Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

quassi paroxysmum instaret rubor saeiei major, oculorum immobilitas, diissio toties musculorum faciei, plerumque praecedunt immediate talem ex

cerbationem.

Milerrimus ille aegrorum status non diu durat ; ineipit tunc pulsus vacilure , imo deficere, respiratio fit dissicillima , sudor gelidus viscidus

per totum corpus exii, & plerumque eonvulsi pereunt. Habetur tamen o servatio Hydrophobi cm , qui absque ulla convulsione, imo absque agmnia, moriebatur, ae si universalis paralysiis mortem induxisset: in hoe auis aem aegro incipiens morbus post dolores molestos veram paralysin secerat in brachio demorso . Raro vel nunquam quartum diem excedit hic morobus. computando inprimis a fine primi fradus; quia, uti ad eandem hane paragraphum jam monitum fuit, prima illa symptomata , quae latens venenum docent iam actuosum fieri, quandoque per plures dies durant , an

tequam aquae metus sequatur.

S. ii 39. K X historia it 19. ad ii 39. constat hujus

mali cognitio: prognosis autem elicitur ex consideratione II 33. ii 3 7. ii 38. , simulque cogitando tristissimos ubiaque eventus, quum, a nata Medicina hucusque, omnes sere Artis Principes deplorent, demorsorum prophoel in vix ullam cenam haberi, at iam aquam paventium sanatorum exemplum dari certa fide nullum i maxime vero dolendum, post secula elapsa, irritum successiim hactenus applicatorum deplorantia, non esse tentatas diversas a

primis methodos. ι IDiagnosis huius morbi ex hactenus enarratis satis evidens habetur: recenasiis enim fuerunt signa , quae demonstrant, canem, vel aliud animal, rabi sum esse: deinde dei tripla suerunt symptomata , quibus successive hic modibus in homine se manifestat. Prognosis autem elicitur pariter ex ante dictis: nam it s. habentur illa, quae successive in canibus rabidis occurrunt ;tuncque monitum fuit, morsum eo periculosiorem esse, quo animal diutiushoe morbo laboravit, & morti propinquius est. Praeterea ad I. 1 37. p tuit , quod calor magnus aeris excitando huic morbo faveat; & citius actu sum reddatur hoc venenum in calidis ae biliosis hominibus, quam in stigiis dis ac leucophlegmaticis; adeoque varium vivendi genus, & diversa rem dia exhibita, in Prognosi consideranda sunt. Totys autem morbi decursus praecedenti paragrapho descriptus fuit; adeoque major vel minor spes est,pmut symptomata haec graviora vel leviora suerint. Id autem & difficile & tristissimum simul in Prognosi est , quod non habeamus certa signa, quae docent , illud venenum , ab homine Lisceditum , ex corpore expulium esse, vel sic domitum, ut imposterum noc re nequeat. Ex illis enim, quae ad g. li 37. dicta suerunt, constat, illud

222쪽

venenum diu posse Iatere in corpore , & nullo indicio se manifestare ;attamen postea subito actuosum reddi , & calamitosissimum hunc morisbum producere. Unde licet Μedicus emcacissima remedia adhibuerit ad praecavenda pessima mala , quae morsum rabidi animalis sequi solent . tamen nondum est ab omni metu liber, dirum hunc morbum posse sequi. Prudens Medicus hoc aegris nunquam revelat, sed illorum animos certa spe erigit; eum constet obsiervatis , metum futuri mali nocere r interim tamen Medicus angitur ob incertam Prognosin, dum aegros suos magna consolatur fiducia; & quidem tanto magis, quia omnes sere Medici deis speraverunt de curanda rabie, ubi aegri jam ab aqua & omnibus liquiis dis ineipiunt abhorrere ; illudque symptoma brevi solet sequi, dum venenum hoc actuosum fieri ineipit. Diss rider at testatur quidem , suod plures dem sos ab aquae metu vindieaverit, & etiam ab aliis Μedi eis noverit servatos; verum ubi jania hydrophobi erant, nullum novit servatum fuisse. Ex hii loriis quidem unum alterum ve hoc morbo evasisse acceperat, sed ipse nullum talem casum viis dit. Aegineta similia testatur: additque , illos , quos ex historia se vatos didicerat, nona rabioso ea ne demorsos fuisse, sed ab homine quodam

prius morso hunc morbum aceepisse. Notavit autem Celaberrimus Sati ger et J, quod venenum rabidum , ab homine communicatum alteri homini, minus virulentum sit, quam quod per morsum eanis aut lupi communica. tur. Aatius ca) meminit philosophi, qui invicto mentis robore superavit aquae mecum; sed videtur hi specta nonnihil esse illa historia , quia dieitur, quod ille philosophus balneum ingressurus viderit in aqua canis imaginem, tune ratiocinio suo utens dixerit,i quid caui nummune eum balneo' sicque superaverit morbum. Licet autem reliqua symptomata hydrophobiam eo miis tantia a Veteribus descripta adhue hiate Μeaiei inveniant, tamen illam imaginem canis in liquidis oblatis, causam , ut fertur , quod aquam ho reant aegri, n n confirmant recentiorum observata; unde etiam Salius Di--νθι ibi hujus historiae fidem in dubium vocat, dicens; Cum enim ab eo tempora citra per tot faecula nullam habuimus bifariam attesante , confrin exm rabiem sanatam fuisse ἰ in kubium mibi vocatur de fide horum scriptorum rquod s Gera bi ex hoc morbo salvari sent, in eam eo sententiam , ut ineipienti ,-n progresso morbo, reluctatum R. Interim tamen non videtur negari posse, aliquos evasisse hydrophobos :Videmur enim observationes satis exactae, post Salii Diversi tempora notatae, hoc docere. HeImontius co oeulatum testem se profitetur . Vidit enim transeuntem navem, & in illa senem nudum , funibus vininim, habenistem pondus pedibus assivum: Zona sub axillis transeunte alligatus erat an 'tennae: a cane autem rabido demortus senex ille jam erat hydrophobus .

223쪽

Credebat Helmontiso, quod miserum suffocare sub aquis in animo haberent, ne propagaretur contagium: at nauta audacter promittebat, senem post re diturum lanum. Pretio impetravit Helmomius , ut socius 3c testis esset hv.jus curationis; viditque, quod senem in altum prius sublatum in mare praecipitem dederint, & sub aquis retinuerint tanto tempore , quo Ralmus Miserere recitari potuisset r pollea adhuc binis vicibus submerserunt , sed non tam diu. Dumque mortuum sienem suspicaretur Hesmontius , solutis vinculis cepit aquam marinam, quam hauserat, evomere, & revixit, postea rabie liber. Testabatur autem nauta, omnes hydrophobos se sanari

posse. Aliud exemplum sanatae hydrophobiae legitur sdi . Praeterea ad

s. ii 3 o. casus enarratus suit sanatae hydrophobiae; verum ille morbus non a morsu animalis rabidi natus fuerat, sed sponte in morbo acuto aquae.

metus sequebatur.

Forte quandoque illud venenum minorem essicaeiam habet, &tune quidem aliquem aquae metum producit , sed non omnino incurabilem r se. quens ea sus te hoc docere videtur. Bini pueri, unus decem, alter novem annorum , laverant de pertractaverant multum caput canis , qui ab alio ea ne rabido demorsus suerat, hoc effectu , quod vulneribus sanatis ar1bie liber mansit ille canis. Uerum post sex menses ei rei ter ambo pueri inceperunt se male habere, in imo abdomine dolorem sentire, qui sensim versus umbilicum adscendebat i post binos menses aceedebat ad hos dolo.

res lenis alvi fluxus , & quandoque animi deliquia : post aliquod tempus

dolores abdominis ad ventriculum adscendebant, imo & altius ; tuneque sequebantur convulsivi motus circa ventriculum & abdomen i circa finem noni mensis inceperunt aquam horrere , nec poterant ullum liquid unia aspicere , quin ltatim animo linquerentur , sequentibus postea motibus corporis convulsi vis; imo latr/tum canis imitabantur , & mordebant , inprimis aetate major . Paroxysmi illi per horam durabant , quandoque minus, 3c circa finem paroxysmi animo linquebantur: postea dum ad se redibant , meticulosi rugiebant adstantes , atque intra horae ei rei ter spatium penitus erant ab omnibus his symptomatibus liberi. Notari mere.

tur , quod eodem praecise tempore ambo pueri corriperentur hoc par xysmo dc inde emergerent e quotidie autem in ambobus exasperabatur malum. Undecimo mense pejora erant omnia , ita ut & extra paroxysismos sugerent homines, neque ad se invicem accedere vellenti post lieni. manam autem natu major patrem accessit, dc admirabundus dixit, quod

bene se haberet , & absque ullo metu aquam intueri posset ; idem eo tigit natu minori : post tres quatuorve dies recidivam patiebantur , Scpost septimanam denuo subito liberabantur; & bene se habuerunt in po. herum , nisi quod natu major quintodecimo mense adhuc aliquot par xysmos passus fuerit. Ex his patet, non quidem absolute diei posse, quod nullus aquam pave

tium

224쪽

tium sanatus unquam fuerit; sed & simul constat, raro admodum contigisse hane felicitatem. Ob hane causam videntur Medici sere dei perasse de cv. rando hoe morbo: dederunt tantum talia remedia, quae tot saeculorum experientia demonstraverat esse imparia huic morbo debellando ; neque via dentur multum incubuisse, ut novae methodi tentarentur. Ultimis tamen his temporibus eordati viri ausi fuerunt a trita via recedere , & experiri, quid alia remedia essicere possent, laudabili certe instituto, nec absque suc. eeta; uti postea in euratione videbimus.

S. ii o. Issectio cadaverum docuit, plerumque organa de glutiendi utcunque inflammata; gluten biliosum varium in stomacho; vesiculam sellis atra plenam; pericardium siccum;

pulmones coacervato omni sere cruore incredibiliter plenos; corianguine saepe sere siccato plenum; arterias plenas; venas Vacuas; Cruorem val)e liquidum,& vix in aere concrescentem, dum missus

vena concreverat ante triduum; omnes musculos, viscera, cere-

hrum, cerebellum, spinalem medullam, sicciora solito.

Antea ad II 36. monitum fuit, venenum rabidum multiplici contagio posse communicari; imo & pertractationem multam rerum insectarum non ea rere perieulo: hinc multis videretur imprudens facinus, hydrophoborum cadavera dissecare: in primis cum observata quaedam docere videantur, quod aliquid maligni in talibus eadaveribus adsit. Chirurgus enim, dum hydr phobi eadaver secabat, scalpello leviter vulnerabat digitum indicem, timi. Fabatur, quod longe majorem dolorem perciperet, quam a tali vulnusculo expectare potuisset. Alter Chirurgus, qui biduo ante digitum vulneraverat, dum manubus versat in simili eadavere viscera, cadit emplastrum vulnus te. 8ζns, quod hinc tabo cadaveris perluebatur, sed paulo post Erysipelas m a. num occupavit cum multa tensione & dolore l . Interim non novi , in historia medica memorari exemplum, quod rabies communicata suerit per lectionem eadaveris hoc morbo defuncti . Similia autem mala, ae illi Chirurgi pals suerunt, quandoque contigerunt sedulis Anatomicis , dum putridas eadaveris partes disseearent. Verum docuerunt observata , quod cadavera hydrophoborum media hyeme intra quindecim horarum spatium

pessime computruerint g); adeoque videtur subitae putredini adscribi hoc

posse.

. Videndum jam, quaenam in eadaveribus hoc morbo defunctorum sue

rint observata. ORGANA DEGLUTITIO Nis UTCUMQUE INFLAΜΜATA. Ex historia

morbi & symptomatibus antea enarratis patuit . . quod liquida vel omnino non , vel saltem dissicillime, deglutiant i dubium autem videtur, an illa Tom. III. Para m p imp Uὶ Ibid. Toni. X. pag. g Sauurges Disseri. fur la Rue pag. 4r,

225쪽

impedita liquidorum deglutitio inflammationi organorum deglutitionis ad . scribenda sit, an vero horrori insuperabili ab omnibus fluidis, qui in hoc morbo observatur. Historia morbi docet, quod aegri, dum incipiunt aquam di omnia liquida metuere , de nullo dolore faucium conqueramur ; imo quod solidas offas deglutiant absque impedimento, majori saepe alacritate , quam in sanitate solebant . Iuvenis quatuordecim annorum b , qui hoc morbo periit , optime eo medebat , licet nullum potum deglutire posset . In Anginis autem inflammatoriis, uti notum est , & dolor adest , & solidorum ciborum impossibilis deglutitio, licet liquida adhue transire possint. Unde videtur illa inflammatio potius effectus morbi jam iactia, quam causa: non mirum enim est, has partes inflammari, dum convelluntur vel ad minimum tentamen liquidi deglutiendi , nullo humido madescunt, ingens copia salivae excernitur; hine exsiceantur penitus. In eadavere juvenis hydrophobi, sed pari im dissecto, inventa suit interior superficies oelophagi

inflammata; aspera arteria etiam parum inflammata apparebat ι . Non tantum oesophagus , sed & ventriculus, & intestina inflammata rubescebant in alio cadavere Ventriculus ac intestina maculis rubris resispersa, & intensissimus rubor in interstitiis membranosis eartilagineorum asperae arteriae circulorum inventus filii in alio easu ι . Uerum aperta aliquoties eadavera hydrophoborum nulla inflammationis signa dedisse etiam legitur sm I. Celeberrimur IIad- pariter fatetur, quod in tali cadavere

in capite, saucibus, pectore & ventriculo nihil insoliti invenerit . : sed

notandum, quod erat novem annorum puer, qui secundo morbi die perierat; pulsum vero debilem , nunc celeriorem , nunc vero tardiorem habuerat, dum incipiebat morbus: in iuvene autem octodecim annorum, qui triduo ante mortem febricitare inceperat, post mortem fauces admodum inflammatae inveniebantur so J. Unde videtur verosimile esse in illis, quibus morbus per plures dies durat, & acriter febricitant, inflammationem obis servari circa deglutitionis organa , in reliquis non adeo . GLUTEM A rLiosuΜ &e. Historia mordi docuit, aegros saepius talem materiam reiecisse, &, uti postea in cura dicetur, quandoque cum aliquo Ievamine. In illo cadavere sp ubi nihil praeternaturale in visceribus de- . prehendebatur, inventa fuit ingens copia viscidae viri descentis hilis. Ob servatores, qui deseripserunt illa, quae in eadaveribus hydrophoborum notata fuerunt, sere omnes testantur , hiliosam materiem in ventriculo fluctuasse; vel cystidem selleam tenaci, & quandoque atra, bile distentam fuisse; uti videri potest in locis autorum modo ei tatis. PERICARDIUM SICCUM. Notum est, ex Physiologicis, internam super . fietem

pag. 368.

226쪽

ficiem peri cardii, totamque superficiem cordis, auricularum, ac Va run majorum venosorum & arterio Iorum circa eor,' quae omnia peri cardii cavo continemur, semper madescere tenuissimo halitu, qui ex vasis exhalan. tibus harum partium exit; sic impediri, ne cor cum peri cardio concrescar,

simulque contervari debitam flexilitatem in omnibus his partibus. Illud autem exhalans, cum tenuissima & fluidissima pars languinis sit, debet mi. nui , imo & tandem deficere, dum ob potus penuriam, jactationes perpetuas, sudores continuos, tenuis sma humorum pars perit, nec restituitur . Ob hane rationem peri cardium, quod post mortem aliquid humidi colle. ctum habere solet, si ecum in cadaveribus hydrophoboxum inventum fuit,

uti obtervata testantur q). Pu LMONEs COACERvΛTo &e. Omnis sanguis Venosus, a toto corpore redux , debet prius per pulmonem transire , antequam denuo a ortae arteriae ope per totum corpus distribuatur . Verum per secretiones varias factas, dum sanguis per arterias fluit , plurimum liquidioris partis

de sanguine lecedit, adeoque sanguis venosus crassior & minus meabilis fit. Verum in sanis, quidquid per venas absorbentes ventriculi, intesti. norum , dc totius sit perficiei corporis tam internae quam externae ingreditur, omne illud sansuini venoso permiscetur, antequam per pulmones pellatur , sicque sanguis venosus dilutus satis & meabilis servatur, ut per pulmonalis arieriae angustias ultimas transire possit. In hoc morbo autem defieit restitutio liquidi deperditi; hine brevi haerere incipit sanguis in arteriis pulmonalibus, vel saltem transire dissiculteri unde, uti antea monitum suit, anhela respiratio in rabidis animalibus observatur, & hydrophobi intolerabilem anxietatem respirationemque dissicilem patiuntur. De hac re possunt & videri illa quae ad 8 8. habentur, ubi de Peripneu. monia lethali agebatur. Μagis ergo magisque aecumulatur in pulmone sanguis spissior , donec tandem pulmonis vata arteriosa penitus in farcta suerint, nihilque amplius in eor sinistrum venire possit . Sic vidit Io. Fribre Lνuceus in eadavere hydrophobi nigerrimum in dextro eordis eten. traeuto sanguinem, quo omnino carebat sinisser r Erat autem hic per pulmones mire accensos tumidos plurimus dispersus. Et apud Bonetum s pariter legitur, in cadavere hoc morbo defuncti, pulmonem circum quaque pleuis rae adhaerescentem retulisse concreti sanguinis molem , adeo in sarctus erat immeabili eruore i sive autem cordis ventriculi, sive majora vasa circa cor aperirentur, sive pulmones mille loeis inciderentur, nulli bi nisi concretum sanguinem , omni propemodum sero fluido destitutum , repecrire licuit. In alio cadavere inventum suit, quod dextra auricula insigniter tumebat, dexter ventriculus sanguine grumoso plenus erat; in sinistro vero eordis ventriculo sanguis plane fluidus stJ, dum nempe per inser-

om. Lib. I. Sect. XIII. Tom. i. pag. 3 a. t Ibid. Sect. VIII.

227쪽

ctos pulmones tantum tenuissima sanguinis pars transire potuerat. ARTERIAS PLENAS, v ENAS UACUAs; CRUOR ΕΜ &c. Hoc etiam observatum fuit in eadavere, ubi nullo loco sanguis coagulatus apparebat ;quin imo sanguis post mortem repertus non coagulabatur frigore aeris , eum tamen ante aliquot dies per venae sectionem eductus coagularetur sponte sui. Notandum autem est, quod paulo ante etiam monitum fuit,

non in omnibus hydrophobis inflammationis signa apparuisse r videntur enim in quibusdam putrida ditatutione omnia corrumpi, & ditat vi h mores, non autem disponi ad inflammatoriam spissitudinem . Mirum qui . dem videri potest, quod ab eodem veneno oppositi effectua producantur , inspissiatio nempe sanguinis, & ejus di lutio. Verum si considerentur illa, quae ad s. 73o. de Onoebo putrisa dicta suerunt, constabit, quod morbosa illa mi asmata quandoque , incitato motu cireulatorio , sanguini inducant spissitudinem inflammatoriam dictam, aliquando etiam inducant aliam sanisgetinis & humorum degenerationem, priori penitus oppostam ; nimiam. nempe attenuationem in putredinem vergentem . Evidens exemplum hujus rei habemus in eontagio varioloso, quod in variolis discretis inflammatio. nem & suppurationem produeit; in pessimis vero confluentibus, ab eodem eontasio natis, putridissima humorum ditatutio brevi sequitur, saepe cito Iethalis. Cum autem ad s. ri 3s. notatum fuerit, morsum rabidi animaistis, si illud vehementissime surat , diutius morbo laboraverit, & morti jam propius sit, eitissime creare violentissima symptomata; & contra mi. tiora omnia esse, si in primo stadio morbi incipientis homini per morsum vulnus inflictum fuit ; patebit ratio, quare veneni rabidi effectus diversi in humoribus observati fuerint. Sic intra biduum periit mulier hoc morisbo, ejusque cadaver media hyeme totum computruit quindecim horarum spatio v . Unde eoncludi posse videtur, quod periculosior, & cito i inalior fit humorum di lutio putrida , quam inspissatio inflammatoria ;quod & in aliis morbis confirmat observati . Verum ubi talis ditatutio humorum obtinet , sanguis non accumulabitur in pulmonibus, sed facile transibit in cor sinistrum: hine venae eo poris evacuabuntur satis libere. Cum autem per arteriarum angustias sanis guis, licet magis solutus sit, transire non possit , nisi cordis & arteria. rum vires agant valide; hine inei pie accumulari in arteriis, quia in peia simis illis morbis , ubi talis humorum deseneratio est , omnes Μediei observant, pulsum frequentem , debilem , inaequalem , intermittentem , qui desgnat vitales vires, quae humores per vasa movent, opprimi. In pulmonalis autem arteriae ramis minus haerebit sanguis , quia tota viscordis dextri urget sanguinem solutum in arteriam pulmonalem; & licet haec vis etiam debilior si , respiratio semper frequens & anhelosa it iisdem morbis expedit viam, quae longe brevior est , quam ubi sanguis vi cordis & arteriae aortae ad extrema corporis usque pelli debet: unde

etiam uὶ Academ des Scienc. a Dy. His . pag. νὶ Muvages Dissert.

228쪽

II o. II r. RABIES CANIN A.

etiam in talibus morbis extremitates corporis frigere solent, dum aestu, percipitur circa praecordia. OMNEs ΜusCuLos, v ISCERA, &c. SICCIORA SOLITO. Etiam hoeota servatio docuit , & quidem in eodem cadavere, in quo sanguis magis dis. solutus inventus fuit κγ: licet enim putredo incepta crassiorem sanguinis partem si e ditalvat, ut non concrescat amplius , deficit tamen aeque in noe sanguine lubtilior aquosa pars, quae continuo exhalans interiora conisporis humectat, uti paulo ante demonstratum fuit. Praeterea ob turbatas& debiles vires vitales, omnes secretiones languent , depravantur, & ob aquae metum non restituitur humoribus illud, quod vitae tempore conti. nuci difflatur de corpore. Summam siccitatem in visceribus naturalibus &vitalibus in cadavere hydrophobi pariter observavit Bouetus F .

s. ii t. 1 Uratio omnis hactenus, paucissima exceperis, i certa, tam prophylactica, quam therapeutica cujus prima causa, inanis ja tantia multorum specificorum, &negledius methodi ex historia mali excogitatae.

Doluerunt omnes boni Medici in tetro hoc morbo, ubi jam aquae metus adest , paucissimos sanatqs tuisse uti constat, ex illis , quae ad 9. ii 3 o. diis cta suerunt. Verum & illa cura, quae in demorsis aquae metum praecaver, nondum ad illam eertitudinem deducta est, ut absque omni metu huic eonis fidere possimus. Per mentes. imo per annos, uti ad L irari dictum luit, Lot vixerunt homines a rabido animali demorsi, attamen postea nihil minus cogitantes oppressit dirus morbus: & contra quidam immunes manse. runt, Iicet demorsi suissent ab eodem animali, a cujus morsu plures alii in hydrophobiam inciderant. Hinc licet in quibusdam quaedam remedia data, prophylaxis causa, prosuisse viderentur, tamen nondum absolute certi su mus, quia sorte absque his auxiliis evasissent. Accedit, quod saepe dissi. cile sit, plenam habere certitudinem, illud animal, quod morsum inflixit, rabiolum fuisse; si vel aufugerit. vel ilico, uti solet fieri, occisum suerit. aandoque & demorsi pereunt alio morbo, antequam se manifestet hydro. phobia ; tunc pariter incerti sumus de essicacia remediorum, quae adhibita fuerunt. Elapsci anno tractavi duos insantes, in manu demorsos a cane . qui ab omnisus . eundem pagum inhabitantibus. rabiosus credebatur; hine occisus ilico. . Miseri tumido & in sarcto abdomine ob pessimum victum in magna pauperie laborabam, & post quinque menses lenta perierunt atro. phia, absque ullis tamen hydrophobiae signis: interim tamen non omnino certus tum, illos absolute curatos fuisse, eum longe diutius illud venenum in corpore latere possit, uti antea probatum suit. Haec videtur ratio, quare tam multa, ut specifica, contra hoc venenum commendata suerint, quia in talibus easibus profuisse videbantur ; dum interim absque ullo emoluo P 3 mentol πὶ Aeadem des Selencis 3699. Hist. pag. 16. γ Sepulcret. Δ Io

Tom. I. Lib. I. sea. 8. Pas. 21s. 111.

229쪽

,8s RABIES CANINA . I. D r. II 42.

inemo data suerunt postea aliis, in quorum corpore hoc virus latebat i de celebrioribus talibus specificis postea ad I. I 47. adhue plura dicenda erunt. Verum quidem est, pleraque haec iactata specifica sati s innoxia esse; ob sunt tamen, dum his consili aegri negligunt alia efficaciora remedia, quae quidem non agunt specifi a virtute, sed indieantur symptomatibus in morbi

decursu observatis. Dictum fuit antea ad g. q. , duplieem esse modum curandi morbosi vel enim directe agimus in causam morbi, non mutato reliquo corpore; ut dum V. g. cortice peruviano curamus febrim intermittentem; atque haec curatio specifica dicitur: vel observando effectus, quos causa morbosa in corpore producit, conamur per idonea remedia hos effectus tollere vel praeeavere. Si possem venenum variolosum specifico remedio reddere iners, ut non turin

baret corpus, curatio speeifica esset & pulcherrima i sed dum tale remedium hactenus, cognitum non sit, febrim a contagio varioloso excitatam justo in moderamine eonor servare, ut nee suribundo impetu destruat corispus; nec ita segnis fit, ut non sum eiat subigendae materiae morbosae & ad ambitum corporis depellendae: per halnea cutim, inprimis inferiorum partium, adeo laxam reddo, ut huc versus maior copia materiae morbosae veragat & deponatur; sicque liberetur eaput & interiora eorporis hac metastas. Putridam humorum dissolutionem in pejori variolarum specie per idonea remedia praecavere, vel jam iactam emendare, conor; sicque certus sum me aegris prodesse, licet morbum in primis suis incunabulis opprimere non potuerim . Idem jam in Rabie Canina verum est i si per specificum remedium , certis di multis experimentis cognitum , possem venenum susceptum iners omnino reddere, hoc solum lassiceret: verum eum nullum tale certa

fide cognitum sit, nihil aliud superest, nisi ex morbi historia eruere, quomodo, & quibus eum symptomatibus , ille morbus deeursum suum absolis vat; & dein ex his rite perpensis deducere illa, quae adhiberi eum spe fausti eventus possent. De his autem sequentibus paragraphis dicetur.

S. ix x. Uantuni ergo ex omni hac historia, comparati ne ejus cum aliis morbis, & feliciori paucorum casuum eventu concludere licet, videtur primo consistere in assectione nervorum, proxime referenda ad convulsiones, quae viscera, horumque vasa occupent; dein hine

vitium nasci sanguini, humoribusque, quod inflammationi gam. graenosae quasi proximum sit; sedem vero mali primum circa stomachum, & vicina haerere.

Ex illis, quae dicta sunt ad g. Ir38. , ubi sollicite enumerabantur omisnia symptomata hujus morbi illo ordine, quo se mutuo sequi solent, constat, prima signa incipientis mali in nervoso systemate apparere. Somnos habent perturbatos, tristes fiunt & meticulosi i adsunt tune & lassitudines spontaneae, dolores quasi rhematici in membro, cui morbus inflictus suit,

230쪽

qui deinde se per vicina a partes magis magisque diffundunt : aucto malo , convulsiones t equuntur ; imo plures, uti antea ex casuum enarratione patuit, moriuntur convulsi. Dum jam aquae metus adest , si via lummis la-hris liquida tangant, mox convelluntur ; imo & in quibusdam obtervatum fuit, quod, audito liquidi nomine, toti contremisterent, imo & convellerentur. Impossibilis etiam deglutitio liquidorum videtur reserri debere ad convulsionem musculorum, qui deglutitioni serviunt; nam observatur, mulculos faciei miro modo distrahi, dum liquida ori admovere tentant e patuit enim ex illis, quae ad g. it o. dicta fuerunt, non semper sauces inflammatas fuisse inventas post mortem ; & saepe ab lolatam impossibilit tem deglutiendi liquida adesse, dum solidae offae facile in ventriculum deis volvuncur. Videntur enim quaedam ex numerosis deglutitionis organis sera vire inprimis liquidorum depulsioni per oesophagum in ventriculum unde, his convultis, impossibilis fit liquidorum deglutitio . Antea , ubi de Angina convulsiva agebatur, ad g. 8i8. mirum talem casum retuli de muliere, caeteroquin optima sanitate fruente, quae liquida quidem deglutire poterat, si ad plures uncias simul lubito, & uno quasi impetu, ingererentur; parvam vero liquidi quantitatem nullo modo poterat deglutire; soli. das autem offas, inprimis majores, satis facile. An oesophagus convellitur in hydrophobis. dum liquidorum deglutitionem tentantλ certe illum convelli posse, docet tuffocatio hysterica dilia , dum praelaeantem globum in sa cibus lentiunt milerae cum intolerabili anxietate. Ventriculum, cujus orificio superiori continuatione substantiae nectitur oesophagus, miro modo inflatum, dum aqua offerebatur hydrophobo, antea ad ii 38. dictum fuit: imo simul ac diducebat labia tantum, ut eere visam, cujux odore delectautatur, sumere tentaret, mox intumescebat ventriculi regio Ir . Cum autem jactatione perpetua, vigiliis, sudoribus, liquidiora de corpo. re pereant, & nihil liquidi possit ingeri, exsiccatur emine , febris accendio

tur, inflammatio nascitur, quae vel ob veneni iis repti malignitatem, vel ob aerimoniam putridam, potus periri νῆα Hacam, cito in gangraenam lethalem transit, quae omnia putrefacit, uti ex antecedentibus constat.

Ex quibus etiam patet, duplicem curationis scopum inde deduci. Vel enim debet tolli illa totius generis nervosi affectio, quae iacit convelli de glutitionis organa ad solum liquidorum aspectum submersio videtur ad hanerem facere, de qua stati m dicetur e vel debet ea veri per curam antiphlogiis sti eam inflammatio, quae sutura metuitur. Sedem autem mali primo circa stomachum Sc vicina haerere , iam . monuerat Aureliamu , uti ad s. it 3o. dictum suit . Confirmant & hoe morbi lymptomata: ingens enim adest circa praecordia angustia vide isti 38. I ad oblatum potum turget ventriculus , uti dictum suit; v munt biliola, quandoque susca & graveolentia; aliquando vomitorio dato levamen habuerunt, uti postea in curatione dicetur. Praeterea obtervatio docuit sui de g. ri o. ii p. I. inflammationem ventriculi produxisse hydrophobiam , quae audacter repetita venae sectione lanata suit.

αὶ Philosoph. Transact. Abrida. Tom. III. pag. 277.

SEARCH

MENU NAVIGATION