effecta sua monstretit. Dum in variolarum inoculatione crudo vulneri pus vario. losum instillatur , tenaci emplastro applicato conantur omni modo promovere resorptionem hujus contagii variolosi per venas et attamen observata docent , pluribus diebus adhue aegros a morbo immunes manere .

Procul dubio pars illius veneni variolosi resorbetur , licet pars vulneri inhaereat; ideo, dum in actum deducitur illud contagium, febris & reis liqua variolarum symptomata emergunt; sed simul tunc vulnus incipit do. lere atque inflammari, quia & ibi pars hujus contagii notabilis reman.

serat. Ubi autem Chinensum methodo , exsiccatis variolarum erustis in pulverem redactis , & per nares attractis , variolae excitantur , videtur

hoc per reseretionem subtilissimi contagii, in crustis illis latentis, fieri;

attamen non ilico variolae sequuntur , licet procul dubio satis cito sanis guis hoc veneno inquinetur. Qualis autem mutatio contingat in hoc veneno, illo tempore, dum actuo.

sum redditur; quomodo tunc disserat a se ipso, dum latens in corpore nullo se manifestabat effectu, videtur dissicillime explicari posse. Merentur tamen legi illa, quae in dissertatione, toties jam laudata , Celeberrimus Sauυa. xes ingeniose de hac re disputavit. In reliquis animalibus venenatis crudo& sanguinolento vulnusculo communicatur virus, statim pessimos effectus iaciens, & vix nocens, nisi recenti vulneri instillatum fuerit : unde & in his animalibus invenimus mirabilem labricam dentium , quae efficit, ut eo

dem tempore dum morsus infligitur, venenum necessario vulneri facto in. stilletur. Servo dentes viperae caudisonae , qui in apicem acutissimum exeunt; verum sub hoc apice tota longitudo dentis crenam insculptam habet satis cavam, per quam venenum vesiculis, quae his dentibus adjacent, contentum deducitur in vulnus inflictum, dum musculi maxillas, mordente . . animali, adducentes premunt simul vesiculas succo venenato turgidas, quaeipaeis adjacent. Notum est, apum & vesparum aculeum liquidi guttula in

216쪽

rt 33. RABIES CANINA . fuer

minimam instillare vulneri; sequi ilico molesta symptomata; canis autem rabidi fauces plenae sunt saliva venenata; dentes ejus hae madent ; hine morsu vulneri iacto haee saliva immittitur . & tamen hoc venenum per menses saepe manet nullo se manifestans effectu; postea subito actuosum . sit, & eum horrendis symptomatibus hominem paucorum dierum spatio perimit, ejusque humoribus, salivae inprimis, similem labem imprimit , per quam illud contagium propagatur in alios, etiam absque vulnere in.

licto, uti obtervationes recensitae docuerunt . Mira certe veneni rabidi

proprietas, & explieatu dissicillima. Videamus jam reliqua symptomata ,

prout ordine se mutuo sequuntur. LAssITUDO, ORAvi TAs &e. Lassitudines illas spontaneas morborum suturorum praenuncias esse notavit in Aphorismis Hippocrates, uti antea

ad 734. dictum suit; & hae sequuntur dolores illos in parte assecta praegressis, uti omnes historiae hujus morbi, accurate descriptae , testantur . Simul incipit tunc genus nervosum turbari . somnia oriuntur horrenis da, moestitia insolita, metus absque causa. Non mirum est illos metuere,

qui conscii sunt, se a cane rabido demorsos fuisset verum & tristitia & me. tus observantur in illis, qui ignorant se hoe veneno insectos fuisse, vel ob diuturnitatem temporis post morsum inflictum omnino obliti sunt, sibi tale quid contigisse: quin imo hoc morbi stadio iacies pallida & contracta apparet, ut in meticulosis hominibus fieri solet. Quamvis autem nervolum genus in suis sunmonibus turbari incipiat, dum illud venenum actuosum fit, tamen nondum magna mutatio in reliquis huis moribus observatur, & sanguis hoc morbi tempore de vena missus sanorum

sanguini similis est Primus ille gradus hujus morbi in quibusdam durat diutius; in aliis ei tolaecedit hydrophobia. Sic legitur sιJ de homine, qui per quindecim dies

in crure demors. dolores, & per integram septimanam singulis noctibus rigores, calores, ludores senserat: tu neque subito mirabatur, quod scyphos aqua abluere, uti muneris ratio postulabat, nullo modo posset, & intra biduum hydrophobus periit. TUM POsTEA PRlORA AUGENTUR &c. Hoc morbi stadio subito apparet horrendum illud symptoma, & signum pathognomicon, a quo morbus hydrophobiae nomen accepit, nempe aquae & omnium liquidorum metus. Miser homo, qui ante quinque circiter menses a rabida sele morsus fuerat, avide sumserat primo die morbi vinum rhenanum multa aqua dilutum ; se. cundo die attonitus ipse mirabatur, quod horreret totus & convelleretur , dum videbat scyphum elenum eodem potu, qui adeo placuerat. Quando que adhuc aliquam liquidorum partem deglutire possunt , sed magna eum dissicultate & eontorsionibus miris totius corporis sni J. In quibusdam ob. servatum fuit, quod a propria saliva deglutita statim adeo angerentur, ut mox se morituros crederent. Interim tamen nullum impedimentum videtur esse Kὶ Philosoph. Transact. Abridgem. Tom. III. pag. 27'. 28o. ιὶ Sauvages Dissert. de la Rage pag. ix. in notis. im Ibidem.

217쪽

sue RABIES CANINA: serias.

esse in via, per quam potus transire debet e nam idem ille homo, quia propria saliva deglutita pessime assietebatur, deglutiebat omni hora bo. tum solidum , qui draehmam ponderabat , & quidem longe facilius aecelerius, quam alius homo hoc sacere potuisset suJ. Dum autem aqua offerebatur, horrebat, & ventriculi regio mox miro modo intumescebat. Cum autem solidas offas lamelici canis instar celeriter dis lutiret , tentatum fuit, an prono situ bibere posset, ut canes solem. Transversim ponebatur in lecto, prono capite ultra lectum parum eminente, & suppo. nebatur vas largum tenui eere visa plenum , quod non tantum facile tu.lit, i ed etiam testabatur, se quam maxime renci cerevisae odore , ee tumque esse , quod brevi totum illud vas evacuaret. Dum autem os propius admovere tentabat, non poterat , & mox regio ventriculi intumeislcebat. Tandem tamen linguam exseruit tentaturus, an lambendo posset cere visiam sumere; sed dum apex linguae tangebat superficiem cere visae, mox. retrocedebat subito totus perterritus . Interim miser ille, T ntali poenas patiens, delectaba ur bihendi imaginatione, semper sperans , quod Iandem bibere posset , nee patiebatur vas cere visa plenum removeri, &millenis vicibus denuo experiebatur , sensim os admovens eme visiae , mox subitissime caput removens . Tentatum fuit, an per arundinem cavam lugere posset cere visiam, sed nec hoc potuit perlicere: sicque periit

miserrime .

Dum observabant Medici in talibus aegris stim ingentem , adeoque sum. mum potus desiderium , & tamen illos convelli, dum Lentarem potum M. glutire , imo dum labiis vel linguae admoverent, in quibusilam etiam liqui. di cujuscumque adspectum summum metum facere, imo & furorem ; varias excogitaverunt causas mirabilis huius symptomatis. Aetius co notar, quoidam dixisse, quod canis imaginem viderent hydrophobi in omnibus liquidis, hinc horrerent. Baecius ρὶ extra omne dubium hanc rem ponit,

dicens: Vidi ego tales abborrere in poetiis canes, ac abigendos ex cubiculo emclamare. In ultimo morbi stadio quandoque delirantes hydrophobos talem sorte phantasiam habuisse, non videtur impossibile; sed inde aquae metum deduci posse in omnibus, repugnat observationibus fidelibus &frequentissimis. Satius Di-Uur q plures interrogavit hoc morbo correptos; negaverunt constanter, se aliquid videre in aquae praeterea non tantum aquam.

sed di juscula, aliave sereula dilutiora. turbidosque potus, in quibus nihil tale potest repraesentari, pariter fugiunt, nec per siphonem trahere liquida possunt, quae non vident. Neque etiam apua recentiores Μedicos , oui omni cum cura hune morbum indagaverunt, aliquid simile legitur. Solet ineuiari dissicultas deglutitionis; sed eerte solidos cibos deglutiunt, & quandoque avide comedunt ν . In illo aegro, cujus mentio praecedenti para.

218쪽

, t 138. RABIES CANIN A. sues

grapho facta fuit i , notatur, quod avide comederit, nihil vero bibere potuerit. Cum autem a salivae deglutitione pessime se habere tales aegros observatum fuerit, hinc voluerunt quidam auctores, inde aquae metum fieri, quia omnis potus salivam diluit, & in ventriculum deducit , dum deglutitur. Sed certe solidi cibi, dum masticantur & deglutiuntur, saliva undique obdueuntur. Salius Disersus t putat, ideo abhorrere omnia liquida, quia perceperunt se a liquidis assumtis pessime habuisse i sed historiae talium aegrorum docuerunt, quod primo initio, dum venenum illud actuosum fit, potum assumant facillime, mox ipsi mirentur , quare potum, qui antea placuerat, nunc horreant: unde patet, illum metum aquae& omnium liquidorum non sequi molestiam perceptam a deglutito potu , sed potius praecedere. Hydrophobus ille, cujus meminit Geberrimus Savo mages ti , sensit se non posse ferre conspectum aut attactum aquae, dum scyphos eluere vellet; jusculum tamen oblatum adhuc deglutire potuit, sed cum molestia. Ubi autem semel aquae metum illum insuperabilem habent aegri, tunc non adeo mirum videtur, quare ad solum conspectum aquae, imo & solum nomen, horreant: videmus enim etiam in sanis hominibus solum nomen rei nauseolae, & abominabilis, veniri eulum subverte e. Obsimilem rationem videntur res pellucidas , vel speculi instar reflectentes. horrere hydrophobi , uti notavit Aetius sv I , quia aquae ideam ren vant . Imo quandoque observatum fuit , quod ipsum aeris motum hora reant, hine adstantes rogent, ut cubiculum elausum maneat, & halitum ab ipsis avertant cx . VoΜiTus GLUTINis FusCI 8cc. Talis vomitus non semper, sed qua doque tamen, observatur: aeger ille, cujus statim mentio facta fuit l=J , foetidam vomebat materiam , instar sanguinis nigri, olei foetorem redolentem, & quidem aliquot vicibus, cum levamine : in cadaveribus hoc morisbo defunctorum bilis viridis viscidae magna copia reperta fuit γ. INCALESCENTIA, rEBRIS. Saepius solent comitari hydrophobiam scrtamen & alii casus observati suerunt, ubi haec non aderant. Puerum septem circiter annorum hydrophobum postquam a late rabida mortus erat , existernas partes eorporis frigidas habuisse, legitur LbJ ; sed simul haiabat pulsum omni modo malum, & in syneopen dilabebatur. In illo puero viis

dentur vires vitales a veneno penitus oppressae suisse .

Febris autem quandoque adest, & quidem satis valida ce ; non semper tamen d . Plures enim casus ab auctoribus recensentur, ubi hydrophobi perierunt homines absque ulla febre ce : quin imo Salius αυersus si te

219쪽

statur , se tantum binos vidisse . qui hunc morbum una eum febre pa.

tiebantur; quorum unus, a rabido cane demorsus , ulcere jam sano , ex vehement immo ictu contusionem ingentem in imo Ventre acceperat; un.

de valida febre prehenius, & paulo post rabie correptus, tertia die vita functus est : posset certe febris haec validae contusioni praegressae ad. scribi. Alter casus, ubi febrim hydrophobiae comitem observavit erat in muliere , quae , absque contagio accepto , in morbo acuto hy. deophoba fasia suerat ; cujus mentio facta fuit rI3o. His autem bi. nis casi hus exceptis , dicit : Reliquorum rabienuum , quos ego vidi , ne mi, em sens ulla rau'ctari febre , nec huius adesse suspiciouem , ne dixerim

signum , obse aυi . Hinc colligo . rabientes ratione propris virus non febrietatare ,' si autem atiquando febricitem , hoc ex corporis praevia altera rvdiis

stioue Ara. Cum autem aliae fidς dignissimae obtervationes doceant. hydrophobos febricitasse , tantum in e concludi potest , quod libris non

semper adsit. UIClLIAE Assi DUAE. Cum enim anxietas magna semper adsit, sitisque& siccitas saucium, hine somnus admodum dissicilis, vel nullus ; de quo

symptomate hujus morbi satis convenit inter autores.

ΡRi Apis Mus . A Galeno g quidem definiebatur, quod esset pudendi ia-

crementum flabile, in longitudinem ac orbem tumefacti, citra rei venereae an levi iam. Interim tamen & a Μedicis vocatur hoc nomine perpetua & con.

ilans membri virilis erectio, licet simul acer in venerem stimulus adsit. APriapo, hortorum custode Deo , qui ereλγ membro in statuis antiquis visi tur, nomen derivatum est. Hoc symptoma in pluribus hydrophobis o

servatum fuit. Ita legitur h de bajulo, qui ultimis tribus diebus morbi, in voluntariis & perpetuis pollutionisus, semen & animam simul emavit. Septuagenarius homo , priapismo incitatus , ipso morbi decursu uxorieoncubuit sit . Idem illud symptoma legitur observatum suisse a Lissero κ); qui tamen credebat , illud a largis emplastris vescatoriis , quae

applicata suerant , productum fuisse. Observavit idem Celeberrimus Meadua: led & notatur in illa morbi historia, quod fuerint applicata vesicato is ria. Interim tamen ab Aurebatis sm inter symptomata hψus morbi recensetur vertiri frequens tensio cum seminis inviis utario iacL ; licet in euratione hujus morbi apud hune auctorem nulla fiat vescatoriorum mentio . In foe. mina simile malum vidit Amatus sv I. COGITAT 1ONUM A L iENARuΜ &c. In loeis statim citatis plurima exemis pia habentur, quod magna in cogitatione mutatio simul his aegris conti. gerit. Quandoque summum odiam habebant erga illos , quos ante morobum

220쪽

bum amabant & reverebantur: aliquando tantam inquietudinem, ut celeris rime aufugissent, nisi ab adstantibus impediti, ia plura alia similia. Omnia nactenus recensita symptomata solent secundum morbi gradum comitari. Verum cito augentur haec mala, & tune miserrima conditio talium hominum est: sitiunt immaniter , sed nequidem potum nominari serunt, quin furant & convellantur . Unde Aurelian s oy monuit, dum vena his secari debet Ita in senti sanguine aisnenda sunt aegrata utium dira ς atque manu excipiendus suor , ne sonitu perculs commoveantvir . Lin. gua sicca fit atque aspera , 3e hiante ore prominet, horrendo certe specta culo ἔ cumque interna oris exsiccentur , vox admodum rauea fit; & eum simul respiratio admodum disti ei lis sit, interrupta voce loquuntur ; unde latratum eanis imitari hos aegros, scripserunt autores. Cum autem pro

priam salivam horreant sp , quia ab illa deglutita pessime asticiuntur , hine illa colligitur eirca os, spumosa fit, & ος anhelam admodum respiis

rationem una cum halitu exspirato quaquaversum dispergitur. Imo fatentur tales aegri saepe, quod habeant ineluctabile desiderium adstantes eon spuendi , vel etiam mordendi ; hinc monent ne propius accedant . Non enim semper delirant tales aegri ; unde merito Salius Diυersus dixit. inter propria & pathognomica hujus morbi signa delirium non esse numerandum . . Fatetur quidem , se nonnullos vidisse rabientes, qui non tantum delirarent, sed & furerent: tamen testatur, se & vidisse alios , in quibus nulla unquam fuit vel minima delirii suspieio, qui aequo animo serebant omnia tentamina, quae adhibebantur, ut potum iumere possent ; cumque eanum more cogerentur inviti & reluctantes alios morsu petere, rogabant custodes, ut ipsos eoerterent valide, ne in adstantes insilire possent : imo vincula apponi libenter tulerunt quidam, ut sic securi essent, se aliis nocere non posse. Delirantis & pel si me surentis hydrophobi casus legitur νὶ . Sed & alia observatio habetur de tali aegro, qui non solum mente constabat per totum morbi decursum, verum quibusdam adstantium visus fuit , melius ratiocinari, quam sanitatis tempore si . In genere videntur observata docere, raro penitus delirare hydrophobos, sed licet torvo& minaci vultu, et amoribus, seroci mordendi conatu, terreant adstantes, tamen mentis compotes manere plerosque ad mortem usque. Palmarius ν quidem voluit, hydrophobia prehensos esse mente captos, ct se suos- ue ignoraret fatetur tamen in remissione mali multos mi seriam suam agnoscere ac deplorare. Historiae enim hujus morbi docent, non semper conistinuo tramite hunc morbum decurrere, sed saepe subito exacerbari omisnia, dein iterum remittet e parum sui: sed simul constat, plures hydropho hos monuisse adstantes, ut sibi ea verent, dum praesentiebant novum suroris

quasi

SEARCH

MENU NAVIGATION