D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

magno labore, saepe etiam cum dissidentia, quae plerumque juvenes avertit, scrius ad id perduccmus, ad quod leviore Via ductus sine magno labore de sine ulla dissidentia maturius perduci potuisset. g. III. Iuris praeccpta sunt haec: honeste Vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

3 Iunis p RAECEPTA J Iurisconsultos Stoicorum disciplina, quam Marcian in La .F. de lego. summam vocavit, imbutos fuisse, Iocupletissimis testimoniis confirmavit Cujac. lib. 26 obs cap. vlt. & nominatim ex hoc praecepto primo, de quo M. Tull. lib. 2. ct de sinib. D. Hieronymus lib. Commetent. in Esaiam: Stoici qui 116 dogmati in pleri que eonsentiunt, nihil appellant bonum si solam honestatem, atque vim tutem , nihil malum, nisi turpitudinem. Sed hujus virtutis sunt definitiones variae, a quibus, ut Lactant. scribit lib. s. cap. s. M. Tuli. Panaetium sequutus, traxit officia vivendi. Haec autem sunt tria summa praecepta hujus artis, ad quae cetera omnia reis ferre licet. nam de omnia contineri primo, M. Tuli. scribit lib. I. e. Iunis pstac EPTA J Hic per jus intelligere oportet jus naturale, quo semper aequum de bonum est, l. I. F. de Iust. or Iure . cujus tria praecepta, &quasi regulae omnium mentibus insculptae, quibus cuique jubetur. Primo, ut honestε vivat, id est non turpiter, non dissolute, non libidinosb. Deinde, ne neminem laedat aut verbis, aut facto, id est ne vitam ulli adimat, aut honorcm injecta injuria. Tum, vosuum cuique tribuat ; puta depositum reddat, debitum solvat, nihilque de rebus alienis retineat. Atque ata constat primum praeceptum ad nos solos pertinere ; secundum , de tertium ad alios: primum & secundum esse modestiae, tertium justitiae,

prout est in homine privato. Cujac. ad ι. Io. F. hoc tit. 2 ad ι. sed es F. de servitula

g. IV. Hujus studii fi duae sunt positiones, Publicum At Pri- Ex VP Lx.

vatum. Publicum 7 jus est, quod ad statum' rei Romanae spectat. Privatum ' quod ad singulorum utilitatem. Dicendum se est igitur de iure privato, quod tripcrtitum est V. collectum I est

enim ex naturalibus prae piis, aut gentium, aut Civilibus. HVIus s T v D ii J Sive artis, sic M. Tuli. hujus rei qua vocatur Eloquentia ,sveariis, sive studii. Lucilius,

Vni se atque eirim stadio omnes dedere 2 ari, Verba dare is caute possiat, pugnare dolose. Hujus istur juris positivi, sic enim vocatur ab Vlpi ano in Fragmento quodam re . duae. lunt politiones, id est partes. Pompon. in I. L. F. post hoc, Τ. de Orig. Iur. Tubero doctifisimus habitus est juris publici 2 privast, ct utriusique libros reliquit. Idem de Ateio Capitone G cilius lib. io. cap. 1 o. cie Atilione Plinius lib. i. epist. 12.

si Huius sTu Dii J Id est scientiae legalis, sue Iurisprudentiae per studium adliscendae, ut recte Accursius hac, duae sunt positiones, id est theles: de quibus Omnium Iurisconsultorum qui Iurisprudentiam profitentur, disputatio est. Thesis enim una de iure publico, altera de jure privato. Unde non recte Theophilus, Placentinus, & alii quidam, positiones interpretantur, species, de partes, quia Iuri 1- prudentia in jus publicum, & privatum non dividitur.

7 PvBLicvM ivs J Publicum jus est quod Reipublicae Rom. est utile, cujus Batus potasiunum constat ex Sacerdotibus di Magistratibus, authore Vlpiano m I. I. Diuitigod by Coos le

32쪽

C A p. I. De Iustata re Iure. 9

f. hoc fit. Et Sacerdotum nomine generali continentur Pontifices, Flamines, Augures, Feciales Magistratuum nomine Senatores quibusvis celsiores Magistratious, ut Corn. Tacit. aut lib. I. Annal. Publicum jus M. Tuli. i. de Onat. ait esse proprium civitatis & Imper ij, & hac nota separat a Civili Iure. δα STAT vM RE1pvn IIc A ROM. J Id est Civitatis Romanae . vel Rei publicae Romanae; ut ex ipsa definitione iuris publici constat. Ius enim Publicum quasi Populi cuin dicitur. Status autem hic in tribus potissimo in consistit, in Sacris, Sacerdotibus, & Magistratibus, I. I. 3 2.Τ. hoc tit. Nec nos movere debet, quod in hac juris divisione tertium membrum addatur in x II. tabulis, nimirum Ius Sacrum, cum Ius Sacrum in hac Iustiniani divisione stib hoc titulo contineatur.' PRIvATVM J Ius publicum respicit civitatem ipsam, ius privatum singulos cives: sed & diversa ratione privatum dicitur publicum, si opponatur privatorum pactis & conventionibus ; quia certas, & lemnes regulas habet, quas in negotiis contrahendis omnes observare debent. Sed in conflictu Iuris Publici, quod civitatem respicit, juς hocprivatum, quod aliquando dicitur publicum, facilὰ eliditur .. l. s. g vis. st l. 6. f. de Capite minut. Et in specie fundi publicati in I. sifundus Τ Iocati,

adhibita l. bona Mes, f. depositi.

γ Pn iv Α TvM J Privatum jus quod ad singulorim utilitatem pertinet, nonnunquant etiam publicum dicitur , k comparetur cum privilegiis, & privatorum conventionibus, quae privatam certas tantum personas respiciunt, l. Ins Iκ-blicum,1f. de Pactis Iuris autem publici nomine continentur leges, senatusconsulta, plebi scita, & ali ae juris privati partes; quae quia omnibus publice scriptae sunt, non uni tantum pers ae, juris publici esse dicuntur. de quibus plenius Cujacius M. Obs a7 . cap. 36

' i' DIcEND. EST IGITUR DE IURE P R I VATO J Cur non etiam de publico e ratio in promptu est ; quia nec religioni Iustiniani, cum ipse Christianam fidem profiteretur, Linter Coae de Summa Trinitate, nec statuI Imperii tui congruebat; quod ritus sacrorum, sacerdotii , & magistratuum creandorum jam esset sublatus. V Q U OD TRIPERTITVM E s et J An hoc dicit ad disserentiam iuris publi- . . quod, ut siIpra notavi ex M. Tullio, dicitur eue proprium civitatas ct Imperii ruam si proprium est, nihil videtur habere commune cum jure naturali & gentium , quod Odo fredus , Filigosius, & Culacius admittunt. At Iohannes, AZO, & A cursius contra, jus pumicum ex praeceptis naturalibus dc gentium collechum esse contendunt , dc utuntur hoc argumento . Religio Sc Magistratus sunt ex jure natu- ali sc gentiam. de Religione constat ex l. 2. f. hoc iit. de Magistratibus certum. in , quia & ipsa bruta certum ducem de rectorem habent, ut ait Polybius lib. 6. Respondeo omnes getares communia quaedam habere, ut Religionem dc Magistra- us , quod recte observat Artemidorus lib. I. cap. et'. sed praecepta de sacris V s Lesdoribus unaquaeque civitas propria habet, & ut eleganter idem ait, 3 Bλως

Nμῶ ν - , o υ αὐαφο--πώτες. Ide in dicere licet de potestare dc auctor tate Magistratuum . haec enim omnia in civitate Romana nihil commune habent cum jure naturali & gentium: quod manifesto indicat Tuli. in sim lib. 3. de legis. tractaturus in A. qui hodie noti extat, de jure pop. Rom. id est de jure

publico, quo cujusque Magistratus auctoritas continetur. De jure, inquit, natura cogitare per nos atque dicere debemus, de jure proprio Romanorum qua relicta sum ct tra-

Ma , ut intelligamus hoc jus propria quaedam habere , de quibus ex inchoatis

33쪽

INSTIT. D. IVS TIN. LIB. I.

naturae intelligentiis per nos cogitare non possumus. COLLEc TVM EsT ENIM J An etiam jus publicum tripertitum si ex praeceptis naturalibus, gentium, & civilibus, controverium est. Quidam aflirmant, ut Accursius, Iohannes, & AZo: quidam negant, vi Fulgosius, Odostedus , &Cujacius. Illorum tali , istorum vera opinio eth. Imprimis enim , is publicum naturale non est, quia brutis conveniret: quod dici. non potest, cum belluae nec sacra, nec sacerdotes, nec magistratus habeλnt, in quibus tamen Ius publicum consistit, 1. f hoc tit. Non est etiam jus gentium ἱ quia licet Religio sit juris gentium in I. a. F. hoc rit. Titus tamen, dc cercmoniae, de sacra , propria sunt cujusque civitatis, aut cujuscunque nationis. Non est denique jus civile ; quia jure publico regitur universa civitas, jure civili quisquς civis; quae duo inter 1e distant tantum, quantum publica, de privata utilitas.

De Iure naturali , gentium, , civili.

IV s' naturaic est quod natura omnia animalia docuit. Nam Σηθί jus istud non humani generis proprium est, sed omnium j- .. '

animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus : hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus cmnim cetera quoque animalia istius juris peritiai censeri.

PRAEMIssa superiore titulo divisione juris generaliter sumpti in publicum de privatum : alia ilic Ponitur juris etiam generaliter sumpti, in naturale, gentium,& civile. cujus triplicis constituendi cauila fuit utilitas, & necessitas. Nam jus naturale, quod bellivis &homini commune est, necessitas omnium quasi ani

mantium extorsit. nam ne animantium genus periret, natura stimulum conjun

ctionis procreandi causa illis indidit. ve per generationem se perennia, & quasi perpetua redderent, ut ait Theophilus. Ius gentium humana quoque necessitas introduxit, ut nominatim ait Iustimanus in s. ses autem hoc tis. Denique jus civile plurimorum v talitas, I. N. f. hoc tit. civitas enim sine aliquo proprio iure nec se Iueri, nec cives ejus commode , & securc vivere poteranta Adversus trimembrem hanc iuris divisioneni duae vulso asteruntur objectiones. Prima ex Paulo I. H.f. de Iust. Er Iure, ubi duas tantum species constituit, Naturale , scilicet, de Civile. Secunda ex Aristotele lib. s Ethic cap. 7. ubi Ius Civile dividitur in naturale, dc tegitimum. Ad primam respondeo , ideo Paulum duplicis tantum iuris meminisse in ael. H. quod loqueretur de eo tantum jure quoibli homines utuntur; & consequenter nomine juris naturalis intellexisse ius gentium. Nam jus naturale duobus modis dicitur. Primo, quod commune est omnibus animantibus & hoc lenia accipitur in tripartita hac divisioue. Secundo, quod ratio naturalis inter omnes homines constituit ; dc in tripartita hac divisione id proprie

repellatur ius gentium, quod comparatum cum iure civili naturale appellatura Di iligod by GO le

34쪽

C A P. II. De Iure naturali, gentium, O civili. II

non quia naturale si brutis, sed quod natura illud hominum mentibus inscuerit. sic jus gentium dicitur a Iustiniano naturale j. singulorum, infra de rerum divissica Iurisconsultis jus gentium,& naturale promiscue usurpatur L I. V. de acquin rem dom. Ad secundam respondeo . Aristotelem usurpare jus civile pro innato dita jure, quo homo aptus est a J societatem , ad quam clim non solum legibus, sed naturae instinctu trahatur , dicitur homo natura animal civile, M politicum , id est ad coetum, & societatem natum. Ideo sub politici, hoc est civilis juris nonune, non tam jus natura, quam legibus lancitum, quod legitimum vocat, complecti tur. Multo itaque latius jus civile ab Aristotele sumstur quam a Iurisconsultis, pro

eo scilicet omni, quo societas, S communi v vitae usus continetur.

Ivs NATVRALE EsTJ Iuri proximum est , quod homines ratione Si jure faciunt: id etiam clim bruta facere videmus, sane in iis ccrtissima vestigia eius dem juris deprehendimus .ut in tute Ia sui, quae hominibus jure gentium pernus aest moderamine certo , dicimus jus esse ratione constitutuna. Eamdem tutelam sui omnibus animalibus natura dedit, & ejus peritiam, ut loquitu Seneca Stoicus in epist. m. Et hoc est quod ait Iustimanus , hujus juris peristi braeta censeri . de

hanc tu ictam habere homines ab ipsa natura cum brutis communem : cui tamen rario naturalis modum praescribit; & ita paulatim discedere coepit a jure naturali. hunc modum si detrahas, remanet smplcx jus naturale, quo primi homines nondum adulta ratione utinantur: ut vel hoc argumento evincere liceat, jus esse; quia quidam homines hujus iuris peritia aliquando censebauturi. MARI s ATQUE FEMINAE CON avr c Tio J Conjunctio est naturale nomen, & pertinet tam ad homines quam ad bruta : matrimonium tantum ad homines pertinet, quia habita ratione pudoris & honestatis contrahitur, ι. adoptivus.

f. 2.f. de ritu nupt. Est igitur juris gentium. Sed si addas justa solemnia nuptiarum a

jure civili inducta, connubi uni est, quod propriE pertinet ad cives Rom. tantum Et ita jus quo in nuptiis utitur Rom. civitas, comparatum esse apparet ex ptaec piis naturalibus, gentium, & civilibus. Ius gentium cogitasse videntur omnes pro si is Iurisconsulti, qui respondent matrimonium non solvi deportatione, i. s. f. I.F. de bonis damnatorum, LI. C. de repudiis. Et jus civile, qui contra deportatioue mattia

monium solvi a firmant, L si quis se stipulaturΤ solui. matrimon.

- PERITIA CENfEni J Ius est non tantum illud quod ratione utitur, sed etiam illud quod rationi consequos, proximum est. l. de quibus Τ. de legibus, Rationi autem consequens& proximum jus cst, quod bcliuis communicatur; nam quod homines faciunt praevia dc duce ratione, cuni bruta instinctu naturali facere videntur , jus aliquod in brutis juri ,& rationi proximum deprehendimus: ideoque instinctus,&stimulus ille qui in belluis est, jus gliquo modo dici potest, clauatit similis efferuli qui a ratione producitur. Nec ol stat. qubd bruta dicantur incapacia injuriae, i. i. g.I. V. si quad/upes pauperem feci dic. & consequender juris.

anam duplex injuria, uria quae est dei lexio a ratione, altera quae ab instinctu naturali ; prioris bruta incapacia sunt, d. l. i. posiccioris capacia, l. I. f.μs Iurati f. de U. ET Iure.

g. I. Ius autem AE civile, vel gentium ita dividitur. Omnes populi qui legibus & moribus reguntur , partim suo proprio , partim Communi omnium hominum iure utuntur. Nam quod quisque populus ipso sibi j dconstituit , id ipsius civitatis proprium cst : vocatusque sus ciVilas ii .

35쪽

quasi jus proprium ipsius civitatis. Quod vero naturalis ratio Inter omnes homines constituit, id apud omnos peraeque custoditur, Vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes viantur. Et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium nominum jure utitur. Quae singula qualia stat suis locis proponemus.' IVs AVTAM CIVILE, VEL G E N et i v M l Haec verba videntur esse compilatoris, ut praecedentia Vlpiani verba iungat sequentibus caii, quibus lus civile a iure gentium distinguitur.

ΟMNEs p o P v L I J Ergo qui non reguntur moribus & legibus , utuntur jure naturali tantum, quod nec proprie jus esse videtur. Ius propriὸ est civile, vel gentium, t. pen. f. de justit. Ur jure. Civile quod in civitate omnibus aut pluribus utile est; gentium, quod semper aequum dc bonum est, utpote cum ipso humano

genere proditum, g. commodius insta de rer. HGmne, i. I. F. de acquiri rer. dom. Protica scitur erum a ratione naturali hominum animis a natura insita quae tamen initio velut tenebris obducta fuit, sed detecta tandem, & ad tuminum producta jure gentium conitituto, atque descripto. Ius igitur naturale non est antiquius lure gentium, si rationem illam naturalem aqua proficiscitur inspicias ; sed est profecto antiquius constitutione&descriptione; quia jus gentium a iure naturali recedere dicitur in l. i. g. vlt. f. de justiti orIure. Et quia jure naturali homines omnes liberi nascuntur, quod jus gentium mutavit; sic in I. I. j. de cunaior. furioso, haec

verba negotium facessunt viris eruditis, lege x M. tab. yrodigo interdicitur bonorum seuorum administratio, quod moribus quidem ab inuio introductum est. Ex quibus quidam colligunt hanc interdictionem esse antiquiorem lege x II. tab. cum tamen certissianum sit id mille receptum interpretatione prudentum ad leg. x II. tab. Ab initio igitur , post legem x ii. tabularum, ut in L 2. g. his legibus, is de orig. jur. via,eodem fere tempore tria jura nata esse dicuntur; leges x II. tab. interpretatio prudentum, Ac legis actiones; quae tamen omnia indistincte nemo nescit plerumque dici esse ex lege ipsi, verbi gratia, legitima patronorum tutela originem repetit aleg. XII. tab. quam tamen esse constat ex interpretatione, sed non male, quas id videatur fuisse in mente decemvirorum, quamvis non si expressum. Idem dicendum

est de jure gentium, quod ab illa naturali ratione proficiscitur, quamvis statim ab initio constitutum N definitum non sit. Hoc igitur proprie jus cst, nam& homines vinculo quodam ligat & adstringit, sed vinculo aequitatis tantum, I. Stychum f. naturalis, f. de solui. Et ut jus naturale cum hoc jure gentium comparatum vix Iuris nomen retinet, sic nec jus gentium cum jure civili. quo sensu dicimus obligationem esse vinculum juris, agnationem esse nomen juris, in f vlt. infra de legitim. nator.success ct initio tiri de obligat. Connectimus tamen de conjungimus haec iura aliquando prius trahimus ad posterius , dc vice versa posterius ad prius pertineret dicimus ἔ ut de legibus Iurisconsultus scribit in l. 26.1 . er 18.1f. de legib Sc ira conjuncto utroque jure, naturali & gentium , dicimus obligationem contrahi Inter dominum dc servum : non quia est quaedam oblisatio exsure naturali, ut quidam inepte censent, sed habita ratione status in quo fuit jure naturali servus, i. si quod F. de condici. indeb. vel ut eruditissim Fulgosius ait, non toto negotio inspecto secundum ius naturale, ex quo servus liber est, sed assumpto jure gentium, ex quo est obligatio. Coniuncto igitur utroque jure, ut in casu difficili Iuliinus ille

Iuruconsultus duobus capitibus legis Velleiae conjunctis respondet, L Gallus , , ille Dissili od by Corale

36쪽

C A P. II. De Iure naturali, gentium, re civili. 13

sus f. deliberi ct ps. Sic jus civile aliquando.retrotrahimus ad jus gentium, ut cum dicimus acceptilationem esse juris gentium, L 8. g. vlt. A. de acceptil. quam tamen constat iure civili fuisse introductam: Hoc fune, inquit Iurisconsultus, utimur , id est postquam coeperunt haec jura auctoritate prudentum in unam consonantiam ungi, ut de jure civili & praetorio eleganter loquitur 6 sed e m paulatim , infra de

test. m. ordinand.

g. II. Sed jur quidem ci Vilc ex unaquaque civitate appellatur , veluti Atheniensium: nam si quis velit Solonis vel Draconis leges, appellare jus civile Athcniensium, non ςrraverit. Sic enim & jus, quo populus Romanus utitur, jus civile Romanorum appellamus, vel jus Quiritum, quo Quirites utuntur; Romana cnim Quirites a Quirino appellantur. Sed quotiens non addimus nomen, cujus sit civitatis, nostrum jus significamus : sicuti quum poetam dicimus, nec addimus nomen , subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos

Virgilius. Ius autem gentium omni humano gener, commu- Exγω .ne est. Nam via exigente,& humanis ne sutatibus, gentes

humanae quaedam sibi constituerunti talia etenim orta sunt,& captivitatcs sequutae, M servitutes, quae sunt naturali juri contrariar. Iure enim naturali omnes homines ab initio liberi nascebantur. Et ex hoc jure gentium omnes pene 7 contractus introducti sunt, vi cmptio , venditio , locatio , conductio, societas, depositum, mutuum ,-alii innumerabiles.

Ex Moc IURE G E N T I v M J Contractus qui proprium nomon habent, sunt sere ex jure gentium de Pactis. Et hos reconsere & enumerare unicuique facile est. Sed praeter hos contractus sunt & alii innumeri, qui certum & proprium nomen non nabent, & ideo dicuntur contractus incerti, l. 9. f. deris. credit. l. i. g. debitum f. de constit. pecvn. Et actio quae ex his contractibus nascitur, incerta dicitur,

I. cum res χλ. C. de donat. Ex his autem certis contractibus, non tantum sunt naturales

obligationes, sed etiam civiles; quia ita suerunt a jure civili approbatae, ut sint efficaces ad agendum. Imo & ex incertis, id est innominatis contractibus, si gellum negotium contractui proprium nomen habenti comparari possit; ut ii 1 nobilissimo contractu ob rem dati, de quo Paulus in l. naturalis F. de prascriptis Orebis . haec comparatio si deficiat, vel damus condictionem naturalem, ex aequo & bono introductam; ut in vexata specie l. vlt. f. de condict. causa data: vel recurrimus ad ex tremum subsidium actionis de dolo, ut in dicta l. naturalis j. quod si faciam. Sunt tamen quidam contractus qui 1 mero jure civili sunt introducti, ut qui descendunt ex legibus. item omnis stipulatio, de oblisatio quae olim nominibus fieri dicebatur , de qua in tit. de literarum obligat. infra.' ' PENE J Adjecit pene, propter obligationes quae sunt meri juris civilis, cujusmodi est stipulatio, mancipatio, donatio propter nuptias, literarum obliga tio, & conventiones legitimae.

g. III. Constat aurem' jus nostrum aut ex scripto, aut Ex V .Le

37쪽

ακουφοι. Scriptum autem jus .est lex, Plebiscita, senatuscon- Iuliit. O

sulta, Principum placita, Magistratuunt edrina, responsa pru- Τ'

CONsTAT AvTEM J Proponitur hic divisio juris civilis in scriptum, &non scriptum: cujus divisionis ratio redditur in j. ex non scripto hoc tit. quod ius civile Romanorum partim ex jure Attico repetitum sit, quod erat scriptum, partim ex Lacedaemonio, quod non scriptum. Generali autem nominejuris civilis noc loco, etiam jus praetorium continetur i, tamquam pars ejus de species, quamvis alias

a civili distinguatur, I. .s de iustis. ct jure. Ad haec notandum, ex his sex partibus juris quatuor primas, legem scilicet, plebiscitum, senatusconsultum, dc Phineiapum placita, continere, ecesse jus ipsum: reliquas duas, Magistratuum edicta, α responsa prudentum, non esse jus ipsum. Ius ipsum appello, quod recta via introductum est, & ex quo directae actiones dantur. Non ipsum jus, quod obliqua via,& juris tantum emendandi, supplendi, & interpretandi gratia introductum est; cujusmodi lunt Magistratuum edicta, dc responsa prudentum. Nam cum jus civile nimiis angustiis coerceretur, necesse fuit illud supplere, in multis illud adjuvare& interpretari , qua in re fere major pars juris scripti versatur, ut videre est potissimum in actionibus, de successionibus.

g. I V. Lex est', quod populus Romanus senatorio Magistratu inia terrogante, veluti Consula, constituebat. Plebiscitum cst, quod plebs, plebeio Magistratu interrogante, veluti Tribuno , constituebat. Plebs autem a populo co differt, quo species a genero. Nam appellatione populi universi cives significantur, Connum cratis otiam Patriciis Se Senatoribus: plebis autem appellatione, sine Patriciis de Senatoribus, ceteri cives significantur. Sed Sc plebiscita lata lege Hortensia non minus v.

Iere, quam leges coeperunt.' LEx Eset J Ateius Capito apud Aulum Gel I. lib. Io. cap. 2 o. Lex est generauissum populi aut plebis rogante Magistratu. nam Ar plebiscitum legem esse constat, ex lege Hortensa.' ' LEx EsTJ Ius quod populus per expressum, S scriptum consensum statuit, proprio & nativo nomine lex appellatur. juris enim constituendi potestas prius fuit penes populum sub libera Republica, ut hic Theophilus animadvertit.

NonnumQuam tamen generali nomine legis reliquae juris partes cohonestantur, quod vim legis habeant; dc exinde Ateius Capito apud Gellium lib. io. cap. ao. legem de plebiscitum confundens , virumque hac definitione comprehendit: Lex

est, inquit, generare jusum populi , vel pIebis. postquam, scilicet , lege Hoi tensia

plebiscita non miniis valere quam leges coeperunt, ι. 1. f. deinde cum e flet, T de ore. Iuris. HIc tamen Iustinianus primam utriusque originem, legis & plebi sciti, respiciens, utrumque distinxit; tum propter diversos utriusque auctores, tum propter diversum effectum. Legis enim auctor erat populus, plebisciti plebs. Deinde lex generaliter tam plebeios, quam patricios obligabat : at plebiscita, plebeios tantum & tribunos tenebant; donee Hortensius Dictator, cum plebs tertib &postre- md propter aes alienum , post graves & longas seditiones in Ianiculum montem secessit siet, es us revocandae causa legem tulit; ut eo jure quod plebs statuiset comnes etiam patricii uterentur. Hanc tamen C acius Prioribus nριis ad hunx locum . dc

38쪽

C A P. II. De Iure naturali, gentium, oe civili. r I

I. 2. f. deinde m esset, is de ori . jur. Horatio Tribuno plebis tribuit, in secunda secessione in montem Aventinum , eamque postea ab Hortensio Dictatore confirmatam in tertia secessione. Sed refellitur Cujacti opinio, & erroris convincitur ab Antonio Contio lib. 2. Dct. cap. 8.

g. V. Senatusconsultum μ' est, quod Senatus jubet atque constituit Nam quum auctus esset populus Romanus in eum modum, ut dissicile esset in unum eum convocari legis sanciendae causa, aequum visum est Senatum vice populi consuli.

' SENA Tuscossv LxvM J Senatusconsulta olim sub libera Republica vim legis non habuerunt, ideoque facit E supprimebantur; aut si extabant, annua tantum erant, ut notat Dionys. AlicarnalI. lib. 6. Postea sublatis comitiis, propter summam dissicultatem populum convocandi in unum locum legis sanciendae causa, necessitas ipsa curam Reipublicae ad Senatum deduxit, i. a. S. deinde epum esset ,sf. de orii juris. Quod & probat Cornel. Tacitus lib. I. his verbis, Tum primum e campo comitia ad Patres translata sunt. Ex eoque tempore coepit Senatus vice populi consuli, tantamque auctoritatem habuit , ut ius facere potuerit, i. non ambigitur, ff. de legibus; & quicquid constituebat observaretur, dicta l. 1. de hoc jus est a necessitate constitutum, ut ait Modestinus in ι. pen. f. de legibus. AS OV v M visu M EST J M. Tull. lib. I. de Orat. Senatum servire populo . cui populus ipse sui regendi ct moderandi potestatem , quasi quasdam habenas tradidisset.

g. VI. Sed&quod Principi 'R placuit, legis habet vigorem: quum lege Regia quae de ejus imperio lata est, populus ei, Sc in cum ' om.

ne imperium suum & potestatem concessit. Quodcumque ergo Imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit Vel edicto pra)' cepit, legem esse constat: hae sunt quae Constitutiones appellantur. Plane ex his quaedam sunt porsonales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc Princeps vult. Nam quod alicui ob meritum indulsit, vel si cui poenam inrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit,

personam non transgreditur. Aliae autem quum generales fuit, omnes proculdubio tenent.' SED ET QUOD PRINcipi J Ius quod constituit Princeps proprio nomine Constitutio appellatur, & legis vigorem nabet, I s.f. de Constitui. PHnc . qui λquod Princeps facit, populus, a quo accepit auctoritatem, facere videtur, vicem enim populi Princeps sustinet , dicta l. 1. f. novi me,sf. de orig. jur. LEGE RE G1 AJ Antiquae legis meminit Iusti manus in I. I. s. sed is hoc studium, Cod. de υὸieri jure muri. ferturque ea lex primum lata a Romulo, auctore Livio lib. 3 . & longo post tempore in Augusto renovata : ait enim Diosib. 33. legem de imperio Augusti latam esse, ut is esset dominus populi & le

gum.

' EI ET IN EvM J Sidon. Apollinaris in Panegyrico dicto Anthemio: In nos ut possint, Princeps, sic cuncta licere,

In te non totam licuit ilol.

39쪽

16 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. I.

Et ET IN EVM J Horum verborum vis & sensus hic esse videtur,et populus non solum potestatem suam Principi tribuerit,& ea se omnino spolia rit; sed etiam Principis legibus se obligarit. dicitur enim hic, in eum, pro , in seipsum, ut& ei pro sibi, dixit Vlpianus in l. quotiens, g si . f. soluto matrim. quoniam lege Regia Princeps dominus factus est non tantum legum, sed etiam populi, apud

Dionem loco citato.

f. VII. Praetorum quoque edicta non modicam obtinent juris auctoritatem. Hoc etiam jus honorarium solemus appellare, quod qui honorcm gerunt, id est Magistratus , auctoritatem huic juri dederunt Proponebant δί AEdiles curules edictum de quibusdam causis,

quod edictum juris honorarii portio est.

F Eoic TA PRAETOR vM J Edictum Praetoris, neque lex est, neque vim te gis obtinet , ut Senatusconsultum, vel constitutio Principis; quia Praetor vicem populi non sustinet , ut Senatus vel Princeps. & ita in b. quarum rerum, infra,ri exception. Exceptiones vel ex legibus, vel ex iis quae vicem legis obtinent, vel ex Praetorisjurisdictione substantiam capere dicuntur. f PRAETORUM QUOQUE EDICTA J Praetoris edictum neque lex est , neque vim legis obtinet, ut senatusconsulta , vel constitutio Principis, quia Praetor vicem populi non sustin. ec, ut Senatus vel Princeps , led praeest tantum surisdictioni: quare custodite ait Tribuni anus hoc loco, Non m dicam habent juris auctoritatem: non etiam aequalem legi. nam Praetor non facit dominos, non facit heredes, sicut lex, Senatus, & Princeps, quos autem, infra,ribon. Possession.

g. V III. Responsa prudentium sunt sententiae & opiniones eorum quibus pcrmissum erat jura condere. Nam antiquitus institutum erat, ut essent qui jura publice interpretarentur, quibus a Caesare jus respondendi datum est, qui Iurisconsulti appellabantur: quorum omnium sententiae M opiniones eam auctoritatem tenebant , ut judici re- 'cedere a responso ' eorum non liceret, ut cli constitutum.

REspous A PRvDENTI v M J Ius quod ex auctoritate prudentum descendit, sine scripto venisse dicitur, & communi nomine jus civile appellatur in I. a. f. his legibis, ct g in civitate f. de orig. tur. de quo Papinianus in l. 7. f. dejustis. Gr jure, quae videntur accipienda de jure tam scri pio, quam non scripto , & de auctoritate veterum prudentum. Hic autem j. qui fere totus est de manu Tribuniani,

responsa prudentum tribuit juri scripto: de ipsa Papiniani, Pauli , Vlpiani , &ceterorum qui sub Caesaribus floruerunt scripta intelligit, ut in I. vnisa C. Theod. de responsis nudentum. l. I. C. de veteri iure e cl. l. vlt. C. de legib. quia Caesar Augustus constituit, t ex ejus auctoritate responderent Iurisconsulti, ut major juris auctoritas haberetur; ait in d. l. Pomponius, g. primus divus is gustus: mutato enim Reipub. statu Iurisconsultorum auctoritas penitus sublata erat, M. Tul LEb. i OD. Optime constituti juris civilis Fummo in honore fuit cognitis, atque interpretatio, quam quidem .vite banc confusionem temporum in possessione fisa Principes retinuerant. nunc ut honores, ut omnes dignitatis gradus , sic hi ιιι scientia splendor deletus est. Excptibus intelligimus cui bono fuerit Augusti constitutio , qua vi Iurisconsultos, id est principes illos viros, ut M. Tull. loquitur, vel majoris dignationis, ut Pom-ron. loquitur,ui integru-estitueret, Voluit eos ex auctoritate Pt incipis respon

deres

40쪽

C A P. II. De Iure naturali, gentium, oe civili. 37

dere. Idem Augustus bibliothecam juris civilis in templo Apollinis dedicasse dicitur a veteri interprete Iuvenalis, in illum locum, Iurisque peritus Apollo. . Haec tamen summa auctoritas non a singulis Iurisconsuliis pro beneficio petita fuit sub Augusto, sed quia Tiberius beneficia sub Augusto concessa rata non habuit, nisi& ipse nominatim confirmasset i quod & ex ejus instituto sequentes Caesares usque ad Titum observarunt, qui primus uno edicto omnia praeterita confirmavit generaliter , ut Sueton. scribit in Titor Primus Mas Iurius Sabinus, ut est in d. l. h. g. Massuriata, coepit hoc beneficium petere a Tiberio , quod tamen, ut Pomponius ait, ei concessum erat, generali nempe concessione Augusti : sed voluit Sabinus morem gerere huic edicto Tiberiano, quod causam dedit novae petitioni. & cave

ne te decipiat scriptura Pomponii in d. l. 6. divus Augustas, illo loco, D ex illorempore peti hoc pro beneficis evit; quasi hoc coeperit ab Augusti tempore. nam ipse Pomponius jam dixit hoc beneficium coepisse dari a Tibetio Caesare: nec sibi contrarius id mutat; sed ait simpliciter, primum Augustum constituisse, ut Iuris cousulti cx ejus auctoritate responderent; & inde factum esse, ut peti hoc pro beneficio coeperit, non sub Augusto , sed sub Tiberio, occasione Constitutionis Tiberianae de qua jam dixi; ut apud Pomponium praecedentia & sequentia confirmant. Ius

quod obtinuit sub Augusto recentavit Imp. Adrianus, rescribens hoc non peti, sed praestari debere. cujus rescripti & haec ratio reddi potest, quia exemplo Titi. Adrianus initio imperii, omnia beneficia 6c privilegia confirmaverat generali edicto, t. 6. qua est alias 7. S. est autem ,1. de excusat. Otiae omnia, Pomponii Verba non dum satis intellecta valde illustrant. Et notandum est ex hoc S. Constitu ne Augusti hoc fuisse expressum, judici recedere a responsis Iurisconsultorum non licere : quod intelligendum cst tam de magistratu, quam de judice dato. de Masistratu, qui, ut Seneca est lib. I. de tramquillitase animi, cap. 3. adeuntibus Asieilbribus, id est Iurisconsuliis , t. a.df. deos . se . i. .F. quod quisique juri in al. statuerit. verba pronuntiat, nemo dubitat. de Judice dato, convincit omnino A. Gellius, lib. II. cap. I3. Sed hanc summam auctoritatem ab Augusto Iurisconsultis concessam abrogate cogitavit Caligula, ut Sueton. narrat in ejus vita; Sue, inquit ,jactitans edicturumse, ne quid possint respondere prater eum; id est absque, vel sine se, inconsulto Principe. nam illo loco prater

est Abi, id est absque, ut in veteribus glossis Philoxeni, & aliis plerisque auctoribus. & sane a sequentibus Imperatoribus eadem ratione imminuta, imo omni sublata fuit Iurisconsultorum auctoritas. coeperunt enim Principes de jure respondere, & Iurisconsultorum officium sibi assumere, ut ex Iustin. verbis colligere licet, d. t. vlt. C. de Iesb. Ras potis A pKvo ENTIvM J Iurisconsultorum, sive prudentum tria olim fuere genera ; qua tamen hic confundit, aut. saltem non aperte distinguit Tribuni anus. Inprimis enim fuerunt prudentes, qui leges xa I. tab. interpretati sunt: quorum interpretationes, & disputationes in foro agitatae, & examinatae saepius in tribunalibus Principum Fe Magistratuum, de tacito, non scripto consensu omnium receptae; jus illud civile, quod sine scripto venisse dicitur, pepererunt; vocanturque specialiterjus civile, non scriptum, sed moribus receptum, l. 2. S. his legibus laris , Τ. de orig. jur. Secuado fuerunt prudentes qui privatim respond hant considentibus , auctoritate probabili, non tamen necessaria ἱ quales erant plerique, qui senili aetate confecti , vanis rerum judicatarum experimentis ec

SEARCH

MENU NAVIGATION